CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1002410 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1002410.

Nodus 1002410 in documento djurdjev-i-poe.xml


CLX. PARAPHRASIS EXTEMPORANEA X. IN HORATII ODEM: »EXEGI MONUMENTUM ETC.« Addidimus Musis apicem monumentaque laudi, Queis Phariae moles, queis ingens luxus Ionum Livescat cedatque minor, quibus aera ferosque Decedant regum servantia saxa triumphos. Nec caelum metuo pluviasque e nube solutas Ardentemque Notum pennis Boreamque frementem, Nec timeo ductos longa vertigine menses Aut annos, Solisque vias, dentemque severi Temporis implacido rodentem marmora morsu. Ergo ubi perpetuo claudet mea lumina somno Terribili Libitina manu, vivam usque superstes Ipse mihi et rigidi ridebo spicula fati Posteritate potens, plectri quoque laude canori Semper maior ero, laudabor, et integra stabunt Omnibus in populis nostrae praeconia Musae. Posthumus ipse mihi dicar, quacumque volutus Aufidus horrisono terret sata laeta fragore Saevus et antiqui stat pinguis regia Dauni, Arentesque plagas nec prodiga prata liquoris. Dicar ego princeps Graiae nova plectra Camenae Ad Latios duxisse modos, vicisse canendo Dircaeam Theiamque lyram Siculosque poetas Et Mitylenaeo pulsatum barbiton auro. Ergo age, tolle animos, magnoque superba canore, Melpomene, mea plectra sonent, tuque una petenti Cinge triumphales lauri de fronde capillos.