CroALa & LatTy: documentum

CroALa, 2024-04-29+02:00. Quaero starck-w-catharina.xml in collectione latty.

Functio nominatur: /latty/opendoc/starck-w-catharina.xml.

Documentum in PhiloLogic latty: starck-w-catharina.xml.


Catharina Tragoedia, versio electronica Starck, Wolfgang 1554/55–1605 Tilg, Stefan Hanc versionem electronicam curavit Johanna Luggin Digital text provided by the editor 1973 versus

Croatica et Tyrolensia: Tyrolis Latina July 2014

BSB, Clm. 603 Tilg, Stefan (Hg.): Die Hl. Katharina von Alexandria auf der Jesuitenbühne. Drei Innsbrucker Dramen aus den Jahren 1576, 1577 und 1606, Tübingen 2005, 297-413.
1606 Das 17. Jh. bis zum Aussterben der Tiroler Linie der Habsburger (1665) und zur Gründung der Universität (1669) Theater 2014-07-14 Johanna Luggin
Catharina Tragoedia, (C, 1606) Catharina sive Tragoedia de Sanctissima Virgine, Doctore, Martyre Catarina Alexandrina, Quae Sub Maximino, aut quod vulgatius, sub Maxentio Imperatore gloriose triumphavit Anno Domini CCCVI, die XXV Novembris. Eius Res gestas ex Graecis edidit Metaphrastes, quas habet Lip. tom. V. et Surius tom. VI. Ex Latinis Rabanus Abbas, alii.
Personae Tragoediae Eremita Prologus et epilogus Christus infans B. Virgo Catharina Chorus angelorum Chorus epheborum nobilium Nutrix Catharinae Philosophi seu rhetores Exules Christiani et milites Maxentius Imperator Faustina Imperatrix Porphyrius Dux militum Strategus Aulici et honorarii Grex militum et vigiles Melite Claudia Octavia Drusilla Pedissequae Megaera Furia Maximianus Herculius umbra Cupido Gloria mundi Furor Pharesbutus Sacrificuli Alii
Eremita – Praeco – Tubicen

Sat iam frequens spectatorum corona adest. Salvere iubeo, precorque hanc ventionem evenire felicissimam. Gregi actorum, ut sint parati, signum dabo, quod ante constituimus. Catharinae Virgini, Doctori, Martyri Purissimae, Clarissimae, Fortissimae Laus, Decus et Gloria!

Argumentum tragoediae audivistis: Catharina est. Nihil hoc verbo maius aut melius cogitare dicive potest. Catharina est. Non addo plura. Catharina est Eois et occiduis gentibus iam a mille trecentis annis cognita. Cur appellaverim tragoediam quibusdam forte displicet, cum finis tam ratione ecclesiae, quam ratione martyris sit utique laetissimus. Verum uti catenae, verbera, caedes, ibi sensus hominum tristia secum concipit. At ergo serviatur mortalium iudicio, ad suetum dirigemus prope omnia, et praeferemus spectatorum lachrimas applausui, cachinnis, risibus. Tragoediam suadet temporum conditio, sive urbis Monacensis in squalore positae, sive orbis universi statum deplorandum quis consideret. Et quoniam aberit etiam cantus, nisi qui tragoediae pro more insertus est, initia et exitus actuum nuntiabo in spectatorum gratiam, sed breviter. Nec vero iniuria fungar eremita hoc officium: Catharinam ego ipse fidei rudimentis imbui, ego ipse per lavacrum Christo genui, ut et plerisque vestrum persuasissimum non ambigo. Quare, cum me videritis in theatro publice, dictorum estote memores!

Praeco: Ut ponderis plus insiet verbis tuis, ego voluntate actorum tubicinem hunc producam foras, qui tibi attentionem semper excitet.

Eremita: Bene consultatum! Hoc ego ipsissimum tacitus optaverim. Fac ergo sis omnem auritum populum, ut rem cum deo exordiar!

Argumentum Actus I. Eremita Principia ostendunt, Maxentius unde furorem Hauserit in famulos Christi, Christoque iugatur Costis connubio, et sua dispertitur egenis. Sed ha – Megaera prosilit!
Actus I. Scena I. Megaera – Maximianus Herculius Perge, umbra detestabilis! Nectis moras? Egredere, flammeam latebram desere! Max: Quis me revulsum noctis aeternae sinu Adspicere vivos cogit et superas domos? Nunquid reperta est poena, Tantaleam sitim, Durum laborem Sisiphi, Tityi alitem, Ixionisque membra rapientem rotam Quae superet? An severa vindex manium Supplicia desunt Tartaro? An non igneis Cocitus undam volvit immistam globis? Non fervet Acheron? Ilicet terram premat Herculius iterum Maximianus, qui fuit Terrae grave pondus, pernicies mortalium? Heu, fugio lucem, lucem inimicam sontibus. Me recipe, Ditis aula! Meg: Mane! Quo proripis Te, verbero? Nostin flagellum ex anguibus? Max: Properare in atrum carceris liceat mihi Cubile, liceat, si parum videor miser, Geminare poenas! Quando, pro, quando dabis Effugere superos? Torqueor aspectu aetheris Plusquam tremendis, quos gero mecum, ignibus. Meg: Subsiste sis, inquam! Max: Quid ergo praecipis? Meg: Scin quod loco nomen, ubi iam figis pedem? A magno Alexandro urbs memoratur condita. Meg: Scopum attigisti. Filius Maxentius 5 Perge ... detestabilis] Sen. Thy. 23sq. Perge, detestabilis / umbra. – nectis moras] Sen. Herc.O. 10. 9–12] Octavia 21–23 poenasque quis et Tantali vincat sitim, / dirum laborem Sisyphi, Tityi alitem / Ixionisque membra rapientem rotam. 7sq.] Sen. Thy. 1–4 Quis inferorum sede ab infausta extrahit ... quis male deorum Tantalo visas [al. vivas] domos / ostendit iterum. 19sq.] Sen. Thy. 67 siste, quo praeceps ruis?; Ov. met. 11,676 mane! quo te rapis? 21sq.] Sen. Thy. 70–72 Abire in atrum carceris liceat mei / cubile, liceat, si parum videor miser. 23sq.] Sen. Thy. 82sq. Quando continget mihi / effugere superos? 1–3] dact. hexam. 4] Quatern. iamb. Huc appulit Romam, habenas imperii Adeptus ex favore partim exercitus, Partim ex magiae disciplina, cui studet. Max: Doleo genuisse. Meg: Ut ergo Romae saeviit In Christianos, incita ut et hic saeviat Novumque persecutionum turbinem Genti nefandae moliatur! Max: Ego incitem? Scelus ego iubeam? Stabo et arcebo scelus, Pro quo coactus sum colere agros et gulam Laqueo mihi factus carnifex praecidere. O Christiani, quot cruciatus perfero Vos propter unos hic in atro Tartaro! O Christiani, vestram ego vitam insaniam Demens vocabam, et ecce legit filios Altissimus. Ergo a veritatis tramite Erravi, et incidens in tenebras extimas Intelligentiae lux mihi non splenduit. Meg: Iam sera poenitudo est, serae lachrimae, Pietasque sera, Maximiane! Filium In Christianos extimula Maxentium! Max: Ut poena crescat auctibus praeter modum Moremque? Supplicii satis heu miserrimo est. Meg: Vah, quae moratur nuperum Stygis incolam Relligio? Nescis legem Averni? Quo tibi Plures sodales aggregas, hoc gratior Es Belzebubo. Vade in aedes filii, Taedam piceatam conice, te patrem audiet, Iraque totum pectus inflammabitur In Christianos patre peior filius. Actum est, abunde sensit introitus tuos Domus, et nefando quassa contactu horruit. En, quis tumultus oritur? O factum bene, Te laudo Maximiane. Ad infernam specum Descende rursum assandus igne perpetim! Toties petisti regredi, nunc abnuis? Veni, Phlegetontis pabulum! Max: O coelum, o mare, O terra, quidquid uspiam est, miserescite! Vae vae miserrimo, in aeternitatem vae mihi! 45 incidens] incidas C. 56 patrem] patriem C. 60 nefando] nefanda C. 32] 551sq., A 66. 37 Stabo ... scelus] Sen. Thy. 95. 59f.] Sen. Thy. 103f. Sentit introitus tuos / domus et nefando tota contactu horruit. / Actum est abunde.
Actus I. Scena 2 Catharina – Angeli – B. Virgo – Christus infantulus – Famuli Turba famularis, paululum hinc recedite Domumque abite! Sola mecum seriam Tractabo quaestionem. Ubi expedivero, Vos more nostro de fidei mysteriis Pergam erudire. Omn: Domina, quidvis impera Vel nutui tuo paratis obsequi! Cat: Unde ordiar, unde finiam, o coeli et soli Monarcha? Qua te voce laudem, o conditor? Nec ora centum nec mihi centum guttura Ad exprimendum sat fuerint. Quoties tui Favoris in mentem venit, quoties tua Expendo munera, cor toties pro gaudio Subsultat. Ut dotes taceantur corporis, Quantum est, o hominum rector et divum pater, Quantum est in ipso aetatulae primae gradu Uno salutis gurgite me tinctam ablui Per quendam eremi non prius notae incolam? Quot millibus mortalium non obtigit Haec singularis gratia? Heu, quot millia Pereunt in aeviternitatem! Nullus est Qui penset aequa lance, quantum sit boni Sacra Christiana amplecti ab incunabulis. Amplexa sum te providente. Nec satis: Ut ultro mens adsuesceret coelestibus, Terrestribusque nuncium remitteret, Tute impulisti me dicare litteris, Rerumque contemplationi, quas tua Nostros in usus procreavit dextera. Hinc cepi amare te, vereri, extollere, Regemque regum agnoscere. Nam nisi finis hic Scopusque sit scientiae, frustra sumus. Et ut benignitatis index clarior, Me de futuris erudire casibus Per angelorum monita numquam desinis. Haud longum abiero. Nocte luci huic proxima, Cum pensa solverem precum ritu meo Superisque me custodiendam traderem, 101 numquam] non C. 76] Verg. Aen. 6,625 (=georg. 2,43) non, mihi si linguae centum sint oraque centum. 97 Regemque regum] cf. ad B 896sq. Repente fessa membra corripuit sopor. Ecce autem adesse visus ante oculos mihi Ales minister nube septus candida, Stellaeque similis, quae parit ex ortu diem. „Salve“, inquit, „o Catharina, gaude, iubila, Mittor tibi laetus nuncius coelo! Accipe, Quae sit voluntas indubitata numinis: Ingens procella Christianos obruet Hinc inde sparsos per regionem Aegyptiam. Tu parce metu vano, tyrannum Tibridis Profectum ab urbe nuper audax increpa! Pugnanda pugna est cum labore, sed labos Hic gloriosus gloriosum praemium Merebitur. Vires animumque non negat Deus roganti. Quid timendum hoc auspice?“ Tantum elocutus se volatu ad aethera Libravit. O utinam mihi vera panderit! Et vera credo, nam tyrannus appulit Maxentius, quem Christianis dictitant Acerrimum hostem. Saeviat, frendat, furat, Insaniat, bacchetur in nos barbarus – Vincetur ipse ut spero. Sed quoniam scio, Quam sit libido hominum potentium impotens, Ad te recurro, Christe, tutor virginum, Cui de pudica virgine artus sumere Lubitum pudicos, me tuere virginem! Tuque, o satoris mater admirabilis, Tuique nati sponsa, virgo virginum, Me iunge filio perenni vinculo, Castisque nuptiis sibi me copulet! Angeli B.V: Catharina, polo tua me trahunt suspiria, Exhibeo natum, quem petisti. Lumina Attolle sursum, luce radiantem aspice, Penitisque lactea verba fige sensibus Sponsi puelli, qui meo gremio insidet! Chr: Ecce ego voluptas caelitum, Hominumque dulcitudo, 114 metu] metui C. 114 parce metu] Cf. ad B 1454. 118sq.] Verg. Aen. 9,764 Iuno vires animumque ministrat. 120sq. se … Libravit] E.g. Stat. Theb 10,118 huc se caeruleo libravit ab aethere virgo; Sil. 15,425sq., 17,272sq. 140–47] quatern. iamb. + cat. quatern. iamb. Cui mundum et astra pollice Circumrotare lusus. Adsum, ut cupidini tuae Sanctissimae obsecundem. Mene igitur optas unicum Adscire, virgo, sponsum? Cat: Rex sole et astris pulchrior, quamvis tuo Indigna sim favore, quo me servulam Hucusque prosecutus es, cum spem tamen Fiduciamque tua ingerat praesentia, Per vota me tibi castitatis obligo, Ut obligavi parvula quondam saepius. Chr: Ut sis mei securior, Immotiorque perstes, Mihi iungo te connubiis Et foedere insoluto. Cat: Et tibi ego totam me dico, iuro, spondeo, Te possidere, te frui solum expeto. Chr: In signum amoris annulum Sponsae adfer, o minister! Ang: En pignus aureum! Fac, ut nunquam excidat Memoria sponsi, cui ligata es vinculo! B.V: Tibi dignitatem gratulor, nurus mea. Partem optimam elegisti. Amores omnium Contemne, nupta virgo sponso virgini! Huic si fidem servaveris, tuebitur Fidissimus, quem vase gestas fictili Thesaurum, et in thalamum vocabit te brevi. Cat: O me beatam centies et amplius, Exest medullas intimas solatium! Mora nulla, amicis ultimum dicam „vale“ Famulisque cum nutrice, quos contrariam Viam institutos auguror, sed nulla vis Nullique planctus abstrahent. Ante omnia Opes meas egentibus dispertiar. Inibo pugnam freta sponsi viribus. 158 dico, iuro, spondeo] B 398, 401. 168sq.] Vulg. 2 Corinth. 4,7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus / ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis. 154–57, 160sq.] quatern. iamb. + cat. quatern. iamb.
Actus I. Scena 3 Pharesbutus – Sacrificuli – Praeco Aliquando tandem, tandem aliquando Lucifer Orbi attulit Phario diem laetabilem, Quo templa restaurentur, et divum decus Lapsum resurgat! Imperator aureus Sceptro potitur. Aurea ille saecula Non pollicetur, sed redhibet factis. Diis Nemo fuit unquam addictior. Nec praesides Modo civitatis Romuleae, Martem, Iovem, Venerem, Minervam, Mercurium, Aesculapium, Iovisque progeniem numerosam supplice Cultu veneratur, sed deos varios colit, Et singularum gentium ritus probat. Exulto totus, laetitia cor liquitur! Solenne sacrum meditatur, ut diplomata Docent, meis quae scripta sunt hortatibus, Api deo ter optimo, ter maximo. Age, praeco, plebem buccinae sono evoca! Pra: Sic faxo, pontifex, amice coelitum. Pha: Nunc verba magni principis voce increpa! Pra: Audite cunci, quae voluntas Caesaris Maxentii servanda cunctis praecipit: „Quoniam recordor imperio nostro a diis Fluxisse dona plurima, stat rependere Quamcunque possum gratiam. Sed, gratius Cum nil diis quidquam accidat quam victimae Et hostiae grato litatae pectore, Fixum ratumque honore divos debito Mactare, prae reliquis Osirim sive Apim Aegyptiis numen verendum. Huc advolet Eques, senatus, plebs, perinde divites Ut pauperes. – Rebellis aut ferro cadet Aut involutus fumo adibit Tartara.“ Haec iussa divi Caesaris Maxentii. Omn: Vivat diu, vigeat diu, regnet diu Maxentius, cultor deorum maximus! Pha: Ite, administri, Apim e stabulis educite! Spissum comedit hactenus foenum et bibit Aquam lacunis obviis haustam. Cibo Potuque iam suffarcietur nobili. 194–96] A 137–39. 197sq.] B 506sq. 206sq. Huc … plebs] A 146sq. 208 rebellis … cadet] B 512sq. 211sq.] 223, 514, 518, 521, 543. – B 520, 525, 530, 858. Ite, et lavate huic pedes vivo mero, Auro ungulas et pingite, hirsutos pilos Crispate, cervicem corolla incingite, Polite, qua potestis arte! Industria Abunde compensabitur. Sac 1: Imperium tuum Laeti exequemur, tu revise ad Caesarem! Omn: Vivat diu, regnet diu Maxentius!
Actus I. Scena 4 Oeconomus – Famuli – Christiani exules Usu frequenti iam didicisse vos reor, In qua platea, quibusve in urbis angulis Habitent egeni ex Christianis maxime, Siqui requirunt subsidium. Omn: Scimus probe. Oec: Has ergo vestes, pocula et cimelia, Pecuniamque, regiae gazam domus Totam erogate, ut principi nostrae deum Ne propitiare desinant votis piis! Ubi distributa sunt, redite huc ocyus! Omn: Redibimus! Oec: Quo fine virgo regia Tam liberalem pauperibus se praebeat, Non assequor. Quidquid pretiosum ex omnibus Parens reliquit Costus, hoc larga manu Expendit illa. Vix tegendo corpori Sufficiet olim amplissimus census. – Mihi Nec seritur equidem nec metitur, sed suspicor Quiddam subesse. Laetior est solito, nihil Humana curat: forte mortis praescia Ad caelum anhelat tota. Verum quos gradum Huc admovere tristiores conspicor? Chr. 1: Salve et vale, moderator aulae Costidos, Sanctissimae purissimaeque Costidos! Oec: Quo tam repente nobiles tendunt viri Cum sarcinis viaticoque tegmine? Chr. 2: Edicta quae sint Caesari nuper tenes? Chr. 3: Et quos suorum daemonum cultus paret? Oec: Audivi et horrui. Chr. 1: Exilium delegimus, Ne turpibus cogamur assensum dare Factis tyranni. Oec: Principum longae manus. Vos insequetur profugos. Chr. 2: Praestat solum Extra paternum occumbere, quam tot funera, 248sq.] A 186sq. Tot Christianorum ruinas cernere. Chr. 3: Petimus Syenem, et remotas insulas, Aut si nequimus ratibus illuc transvehi, Habitare montium cavernas cum feris Haud indecorum rebimur. Oec: Faxit deus, Ut terra videat vos reduces Aegyptia: Mutare novit temporum faciem. Chr. 1: Ipsius Arbitrio stamus, cadimus. Chr. 2: Serenitas Plerumque sequitur nubila. Speramus fore, Ut Christianis cedat hoc in commodum, Quod detrimentum creditur. Oec: Quid Costidi, Dominae meae, referam? Chr. 3: Iubebis nomine Nostro valere et ab insidiis tyrannicis Cavere. Omn: Vale, deoque vive perpetim, Salvamque Christiadis tuere Costida! Fam. 1: Revertimur vacuis manibus iussi, omnia In pauperum agmen dona dispertivimus. Quantas recreati principi grates agunt! Quanto tripudiant gaudio mendiculi! Oec: Praeite, domina operitur adventum! Omn: Ut iubes.
Actus I. Scena 5 Chorus Angelorum Omn: O, nimis felix Catharina, gaude, His tibi clausum reseras Olympum, His tibi claudis, reprobis patentem Clavibus Orcum. Ang.1: Quae lingua, quae vox praedicet Benignitatem in pauperes, Haec una virtus est deo Prae ceteris gratissima. Ang.2: Haec una virtus coelites Hominesque nectit invicem. Ang.3: Haec una virtus sidera Mercatur et vendit solum. Ang.4: Te iure liberalitas, Monumenta sacra encomiis Ornant, celebrant, efferunt. Ang.5: Iuvabit ergo paucula E pluribus decerpere. Ang.6: Sic fiet, ut mortalium 256 Petimus Syenem] B 662. 260] B 566. 275–78] Sapphicum. 279–94] quatern. iamb. Corda incalescant frigida Flagrentque amore in pauperes. Ang.1: Foeneratur domino, qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei. Prov. 19. Ang.2: Eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata et facit invenire misericordiam et vitam aeternam. Tob. 12. Ang.3: Quicunque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam. Matth. 6. Ang.4: Qui dat pauperi non indigebit, qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam. Prov. 18. Ang.5: Pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua! Eccl. 7. Ang.6: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo! Eccl. 29. Omn: Date eleemosynam et omnia munda vobis! Luc. 11 Ang.1: Quid ergo tandem praemii Largam manebit Costidem, Quae tanta egenis contulit? Ang.2: Haec omnia in praesentia Offerre par est numinis, Cui grata erunt ceu victimae Et mille holocausta pinguium. Omn: O nimis felix etc. inter 294 et 295 Foeneratur … ei] Vulg. prov. 19,17. – Eleemosyna … aeternam] Vulg. Tob. 12,9 … faciet invenire vitam aeternam. – Quicunque … suam] Vulg. Matth. 10,42 … amen dico vobis non perdet mercedem suam. – Qui … penuriam] Vulg. prov. 28,27. – Pauperi … tua] Vet.Lat. Sirach 7,36. – Conclude … malo] Vet.Lat. Sirach 29,15. – Date … vobis] Vulg. Luc. 11,41 … omnia munda sunt vobis. inter 294 et 295] extra metrum. 295–301] quatern. iamb. 302 etc.] Sapphicum.
Actus Secundus
Argumentum Ere: Altera pars abitum Catharinae monstrat ad aras Apidis, infandos ubi damnat Caesaris ausus, Cui genus et stirpem dum pandit, clauditur antro. Verum eccam ipsa diva, mihi abeundum est.
Actus II. Scena 1 Nutrix – Catharina – Oeconomus – Chorus uterque Itane, o alumna, fixa stat sententia? Itane ad tyrannum temet ipsum conferes? Cat: Certum est tumentem voce coram carpere. Nut: Nos debiles, fragiles, inermes faeminae, Quid possumus contra furorem Caesaris? Hoc suadeo, tu consilium altricis proba, Ut dum patrantur sacra nefanda Osiridi, Secreta solae inter domus penetralia, Quod quimus unum, rite fundamus preces! Cat: Emensa spes si viribus nostris foret, Spe decidissem et cepta damnassem prius: Sed cum potente spes mea nitatur deo, Sperare possum quidlibet tali auspice. Nut: Tentare Christi numen audax non times? Virgo tenella facinus insolitum apparas? Cat: Per vilia Christus magna semper conficit, Demissa tollit, deprimit sublimia. Holofernis olim sustulit Iudith caput, Matrona vilis, magna sed soli deo. Cur non puellas temporis nostri aemuler? Agnetis, Agathes, Luciae victoriis Trinacria tellus gaudet et palmas canit. Animum tyranni frangere, non arma expeto. Nut.: Domantur arma saepe, saepe animus nequit. Si pergis istuc, pectus irati ducis In te repertas mortis exquiret cruces, 315 rite] Cf. A 209. 305 clauditur antro] Boeth. cons. 3 carm. 2,18. 309] A 217. 310–25] A 205–09, 222–31. 327sq.] BM 1,340–344 Cur non, quae pertulit Agnes, / Ipsa feram? Cur non Agathes imitabile fatum? / Lucia, cuius erat neque mens neque fortior aetas, / Vicit. Et istarum felix Trinacria palmas / Vidit. 329–36] A 232–40. 303–05] dact. hexam. Flagrisque rectam terror incesset fidem. Cat.: At ferre Christo mortis optandae decus Sola est voluptas, mentis huc ardor vocat. Animos virorum suscitabo foemina. Alumna, si te cogeret necessitas, Vota adiuvaret caelitus vis numinis. Iam temere cum labaris in periculum, Quid, filia, dicam? Quomodo excusem, obsecro? Cat: Dilecta nutrix, quam veneror matris loco, Necessitatem non vides? Nec finis est: Scopus hic tyranni, ut Christianos vel necet Vel ad colenda idola fraude pertrahat. Iam Christiana charitas hoc exigit, Ut coner exemplo praeire civibus, Quae dignitate praeeo, et iram Caesaris Lenire. Quo possum, aggrediar molimine. Agitur salus quamplurimorum. Nut: Sed tua Unius instar plurimorum est. Cur te gravas Reginam alieno pondere? Cat: Quidquid gloriae Christi propinquum, non alienum indico. Christine patiar obliterare nomina Et pristinos cultus novari daemonum? Absit, recidi potius hoc optem caput! Oec: Generosa virgo, domina clementissima, Quae semper ardes coelitus et terrestria Spernis, benignis auribus verba excipe: Homines id unum sollicitis quaerunt modis, Ut nobilis ullo tempore ne stirps concidat. Stemma Lagidarum in te quiescit ultimam, Haeresque nullus est aviti nominis. Quid ergo vitae prodiga interitum tuum Gentisque cladem regiae non pensitas? Ah parce, virgo, parce tibi et propagini, Restitue quondam sobole lapsuram domum! Cat: Stirps illius non interit, cui Christus est Loco parentum, filiorum, affinium. Quicunque gaudet Christiano sanguine, Habet omnia. Vana cura stirpis exulet! Nut: Ratione nil proficimus, ad te, filia, Iam vertimus preces: preces ne despice! 341] C om. personam. 336] A 24, 240. 362] Ov. met. 6,239 aviti nominis heres. 363] Stat. Theb. 8,406 vitae prodiga virtus. Chorus uterque Heu sors iniqua, dura Regina nostra vades Subitura lethum. Cui nos malo reservas, Domina o verenda? O intuere fletus, Lachrimas, querelas! Nut: En, quotquot adsunt ex famulis, pariter suum Produnt dolorem, lachrimant, plangunt, gemunt, Omnesque genibus advoluti supplicant, Ut mitiora cogites, et – dum licet – Discrimini te subtrahas. Suspiria Audin tuorum? Quem silicem non molliant? Mollesce, alumna, te reserva patriae! Cat: Agnosco amorem, quem loquitur nimius dolor, Sed vestro amori Christi amorem praefero. Omn: Tui miserere, domina, miserere omnium! Cat: Ecquid doletis ceu morituram? Surgite! Non moriar, ibo ad nuptias sponsi mei. Nut: Quod ore verbum, filia, perplexum iacis? Cat: Pro Christi amore occumbere est, sponsum DEUM Sibi emereri. Nut: Quo pietas te provehit? Quo numinis aestus abripit mentem? Ah, ita Spe destitutos nos relinques, filia? Iterum precamur: te reserva! Cat: Surgite! Maerore quid me conficitis? Liceat deo Caput immolare pro salute civium, Quos immolare daemoni Caesar parat! Oec: Si penitus obstinas mori, saltem iube Nos ire comites et mori tecum! Cat: Satis Cruoris una caede fundetur. Nihil Opus famulorum pernicie. Nunc, ut mei Christique sit memoria perpes, cuilibet Argenteam dono crucem, ut quando ingruit Necessitas, testemini hoc signo fidem. 382] Curt. 8,1,48 genibus advoluti orant. 388] B 743sq. 389] Cf. ad B 356. 394 Quo … provehit] B 700. 398 quid … conficitis] B 713. 373–79] cat. quatern. iamb. + hypercat. monom. iamb. (vel Reizianum). Chorus uterque Nunc ite lachrimarum Fluenta, rivi! Dolor, dolor, meatus Quaere, dolor ingens! Iam iam propinqua letho Regina vadet. Regina vadet, eheu, Nunquam videnda. Cat: Non lachrimandi finis est? Valete iam, Cum tempus erit, properabo sola ad Caesarem!
Actus II. Scena 2 Pharesbutus – Sacrificuli – Praeco – Maxentius – Strategus – Porphyrius – Grex militum – Catharina Agite, o sodales, agite, adeste, ponite Aram rotundam huc Apidi! Ut stet mollius, Ubique flosculos deo substernite! Locate sedem Caesari in partem alterum, In alterum Augustae! Sed hem, praeco advenit, Et Caesar aderit. Ite mecum, adducite Apim deorum maximum, sanctissimum! Pra: In publicum prodibit imperator, ut Api litet hostias paratu regio. Huc, advenae, incolae, mora nulla, accurrite, Iuvate vestris vota votis Caesaris, et dona ferte quisque pro modulo suo, Pecuniosi magna, parvi pauperes! Placet diis, benevola quod mens immolat. Max: Quia tam secundis classis allabens fretis Portum subivit et sine belli obstaculo Tetigimus urbem hanc, magnus olim quam cavo Dominator Asiae struxit Alexander sinu, Par est diis auctoribus tanti boni Grates referre, ut qui dederunt gloriam, Opes, honores, imperium, haec firment mihi Soli, subacta progenie Constantii. Por: Firme tenentur regna, quae firmant dii 418 sodales] sodalis C. 434 cavo] cano C. 440 tenentur] tentur C. 428] A 133. 432–35] A 60–63, B 406–09. 439] A 74. 440sq.] A 265sq. 408–15] cat. quatern. iamb. + hypercat. monom. iamb. (vel Reizianum). Merito colendi sumptibus regalibus. Max: Hem vero, recta sacrificus prodit chorus Gestatque nescio quem vitulum pompatice. Sac.omn: Api, deorum maxime, Aegyptiis in oris, Api, deorum maxime, Te pascet ipse Caesar. Responsa fausta Caesari Da, da, precamur, Api! Pha: Auguste Caesar, qui deos potentia Factisque adaequas, qui tuis virtutibus Avos atavosque Caesares tantum praeis, Quantum minora sidera Titan aureus, Cui fortitudine cedit ipsus Hercules. Max: Omitte laudes, pontifex, quas occidens Oriensque novit mundus: in compendium Dicta refer! Pha: Adventum tibi gratulor tuum Pharias ad urbes primum, et ut placidus regas Precor. Deinde, ut sacris adducti Apidis Cum coniuge interesse ne fastidias. Max: Augusta sacris Romuleae gentis vacat, Domique peraget commodius. Mihi stat deo Vestro litare publico cultu, ut patrem Me gentium omnium fateantur subditi, Qui subditorum adscisco ritus omnium. Pha: Sic, imperator, sic tua sceptra coelites Perpetua faxint! Max: Duc ad aram numinis! Pha: Ecce in propinquo est Apis ille maximus. Max: Quicunque sit, dum spondeat felicia, Coletur! Pha: Huc ergo venerati accedite, Et ter quaterque poplites submittite! Inscende solium, Caesar, auspicabimur. Pulsate laeti cymbola in laudem dei! Cat: Christe, ausa dirige! Clam meis egressa sum, Ut voce libera increpem Maxentium. – Desiste, Caesar, rumpe cepta nefaria! Max: Quis clamat adeo et nostra turbat orgia? Str: Sibylla, credo, quaedam tuum affatum petit. Max: Age, virgo, fatis si quod est omen meis Mentemque Phoebus implet, huc expectora! Humana non sunt ora, nec vultus tibi, 459 ut sacris] sacris ut C. 479 omen] omnen C. 444–59] 544–49. 450sq. qui … adaequas] B 1576. 455] A 106. 478–90] A 274–89. 444–49] quatern. iamb. + cat. quatern. iamb. Satu videris edita immortalium. Cat: Non ista, princeps, ora, nec vultum adspice, Externa dona, quae caducus fert vigor, Sed quae sonet mens, sola divini est capax. Miror, potenti qui regis Romam manu Orbemque totum, qui tuos alto premis Hostes triumpho, nec subesse sustines, Servile subdere pascuo vitulo caput Et monstra colere innumera paene daemonum, Deumque non agnoscere authorem tuum, Qui coelum habitat mundi fabricator unicus. Hic cum tibi fasces imperii, vires, opes Larga benignitate contulerit, tamen Ridetur abs te, temnitur ludibriis Probrisque figitur. Cave, Caesar, impia Ne fata mergant te profundo Tartaro! Vindicta tarda est, sed gravior quo tardior. Max: Nova, virgo, nobis mente miranda canis, Non occupato discutienda pectore. Finita postquam sacra, tuas querelas audiam. Vos hanc remotas abdite in palatii Partes, super istis plura donec scisciter. Nunc, pontifex, sacra inchoata perfice! Quid spondet Apis, quo rogandus ordine? Pha: Tute, imperator, admove foenum deo! Si gustet, omne quod iubes, edisseram. O ter beatum millies et amplius, Quam carpsit avide gramen e sacra manu! Ingentia pollicetur Apis munera: Subiecta magni regna mundi servient Eritque princeps principum Maxentius. Max: Audite et acclamate fausta, milites! Gre: Vivat diu Maxentius, regnet diu! Max: Regnumne stabile posteris firmabitur Per saecla retro plurima? Pha: Apis annuit. Max: Audite et acclamate fausta, milites! Gre: Vivat diu Maxentius, regnet diu! Max: Salvusne Romam perveniam? Pha: Apis annuit. Max: Audite et acclamate fausta, milites! Gre: Vivat diu Maxentius, regnet diu! 520 acclamate] acclamata C. 496sq. Cave … Tartaro] B 806sq. 499–503] A 322–26. 508] B 1993. 510sq.] B 842–44. 512 princeps principum] Cic. Flacc. 54. 513] 517, 520; B 846, 853, 857. 519 Salvusne … perveniam] B 855. Max: Quia liberalis spondet Apis omnia Nihilque negat votis meis, et me decet Adversus Apim liberalem ostendere. Age ergo, pontifex, pete, quod gratum deo! Plura impetrabis quam petere ausis. Pha: Quae diis Dantur, redeunt multiplici cum faenore. Ante omnia, Caesar, Apis hoc sibi postulat Concedi, ut omnes Christianos auferas, Dein renoventur templa, quae longinquior Solvit vetustas, Christiadum aut faex diruit. Nobis ministris Apidos tandem iube Census priores restitui. Sic fiet, ut Honor augeatur numinis et sceptrum tibi In sempiterna stabiliatur saecula. Max: Nihil recusem. Christiadae faxo occidant, Quicunque ad Apim praebituri pabulum Non advolarint. Templa sumptu regio Ubique restaurabo. Vobis gloriam, Immunitates, iura, honores pristinos Confirmo. Nunc Apim ad stabulum reducite, Ut omne mistim vulgus illuc confluat! Gre: Vivat diu Maxentius, regnet diu! Sac.omn: Api deorum maxime Aegyptiis in oris, Api deorum maxime, Te Caesar ipse pavit. Responsa fausta Caesari Dedisse gratulamur. Max: Litatus Apis fausta nobis nuntiat, Sed certa num sint ambigo: magicam iuvat Artem experiri, qua mihi orbem vendico. Mitte ergo milites cito, dux Porphyri, Qui corda teneris execent infantibus De Christiano sanguine ortis. Sic enim Casus futuros rectius exploravero. Por: Ad omne, Caesar, promptus obsequium feror, Eaque, quam tu comprobas merito, fide. At timeo, ne tibi plebis invidiam attrahas Facto insolente. Max: Mihi hoc relinque, Porphyri, Plebs oderit, dum metuat. Adhuc calentia Cito adferantur corcula! Por: Ite, milites, Facessite impertita magni Caesaris! 554] A 69. 557sq.] A 478, 480; B 867, 869. Max: Da Apis alles großzügig verspricht und mir Nichts abschlägt, ziemt es sich, dass ich mich ebenfalls Dem Apis gegenüber großzügig erweis’. Auf also, Priester, fordere, was dem Gott gefällt. Mehr als du fordern magst, wirst du erlangen. Pha: Was Man Göttern gibt, kommt mannigfach verzinst zurück. Vor allem, Kaiser, fordert Apis dies für sich, Dass du sämtliche Christen aus dem Wege räumst Und man die Tempel drauf erneuert, die zu lang Nun schon verfallen, die auch der Christenmob zerstört. Gib schließlich Anlass, dass uns Apisdienern der Besitz von ehedem zurückgegeben wird. So wird des Gottes Ehre wachsen, deine Macht Jedoch auf immerwährende Zeit gesichert sein. Max: Nichts spricht dagegen. Alle Christen sollen fallen, Die nicht, um Apis Futter zu gewähren, schnell Hierhereilen. Überall werd’ ich die Tempel mit Erlesener Pracht erneuern. Euch bestätige Ich Ruhm, Erlässe, Rechte und die alten Ehren. Führt Apis jetzt zu seinem Stall zurück, damit Das ganze Volk vermischt hierher zusammenström’! Sol: Es lebe lang Maxentius, er herrsche lang! Alle Opf: Apis, der Götter größter du im ganzen Land Ägypten, Apis, der Götter größter du, Dich fütterte der Kaiser. Weil du ihm günst’ge Antwort gabst, Bedanken wir uns freudig! Max: Nach diesem Opfer sagt mir Apis Gutes an, Doch zweifle ich, ob es auch sicher ist. Ich will Magie anwenden. Damit nehm’ ich mir die Welt. Schick also rasch Soldaten aus, Porphyrius, Mein Führer, die das Herz von zarten Säuglingen Der Christen aus dem Körper schneiden. So nämlich Erspähe ich noch besser, was die Zukunft bringt. Por: Ich stürz’ mich, Kaiser, so loyal, wie du zurecht Mich kennst, sogleich auf alles das, was du mir sagst. Doch fürcht’ ich, dass du mit der übertriebenen Tat Den Volkszorn weckst. Max: Porphyrius, überlass das mir: Das Volk soll hassen, wenn’s nur fürchtet. Bringe man Die Herzen rasch, wenn sie noch warm sind, her! Por: So geht, Soldaten, führt des großen Kaisers Auftrag aus! 544–49] quatern. iamb. + cat. quatern. iamb.
Actus II. Scena 3 Furor – Gloria mundi – Cupido Deos deasque, Nilici orbis numina Sic despici, sic negligi, sic abici? Sic templa situ iacere faeda et squalida? Sic sic caput segnis Galilaeus efferat Supra Iovem Stygium, Serapium, Osiridem, Galilaeus ille, qui pependit a cruce Similis latroni? Sic deos premat, opprimat? Per Cerberi trifaucis ora, per sacra Hecates silenda, per coronam Belzebub, Ulciscar hodie, vindicabo iniuriam! Faxo, Furoris nomen ut factis probem. Explebo tandem Christiano sanguine Sitim, satiabor Christiano sanguine. Hoccine tolerandum est, ut puella in Apidis Sacra invehatur, unde questus noster est? Haec Caesarem arguat? Haec palam fraudes, dolos Technasque nostras explicet? Proserpinae Mactabitur virgo cruciatu maximo. Quid Gloria mundi cum Cupidine restitas? Quo fine vos legavit huc rex Belzebub? Glo: Finis scopusque Belzebubi hic scilicet, Ut legibus Christi remittat nuntium. Fur: Citius retrogradis labentur amnes cursibus, Superba pestis quam semel arreptam fidem Eiuret. Animus crescit inter praelia. Glo: Non est adamante durior. Nos fleximus Heroas ipsos, et quidem Christicrepos. Tormenta corpus, blanditiae mentem edomant. Fur: Infracta mente est. Glo: Dum memineris faeminam. Fur: Quod ergo consilium tenetis abditum? Cup: Ego telo amoris sauciabo Caesarem, Ut nuptias ambire captet virginis, Curasque vertat virginis a Christo ad torum. Fur: Casso sagittam vulnere mittes, o puer, Qui caecus arcum tendis et caecus iacis In vulgus obvium tua tela. Caesari Vis tantula ludus est. Cup: Potentiae meae Quis hactenus mortalium ullus restitit Nutritus inter divitias, luxum, otia, 586 retrogradis] retrogredis C. 595 captet] ceptrt C. Maxentioque similis? Glo: Hic sibi Caesarem Deposcit, ego victrix puellam regiam Specie bonorum, quae meis cultoribus Polliceor affatim, capiam, ut calamo levi Pisces capiuntur, esca cum praetenditur. Fur: Quid si laborem severitis? Tum te, Furor, Tuas ad artes regredi aequum est. Fur: Occidet Per Belzebubi dexteram venefica. Ni faxit, ero ipse carnifex et artifex. Nunc vestra vos ordimini! Glo.Cup: Ausis Belzebub Aspiret! Fur: Aspirabit, ite, currite, Meamque dicite! Christianis imminet Ruina, clades, exitiumque et vastitas.
Actus II. Scena 4 Chorus Adolescentum – Oeconomus Omn: Horreat aether, vectorque potens Luminis aurei, tellusque ferax, Et vaga ponti mobilis unda! Regia virgo capta tyranni Est imperio. 1: An patiemur inulti dominam Sic violenter nobis eripi? 2: Tractari dominam ut mancipium Ludibrio, patiemur inulti? 3: Haec promissa fides est? Heu pudor, Quàm dominam timidi defendimus? 4: Promite ferrum, mucro coruscet, Mucro, tyranni qui latus hauriat! 5: Ah leve praesidium, pauci sumus, Armata phalanx quem non terreat? 6: Ergone vincula reginae oculi Conspicient? Absit, ferro inhibeo! 7: Quo ruitis? Prius utile foedus Pangamus, socii, dominae! Impetum Sistite caecum! 8: Placet, in foedus Coeant dextrae, concipe verba! 632 inhibeo] inhibebimus C; corr. metri causa. 635 Sistite] Sisite C. 606sq.] Octavia 411 extrahere pisces rete vel calamo levi. 616–18] Sen. Herc.f. 1054–56 Lugeat aether magnusque parens / aetheris alti tellusque ferax / et vaga ponti mobilis unda. 625 Haec … est] Verg. Aen. 6,346. 635sq.] Verg. Aen. 11,292 coeant in foedera dextrae. 616–48] dim anap. + monom. anap. (licentia videlicet ultimam syllabam resolvendi). 6: Vos, vaga coeli sidera, iuro Me dominam quocunque locorum Quaesiturum. Omn: Sit fixum et ratum! 6: Iuro me nunquam Christi fidem Deserturum. Omn: Sit fixum et ratum! 6: Iuro reginae fore vindicem Quocunque modo. Omn: Sit fixum et ratum! Omn: Exurge, deus magne Sionis, Exurge, deus, teque fer obvium Consiliis ausisque tyranni! Exurge, deus, reginam tuam Protege dextra! Oec: Redite domum! Iuvenilis haec molitio est. Qualis minorem morsibus vastus leo Frangit, premit vehitque praedam: talis est In vos tyrannus, qui vel aspectu enecet. Non ferro agendum, sed precibus. Cum virginum Choro hunc adite supplices! Oratio Gestusque luctuosus iram leniet, Ut spero. Ferrum condite et monitis meis Parete, dominae cura si cordi insidet! 1: Adibimus, licet capiti discrimina Impendeant non dubia. Omn: Sit fixum et ratum!
Actus II. Scena 5. Maxentius – Cupido – Catharina – Pharesbutus – Chorus uterque – Porphyrius – Strategus Subsistite hic, donec vocaro quos lubet! Commovit illa turbidum virgo caput Rapuitque mentem dispari affectu meam: Saevire bilis suadet et divum ultio, Palamque nostra despicata dignitas. Impune divisne procax illuserit? Cup: Ipsane venustas occidat? Telum cape! Max: Amor sed intus me mihi aversum trahit. Cup: Haec una digna Caesere est. Heus, milites, Cito sistite virginem domi nostrae abditam! Cup: Ut illa roseis verba manabant genis! 643] C om. personam. 637] Stat. Theb. 10,360 per ego haec vaga sidera iuro. 650–52] Sen. Tro. 797 [sc. qualis leo] praedam minorem morsibus vastis tenens / frangit vehitque talis e nostro sinu / te rapiet hostis. 661–73] A 332–46. Max: Ut lumen acre frontis ornabat decus! Cup: Ut eminebat e gravitate suavitas! Max: Hinc maior illam fastus in divos tenet. Si Christianum virus ultro eiecerit, Hercle est videndum, quomodo uxor a toro Vetus recedat. Cup: Officio factum est satis. Max: At iam modo gradum admovet imperterrita. Accede, pontifex, proceresque volucres huc, Spectate mecum! Vos Sibyllam aut Palladem Putetis esse, sic inaudita occinit Lingua diserta. Virgo, sub sacra Apidis Oblita sexus ausa es ipsum Caesarem Superosque voce haud sobria lacessere. Perstas eadem sobria in sententia? Cat: Ebriane visa? Sobria en, eadem assero. Mustum beati me facit vini ebriam, Non quod propinat Bacchus enormis gulae, Ad omne sensim quod rapit mentem nefas, Ex vite nati sed quod expressit deus, Cuius liquore guttur allectum semel Fastidit omnis potionem nectaris, Pectusque purgat efficaci poculo. Max: Aenigma nobis implicas, sophistica, Cohibe ad petita facile responsum mea! Edic, quod istam dat genus fiduciam? Cat: Non fecit istam stemma, rex, audaciam, Nec opum superba fecit ambitio levem, Sed Christus, alti nobile germen aetheris, Illustre nobis contulit stirpis decus. Nemo sub illo vilis aut ignobilis, Sat mihi quod inde clara sit nativitas, Quamvis origo nec parentum obscura sit. Max: Hanc ego requiro, hanc hanc sine fuco enuntia! Cat: Domus unde ducitur nobis prosapia? Reges recenset principes Aegyptios „Lagidas“, avito sanguine exortos Lagi. Inde Ptolomaeorum diu hoc rexit genus, Romana donec sustulit reges manus, Cum non memorandum dedecus nostrae domus Cleopatra regnum prodidit viro adultero. Huius propinquus, noster atavus, Arabiae 694 Cohibe] Cohibere C; cf. A 525. 679sq.] A 486sq. 681–727] A 505–71. 688 mentem] A 514. Petiit remotas pulsus armis insulas, Regina Candax quem suis fecit ducem. Parens ab illo quartus est Costus mihi, Rebus nec ipse fortiter gestis minor. Amore vero instincus Aegypti suae Remeavit istuc Caesarum partes fovens. Hinc, imperator, quod rogas, nomen traho, Gentis Lagidae sola sum proles super. Max: Illustris igitur de stirpe quin stirpem refers, Colisque cultos olim ab ipsis regibus? Ne stemma tantum per nefas in te cadat! Nam tua feroces lingua poenas exigit. Cat: Potior parenti cura provido fuit Doctas per artes nomen ornandi meum. Hinc parvula sensus ad graves mentem appuli. Instructa brevi spatio sophorum dogmatis Vidi esse bonum summum quod optandum omnibus, Quod semel adeptum sufficit votis meis. Max: Fierine potest, ut ego cupiam bona plurima, Tute unico contenta sis tantum bono? Cat: Bonum quod expeto, omnia involvit bona. Max: Quod istud est summum bonum? Cat: Solus deus. Max: Quis iste deus, bona omnia qui complectitur? Cat: Monarcha caeli, terrae et aequoreae plagae, Christus, dominus dominantium, rex omnium Regum, gubernans omnia, omnia dirigens Summa potentia et imperio insuperabili. Max: O virgo, Christus, quem deum esse somnias, Infestus hostis et inimicus est mihi. Cat: Ideoque, Caesar, te miserum pronuntio, Et a salutis ianua exclusissimum, Qui possidere gloriaris omnia, Illoque cares, in quo bona insunt omnia, Illosque colis, qui daemones teterrimi. Max: Removete, famuli, garrulam sophisticam! Trahite in profundi carceris invisam specum, Donec quid actu sit opus exquisivero! Cat: Ne trahite! Vestros ipsa praecedam gradus. Max: Ad tanta divum probra cur tu, pontifex, Obmutuisti? Cur, patronus Apidis, Non ausus es defendere nostra numina? 719 Lagidae] Lagideae C; cf. A 554. 730–40] B 887–901. 746–48] A 598–603. 750–54] A 633–40. Pha: Dii non patroni verba, vindictam petunt, Quam si diu differs, dii non different. Max: At multa docta disputat facundia. Odiosum erit et periculis obnoxium Tam nobilem necare statim virginem. Por: Hoc est, quod ipse cogitabam attentius, Tentanda mitiora prius ego suaserim. Pha: Fac, imperator, convocentur undique Ex urbibus Aegypti sophorum principes, Contraque Christi disputent stultam fidem! Puella mox authoritate territa Solvet severam sub sophis sententiam. Max: Ex tripode Phoebi, pontifex, locutus es. Stratege, mora nulla, expedito nuntios! Str: Eo expeditum, Caesar augustissime. Por: En supplices, Caesar, tibi loqui gestiunt. Ad.1: Aures benignas, imperator, commoda! V.1: Ad orphanos vultu sereno respice! Max: Graviora me vocant, tribus rem promite! Ad.1: Catharina, princeps nostra, Costi filia, Ad carcerem damnata, nullius rea Est criminis, precamur, hanc ut liberes! V.1: Aut si voluntas precibus obstat, visere Saltem liceat, nostrisque servitiis heram Pro dignitate colere. Omn: Caesar, annue! Miserere! Max: Fidemne Christiadum sectamini? Omn: Sectamur. Ecce signa! Max: Vah, scelus impium! Excutite, milites, manibus confringite! Ad.2: Sed non fidem eripietis ex praecordiis. Omn: Quod domina credit, credimus. Max: Compingite In carcerem, vinclisque nexos stringite! V.2: Imus lubentes pro domina et Chisto deo. Max: Minuetur haec audacia, quando serio Agi videbunt. Pontifex, tu postea Accede solos et meliora consule! Pha: Facile, imperator, audient domiti malo. 756sq.] B 977sq. 764] A 653. 769 Aures benignas] Cf. ad A 10.
Actus Tertius
Argumentum Ere: Tertius actus init, quo Mundi Gloria blandis Fraudibus aggreditur mentem illaqueare puellae, Nequidquam. Martyr vanos conculcat honores.
Actus III. Scena 1. Sthenelus – Pacmon – Rasitro – Schurius – Mater – Strategus – Philosophi – Porphyrius Quam difficulter faeminis infantulos Eripere potui! Quam replerunt questibus Et eiulatu compita! Pac: Quid mirum? Suos Partus vel ipsa diligunt animantia Feraeque. Matrum affectus est tenerrimus. Mallem hercle bellicosis sane cum viris Conserere pugnam, quam necando parvulos Lacessere matres et vocare in praelium Lachrimabile. Fateor, sunt mihi mota viscera. Sth: O militem formidulosum, o muliebrem Animum in virili pectore! Tun’ tenellulos Infantulos perimere iussus horreas? Mos est voluntati gerendus Caesaris. Pac: Sed ille mos est barbarus. Sth: Sit barbarus! Praestare culpam num necesse est militem? Mille imperet, necabo mille infantulos. Si mater abnuat, simul mucro hauriat Matris cruorem! Pac: Quid Rasitro factitas? Ras: Quid factitem? Quod imperatum scilicet. Sth: Non imperatum infantulos totos domum Referre, verum corcula ex corpusculis Petivit imperator. Ras: Hahae, hoc mysterium? †Exccet haruspex chiromata aut qui volet.† Corpusculis, ni fallor, insunt corcula. Pac: Ecce Schurius, quas agit praedas? Sch: Cito, Cito da puerum, inquam, vel moriere, faemina! Mat: Miles, relinque filium, obsecro, gaudium 789] C om. personam. 813 Hahae] Lectio incerta. 795sq.] Cic. de orat. 2,168 si ferae partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia esse debemus? 812 corcula ex corpusculis] A 89. 789–91] dact. hexam. Meum unicum, solatiumque maximum! Sch: Puerum, puerum, inquam, cedo! Mat: Quid tibi rei est Cum gnatulo meo? Quod admisit scelus Puer innocens? Sch: Sic imperator imperat. Mat: Quid Caesari infans proderit? Sch: Tecumne ego, Venefica, disputem? Mat: Obsecro, succurrite! Sch: Sic, sic agendum. Mat: Heu, heu ferina immanitas! Heu beluina ferocitas! Mea viscera, Meumque sanguinem abripi crudeliter. Meme perime, en iugulum paratum! Ah, gnate mi! Ah, gnate mi, collisus es! Sch: Corpusculum Tibi dono, corculo imperator utitur. Mat: Ut te, latro, perdant coelites! Ah, quomodo Feram dolorem? Ablata vitae portio est. Cui conquerar necessitatem? Vindica, O Christe, nostram iniuriam! Sth: Spectavimus Pugnam tuam, Schuri, lepidam. Ras: Quot parvulos Exenterasti? Sch: Praeter hunc nullum, imo vix Istum licuit nancisci. Ita matres occulunt Sua pignora et tuentur astutissimae. Str: Quid statis hic? Caesar moratur anxius, Et corcula divinatio iam flagitat, Magi magaeque iam meditantur carmina. Pac: Satisne multa rere, o dux inclyte? Str: Satis superque. Currite! Omn: Quam promptissimi! Str: Tyrannis isthaec non poterit consistere: Nimium exacerbat subditorum pectora. Por: Et iure! Nam quis aspiciat siccis genis Infantulorum carnificinam? Si modus Diis placet, crudeliores Caesare Deos vocarim. Sed probandum est, quod probat. Olim exedet, quod intrivit damno suo. Str: At at sophorum excita turba convolat! Por: Salvere iubeo Caesaris vos nomine, Splendore quorum claret Aegypti solum. Phi.1: Et tibi secundent omnia magni coelites, Dux magne! Qua Caesar vocavit gratia? Phi.2: Et nostra nos lycea iussit linquere? Por: Sacra innovantem nuper Aegypti diis Audax virago reprehendit Caesarem, Aitque diis litare nefas, Christum deum 845 exacerbat] exarcebat C. 850 quod intrivit] quot interit C. 856 lycea] Lycca C; cf. 875. 825 Sic, sic agendum] Sen. Herc.f. 1218; Herc.O. 846. 853] A 735. 857–59] A 737–39. Solum esse, ceteros superbos daemonas. Omn: Pro facinus indignissimum! Phi.1: Nos Caesari Sic ludimur? Nos equiparet iuvencula? Phi.3: Quod nomen inde grande victores ferant, Vincant puellam si sophistae garrulam? Por: Aliud canetis, cum diserte proferet Miranda fidei Christianae dogmata. Str: Si victa vobis disserendo cesserit, Munere remittet contentum quemquem suo, Ne sit sub hoste palma vili ingloria. Phi.4: Non dona regis quaerimus, sed gloriam. Ego mille nostris pusiones artibus Doctos magister reddidi iam grandior: His cum puellam conferas te iudice, Mori haud recusem, si puer causa cadat. Phi.6: Socii, redeamus ocyus ad gymnasia Sua quisque, fructus nullus hic, quantum auguror! Por: Ne faxitis! Parete iussis Caesaris, Qui plumbeas iras geret! Phi.6: Duc ergo nos In Caesaris conspectum, ut huic fiat satis. Str: Iam sapitis, o sophi. Sequimini me ducem!
Actus III. Scena 2 Chorus uterque Omn: Ite ad planctus, date lamenta, Tundite crebris pectora palmis! Nil nisi tristis naenia nostram Sortem decet, heu sortem flebilem, Flebile fatum. Cho.Ad: Heu duro nimium premimur iugo, Heu, libertas periit, periit! Volucri pede fortuna recessit. Indite ferrea vincla lacertis! Captivi sumus! Cho.V.: Cernite, cernite nostra monilia! Heu, periit nitor aulae regiae! Decus omne iacet, subiit squalor. Indite ferrea vincla lacertis! Captivae sumus! 869] in gloria C; cf. A 756. 863–74] A 749–61. 881 Ite ad planctus] Sen. Tro. 79. 881–928] dim anap. + monom. anap. (licentia videlicet ultimam syllabam resolvendi). Ad.1: Quis Tanais, quis dabit Oceanus Lachrimas, ut nostra fleamus mala? Ad.2: Subtracta domina subtracta est Libertas, recreatio, amoenitas. Ad.3: Nil valuere preces, imo preces Pepererunt haec nobis vincula. Ad.4: Excidit omnis spes, non dabitur Ora parentum chara intueri. Ad.5: Marcescet paedore iuventa, Tenera aetas senio tabescet. Ad.6: Conditio negat, natura parens Quod brutis animantibus annuit. Ad.7: Findit avis penna aethera liberum, Clausa clausi nos gemimus domo. Ad.8: O sors natalibus inferior, O sors indigna satu nostro! V.1: Quid querimur nos turbula vilis, Quota pars est censenda doloris? V.2: Miseret reginae, reginae Virginis insontis me miseret. V.3: Qua nil pulchrius aspicit orbis, Serta situ loca captiva colat? V.4: Qua nil castius aspicit orbis, Serta situ loca captiva colat? V.5: Qua nil ditius aspicit orbis, Serta situ loca captiva colat? V.6: Quicunque manent dominam casus, Nos, dum superat vita, manebunt. V.7: Nec mors, nec centena pericula Abolebunt reginam ex animo. V.8: Cedite, querulisque modum ponite Verbis, et taciti bibite auribus Verba inimici!
Actus III. Scena 3 Pharesbutus – Sacrificuli – Catharina – Chorus uterque Io triumphe, o socii, nunc plaudite Magnasque grates agite ter magno Apidi Et Caesari Maxentio invictissimo! 904] Marcescat C. 925] Adolebunt C. 896] Herc.f. 1323–26 quis Tanais … abluere dextram poterit? 929–36] B 517–27. Sac.1: O fausta dies, o ter beata tempora! Aegyptiis tandem diis novata sunt Altaria, templa, pinguia tura, victimae. Sac.2: Nunc cornua tollemus, bibemusque affatim Mera vina, vina, quae sacrantur Apidi! Sac.3: Quae delicata fercula ad Apim deferunt, Nos scilicet voramus, ipse pascitur Foeno viridi petatque Nili flumina! Sac.4: Ditescimus pecuniis, honoribus Cumulamur, aucta redit duplo felicitas. Pha: Dicite io, sit perennis Api gloria! Dicite io, sit perenne Christo dedecus! Dicite io, floreat Apidis potentia! Quicunque non est fautor Apis occidat, Et occidat quicunque Christo fautor est! Sed quos ibi vultum tristiores conspicor? Iuvabit alloqui, ad Catharinam pertinent. Salvete iuvenes, cur sedetis tetrici, Adeoque maesti? Vincla cur stringunt manus? Abicite vincla! Offerte gramen Apidi, Quod ultro porrigunt ministri, dicite: „Gramen damus Apidi.“ Quid ad rem tam levem Humi tenetis fixa lumina? Quid magnum peto? Omn: Solus deus Christus, reliqui sunt daemones. Pha: Catharina capta spiritus vobis facit? O spes inanis, deserite infaustum caput, Servate vosmet ipsos! Nam brevi, brevi Peribit illa. Ni sapitis, peribitis. Ad.1: Forte prior ipsus Tartareum innabis lacum. Pha: Abeo. – Scelestos monita flocci pendere Mox poenitebit. Admovebo hic machinas. Quid, o puellae, brachiis circundare Et ferre nodos eligitis ferri gravis? Abicite gramen Apidi pauxillulum, Per hos ministros mittite et salva omnia! Omn: Solus deus Christus, reliqui sunt daemones. Phar: Abolete dominam e corde, nec vos perdite Cum perdita! Catharina caedi proxima est. V.1: Prohibeat ille maximus mundi parens, In teque recidat omen Orci pabulum! 939 Nili] Nilici C. 955] 967, 1347. 970] Sen. Phaedr. 466 Providit ille maximus mundi parens. Pha: Testor Serapim Osiridisque numina Hodie occubituram contumacem virginem. Cho.Ad.V: Huc oculos, huc verte benignum Vultum sedibus aethereis, deus, Eripe reginam! Frendet lupus, Dentibus iras acuit belua, Aspice Christe! Cat: Quis cantus aures flebilis pepulit meas? Vosne, o comites felicis infortunii? Nostras refertis voce luctifica vices? Cessate lachrimis prosequi nostrum senium! Vobis mihique gratulor, quod pro dei Honore sordes experimur carceris, Et experimur sponte nostra. Subrigat Nos causa! Causa Christus est, cuius fidem Mecum professi geritis isthaec vincula, Vos nulla licet necessitas adegerit. Ne moveat ergo molestia haec breviuscula, Afflictioque qua videmur opprimi! Vanescet haec ut fumus, umbra, vapor. Nihil Nocuisse poterunt Caesaris conamina, Quascunque fingat machinas, fraudes, dolos. Mortem minatur? Esto! Mortem corporis Quis Christianus timeat? Illa ianua est Vitae perennis et perennis gloriae, Quam pollicetur fortiter pugnantibus Athleta Christus, qui rependet praemia. Subducite vos hinc paululum! Pellax venit Fallaxque Mundi Gloria. Novi quid velit, Verum simulabo et audiam. Omn: Fac quod lubet, Regina virgo. Cat: In tempore vos rursum acciam.
Actus III. Scena IV. Gloria mundi – Catharina – Chorus uterque Actura tecum de salute propria Tuaeque vitae commodis primum peto, Ut non mea verba cogites, sed Caesaris, Qui munus hoc legationis credidit, Ut ne virorum alloquia tanquam toxica Fugeres. Ego faemina faeminam spero mihi 979] Sen. Phaedr. 850 Quis fremitus aures flebilis pepulit meas? 982] Verg. Aen. 6,476 prosequitur lacrimis; 12,72sq. ne ... lacrimis ... prosequere. 990sq.] B 549sq., 1370sq. 974–78] dim anap. + monom. anap. (licentia videlicet ultimam syllabam resolvendi). Facilem futuram. Cat: Mitte tot praeludia, Suspecta fides est, ubi per anfractus meat. Glo: Ne sit morarum taedium! Caesar tui Amore deperit. Verba omnia elocuta sum: Hic, quem superba turba anhelat pellicum, Thalamum iugalem spondet addictus tibi Favetque mille prae catervis virginum. Cat: Iam me iugali vinculo iunxit sibi Alter, petentem Caesarem potentia Qui superat et me regio celsa throno Levabit. Unde Caesarem sponsum execror! Glo: Ah parce, virgo, parce dona effundere, Fortuna quae dispertiit larga manu, In teque fudit ubere cornu gratiae. Iuvenilis istud tempus aetatis vide, Formaeque quidnam splendor iste postulet! Cat: Formae decorem singuli carpunt dies, Et flos iuventae mobili cursu fugit. Deperdit aliquid semper et fulget minus. Glo: Sapienter hinc noli optimos dies Dicare curis tetricis! Luxum rape! Quid te coerces et necas rectam indolem? Molesta verba sunt loquentis, vos meum, Quem supprimo, cantu exprimito sensum! Omn: Virgo, propago regia, Laetis fruare gaudiis, Dum floret aetas corporis! Hoc suadet Mundi Gloria. Cat: O Christe, te praeter mihi sordent omnia. Glo: Quod obstruis aures carmini dulcissimo, Altisque mersa cogitationibus „Christum“ cies, „Christum“ sonas, „Christum“ intonas? Christus furorem misit hunc in pectora, Ut temet ipsam negligas tantae immemor Felicitatis. Huc, o virgo regia, Huc respice! Caesar nec rogatus nec tuis Monitis adactus imperatricem iubet. Non credis? En, quae praeferuntur symbola, Augustus et augusta tibi cedit omnia: 1046] cymbola C; cf. etiam 1473. 1013–24] A 1277–86. 1025] Octavia 550 florem decoris singuli carpunt dies. 1026] Sen. Phaedr. 446 aetate fruere: mobili cursu fugit. 1027] Sen. Herc.O. 386 deperdit aliquid semper et fulget minus. 1030] Sen. Phaedr. 454 Quid te coherces et necas rectam indolem? 1041] A 1290. 1033–36] quatern. iamb. Hic ignis est fulgoris aeterni nota. Haec aquila Romani imperii te compotem Monstrat. Corona gemina sceptrumque geminum Reginam Eoi et occidui firmant soli. Globus hic rotundus totius orbis indicat Commune ius habere te cum Caesare. Haec sella proximam potestatem adstruit Tibi a futuro coniuge. His in arculis Insunt lapillis Indicis monilia Conserta opumque peregrinarum copia. O quanta dignitas per urbes Italas Graiasque curru eburneo circumvehi Et a populo acclamationibus excipi Faustissimis? Regina vivat, floreat, Lagisque stirpem Caesarea prole augeat! Quid, virgo fortunata, cor desiderat, Quod affatim non suppetat? Qua gratia Homines laborant, se fatigant, irruunt Mille in pericula: ut consequantur gloriam. Te sequitur ipsa gloria invitam licet, Et gloria, qua nemo ampliorem somniet. Catharina, gaude, sollicitam curam abice, Rebusque fruere, quas tibi Fors consecrat! Cat: Adeste comites! Ne superba censear Abnuere, tamdiu pignora adservabitis, Donec, quid opus factu, indagavero. Glo: Utinam, Catharinam consilio stares meo Nec perditum ires te tuosque! Cat: Neutiquam Contrarium probabit exitus. I, redi! Responsa Caesari feres dignissima. Glo: Ad te revisam plena spei, o fax virginum. Cat: Nostisque lenam castitatis et mei Pudoris adversariam? Omn: Non novimus, Regina. Cat: Mundi Gloria est vel Vanitas, Quae pollicetur aureos montes suis Cultoribus, mendaciisque inebriat. Quisquamne regnis gaudet? O fallax bonum, Instabile, fluxum, fronte quantum blandula Tegis malorum? Fulgor externus capit Oculos, sed intus anxietas, turbatio, Curae, timores, mille cordis tormina 1084–86] Sen. Oed. 6sq. Quisquamne regno gaudet? o fallax bonum, / quantum malorum fronte quam blanda tegis. Abstrusa latitant. Sic tamen ista iactitat Immundi Mundi Gloria ac si plurimum Inesset oblectationis. Ac licet Inesset oblectationis plurimum, Quanto tamen illam perstituram tempore Stulti arbitrantur? Mors rapit secum omnia, Mors quae tabernas pauperum et regum domos Aequo pede pulsat. Apage, Mundi Vanitas, Immunda Mundi Vanitas, apage, vale! In posterum sedes erit mihi nuda humus. Ad.1: Domina, memento ab avis atavisque regibus Originem te petere, tolle artus humo! Cat: Sum pulvis et cinis, caput ergo pulvere Et cinere spargo, origini non immemor. Non differo quicquam a ceteris mortalibus, Nisi fors honore umbratili natalium. Abicite ludicra Gloriae crepundia, Calcate pedibus! Hunc globum succendite! Videte, quid sit vana Mundi Vanitas! Omn: Sic transit gloria mundi. Cat: Recte ait amicus intimus sponsi mei: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt; quia mundus transit et concupiscentia eius. Omn: Eheu, brevis fallaxque vita mundi, Eheu fides intuta, nulla mundi. Cat: Ad caelum anhelo, caelicas desidero Opes. Vale, caduca Mundi Gloria! Ad carcerem remigremus optatum! Brevi Pellax redibit lena facti nescia.
Actus III. Scena 5. Gloria mundi – Furor – Cupido – Angelus Quid hoc rei? Pro Cerberum, quid hoc rei? Adeo esse despicatui virgunculae Me Gloriam Mundi? Adeo vili penditur Mea liberalitas? Adeo pessundatur Famaeque nominisque nostri dignitas? An non ego sum, cui servitutem serviunt, Colunt, adorant Caesares, reges, duces? 1095sq.] Hor. carm. 1,4,13sq. pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas / regumque turris. 1099] Hor. carm. 1,1,1 atavis edite regibus; cf. ad B 582. inter 1109 et 1110] Vulg. Ioh. 2,15,1 et 2,17,1. 1121 servitutem serviunt] Plaut. Curc. 40. 1108] cat. quatern. iamb. (vel extra metrum). inter 1109 et 1110] extra metrum. 1110sq.] Cat. trim. iamb. An non mea dona ceu profecta a numine Exosculantur et venerati praedicant? An non beatos credit orbis, quos beo? Et haec puella rideat me turgida? O persequendam iniuriam! Ulciscar probrum, Quae voluit esse misera erit miserrima! Cupido, Furor, ehodum! Cupido, Furor, gradum, Heus, accelerate! Cup: Vox tua est, o Gloria Mundi? Fur: Quid iste clamor insolens? Bona Nova nuntiabis de Catharina? Glo: Pessima. Hinc inde strata signa contemplamini! Fur: Illudne facinus est Catharinae? Glo: Me pudet Taedetque proloqui, sed urget veritas, Ut fatear. Asportate, sitis, fragmina, Comites, in angulum repostum, ne dolor Augescat intuendo tantum dedecus! Fur: Nonne hoc futurum praecinui augur Delphicus? Nisi Christianos verbera frangant, mollia Neque verba frangunt. Glo: Experiri omnes modos Prudentis est. Fur: Quid tu, Cupido, expertus es? Cup: Flammas amoris excitavi in Caesare. Fur: Cur non Catharinae saeviasti in pectora? In Caesare impuro facile est victoria. Cup: Votum illa Christo virginitatis edidit, Hinc aditus interclusus. Et enim nil mihi Vel perparum iuris, ubi vota castitas. Nimium hos tuetur Christus. Fur: Ite ad Tartara! Ego solus hanc domabo hodie virgunculam, Aut abdicabo me „Furoris“ nomine. Ite, ite, fausta nuntiate Belzebub! Ang: Iam congregati sunt, Catharina, rhetores, Iam iam meditati confluent ad proelium Linguis agendum. Iam sibi victoriam Spe pollicentur. Sed metus absit, nam tibi Praeter sapientiam studio partam deus Sapientiam dabit auctiorem caelitus. Vinces philosophos, et corona gloriae Accrescet ex conversione plurium. 1136 fatear] fateor C.
Actus Quartus
Argumentum Ere: Disputat et vincit, victosque virago sophistas Ad Christum adiungit, quos pro pietatis amore Flamma vorat. Captam Faustina invisit et audit. Haec summa est actus quarti.
Actus IV. Scena 1. Maxentius – Faustina – Philosophi – Catharina – Strategus – Milites In publicum prodire cur te iusserim Et praeter morem faeminarum conspici, Haec causa pepulit, uxor, ut virgunculam Aegyptiam, linguam disertam congredi Testis videres cum viris sapientibus. Fau: Lubens videbo et audiam, Caesar, tuo Nutu benigno. Max: I, captam ab antro carceris Trahe huc, satelle! Asside, coniunx, meo Lateri! Sophorum turba, vos dextrum locum, Famuli, sinistrum legite! Parate animos, venit Autor puella non soliti certaminis! Phi.1: Quid mutiat loquacula contra tot sophos? Certissimam promittimus victoriam. Max: Victoribus parata sunt sua praemia, Contra manebit dedecoris victos nota. Cum nemo dictis, virgo, reclamet tuis, Tum facile statuis te trophaeum iudice: Adsunt, procacem qui tibi vocem comprimant! Cat: Christo auspice non detrecto pugnam. Sint licet Proposta praemia philosophis, Christus tamen Erit mihi merces copiosa, infantium Qui pandit ora et in nihilum sapientiam Sapientium redigit. Max: Mora ne sit longior Et taedium vitetur, agite, rhetores, Aetate et eruditione qui praeit, Hic auspicetur praelium! Si vincitur, 1161] C om. personam. 1166 faeminarum] faeminam C. 1177] B 1131. 1180–82] A 790–92. 1186sq.] Vulg. I Cor. 1,19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium. 1190sq. Si … adiuvent] B 1143. 1161–63] dact. hexam. 1164] cat. quatern. iamb. Reliqui sequantur ordine et victum adiuvent! Phi.1: Prosilio laetus! Virgo, dic, quid fers novi? Quod dogma fixum in obstinato pectore? Cat: Nullum deorum numen esse in fictili Materie, ut auro, lapide, luto, stipite. Nego deorum multitudinem, nego Tot esse Ioves, patres, sorores, coniuges, Natos, propinquos, pellices, totum genus Infame stupris, unde caelum fluctuat. Phi.1: Commenta sunt haec usitata vatibus, Indigna divis qui canunt caelestibus. Has nostra dudum fabulas ridet schola. Cat: Quando fateris esse vatum fabulas, Cur veritatis invidus tales colis, Quin voce falsos libera assertas deos Aut dicta falso probra confutas palam? Phi.1: Quandoque gaudet Iuppiter levibus istis, Et per theatra publicos ludos amat. An non levatur numinis crebro furor? Cat: Non hinc, philosophe, agnoscis istos daemonas? Qui, quod severus non agi tolerat Cato, Dii requirant, ut pudorem proterant, Aliosque ludant sceleris exemplo sui, Ad Styga rebelles quod deo aeternum luunt? Phi.1: Tu multa, virgo, non probata congeris, Nam quae beatos poena terreret deos? Cat: Imo quia terret per Styga nunquam peierant, Quare et beati neutiquam dici queunt. Phi.1: Succedat alius! Nescio qua vertigine Caput agitetur. Phi.2: Loca diis contraria Ostende in aliis locis, quam poetis ludicris! Cat: Nescis Anaxagoram docere, quod omnia Una regantur mente? Quod nec Iuppiter Nec Mercurius nec homo quisquam brachiis suis Brevibus rotare tanta possit corpora Caelestium orbitarum? Phi.2: Anaxagorae mihi Autoritas non sola, virgo, facit satis. Cat: Nunquid Stagirites hominum deliria Perosus unum statuit orbis arbitrum? Ideoque terram patriam exosus diem Clausit supremum in Euboicorum littore? 1211] ago C; cf. A 825. 1213 sceleris] supplicii C; cf. A 827sq. 1192–218] A 800–35. 1220–37 Loca … Dicite] B 1209–40. An non Aristocles ab altioribus Humeris Plato dictus asserit hoc ipsissimum? An non cicutam Socrates hausit dei Unius ergo? An non Pythagoras, Orpheus, Vestrae Sibyllae numina plura exterminant? Legistis haec. Cur dissimulatis? Dicite! Phi.2: Dum colligo me, capessat alter praelium! Phi.3: Mittantur ista, ratio divos fulciat! Quod totus orbis clamat assensu pari, Nefas puellam temere adeo convellere. Cat: Quod error ergo publicus persuaserit, Nemo repugnet, nemo rectum suadeat? Phi.3: Atqui vel inde claret istorum decus, Quod regna, quorum praesides aras colunt Tuentur usque et usque florentissima. Cat: Quin ergo divis Troia adhuc perstat suis, Quorum cruore tam pio aras imbuit? Babylona quare Persis evicit magis Quam magna Babylon impotentem Persidem? Utraque deorum numini fidit pari. Phi.3: Quam multa multos signa confirmant deos Et ante nostros perpetim aspectus vigent! Caelum verendo sempiternum numine Et Phoebus aurea luce mundo splendidus, Phoebique compar dans vices orbi suas, Et quidquid inde fert opem mortalibus, Est ille nobis rite censendus deus. Negasne praedita astra dio numine, Quae vim creandi vimque operandi conferunt? Cat: Ut nemo vires ensis admirabitur, Si fortius vibratus haesit vulneri, Sed pugilis artus et lacertos strenuos, Sic illa caelo quae moventur sidera Non vi suapte, sed coacta cursitant. Nam si vacandi sit potestas libera, Nunquam hoc labore dii patiantur se premi. Deus haud minister servit officiis heri. Phi.3: Obstupeo totus, haec refutet doctior. Phi.4: Taceamus omnes coelites! Aegyptii Quem colimus Apim tun’ spoliabis numine? Non vivit ille? Non potens est? Non suos 1232] Aristoteles C; cf. B 1226. 1240–68] A 837–79. Aegyptios defendit a clade hostium? Cat: Defendit? O defensor imbellis! Iugo Non colla submisere Romano duces Nostri? Sed haec praetereo. Quis fingi potest Cultus deorum insanior cultu Apidis? Pudet profari stultitiam gentis meae. Ridenda vel ploranda origo est numinis? Si nascitur vitulus rubenti corpore, Cui frons sit alba et alba sit in tergo nota, Cui lingua cantharo notata sit, deus Esse incipit. Cum certa vitae tempora Explevit, in puteum miser demergitur. Luget sacerdos veste scissa et crinibus Populus laceratis mortuum plorat DEUM, Donec repertus talibus insignis notis In gaudium solvit querelas. Interim Ubi deus est, qui curet Aegyptum suam? Ob turpitudinem erubescit ipsemet. Max: Etiamne tantum ceditis virgunculae, Et muta pro diis turba non audet loqui? En, pene victi subticent a faemina. Hem, facilis illa palma, quam rebamini! Phi.5: Age, Caesar, illi profero munus novum, Edisserendum grandiori pectore. Cum tollis omne, quod colitur nobis deus, Heroas olim collocatos coelitus, Et clara mundi splendicantis lumina, Quem nunc relinquis praesidem coelo deum? Cat: Quod nomen aliud soli et uni des deo? Deus vocatus, quisquis illic praesidet, Solusque cum sit, non eget cognomine. Est unus igitur optimus, summus, potens, Quem mente pura plurimae gentes colunt. Phi.5: Vox faucibus haeret, nil superat contrarium. Phi.6: Vos Christiani triplicem asseritis deum. Unde ergo plures reprehendis coelites, Numerumque, quem reprehendis, ipsa comprobas? Cat: Cum quaestio de divinitate numinis, Caecutit hominum mentis imbecillitas, Nisi se videndam praebeat per gratiam. Nec mira res est, si nequitis cernere, 1301] Deos C; cf. A 900. 1279 Ridenda vel ploranda] A 189. 1291–303] A 888–902. 1304sq.] A 913, 915. 1306 Vox … haeret] Cf. ad B 646. 1307–18] A 919–39. Quia et videntes lumen astu clauditis. Humana si me ratio dicentem audiet, Non assequetur sensa de tanto deo, Quem, cum sit unus, trinus ut sit, noverit, Nec solida turbet unitatem trinitas. Phi.6: Sublucet in tenebris nitoris plusculum. Phi.1: Christone numen asseveras inditum? Cat: Fidenter assevero. Phi.1: Deus non subiacet Morti et tamen Christum asseveras mortuum. Deus ergo mortuus? Cat: Abdita haec mysteria Arctabo breve in compendium: Ex nihilo DEUS Produxit hominem, qui vetito statim cibo Se contaminavit. Maxima haec iniuria Fuit pianda, sed piandae nemo par Inventus. Itaque filius dei unicus Patri obtulit se victimam pro servulis. Carnem induit natus pudica ex virgine, Et sponte crucis tormenta demum pertulit Homo deus et patri coaevus filius. Phoebaea habentur inter haec oracula, Haec omnia persequitur Sibylla fusius. Max: Cur subticetis? Cur tremor ossa concutit? Cur ora pallor inficit? Vincat sophos Puella? Respondete, asini! Heus, heus, milites, Contundite fustibus! Nihil contra hiscitis? Phi.1: Ignosce, Caesar, da veniam! Cito data est Lux alia. Si mineris et flammam et necem, Tamen fatebor esse Christum cum patre Solum universi praesidem, mundi DEUM. Max: Phui, dedecus! Vosne error idem fascinat, Paremque deliro seniculo assensum datis? Phi.2: Si doctior omnibus nequit resistere Verbo potenti, quis resistere audeat? Omn: Christus deus solus, reliqui sunt daemones! Max: Vah, capita morti obnoxia! Heus, satellites, Omnes ad unum ducite in medium fori, Ibique coram multitudine in ardentem rogum Iactate, cineres in pelagus dispergite! Mil.omn: Facessimus imperata. Max: Me sic luserint? Docebo, quid sit ludere fasces Caesaris! 1316] sensu C; cf. A 933. 1326] taminavit C. 1335–37] Hor. epod. 7,14–16 responsum date. / tacent et albus ora pallor inficit / mentesque perculsae stupent. 1340–44 Si … datis] A 968–72. 1351 cineres … dispergite] B 1283 (= BM 3,190). Phi.1: Putasne, virgo, Christus est nostri memor? En, nulla nobis plura discendi mora est. Cat: O vos beatos, ignibus corpus date, Mortale flammis quidquid est dissolvite! Mens astra Christo transvolabit auspice. Ne vos ferocis Caesaris vis impotens Perturbet, ite, cum triumpho maximo Intrabitits aulam superam. Max: Adhuc moramini? Schurius: Rogus ardet, imperator. Max: Heus, satellites, Abripite, quos praestigiatrix detinet! Phi.omn: Vale virgo, dux nostrae salutis omnium! Cat: Valete, firmet, qui dedit, Christus fidem! Fau: Magnanime Caesar, si licet, paula eloquar. Max: Licet, mea coniunx, audio. Fau: Virgunculam Fors verba flectent lenia. Paulo mitius Affare victricem sophorum! Max: Cor equidem Turgescit iracundia, sed vinco me: Catharina, adesdum! Sis licet caedis nocens Quamplurimorum, precibus Augustae tamen Ignosco, tura si diis adoleveris, Et ante reliquos Mercurio, qui pectori Sapientiam indidit. Ut pater tibi consulo: Aetate fruere! Cogita connubium Te dignum et ortu regio! Cat: Iam nupta sum Christo, quid iterum vulpinaris et dolo In retia allicis? Dolus subolet. Fidem Christo dedi teste annulo. Servo fidem. Max: Mox agere virginem domita disces malo. Ehodum, satellites, bubulis loris magam Virgisque caedite, donec e membris cruor Erumpat et corpus lavetur sanguine! Ubi caesa abunde, in carcerem obscurissimum Trudatur et bis sex diebus nec cibus Nec praebeatur potus! Haec, stratege, tu Curabis ad foras positis custodibus! Tibi credo soli serium hoc negotium. Str: Curabo, Caesar, pone sollicitudinem! Max: Iam tempus est, uxor, redire in regium Palatium. Fau: Quodcunque lubitum est, impera! 1354–58] A 988–92. 1359–61 Ne … superam] A 998–1002. 1364sq.] A 1007, 1004. 1376 Aetate fruere] Sen. Phaedr. 446; cf. ad 1026. 1381] Sen. Ag. 959 sed agere domita feminam disces malo. 1384] Verg. georg. 3,221 lavit ater corpora sanguis.
Actus IV. Scena 2. Furor – Pharesbutus – Chursasides Non dixeram nil profutura mitia? Nec verberum vis proderit, scio indolem. Nisi falce mortis Christianos demetas, Nunquam quiescunt. Mortuus haud latrat canis. Perimantur omnes: poena lenis efferat, Sed dura frangit spiritus. Durissima Tormenta suggeram, Furorem scilicet Quae iure iactitent repertorem suum. Sed hem, dubium gradum huc Pharesbutus movet, Actoque pectore consilium coquit. Mihi Ad cogitata serviet. Pha: Pro coelitum Hominumque fidem, quis crederet mortalium Genus esse tam praefractum et intractabile? Quid non laboris, taedii, molestiae Parit puella Caesari? Utinam, o artifex, Quidcunque dirum, pestilens, triste, asperum, Atrox, cruentum, incognitum Phalari posses mihi Fabricare ad illam subiugandam bestiam! Chu: Quod arte possum, polliceor tibi, pontifex. Pha: Adiuro te. Fur: Salve, Pharesbute! Pha: O, Furor, Ten’ habeo? Salve millies! Quid gestitas In chartula hac pictum? Fur: Quod optas ipsemet. Pha: Exprome! O inusitata lethi machina! Quot cultri et enses, quot mucrones sectiles Hinc inde convolvuntur! Fur: Haec uno impetu In frusta mille dissecabit virginem, Si fabricata fuerit artificis manu. Pha: Sed quis imitetur prototypon? Fur: Solus Furor. Ego Chursasidi adstabo, modulabor, dirigam. Chu: Me dirigi patiar, duce te facile exprimam. Pha: Nimium, o Furor, nimium beabis Caesarem! Fur: Meretur ille, qui toties opera mea Est usus atque usurus est in posterum. Tu vade, dum paramus axes, Caesaris Mentem exhilara narratione artis novae! Pha: Sic faxo, tete quaeram apud Chursasidem. ante 1393] Chursas C; cf. 1421, 1428, ante 1634. 1397] levis C. 1418] frustra C. 1421] modurabor C. 1428] tene C. 1394 verberum vis] A 1103; Sen. Phaedr. 884.
Actus IV. Scena 3. Nutrix – Oeconomus – Chorus adolescentum Quid audio? Quinquies decenos rhetores, Oeconome, Caesar concremari iusserit, Qui cum Catharina disputarunt. Oec: Iussit et Factum esse testis ego oculatus adstiti. Nam miscui spectantium me coetui, Iam iamque redeo, ut intus ceperam tibi Referre. Nut: Solane causa supplicii fuit, Quod Christiana dogmata amplexi deos Reiecerint? Oec: Solam fuisse et principem Patescit ex miraculis. Nut: Quae vero ais? Oec: Postquam revinctis manibus iniecti pyrae Ignisque ligna carpsit undique, omnium Vox una fuit: „MISERERE IESU, ERIPE NOSTROS, CREATOR, SPIRITUS!“ Et ecce rem Monstro similem: cum tota lignorum strues Subsidit in tenuem favillam, accessimus Nos Christiani ut colligeremus pulveres Sacros in urnam. Invenimus cadavera Ex parte nulla laesa. Membris et pilis Nec flamma nocuit nec togas fuligine Vestesque tinxit. Milites corrupimus Pecunia, ut mandare terrae corpora Liceret. Impetravimus a lubentibus. Ne quis dubitare possit, hanc vestem exui Uni piorum martyrum. Nut: O potentiam Christi, o bonitatem posteris memorabilem! Oec: En, commodum famuli egrediuntur carcere, Fors de dominae docere nos quibunt statu. Cho.Ad: Coeli pande fores, rex bone coelitum, Ac de sidereis aspice sedibus! Crudelem cohibe Caesaris impetum, Qui tigri similis furit. Nut: Captiva turba, quis locus dominam attinet, Dominam inncocentem? Aditusne cuiquam panditur? Ad.1: In carcerem novissimum Est trusa virgo regia. Ad.2: Ferri gravatur pondere Coryphaea tanquam sontium. Ad.3: Satellites obsepiunt Noctes diesque ianuam. 1432 testis … oculatus] Plaut. Truc. 489. 1448sq. fuligine … tinxit] A 1071. 1457–60] Asclepiadeum alterum. 1463–70] quatern. iamb. Ad.4: Dapes negantur, sed deus Hanc per columbam alit hactenus. Nut: Pater benignus filiae curam gerit, Aeterna cui sit laus, potestas, gloria! Oec: Quo fine fertis haec cruenta symbola? Ad.5: Sileamne an eloquar? – Duas Horas domina est caesa, heu dolor! Ad.6: Et adeo caesa est acriter, Ut sanguine rivi fluxerint. Ad.7: Caedendo tortorum manus Elanguere, sed velut Columna martyr perstitit. Ad.8: En carnem, ut frustillula Haerent flagellis undique! Nut: Quis Colchus haec aut sedis incertae Scyta Patravit unquam? O sanguineum spectaculum! Ad.1: Ne deprehendant forsitan custodiae, Domum redite temporique cedite! Nos carcerem repetemus, ut captos decet. Oec: Necessitati serviendum, ne locus Detur tyranno saeviendi ex integro. Cho.Ad: Quin signis igitur figitis oscula, Quin mutare iuvat tristia pignora? Salvete o fidei ter quater indices, Salvete, oscula figite!
Actus IV. Scena 4. B. Virgo – Christus infantulus – Catharina – Angeli Catharina, salve, gaude, iterum sponsus tuus Te visit. Ecce, quam corollam gemmeis Interpolitam flammulis monstrat! Tua est. Audi loquentem melleis sponsum labris! Chr: Spectavi alto vertice, O sponsa, pugnam Olympi. Iam iam laboris ultimi Metae propinqua curris, Tende ad bravium fortiter, Non tibi via longa restat. Haec adferet finem dies, Et martyrem iubebit. 1474] Verg. Aen. 3,37 eloquar an sileam? 1483sq.] Sen. Tro. 1104sq. quis Colchus hoc, quis sedis incertae Scytha / commisit. 1474–82] quatern. iamb. 1490–93] Asclepiadeum alterum. 1498–1505] quatern. iamb. + cat. quatern. iamb. Cat: Cor subsilit prae gaudio, vix se capit Hilarata mens! Si castra surgant hostium Adversus unam, non timebo. Si neces Mille immineant, durabo. Tu, sponse optime, Tu robur et vires dabis ultra fragilem Sexum. Venio quocunque me, IESU, vocas. O sponse, mi dulcissime, te solum expeto. B.V: Furias tyranni sperne sicut hactenus, Tormenta, quae parat, pariunt tibi gloriam, Ipsique poena surget ex infamia. Chr: Faxo canant te laudibus Futura saecla quondam. B.V: Ite, angeli, coelestibus liquoribus Succisque, qui terrena vincunt balsama, Lenite vulnerum dolores, ut vigor Priore gratior venustet virginem! Chr: Ite, intimis solatiis Recreate sponsam in antro, Donec beata in patria Me perpetim fruatur! Ang.omn: Amplectimur mandata quam promptissimi.
Actus IV. Scena 5. Faustina – Porphyrius – Claudia – Melite – Vigiles – Catharina Ego te per omne coelitum numen precor, Per hunc timorem, Porphyri: quidquid paro, Penitus recondas et fide tacita premas! Por: Praestabo tacitus, domina, tibi iunctam fidem. Fau: Miseret profecto, Porphyri, virgunculae, Quam clausit atro trux specu Maxentius, Caedique flagris passus est immaniter, Donec revulsa sanguis erupit cute. Nec purulenta sufficit vis verberum: Defessa caeco membra clausit carcere Aegraeque pridem durus escam denegat. Ut semiviva oblangueat, metuo. Hinc mihi Exardet animus visere illam clanculum. Por: Sed est timenda Caesaris ira, qui fame Hanc vult diuturna macerari, et carcerem 1523] Hor. carm. 3,4,40 recreatis antro. 1527–29] Sen. Herc.O. 475–77 sed te per omne caelitum numen precor, / per hunc timorem: quicquid arcani apparo / penitus recondas et fide tacita premas. 1531–44] A 1097–112. 1516sq., 1522–25] quatern. iamb. + cat. quatern. iamb. Vetuit recludi sub capitis poena gravi. Fau: Ecquis virorum ferrea finxit pectora, Ut ista pressis intueantur lachrimis? Ecquis virorum in virgines ita saeviit Nisi meus hic maritus ortus Caucaso? Por: Sed eum deorum cultus atrocem facit, Pietas in ipsa grandis est ferocia. Fau: Non esse gratum mitibus superis potest Punire sontem quamlibet severius. Adhaec sophistas illa vicit disserens – Si iusta causa traxit in sententiam, Ut praemiis hanc muneraret par fuit. Por: Ehodum, vigiles, adeste, nobis carcerem Reserate, captivam imperatrix visere Desiderat. Vig.1: Contrarium strategus ex Divi ore Caesaris audiit. Por: Clave aurea Pandetis ostia. Omn.vig: Si forent centum et amplius, Dux inclyte! Vig.2: Hic sumus et ibi sumus, sistite! Fau: Timeo, ut periculum incidas. Por: Caesar mero Ludisque vacat, pedissequis tantum impera Silentium! Vigiles tacebunt, sat scio. Pretio parata vincitur pretio fides. Fau: Videte, ne quid hinc foras, quod gessimus, Eliminetis! Os sit arcani tenax! Mel: Domina, priusquam quod tacendum praecipis Perfida revelem, vita tolletur mihi! Clau: Mihi sensus idem, domina, ut expertam reor. Vig.1: Carcer patescit, ingredi nunc integrum. Fau: Praefer lucernam, ne quis offendat pedem! Hem, Porphyri, audis dulcia intus carmina? Por: O quale lumen emicat? Quis naribus Odor afflat? Fau: Haud locus lucernae est indigus. En, Porphyri, ut renitent ibi vultus coelitum! Intrare non audemus. Por: Huc, virgo, precor, Concede, ut alloquio imperatrix gaudeat! Fau: O diva virgo, cura coelesti deo, Ignosce, quod te Caesar inclusit ferox, Quod te nefando difflagellari modo Fameque longa iusserit te confici. Cat: Augusta, surge! Quas dapes Caesar negat, 1543] pinxit C; cf. A 1111. 1545 saeviit] saevviit C. 1543] Mart. 6,64,17 tenues finxerunt pectus Athenae. 1545] A 1119. 1547–52] A 1127–32. 1563] Sen. Ag. 287. 1564–67] A 1153–56. 1570] A 1160sq. 1577–84] A 1173–82. Nec ulla toto corpore apparet nota. Cat: Cum tota languet vis remissa corporis, Tunc ille, cui nos credimus, Christus deus, Coelestis adhibet robur efficaciae. Fau: O quam beatam me puto, quod te viderim! Cat: O si videres, quod video, quantum tibi, Augusta, gratareris! Fau: Ah, quid, obsecro, Est illud? Cat: Angelum intueor capiti tuo Nexam coronam gestientem imponere: Tu me praeibis functa letho ad sidera. Fau: Sed timida sum, duramque mortem exhorreo, Et maxime ferocientis Caesaris Minas. Cat: Bono animo es, temperabit gaudiis Supplicia Christus, vix ut ipsa sentias. Fau: Quo sit colendus ille ritu nescio. Cat: Docebo ritum: non cruentis bestiis, Sed mente pura comprecandus est. Fau: Palam Christus fateri non pudebit, pectori Repente virtus indita est, quae Caesaris Contemno qualecunque tormentum apparet. Proinde tibi nodosa solvam vincula. Cat: O absit hac me visitaris gratia! An ut paratas coelitus mihi nuptias Et ut peracti serta iam certaminis Ignava deseram? Haud fugio, palmam moror, Qua me supremus decoret in coelis DEUS. Illic quies est perpetua et felicitas, Per hasce tantum comparanda miserias. Por: Si Christi et ego cum militibus mihi subditis Fidem asseram, quid praemii Christus dabit? Cat: Nunquamne scripta Christiadum tibi lecta sunt? Por: Nunquam occupato Martiis laboribus. Haec non vacavit legere. Quid Christus dabit? Cat: Coeleste gaudium, quod hominis mens nequit Concipere nec lingua eloqui. Por: Ausim credere? Cat: Promitto, spondeo, firmo. Por: Adorabo hunc DEUM, Solique Christo militabo in posterum Cum militibus, quos erudiam, quantum scio. Cat: Haec vos beatos reddet agnitio dei. 1586] illa C; cf. A 1190. 1597 ipsa] ipse C. 1607 iam] ferre C; cf. A 1208. – certa minis C. 1585–87] A 1189–91. 1598–1602] A 1225–27, 1235sq. 1604–11] A 1205–13. 1622] A 1223. Durate, Christi spiritum sectamini! Docebit ille, vincta quod nequeo. Fau: Vale, O sponsa Christi! Cat: Et tu vale sponsa illius! Por: Vale, o salutis nostrae amatrix! Cat: Tempus est Abire, ne vos Caesari prodat mora. Claustra ego profundi carceris rursum incolam. 1623sq.] A 1241sq.
Actus Quintus
Argumentum Ere: Nil quintus nisi funera habet mortesque bonorum: Nam postquam disiecta rota est a turbine, Caesar Aestuat irarum fluctu, insontemque puellam Ense ferit, superi tumulant, animam excipit aether. Hem vero, rursus imperator advenit.
Actus V. Scena 1. Maxentius – Pharesbutus – Furor – Chursasides – Catharina – Porphyrius – Grex Ut dura cautes quassa crebris fluctibus Nec cedit undis nec aquilonibus flatui, Sic virgo, quam iussi domari carcere Stimulos amoris temnit et mortis minas. Expeto nunc, quam rotam spopondit pontifex. Fidem praestabit, gratulabundus venit. Pha: Salve imperator, coelites te sospitant Tuisque favent conatibus. Max: Cur, pontifex, Usque adeo gestis laetitia? Pha: Tibi gratulor, Mihi gaudeo, quod tandem opus admirabile Sit absolutum, quo deorum vindices Iniurias abunde. Max: Produci iube! Pha: En artifex, hic fabricavit non sine Divo Furore. Fur: Partibus non defui Meis, abeo. Cum Caesare tu rem transige! Chu: Axes paravi, Caesar, hos versatiles, Artificiose excogitatos vulneri. Max: Aequabitur digno labori praemium. Chu: Vin specimen edam inusitati turbinis? Max: Volo. Chu: Famuli, iuvate, circumvolvite! Viden ut rota una horsum, altera istorsum impetu Currat citato? Christianae viscera Sic frustulatim dissecata concident Ut lana crebro vulsa dente pectinis. Por: Nimium haec acerba, Caesar, erunt spectacula: Te forte plebs tyrannidis coarguet. Pha: Nulla in deorum hostes nimium poena est gravis. 1634–37] A 1315–18; B 1534–36. 1649sq.] A 1418sq. 1655–57] A 1420–22. 1658–61] A 1435–39; B 1585–87. 1629–32] dact. hexam. Gaudebit una vulgus et laudabit Apidem. Max: Huc protrahe, miles, perduellem, si tamen Adhuc superstes. Faxo – dii me sentiant – Ultorem honoris, ubi vicissim sensero Horum favore regna firmari mea. Pha: Hoc spondeo, Caesar, coelitum tibi nomine. Max: Removete machinam! Placide aggrediar hanc feram. Nondum rigorem, virgo, ponis carcere Vibicibusque domita? Nondum consulis Tibi meliora? Cat: Consului Christo duce. Max: Quis ergo vitae protulit vires tibi? Unde nitor ille? Vultus unde plenior? Nunquis fefellit carceris clausi seras? Sic ego ministris ludor invisus meis? Vae, per quod istud perpetratum sit caput, Fixum supremo stipite exemplum dabit. Satellites, iugulate vigiles, qui cibum Inferre passi! Vah, rabies, pestis, furor! Cat: Ne perde, Caesar, innocentes! Max: Sistite! Tu fare, quis te paverit! Cat: Quis paverit? Qui pascit omnes et dat escam animalculis, Christus deus me recreavit ferculis, Plagasque coelica medela sustulit. Max: Magicas sed artes Christiani adsciscitis Christumque fictis tollitis miraculis. Accipe supremam mortis aut vitae semel, Nec prece nec auro flexilem sententiam: Vel sacra supplex tura succende Apidi Nostrisque diis cunctis, et execrantibus Verbis nega Christum, mihi vel connubio Te iunge stabili compos imperii et fori. Quod si repugnas mente praefracta, tibi Per mille animam tormenta iam nunc extraham. Cat: Quid corda eâdem, Caesar, oberras saepius? Effunde, quidquid exigit insanus furor! Maiore quanto me malo confeceris, Maiore tanto Christus ornabit bono. Mihi ille sponsus, qui solum et coelum regit. Te sperno, qui vitulo et deûm tot statuis Servile caput subdis. Mea haec sententia. Max: O bestiam intolerabilem! Pha: En, Caesar, rota! Mage pertinacem reddit ista lenitas. 1671] A 1345. 1672] B 1539. 1673] A 1346; B 1543. 1674–76] A 1325–27. 1684– 93] A 1357sq., 1364–72. 1695–700] A 1379–83. 1701 O ... intolerabilem] B 1570. 1702] A 1465; B 1614. Haec summa superis petitur abs te victima. Max: Vel sape vel experire supplicii genus, A quo nec ulla vis hominum te liberet Nec ipse Christus turpiter affixus cruci! Cat: O non ferendam numini blasphemiam! O Christe, sponse, signa monstra coelitus, Intende coelo praepotentem dexteram, Effringe validas, quas parat tortor, rotas! Non quod recusem mille mortes perpeti, Sed quod requiram nominis laudem tui, Ut cernat error ethnicus vires tuas. Max: Pro Cerberum! Pro inferam Proserpinam! Quid hoc? Ubi sum? Quo fugiam? O praestigiae! Gre: O vere magnus Christianorum deus! Pha: Compesce populum, Caesar, actutum redi! Cat: Quid, Caesar, attonitus tremis? An Christum times? Max: Vah, non feram, non patiar hoc dirum nefas! Victus puellae cantibus cessem potens? Non per trisulcum fulmen aeterni Iovis! Caesaene plebis aspiciam tot funera? Venefica poenis eluat populi necem!
Actus V. Scena 2. Faustina – Maxentius – Porphyrius – Catharina – Strategus – Pharesbutus – Sthenelus – Claudia – Octavia – Melite – Drusilla Mentem, imperator, mitiorem concipe! Quousque bellum cum deo frustra geris? Non huic superna sidera adstare aspicis? Adversus artes Christus insurgit tuas. Dapes negasti: Christus e coelo dedit. Verbere cruento contudisti innoxiam: Ille medicatus fortius robur dedit. Et iam rotatas fulmine ussit machinas. Quid pergis ergo numen usque offendere? Christum verere potius et famulam DEI Dimitte liberam, ut sceleri ne addas scelus! Max: Coniunx, nefandae vocis ora comprime, Patrona Christi ne simul mortem haurias! 1703 superis] Cf. A 1388. 1722] Caesane C. 1736] Christo C; cf. A 1537. 1703] A 1388. 1704–13] A 1467–82. 1705sq. te … cruci] B 1620sq. 1714] A 1501; B 1637. 1718 Quid … tremis] B 1634. 1719–23] A 1502–05; B 1638–41. 1726–36] A 1528–37. Fau: Sum Christiana, licet necem intentes mihi. Max: Quis daemonum mihi malus male invidet? Ubi me recondam? Quave tellure obruar? Heu, rumpor ira, turbo, me procul avehe! Quid agam? Satelles, i, caput aufer coniugi! Por: O Caesar, absit, ut facinus tantum patres! Diceris olim coniugis ‚Caesor‘ tuae. Str: Saltem remorare terribilem sententiam, Donec parumper colligas sensus tuos! Pha: Tollantur omnes dogmatis stirpes novi, Ne quid veneni rursus usquam pullulet. Max: Magam reducite intro, dum deliberem! Fau: Catharina, precibus me tuis, oro, adiuva! Cat: Regina, ne quid ambige laeta progredi! Te consequar coeli ad beata gaudia. Fau: En, sum parata sub tyranno te mori. Max: Satelles, imperata iussus perfice! Primum mamillas arcula sub lignea Contusas ferro abscinde, dein cervicibus Caput nefandum reseca! Id omnes noverint, Nemo ut cadaver ad sepulchrum deferat: Maneat laniandum canibus et volucribus! Fau: O Christe deus, miserere et hanc famulam accipe! Clau: Augusta, sic nos deseres? Eheu dolor! Mel: Dominam innocentem mergi acerbo funere? O Caesaris crudelitas in coniugem! Oct: Sic imperatrix, lumen imperii, occides? Dru: Regina, te tuebor oppositu mei Corpusculi. Non patiar hinc te subtrahi. Sth: Remove, puella, vertice amplexus tuos! Peragenda iussa Caesaris. Fau: Lubens eo. Ad destinatum perge locum! Clau: Comitabimur Quocunque dominam, non prohibebit carnifex. Omn: Heu barbaries, ferocitas, immanitas! 1739] obruam C. 1755] contusa C; cf. 1819sq. 1737] A 1539sq.; B 1671sq. 1739] Sen. Herc.f. 1322. 1740 rumpor ira] B 1572. 1742] A 1557; B 1673. 1743] A 1560; B 1676. 1744sq.] B 1684sq.; A 1575sq. 1746sq.] A 1581sq.; B 1692sq. 1752] A 1585. 1757sq.] A 1583sq.; B 1696sq. 1760] A 1547; B 1687. 1763] A 1556; B 1689. 1766] A 1552.
Actus V. Scena 3. Porphyrius – Milites – Chorus Virginum – Melite – Claudia – Octavia – Drusilla Non ferre possum, milites, tantum nefas. Exire cogor Caesaremque linquere. An non inhumani hominis crudelitas? Tori iugalis comparem spreta fide Iussit necari et canibus escam proici. Tollam cadaver debita condens humo. Audebo multis unus ipse commori Fidemque Christi voce fari libera, Quam vos docui brevitate quamvis temporis Arctatus. Audet aliquis e toto grege Pietatis ergo me sequi? Omn: Dux inclyte, Audemus omnes, te sequimur! Mil.1: Tecum necem Subibimus pro Christi amore et gloria. Mil.2: Christum intimis gestamus in praecordiis. Mil.3: Testabimur Christi fidem ipso sanguine. Por: Retrogredi quicunque mavult, annuat! Omn: Tecum periclo devovemus corpora. Por: Ruamus ergo pariter in mortem! Deus Fortunet acta, qui voluntatem dedit! V.1: Heu me, tremisco tota! Num Augusta mersa est funere? V.2: Ah, iam puto, comites meae, Atrocitatem exercitam. V.3: Hoc indicat silentium Et solitudo tristior. V.4: Utinam referret nuntius Fati ordinem! Saltem dolor Ex lachrimis aresceret! V.5: Fletu madentes conspicor Hinc egredi pedissequas. V.6: Dominae fideles consequae, Augusta vivit? Mel: Coelites Inter beatos. V.7: Ergone Supplicia solvit innocens? Clau: Vitam securis abstulit Heroidi fortissimae. 1774] iugali C; cf. A 1591, B 1736. 1773 inhumani hominis] A 1588. 1774sq.] A 1591sq.; B 1736sq. 1777sq.] A 1597sq. 1784sq.] B 1808sq.; A 1713. 1790–816] quatern. iamb. V.8: Ubinam cadaver regium? Dru: Nostisne vultum et ora? V.2: Quis Non barbarum horrescat scelus? Omn: Vindica, domine, sanguinem sanctorum tuorum! V.1: Relinquite nobis paululum Thesaurum inaestimabilem! Oct: Relinquimus. Inferias date Pro temporis angusti modo! Mel: Nos interim indulgebimus, Quod possumus unum, fletui. V.1: Eheu caput rescissum, Ut innatas cruori! V.2: Eheu papillae in arca Contusae et amputatae! V.3: Eheu caput, quod auro Gemmisque splendicabas! V.4: Ah, quo repente forma Amabilis recessit? V.5: Ubi aemulus rosarum Color labella pingens? V.6: Ubi frons serena et oris Amoena suavitudo? V.7: Ut flosculus resectus Emarcuit venustas. V.8: O mors amara, tantum Saevisti in innocentem? Omn: Heu me, nefanda cerno Et digna fletu! Oct: Finis dolendi nullus est, Pignus puellae reddite! Clau: Huic assidebimus domi, Rigabimusque lachrimis. Mel: Heu fugite ad antrum ergastuli, Adest tyrannus efferus! Dru: Ut aestuat, frendet, furit! Cavete, ne quam prenderit! 1810] Vide notam ad loc. 1810] Extra metrum. 1817–33] cat. quatern. iamb. 1834] hypercat. monom. iamb. (vel Reizianum). 1835–42] quatern. iamb.
Actus V. Scena 4. Maxentius – Pharesbutus – Porphyrius – Strategus – Catharina – Grex – Angeli – Pacmon – Schurius – Rasitro – Carnifex – Sthenelus – Nutrix – Pedissequae O quis malorum me rapit torrens foras! Ardeo furore. Adeste! Abite, coniugis Cadaver huc celeres trahite, ut funus novum Addam nefasti sceleris authorem magam! Pha: Prius expeditam oportuit veneficam. Pac: Caesar, cadaver, quod iacebat littore, Quisquam abstulit loco nec usquam cernitur. Max: Quis daemonum, quis terrigenum hoc ausus nefas? Per solis huius aureum iuro iubar: Peribit ille! Dicite, quis fecit scelus? Ras: Non, imperator, si mihi mortem inferas Possim referre. Sch: Tuam salutem testor, o Caesar, nihil scio. Max: Date, furciferi, date Poenas meritas, date! Quotquot estis perfidi, Statim iugulabo. Sic mea iussa spernitis? Por: Quiesce, Caesar, ne malum insontes luant! Ego, ego patravi, si quod est istud nefas. Max: Hoccine ego de te, Porphyri, credam malum? Hanc tu mihi gratiam rependis? Hanc fidem? Tu coniugem impiam in deos dignatus es Honore tumuli, quem vetui tam serio? Por: Si iusta prohibes, quis tibi aequus serviat? Max: Sectaris ergo Christianam insaniam? Por: Si crimen est deum vereri maximum, Non fugio poenas Christianus quaslibet. Max: Pro summe Iuppiter diique coelites, Perii, occidi, interii, ducem amitto, quem Tanti aestimavi, quem Cyrenes Principem Ex omnibus fidissimum legi! Por: Vides Hos milites? Omnes ad unum militant Christo, meis qui paruere nutibus. Nunquid ita res habet? Omn: Dedimus Christo fidem, Christo iam militabimus. Max: Vah deseror! Quid ceptem? Amicis hostibusque sum pari Ludibrio. Quis fascinavit vos, deos Ut patrios contemneretis, milites? Tacetis an responsa Caesar exprimat? 1843–46] B 1754–57. 1848–57] B 1758–69; A 1629–41. 1858sq.] A 1642sq. 1859] B 1774. 1864sq.] A 1651, 1540. 1866sq.] A 1655sq.; B 1801sq. Por: Cur quaeris ex pedibus, caputque non Rogas? Tibi mecum est agendum. Max: Pessimum Caput, male membra regis. Stratege, cum tuis Fidem mihi sponde! Str: Spondeo, Caesar, fidem. Omn: Spondemus et nos. Max: Arma aliis haec tradite, Extraque portas foedifragos cum duce Foedifrago truncate! Omn: Num repellere Vim vi iubes? Por: Non ensibus, at patientia Pugnare Christus praecipit, arma ponite! Omn: Habe tua arma, Caesar, en sequimur ducem! Por: Estote fortes, o generosi milites, Iam iam deus coelique tota curia Victoribus ibunt obviam. Haud resistimus. Quocunque inermes ducite! Omn: Nos, Christe, excipe Ad te venientes. Max: Ducite, quid moramini? Ne fraude ludar, Porphyri caesi caput Ad me referte, ut recreer spectaculo! Producite denuo inquietam virginem, Famuli! Pha: Tuum, imperator, obtestor caput, Ne lenitate authoritatem perduis! Tollatur illa pestis a terra, nisi Manare ad omnes mavelis contagium! Max: Amor repugnat, pontifex, sed videro. Pha: Eccam, imperator, belua huc agitur ferox. Max: Miseranda Costis, percipe dicta patris tui! Post tot meorum funera et foedas neces, En virgo, si vis dono culpam funerum. Mitesce paululum, teque pietati refer! Per ego deos te, per ingenii claram indolem, Per stirpem avitam tot Lagidarum principum, Per omne nostri nominis fas et nefas Oro execrare Christum, et in uxoris locum Succede coniunx! Ultima haec petitio. Cat: Ecquandiu, Caesar, gravis nimium mihi Instare pergis? Subsequar ad coeli domos, Qui me praeiere. Rumpe fatorum moras! Non nubo cuiquam, Christus est sponsus meus, Ut annulus index, quem digitis gesto, aureus. Max: Vah, pertinacem, duram, inexorabilem! Str: En sanguine rorans Porphyrii caesi caput! 1880–82 Cur … Caput] A 1673–76. 1889] Verg. Aen. 10,827 arma, quibus laetatus, habe tua. 1890–92 Estote … obviam] B 1811–13; A 1702, 1729, 1731. 1904 Miseranda … percipe] B 1612. 1905sq. Post … vis] A 1735sq. 1907 teque ... refer] Sen. Phoen. 585. 1910] Sen. Oed. 1023. 1914sq. Subsequar … praeiere] A 1744sq. 1915 Rumpe ... moras] Sen. Tro. 681. Sed et reliqui esca iacent catervae vulturum. Max: Cerne, obstinata, vultum et ora tabida, Quem tu magia fascinasti, Porphyri! Cat: In scelere gloriare! Vindictam DEUS Non differet. Max: Minetur adhuc venefica? Quid cesso? Agedum, satelles, a cervicibus Caput nefastum tolle! Vah, nolo amplius Hanc intueri pestem. Abeo in regiam, Tu fac, stratege, iussa ad unguem perfici! Str: Factum puta, imperator! Max: I, morere, impia, Misere ut mereris, diaboli stirpe edita! Cat: Optata nunc est hora mortis inclytae. Iam venio, sed vota mihi quaeso effundere Liceat suprema. Str: Ne tamen mora longior Sit precibus! Interim populum, praeco, advoca Sono ferali! At tu, satelles, compara, Quae postulat loci reique necessitas! Cat: O Christe, sponse animae meae, quas gratias Ancilla solvam pro benefactis, qui pedes Meos statuisti immobilem supra petram, Gressusque meos in veritatis tramitem Direxisti? O illa extende bracchia, quae cruce Dispansa pro me, suscipe, Christe, spiritum, Quem tibi dicavi victimam! Memento, quod Sanguis caroque sumus! Coërce daemonas! Errata coram te tremendo iudice Ne propales quondam! Maculas cruor eluat, Quem prompta fundam. Da, meum corpusculum, Ut subtrahatur hostium conspectui! Remitte culpam nesciis quid factitent! Miserere populi et si quis erit certaminis, Huius memor, aure propitia exaudi preces! Amen. Ang: Catharina, sunt rata vota, sponsus annuit. Victrix veni! En, aperta coeli ianua! Nut: Heu heu, alumna, tene morti occumbere Videbo? Alumna, heu, qui dolores perferam? Cat: Laetare nutrix, nuptiarum tempus est. Ne lachrima neve properantem detine! Si diligis me, mater, ritus adiuva, 1939] imobilem C. 1925 Quid cesso] B 1873. 1926sq. Nolo … pestem] B 1888. 1931] A 1761. 1939 supra petram] Vulg. Matth. 7,24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram. Cf. Vulg. Luc. 6,48; 8,6; 8,13. 1949–51] A 1763–65; B 1926sq. 1951 Amen] Extra metrum. Ut prodeam parata ad ritum ocyssime. Nut: Ah, lugubre officium exequatur altera! Cat: Tuam requiro solius, o nutrix, manum. Nut: Heu, quid faciam, heu tremisco totis artubus! Str: I, mulier, i cito munus hoc virgunculae Exolve, in oculis ni virorum mavelis Retegi puellae colla. Cat: Nutrix, sequere me, Statim revertar. Car: Praeparatam oportuit, Stratege, iussa Caesaris urgent! Str: Sanguini Haec regio donanda morula est. Milites, Videte, ne quid interim plebs affluens Cieat tumultus! Pateat in circo locus! Mel: Ah quis retentet lachrimas, suspiria, Gemitus? Cadetne pura virgo criminis? Oct: Sententia lata est, nulla fit laxatio ... post 1973] Duae paginae recisae sunt.


Croatica et Tyrolensia