CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1004288 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1004288.

Nodus 1004288 in documento adamus-hymni-domnii.xml


Hymnus I.

Armoniae fidibus Domnio Carmina pangite melliflua, Organa tangite melodica, Ecce dies celebris rutilat, Dulcisonis jubilanda modis Qua pius ad Dominum properat Domnius ut bravium referat, Sanguine quod sibi quaesierat. Aethera transmeat ad polica, Agmina jam videt Angelica, Gaudia cum quibus almifica Perpetuo meritis habeat. Martyrio dedit articulos, Curriculos spuit aureolos, Omnia carnis et illicita Funditus expulit ut vacua. Pyrgia verba philosophica Ventilat, adstruit, et reputat, Disputat, injicit, atque probat Arte politus Apostolica. Abdita scripta Theologica Physica protulit armario Pyrgus, et in ratione procax Incipit, et trutinans memorat, Rhetoricum Ciceronis opus Primitus objicit, ut potius Hinc reserans ubi templa Deus Ad species generale genus. Inde parat nois argolicum Dans laqueum sibi Syllogicum, Ut triplicet Deitatis opus, Quo viget ecclesiale decus. Spiritus ancipiti gladio Domnius armiger haud timidus Platonicos revocat gemitus Proterit horrificos strepitus. In Deitate gradus varios Non reserans minus haut nimios, Nam Deitatis honor parilis Semper adest, fuit, et fuerat. Unde sophistica dicta fugat, Perfida contudit, et jaculat, Pyrgus at inde nihil valuit, Namque perire magis placuit. Sancte Pater, pie Pastor ovans Hierusalem polis aetheream, Attribue famulis Patriam Coelica gaudia quo teneant. Gloria multiplicata Patri, Laus sit et Emanuel Domino, Spiritui decus atque sacro Qui monos atque trinus Deus est.

Amen.