CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1017524 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1017524.

Nodus 1017524 in documento marul-mar-repert.xml


LVCAS Amicus. Habet periculum dilectio, si modum transeat. ORIGenes III. Iesus primum in Nazaret, ubi nutritus fuit, se manifestauit, ut doceret nos prius proprios beneficiare et docere, deinde ad reliquos amiciciam spargere IIII. Auxilium. Annuerunt socii qui erant in alia naui, ut uenirent et adiuuarent eos; uenerunt et impleuerunt ambas nauiculas V. Adulatio. Ve cum benedixerint uobis omnes homines VI. Dominus Ioannem laudaturus expectauit donec discederent discipuli eius, ne ipsis pręsentibus adulari putaretur VII. Auaritia. Publicanis pręcipitur, ut nihil amplius, quam quod constitutum est eis, faciant III. Diabolus promittit regna, quę tamen dare non potest; sic subuertit auarum animum IIII. Contra foeneratores VI. Ve uobis, phariseis, qui decimatis mentam et rutam et omne olus, et pręteritis iudicium et caritatem Dei XI. Cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius est ex his quę possidet. De illo qui uberes fructus in annos multos reponere cogitabat, et ipsa nocte fuit mortuus XII. Hydropicus quo plus bibit, eo magis sitit; a Domino sanatus est XIIII. Villicus diffamatus apud dominum suum. Si in iniquo mammona fideles non fuistis, quod uestrum est quis dabit uobis. Non potestis Deo seruire et mammonę. Diues auarus sepultus est in inferno, non quia diues, sed quia pauperis Lazari non est misertus XVI. Vendentes et ementes eiiciuntur de templo XIX. Auaritia reddit impios et Deum ignorare compellit; etsi milies benefactum sit eis, ad nocendum impellit. Exemplo est Iudas, Domini proditor XXII. Aduersa. Gerazeni porcorum passi iacturam rogant Iesum ut inde discederet. Sunt ii qui spiritalia respuunt timentes, nequid in terrenis rebus damni capiant VIII. Aduersis pulsatus prodigus filius tandem patris fit memor reuersusque suscipitur XV. Lazarus et mendicus et ulceribus plenus XVI. Appetitus. Centurio est intellectus; seruus eger est pars animę irascibilis et concupiscibilis; mediatores Iudei missi ad Iesum sunt confessionis cogitationes et uerba. Seruus ergo sanatur, quia adiuuante Dei gratia appetitus subiicitur rationi VII. Anima. Quando animę describuntur membra, cum spiritus sit non corpus, qualiter intelligi debeant XVI. Apostoli. Quare nec sapientes nec diuites,nec nobiles in apostolos elegerit Dominus VI. Apostolicorum nominum interpretatio VI. Vobis datum est nosse mysterium Dei, cęteris autem in parabolis VIII. Dat eis potestatem super demonia et langores et prędicandi regnum Dei IX. Dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere aduersarii uestri XXI. Et ego dispono uobis regnum etc. ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos XII iudicantes XII tribus Israel XXII. Dominus resurgens apparuit primo Symoni Petro XXIIII. Angeli non ut sunt hominibus patefiunt. Non potest homo quamuis iustus absque timore cernere angelum. In uisione boni spiritus post timorem succedit gaudium; in uisione uero mali timor permanet. Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum I. Angelus Domini stetit iuxta pastores, et claritas Dei cirumfulsit illos. Olim angeli ad puniendum missi, nunc econtra canunt pacem in terra II. Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista; qui autem minor est ex angelis, maior est illo VII. Apparuit autem illi angelus de cęlo confortans eum XXII.