CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1001449 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1001449.

Nodus 1001449 in documento djurdjev-i-poe.xml


CLIII. ORATIO BRENNI, SENONUM DUCIS, SUOS AD ROMAM EXPUGNANDAM ADHORTANTIS Si sors virtuti serviret, tunc ego vellem Vos, socii, toti dominos imponere mundo. Saepe tamen virtus sortem dedit: ebria magno Corda animo et duris exercita dextera rebus Fortunam iussit ceptos abrumpere cursus In melius. Novisse sat est nihil esse timendum, Nil formidandum Brenno duce. Flamma per omnes Lydorum bacchata domos et Martius ensis, Quae non hostis atrox, non tabo sordidus Arnus Et per Tirrhenas acies, per signa vagatus Evaluit vitare timor, vos discere cogunt Audendum quidquid ductor iubet. Ecce repente Romuleos trepidare lares, en tecta labare Funditus et Furiis afflatum Tibrida Gallis Fervere sanguineo ripasque involvere fluctu, Iam gemitus morientum et foemineos ululatus, Iliacos cineres et templa ardentia cerno. Hoc modo Roma ferox, hoc unum laudis habebit, Quod nostro tandem cecidit depressa Gradivo. Tollite magnanimos ausus, quos vovimus olim Ante Deos aditisque etiam iuravimus omnes Teutatae magni patriique altaribus Heti. Vos humana sacris stans hostia et ille morantes Commoveat potus sanguis sacer: eia age nostras In laudes Druidae toto clamore ferantur, Et nova fatidici nobis dent carmina Bardi.