CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1000121 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1000121.

Nodus 1000121 in documento djurdjev-i-poe.xml


CXLVIII. PARAPHRASIS III. EXTEMPORANEA IN MARTIALIS: »O MIHI POST NULLOS, IULI, MEMORANDE SODALES« Cana fides olim, purae quoque foedera mentis Me, Iuli, vinxere tibi, mihi crevit ab annis Fervor amicitiae, niveique in vertice cani Sunt studii monumenta mei. Sub consule secta Multiplici messis iam sexagesima campos Cernit teque senem, gelidus cui gaudia sanguis Et robur iuvenile rapit, cutis horrida pendet, Et fracti trepido languent in corpore sensus. Iam superest non multa dies, iam lumina cassa, Morsque caput nudum tristi circumvolat umbra. Praeripe delicias et cras tibi forte neganda Lenimenta animi: quidquid fuit, id potes unum Apposuisse lucro, partum censere tuumque Dicere. Fatali foede praecincta colubro Expectat te cura nocens nigrique timores Atque catenati miserando examine morbi. Gaudia habent pennas et non reditura sub umbras Diffugiunt et victa malis solatia sedem Antiquam liquisse solent, nisi protinus illa Amplexus totis cogas remanere lacertis.