CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1012544 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1012544.

Nodus 1012544 in documento marul-mar-repert.xml


EMILIVS PROBVS Amicicia. Amicum nec in extremis periculis deseruit 39. Plato uenumdatus Dionis amici precibus liberatus est 20. Amicorum insidias cauere non potuit 22. Accusatus amicorum defensionbus est absolutus 26. Qui armis capi non potuit, captus est simulata amicicia 30. Cui cum amicis omnia fuere communia 31. Hosti capto, quoniam aliquando amicus fuerat, uim inferre noluit, sed inedia consumpsit et extinctum honorifice sepeliuit 42. Hostem depulit, occidere noluit, quod aliquando adiutus ab illo fuerat 44. Diligi se maluit a suis quam metui 45. Corinthum oppugnare noluit, quod amici quandoque fuerint 37. Audacia nimia quantę fuit calamitati 35. Qui contemptus fuerat, uictor fuit 18. Audax plus iusto sibi confisus.