CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1023420 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1023420.
QVINTVS CVRTIVSAmicus.
- Alexander de Ephestione, cum illum ueneratę essent captiuę mater et uxor Darii ipsum regem esse /putantes et recognita errorem excusarent, Sisigambim prouolutam alleuans rex: Non errasti, inquit, mater; nam et hic Alexander est. Fides amicicię, ueri consilii periculosa libertas, uos me decepistis; uos, quę sentiebam, ne reticerem impulistis 34.
- Nam firmisima est inter pares amicicia; et uidentur pares, qui non fecerunt inter se periculum uirium 42.
- Simulata amicicia Perdicę in Meleagrum, regni consortem 66.
Adulatio.
- Hages et Cleo adulantes Alexandro. Perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes sępius assentatio quam hostis euertit 47.
Auaritia.
- Scytharum legati Alexandrum auaritię arguunt 42.
- Insatiabilis auaritię est adhuc implere uelle, quod iam circumfluit 49.
- Auaritia Alexandri aperuit Cyri sepulchrum 62.
Aduersa.
- Darius seruorum suorum captiuus 27.
Aqua.
- Cigni fluuii descriptio 2.
- Aqua solis in nemore Hamonis sub lucis ortum tepida, medio die frigida 13.
- Tygris a celeritate sic dictus, quia Persica lingua Tygrim sagittam appellant 14.
- Fluuium Phasim tygrim incolę uocant 22.
- Araxes fluuius 22.
- Zioberis fluuius 29.
- Caspium mare dulcius cęteris 29.
- Polymetus fluuius 42.
- Mare rubrum a Erithro 61.
Habitaculum.
- Indi maritimi tuguria conchis et cęteris purgamentis maris instruunt 61.