CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1001946 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1001946.

Nodus 1001946 in documento djurdjev-i-poe.xml


CLVII. PARAPHRASIS VII. HORATII: »NUNC EST BIBENDUM ETC.« Nunc densi calices, nunc grati dona Liaei Sunt Romae potanda tuae, fortissime Caesar; Nunc dapibus sacra mensa gemat, perque atria divum Imbuat immensus redimita altaria sanguis. Cingantur lauro postes et fumet acerra Multiplici Panchaeus odor: pulsate, sodales, Alternis terram pedibus, iunctisque choreis Cingant felices plaudentum tempora lauri. Dum saeva Actiacae streperent molimina pugnae, Dum grandem Pharius Romam allatratret Anubis, Isiacaeque bovis mugitu nostra sonarent Moenia et Eoo tremerent Capitolia sistro, Depromsisse scelus fuerat concredita cellis Vina satis veterum retinentia nomen avorum Et mensas foedare mero, quod Setia quondam Misit et aprico Campania protulit agro. Proh pudor et probrum Martis! Praecincta corusca Casside foemineis hastam torquere lacertis Gaudebat regina furens atque ense timendo Terrebat Latias, sed plus quam foemina, matres. Semivirum cuneis cincta et dementibus armis Interitum populis, victori fata Quirino Ferre minabatur omnique e littore mundi Fallere collectas Romae de vertice lauros. At cum defractas puppes, cum naufraga vidit Sceptra et semiferum fluitare per aequor Osirim, Deposuitque animos mentemque immane tumentem Fregit et admisso cessit sua corda timori. Tunc etenim profugam ferroque et classe secutus Impatiens Agrippa Pharum Caesarque superbus, Divino ingentes lustratus lumine vultus, Formidare illam docuit mentemque calentem Lenaeo latice et ducto e Mareotide Baccho Reginae imminuit iussitque avertere classem, Non secus ac tenues penna volitante per auras Accipiter pavidos cogit vitare columbos Praecipiti sua rostra fuga, vel Tessalus arcu Venator nivei nudis in vallibus Hemi Insequitur celerem pennato vulnere damam. Scilicet hoc Caesar proprio apposuisse triumpho, Hoc voluit palmis, per sacrae ut compita Romae Perque catenatum testantia saxa Iugurtham Expleret Latios captiva Cleopatra visus. Illa tamen meliore suos abrumpere fato Elegit generosa dies, nec tela, nec enses Expavit iam certa mori, nec regna, nec aulam, Nec quassas reparare rates, arcanaque novit Littora praecipiti propere conquirere cursu. Ausa est languentes populos et regia tecta Visere nec misero pallescere territa visu, Ilicet horrentesque manu properante cerastas Admovisse suis secura in vulnera membris Certa morte ferox, gaudens quoque splendida fastu Ora fero et proprias Rornae invidisse catenas, Ne regina potens humili deducta triumpho Caesareas tanto decoraret nomine palmas.