CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1009531 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1009531.

Nodus 1009531 in documento dragisic-j-oratio.xml


AELIVS LAMPRIDIVS CER. P. LAV. SIGISMONDO GEORGIO PHILOSOPHIAE PROFESSORI SALV.

Poposcisti a me eloquentiam huic orationi, quasi Sicyonis calceos Socrati, aut matronae caerusam; ego vero novi vos magnos Catones ex industria incomptos mangonis artem et calamistrum damnare ac sine floribus incedere ac ne manicatam quidem togam, nedum redimicula ferre; ab huiuscemodi igitur molliore cultu ac quodam lenocinio temperavi ne vestrae frontis caperatam severitudinem meretricia mollicia eviratam erugarem ac ne floccos quidem omnes legere quasi noevos tondere ausus sum, ne vobis illos exprobrare viderer qui vestram orationem saepius quasi maculae marmor exornant atque, ut illas quidem albarium opus atque tectorium devenustat, sic vestra vi sua ac religione pollens oratio, casta simplex sancta, extrariis nihil indiget ornamentis: atque ut Vestam Bachanalia, Minervam floralia, Dianam unguenta, sic philosophos, praesertim nostros, nimis ambitiosa atque exquisita dedecent verba. Ergo tuus Georgius, Sigismonde, reipsa contentus hoc est philosophia: sermonis fucum negligit mavultque Scotum quam Lucretium de philosophia disputantem audire; itaque obeliscum neque unguem neque calamum transversum aut miniatulam caeram timet; alioquin culpam ipsam et Thome et Scoto acceptam referret, cum quibus tamen, utpote magnis auctoribus, error etiam ipse non est inhonestus. Quare nihil praeter aliquot, ut puto, librarii culpas correximus, hoc etiam nostrum epigramma addidimus ornatus gratia.

Vale.