CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1017980 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1017980.

Nodus 1017980 in documento marul-mar-repert.xml


IOANNIS I: Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est II. Qui non diligit fratrem suum etc. --- de dilectione proximi. Non diligamus lingua, sed opere III. Diligamus nos inuicem, quia caritas ex Deo est; et omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non diligit, non nouit Deum, quia Deus caritas est. Si Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Si diligamus inuicem, Deus. in nobis manet, et caritas eius in nobis perfecta est. Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Siquis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligit et fratrem suum IIII. Auaritia. AD CORINTHIOS I: Fures, auari , rapaces regnum Dei non possidebunt VI./ AD COLOSSENSES: Auaritia idolorum seruitus III. AD THIMOTEVM I: Radix enim omnium malorum est cupiditas etc. VI. II : Homines se ipsos amantes etc. cupidi, elati. Ex his enim sunt qui penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas etc . III. AD HEBREOS: Sint mores sine auaritia, contenti pręsentibus XIII. ACTVVM: Ananias et Saphira, quia secundum uotum non omnia obtulerunt, a Petro reprehensi cediderunt mortui V. Simon magus maledicitur, quia putauit Spiritum Sanctum posse haheri uenalem VIII. Argentarii trahunt in ius Caium et Aristarcum, discipulos Pauli, quia contra idola prędicabant, ueriti artis suę lucrum minui XIX. IACOBI: Contra auaritiam diuitum V. Aduersa. AD ROMANOS: Gloriamur in tribulationibus V. AD CORINTHIOS II: Id enim quod in pręsenti est momentaneum et leue tribulationis nostrę etc. IIII. Nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnę, intus timores. Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus etc. VII. Damasci per fenestram in sporta demissus effugi XI. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum XII. AD PHILIPPENSES: Plus se profecisse in uinculis affirmat I. APOCALYPSIS: Habebitis tribulationem diebus decem II: Ego quos amo, arguo et castigo III. Appetitus. Dico autem in Christo: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem etc. De operibus carnis. Sequitur: Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur AD GALATAS V. AD THIMOTEVM II: Iuuenilia autem desideria fuge II. ACTVVM: Paulus nihil se hic concupisse asserit XX. PETRI I: Abstinete uos a carnalibus desideriis, quę militant aduersus animam, ut ex conuersatione uestra glorificetur Deus II. Anima. AD CORINTHIOS II: Habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus, ut sublimitas sit uirtutis Dei, et non ex nobis IIII. Apostoli. EADEM: Existimo nihil me minus fecisse a magnis apostolis. Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia. Pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi etc. XI. An experimentum quęritis eius, qui in me loquitur Christus? XIII. AD GALATAS : Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Iacobus et Cephas et Ioannes, qui uidebantur columnę esse, dextras dederunt mihi et Barnabę societatis II. ACTVVM: Cecidit sors super Mathiam I. Per apostolos fiebant miracula; etiam per umbram Petri ab infirmitatibus sanabantur V. APOCALYPSIS: XII Portę ciuitatis XII apostoli XXI. Auxilium. ACTVVM: Paulo in nocte apparuit Macedo dicens: Transiens in Macedoniam adiuua nos XVI. Antichristus. AD THESSALONICENSES II: Nequis uos seducat ullo modo; quoniam nisi uenerit discessio primum, et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur etc. Et tunc reuelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione aduentus sui eum; cuius est aduentus secundum operationem Sathanę in omni uirtute, et signis, et prodigiis mendacibus etc. II. APOCALYPSIS: Et ecce draco magnus ruffus, habens capita VII, et cornua X, et in capitibus suis VII diademata; et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum cęli, et misit eas in terram etc. XII. Et uidi de mari bestiam ascendentem etc. de Antichristo XIII. Et uidi bestiam, et reges terrę, et exercitus eorum congregatos etc. de Antichristi et suorum profligatione XIX. Soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes quę sunt super IIII angulos terrę Gog et Magog; et congregabit eos in pręlium, quorum numerus est sicut arena maris etc. XX. Angeli. Non ne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hęreditatem capiunt salutis? I. APOCALYPSIS: Michael et angeli eius pręliabantur cum dracone etc. XII. Et cecidi ad pedes eius, ut adorarem eum. Et dixit mihi: Vide ne feceris etc. In VeteriLege non prohibuit se adorari, sed post ascensionem uidens super se exaltatum hominem ab homine timuit adorari XIX.