CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1013430 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1013430.

Nodus 1013430 in documento marul-mar-repert.xml


TVLLIVS IN TVSCVLANIS Amicus amico uas factus in tempore occurrit ad sententiam capitis. Dionysius: Vtinam tertius uobis asscriberer 151. Fructus amiciciarum in quo consilium uitę omni consentiens et iocunditas quotidiano cultu atque uictu 153. Agricola. Arbores a natura in suo quęque genere perfectae 147. Auxilium. Homo nascitur, ut iuuet hominem 93. Auaritia. An cupiditas cadat in sapientem 130. Libido est quę ad id quod bonum uidetur rapitur. Voluntas in rebus honestis ponitur a Stoicis, cupiditas in contrariis 131. Indigentia est libido inexplebilis 132. Auaricię diffinitio. Quę res peccatum, cupiditatem afferunt 155. Aduersa. Non tam cumulus bonorum iocundus esse potest quam molesta decessio 105. Nihil in malis habendum quod a Deo uel natura constitutum 106. Videntur enim omnia repentina grauiora 121. Malum opinionis, non naturę. Epicuri circa hoc sententia. Defatigatio miseriarum ęgritudines animi facit leuiores 126. Erumna est ęgritudo laboriosa 131. Quod exilium non est in malis 157. Teucri uox: Patria est ubicunque est bene. Socrates rogatus, cuias esset etc. Qui uoluntarium exilium susceperunt 158. Iniurias fortunę, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas 159. Ars. Quam quisque nouit artem, in hac se exerceat 95. Accusator. Est enim proprium stultitię aliorum uitia cernere, obliuisci suorum 127. Appetitus. Cupiditas, libido, appetitio 120. Libidinis partes: ira, excandescentia, odium etc. 132. Appetitio quam tum cupiditatem tum libidinem dicimus 133. Cupiditatem uel libidinem laudant Peripatetici 135. Confutat Cicero eorum sententiam 137. Cupiditatum genera tria 156. Anima. Quid sit animus et in qua parte corporis eius sedes: diuersę sententię 91. Quod animi remaneant post mortem 92. Animorum post mortem sedes 94. Primus Pherecides Syrus dixit animos hominum esse sempiternos. De eodem Pythagorę Platonisque et aliorum sententię. Animos sursum ferri probat rationibus. Quomodo animum intelligimus, cum nunquam uiderimus 96. Quod semper mouetur, id ęternum est. Animorum origo a Deo. Quod animus diuidi non possit ideoque nec interire affirmat 99. Socrates noluit educi custodia sentiens animos esse immortales. Cato gauisus est se nactum causam mortis. Sententię de animo Epicureorum, Dicearchi et Stoicorum 100. Item Panetius et Plato. Animus in partes distributus duas: altera rationis particeps, altera expers 113. Idem 130. Animum cum Deo comparandum dicit 147.