CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1000964 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1000964.

Nodus 1000964 in documento djurdjev-i-poe.xml


CLII. DIVI MICHAELIS PARTA DE DEMONE VICTORIA Virtuti servit Phlegeton, dumque alma fatigat Agmina, inocciduos peperit feriendo triumphos. Caelituum gaudete chori, cognata Tonanti Nomina et ingenuo prognatae numine mentes, Tuque, o Caelituum ductor, concussor hiantum Eumenidum vindexque Dei, per secula cuius In ripa fixae vivent Phlegetontide lauri, Dextrae plaude tuae, sociis quoque plaude sacroque Numinis auspicio, quod celso abiectus Olympo Quodque suis laesus, quae vobis intulit, armis Rex Erebi Stygia sua vulnera cernat in unda Terreat et planctu Furias cogatque querelis Horrisonum resonare chaos; sic proelia et ipsae Insidiae possunt ictusque hostilis amari. Attamen, ut merito tam magna extollere Pindo Bella queam sacrosque modis aequare triumphos, O ades et, Stygium poteras quo vincere regem, Flamine sub nostros velox illabere sensus. Lucifer, aetherias inter nitidissima mentes Formae prodigio, superumque et caelitis aulae Mixtus amore timor, venerandum numinis instar, Ut rerum genitor non vane haereret in illo Miratus proprias tam pulcra in imagine vires. Ille pati indocilis dominos et ferre priorem (Ambitio nam posse vetat) cinctusque rebelli Agmine, ubi nigro pressit Borealia sceptro Sidera et ad solii lucentia fulcra superbi Supposuit geminam passis cervicibus Arcton, Sic fremere incoepit totoque Aquilone locutus Ismariam Rhodopen et pene coegit in auras Surgere hyperboreum vulsis radicibus Hemum: »Qua fruimur, formam Domino debere fatemur, Sed debere pudet, socii. Nos celsa iuventus, Nos Divum de gente sati quid ad infima rerum Volvimur et superos et vani sidera mundi Ducere perpetua servorum lege iubemur? Quin etiam est maius quiddam, graviora parantur Probra quidem nobis, proh fata infandaque semper Stellatae decreta domus! Mihi credite: vidi, Vidi ego, dum clausi volvo tabularia fati Et Themidis consulta lego, venientibus annis Lapsurum e superis Solymeae in virginis alvum Numen et humanae subiturum exordia sortis. Mox ultra superas corpus mortale choreas Terrigenasque feret. Noster famulabitur illi Ordo, et pennatae nostra de gente catervae Illius abiecto lambent vestigia vultu. Tantane me generis subeant oblivia nostri, Tanta pati possim? Socii, fata omnia iuro Caelestesque plagas et inhospita regna timori Me plene acturum detersurumque repente Implacida mea probra manu, licet astra suisque Sideribus praeceps horrendoque obruta lapsu Insiliat mea colla domus. Sententia sedit Oppugnare Deum; numen sic nostra timebit Fulmina maioresque feret, quos spreverat olim Ferre pares.« Dixit; tum magno murmure vulgus Infremit ad plausum, lateque ad tela minaces Expediunt dextras rapidamque vomentia mortem Arma parant. Non sic trifidos de nube fragores Eructat nimbosa domus, minor exit ab imis Telluris specubus conclusi insania venti. Cum subito horrescunt axes, tenebrisque reductis Fulgor et aetherei latuit decor aureus orbis. Aeraque et nubes et caeco mota tumultu Ima poli trepidare vident scissisque cavernis Pandere in immensas terram sua viscera fauces. Hic orti tonitrus late glomerantur, et ardent Flammivomi per inane globi circumque videntur Insultare diem bellumque inducere caelo. Dumque timet damnatque manus sua vota rebellis, Desuper Arctoum gravior metus institit agmen, Qua pia progenies, domino qua fida Tonanti Agmina Caelituum properant defendere caelum, Et formidatam qua se metitur in hastam Fulmineus Michael. Ruit hic super agmina ferro Vindice deturbatque acies par omnibus unus, Signaque Parrhasii caelo metuenda tyranni Territa et horrifico nimium deformia vultu, Deiecta e superis inter crepitantia flammis Fulgura terrificasque faces calidumque umorem. In patulae ignivomos terrae detrudit hiatus. Reddita tum toti lux est nitidissima mundo, Et Michael pro sole fuit; tum caelica pubes Ingentes auxit festivo carmine palmas: »Macte animis, invicte ducum, cui numine dextro Est superum mandata salus, tu frangere Ditis Spes, animos et vota potes, tibi tempora plausum Nulla adimunt, sculptique animant adamanta triumphi. Ipse tuas semper laudes ululabit Avernus, Dum sua fata gemet; semper tibi liber Olympus Astraque inocciduum stabunt asserta trophaeum.«