CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1004002 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1004002.

Nodus 1004002 in documento kravar-m-oratio.xml


MIROSLAV KRAVAR

Quaeso, doctissimi collegae, ut mihi liceat hoc in Coetu ea, quae de studiorum classicorum in re publica Iugoslavia statu suo tempore in ephemeride «Romanitas» pluribus verbis exposui, in pauca conferre, quo facilius appareat parem aut similem saltem horum studiorum condicionem in variis non solum Europae civitatibus, sed etiam in omnibus paene orbis terrarum regionibus, in quibus etiam patrum nostrorum memoria linguam litterasque Latinas maiore in honore quam hodie fuisse constat. Hoc eo libentius faciam, quod haud silentio praetereundum est etiam Slavorum multas nationes intra Latinitatis moenia iam diu vitam agere.

Dies me deficiat, si ordine exponere velim, quam abundanter olim in urbibus Slavorum meridianorum, imprimis apud eos, qui ad occidentem vergunt, studia classica floruerint, quae praeclara scriptorum studiosorum sapientium ingenia contenderint, ut Latini sermonis usum conservarent atque propagarent, quotque opera hac lingua edita cum Latinas tum etiam Slavicas litteras locupletaverint. Nam eo tempore lingua Latina apud nos non solum in Ecclesia aut in schola, sed etiam in tota fere vita publica complures utebantur. Quae condicio usque ad prima saeculi undevicesimi decennia permansit. Tum autem rerum mutatione facta, quae in multis Europae gentibus nationis conscientiam excitaverat, etiam Slavorum populi, qui antiqui Illyrici regiones incolebant, tamquam diuturno quodam somno exciti, ad patrii sermonis studia se contulerunt atque eum, quamvis etiamtum maxima ex parte sub alienorum dicione atque imperio essent, tamen magis magisque colere eoque in propriis litteris multo latius multoque aptius quam antea uti coeperunt. Quo factum est, ut lingua Latina nullo iam modo eum honoris locum retinere posset, quem antea habuerat.

Haec ego omnia nimis vetera satisque cognita praetereo, ut ad hodiernum studiorum Latinorum statum veniam.

Inter duo bella universalia in Vetere Iugoslaviae regno duo erant scholarum genera, in quibus discipuli puerili aetate lingua litterisque Latinis instruerentur: alterum erat gymnasium classicum, in quo praeter linguam Graecam etiam Latina discebatur, cuius studio octo anni tribuebantur, alterum vero gymnasium reale dictum, ubi eadem studia tantum superius quadriennium occupabant. Quorum in altero ex auctoribus Latinis hi praecipue scriptores legebantur: Caesar, Sallustius, Cicero, Livius, Tacitus, poetae Ovidius, Vergilius, Horatius; in altero autem eorundem auctorum loci selecti. Quod ad magistratus linguae litterarumque Latinarum erudiendos attinet, huic rei seminaria classica apud facultates philosophiae quattuor Universitatum operam suam navabant: Aemonensis, Zagabriensis, Singidunensis, Scupensis.

Neque deerant controversiae, sicut in aliis orbis regionibus, de classicorum studiorum utilitate, in quibus saepenumero acriora verba in gymnasium classicum audita sunt, quamquam id radicitus tolli nequibat.

Postea vero, in nova iam rei publicae ratione, quae post alterum bellum universale est constituta, multa sunt in scholarum provincia partim renovata partim funditus mutata. Multae novae scholae et quaedam novae Universitates ortae sunt, aliquot vetera gymnasia classica sunt clausa, nonnulla nova aperta, sed ita tamen, ut omnium numerus minor esset quam ante bellum. Praeterea in gymnasio quod dicitur communi biennium tantum linguae Latinae consecratur, quo fit, ut litteris non solum Latinis sed etiam omnino classicis in singulos annos minus studeatur. Cuius rei causas si quaerere velis, duas forsitan invenias, quae adulescentium animos maxime ad hoc studiorum genere deterreant: unam celerrimum scientiarum progressum, cuius omnes testes sumus, alteram vero novam civitatis rationem, quae eas praecipue artes curat, quae ad novam rem publicam aedificandam pertinere videntur.

Quod autem ad ipsas antiquitatis disciplinas, quae philologia classica continentur, eae nihilominus in Universitatibus strenue coluntur, ut ex ephemeride semestrali "Živa antika" (id est "Antiquitas viva"), quae Scupis iam sedecim annos editur, iudicari potest. Hoc rerum statu scientia linguae Latinae magis magisque singulis artibus atque disciplinis servire incipit: historiae, archeologiae, philosophiae, medicinae, iurisprudentiae etc. Quid mirum, si in aetate technica viventes studia antiquitatis e scholarum scamnis paulatim recedere videmus atque magis magisque in alias provincias transire? Nostrum certe est summa ope niti, ut omnia quae veteres nobis memoria tradiderint ab oblivione vindicemus, sed tempora mutata monere videntur novis quibusdam itineribus opus esse, quae nos ad hanc metam perducant, eoque magis, quod in variis nationibus non eaedem sunt vitae condiciones, quae studia nostra vel provehere vel retardare possint.

Haud sane dubium est, quin hic Conventus, sicut alii eiusdem generis coetus, quippe qui hac in re auctoritate plurimum valeant, efficere possint, ut in studiis Latinis provehendis multa in commune statuantur. In his mihi eae sententiae maximi momenti esse videntur, quae hac in re ad omnium nationum unitatem pertinent. Qui enim fines sint destinandi, quae methodi adhibendae, quae auxilia petenda, hoc potissimum loco deliberandum esse censeo.