CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1017431 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1017431.

Nodus 1017431 in documento marul-mar-repert.xml


MARCVS Auaritia per lepram signatur. Hinc Gezi lepra percutitur. Manus arida ut sanetur extendi iubetur; ut, quam auaritia compresserat, extensa sit ad dandas elemosynas III. Vendentes et ementes eiiciuntur de templo. Cathedrę uendentium columbas euertuntur, id est pręlatorum dignitas, qui spiritalia uendunt, conculcatur, quia infatuatum sal ad nihilum ualet ultra etc. XI. Qui deuorant domos uiduarum XII. Fremebant in eam quę effudit unguetum super caput Domini XIIII. Iudas uendit Dominum XIIII. Apostoli quare mittuntur bini XI. Adulatio. Adulatores sicut apes mel portantes in ore, aculeum in tergo XII. Aduersa euenire quinque de causis: propter merita augenda ut Iob; propter humilitatem conseruandam ut Paulo, quem collafizat angelus Sathanę; propter peccata intelligenda et corrigenda ut Marię, sorori Moysi; propter gloriam Dei ut cęco nato et Lazaro; quinto ad initium damnationis sicut Herodi III. Amisso porcorum grege ueniunt ad Iesum V. Accusator. Pharisei arguunt discipulos, quod non lotis manibus manducant VII. Auxilium. Videns eos laborantes in remigando etc. uenit ad eos VI. Animę locus principalis iuxta Platonem in cerebro, sed iuxta Christum in corde est VII. Anima preciosior uniuerso mundo VIII. Angelus apparuit mulieribus ad monumentum, iuuenis sedens in dextris coopertus stola candida, et obstupuerunt. Qui dicit illis: Nolite expauescere XVI.