CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1003587 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1003587.

Nodus 1003587 in documento vrancic-a-epist-1573-05-03.xml


Strigoniensis Casimiro nepoti suo salutem.

Misi tibi cura Pauli Suscouith, officialis Tyrnauiensis domus nostrae, florenos decem, quibus necessitatibus tuis consules, quum opus habebis. Caeterum dicas fratri tuo, si adhuc est Posonii, ne Raphaelem discedens in societatem suam admittat (et hoc propter bonos respectus), si forte cum illo vellet recedere. Nec ullo pacto teneatur in domo nostra, donec istic erit. Dicasque hoc etiam Vincentio. Vltra enim . Non vageris extra domum, sed attende officio, quod iniunxi tibi.

Vale. Galgocii 3. Maii 1573. Strigoniensis idem