CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1022698 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1022698.

Nodus 1022698 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS Agricola. Pytagoras: Mitem arborem non uiolandam 82. Amicorum pręsentium et absentium ęque memores esse decet. Amicos cito noli acquirere; quos autem acquisieris, reprobare caue 8. Chilo dixit: Promptius ad amicorum aduersos casus quam ad secundos accurrendum. Nihil se ingrate fecisse dixit, nisi forte cum sibi inter amicos iudicandum esset, suaserit amico a se prouocare sic et legem et amicum seruaret 10. Ciuibus placere omnibus stude 11. Bias malle se inter inimicos quam inter amicos iudicare dicebat; quippe ex amicis alterum prorsus futurum inimicum, ex inimicis autem alterum amicum 12. Amicos beneficiis fouendos, ut amiciores sint, inimicos autem amicos faciendos 12. Amicis et felicibus et infelicibus eundem te pręsta 13. Melius est amicum unum egregium quam multos gregarios possidere 14. Xenophontis uerba ad Cliniam, quam ardenter ipsum diligat 20. Dolores pro amico sustinendos ne illi quidem negant, qui in uoluptate finem constituunt 25. Theodorus sustulit amiciciam, quod sapientes sibi ipsi sufficiant, insipientes autem inconstanter ament 25. Plato ait amicicię species III: naturalem, socialem, hospitalem 36. Cum Platoni Dionysius diceret "caput tibi quispiam tollet", aderat Xenocrates et suum ostendens "nullus", inquit, "id prius quam istud abscidet" 39. Crantor, cum interrogatus esset, cuius rei gratiaita se Polemoni addixisset, respondit quia illo nunquam neque acutius neque grauius audisset loquentem 41. Amicos, qualescunque sint, oportere seruari, ne uideamur uel malis usi uel deuitare bonos. Aristoteles rogatus, quid sit amicus, "una", inquit, "anima in duobus corporibus habitans". Rogatus, erga amicos quales esse debeamus, "quales", inquit, "eos erga nos esse optamus. Fauorinus refert eum crebro dicere solitum: Amici, amicus nemo 47. Amiciciam ęquitatem esse deffiniuit reciprocę beniuolentię. Eius tres species esse: aliam cognationis, amatoriam aliam tertiamque hospitalem 48. Demetrius amicos dicebat secundis in rebus adesse aduocatos, in calamitatibus autem sua sponte atque inuocatos 52. Diogenes: Meam et tuam amiciciam perna dissoluit. Alteri idem: Tuam amiciciam modicum casei rupit 57. Zeno interrogatus, quid esset amicus, "alter", inquit, "ego". Cum Crates eum per pallium a Stilpone retraheret, dixit: "O Crates, aptissima philosophorum captura est, quę fit per aures. Persuadens igitur trahe; quod si per uim egeris, corpus quidem apud te, sed animus apud Stilponem erit" 65. Amiciciam inter bonos dumtaxat, quos inuicem studiorum similitudo conciliat, posse consistere. Item quid sit amicicia 73. Amaturum sapientem iuuenes aptos ad uirtutem 74. Pytagoras primus amicorum omnia communia dixit amiciciamque ęqualitatem 81. Conciliandę amicicię imprimis studiosus fuit 82. Inuicem ea ratione conuersandum, uti ne ex amicis inimicos, uerum ex inimicis amicos faciamus 82. Auxilium. Pythagoras: Onus una tollendum non adiiciendum 82. Adulatio . Diogenes olera abluens Aristippum arguit adulationis etc. 22. Antisthenes pręstare dicebat necessitate urgente in coruos quam in assentatores incidere; illos quippe mortuos, istos uiuentes deuorare 54. Diogenes rogatus, quę nam bellua perniciosissime morderet, "ex feris", inquit, "obtrectator, ex mitioribus adulator." Sermonem ad gratiam instructum melleum esse laqueum dixit 58. Crates desertos dicebat, qui cum assentatoribus essent, non secus ac uituli cum inter lupos sunt: neque enim cum illis propinquos neque cum his esse, sed insidiatores 61. Timon, cum uidisse Arcesilaum assentatorum medium incedentem, "quid", inquit, "huc tu uenisti, ubi nos liberi sumus?" 98. Auaritia. Damnum potius quam turpe lucrum eligendum: id quippe semel tantum angere, hoc semper 10. Nihil pecuniarum gratia agendum 13. Bion ad diuitem auarum: "Non", inquit, "hic substantiam possidet, sed ab ea ipse possidetur". Tenaces itaque aiebat opum ut suarum habere curam, uerum ex eis ut ex alienis nihil capere utilitatis 43. Aristoteles hominum plerosque dicebat ita esse parcos, ac si semper uicturos, alios tam prodigos, ac si continuo morituros 47/. Diogenes rogatus, quomodo Dionysius amicis uteretur, "ut sacculis", ait, "dum plena euacuat et abiicit uacua". Cupiditatem arcem omnium malorum dicebat. Rogatus, cur pallens esset aurum, ait: "Quia multos habet insidiatores 58. Menippus philosophus quidem, sed auarus foenerator: amissis pecuniis laqueo sibi uitam extorsit 62. Aduersa, inquit Thales, facillime quis perferre potest, si inimicos uiderit deterius affectos 6. Infelicitatem nemini improperaueris, ne iustę querimonię pateas 10. Bias infelicem dicebat, qui ferre nequiret infelicitatem 11. Theodorus in exilium missus: "Me ", inquit, "Athenarum ciuitas ferre non ualens, non secus ac Semele Dionysum, expulit 25. Sequitur sub folio. Ars. Anacharsis anchoram et figuli rotam inuenit 14. Socratem etiam lapidum sculptorem fuisse aiunt 17. Disciplinę species III: actio, effectus, speculatio, id est practice, effectrix, theorice 36. Ars trifariam diuiditur: quę pręparat, quę conficit, quę utitur 37. Speusippus primus quo pacto ex gracilioribus lignis capacia et in uentrem tumentia uascula fierent, inuenit 38. Diogenes, cum rudem pinguemque citharedum omnes arguerent, solus ipse laudabat; rogatus, quam ob rem, ait: "Quod talis cum sit, cithara se, non latrociniis exerceret 57. Aqua omnium principium 5. Audacia. Plato tyrannum non timuit. Nam cum illi Dionysius dixisset: "Verba tua ociosorum sunt", tunc ille: "Et tua tyrannidem sapiunt" 31. Accusatus Anaxagoras, quod solem, candentem laminam dixerit 17. Socrates accusatus, quod deos negaret et iuuenes nouis disciplinis corrumperet 19. Viri illustres apud Athenienses dannati 20. Plato damnatur, quia Atheniensis, sed absoluitur, quia philosophus 31. Zeno dicente sibi quodam Antisthenis complura sibi minime placere, rogauit, num sibi bona etiam quędam habere uideretur, illo se nescire dicente: "Non piget", inquit, "siquid ab Antisthene male dictum sit, hoc indagare, siquid uero boni negligere 65. Appetitus. Diogenes seruos quidem dominis, malos autem cupiditatibus seruire dicebat 59. Solebat in publico facere, et quę ad Cererem et quę ad Venerem spectant 59. Prima animantis appetitio se ipsum tuendi atque obseruandi. Item falsum esse, quod prima appetitio sit ad uoluptatem 70. Voluptas cupiditati rationabili contraria 72. Concupiscentiam esse irrationabilem appetitum. Item quę illi subincidunt. Affectiones bonę tres: gaudium, cautio, uoluntas 73. Concupiscentias partim esse naturales, partim inanes 109. Auditus. Audire esse, cum is, qui medius? est inter/loquentem et audientem est aer, uerberatur orbiculariter, deinde agitatus auribus influit, quemadmodum et cisternę aqua per orbes iniecto agitatur lapide 76. Zeno Eleates ad aurem se aliquid locuturum simulans Nearco tyranno dentibus apprehensam perforauit 91. Quomodo auditus fit 103. Anima immortalis 5. Velocissimum mens 6. Quid sensibile, quid intelligibile; anima, ideę 30. Idea; anima immortalis de corpore in corpus transiens 35. Animę partes tres: rarionalis, concupiscibilis, irascibilis 37. Aristoteles ait animam esse incorpoream, primamque esse entelechiam, corporis nempe naturalis et organici potentia uitam habentis 48. Animam octo in partes diuidunt, id est in sensus quinque, uocem, cogitationem, generandi uim 72. Anima mundi, anima sapientum, partes animę VIII 76. Principale animę in corde 77. Animę in corpora transmigratio 81.82. Animam auulsionem ętheris esse et calidi et frigidi; item esse immortalem 83. Animam trifariam diuidit Pythagoras: in sensum, mentem et iram1. Esse autem principatum animę a corde usque ad cerebrum 83. Eorum quę in hominibus sunt, maximum animam esse; et felices esse, quibus bona anima aduenerit 83. Empedocles animam putat omnigenum animalium atque herbarum species indui seque aliquando fuisse puerum atque puellam, arborem, auem ac piscem 86. Alcmeon animam immortalem dixit, moueri iugiter instar solis 87. Heraclitus animarum et demonum plena esse omnia dixit. Item animę rationem nunquam reperiri posse 89. Parmenides ait animam ac mentem idem esse 91. Idem dicit Democritus 92. Protagoras dicebat nihil esse animam citra sensus 93. Quod anima sit corpus tenuibus partibus per totam congregationem seminatum. Vires animi. Animam dissipari. Anima corporea 104. Habitaculum. Diogenes sub porticu habitans Athenienses aiebat sibi condidisse habitaculum. Idem dolium, quod in Metroo erat, pro domo habuit 55. Democritum adeo fuisse studiosum, ut cella se includeret 92. Aduersa. Alexander epistulas Athenas ad Antipatrum miserat per Athliam quendam. Aderat Diogenes atque ad uocabulum alludens, quippe athlios infelix dicitur : "Athlias ", inquit, "per Athlium ad Athliam" 57. Ei qui sibi exilium exprobrabat, "at huius", inquit, "miserię causa philosophatus sum" 58. Zeno, quoniam amissis in mari rebus ad philosophiam se contulit, "tunc ", inquit, "secundis uentis nauigaui, cum naufragium feci 63. Hecaton Chrysippum uenisse ad philosophiam dixit, cum illius patrimonium in regium usum inuectum esset 79.