CroALa & LatTy: documentum

CroALa, 2024-04-29+02:00. Quaero franco-a-arcensis.xml in collectione latty.

Functio nominatur: /latty/opendoc/franco-a-arcensis.xml.

Documentum in PhiloLogic latty: franco-a-arcensis.xml.


Arcensis comitatus descriptio, versio electronica Franco, Ambrogio 1559-1611 Mederle, Sissy Hanc versionem electronicam curavit Johanna Luggin Digital text provided by the editor 7 folia

Croatica et Tyrolensia: Tyrolis Latina February 2015

TLMF, Dip. 1154 Tiroler Landesarchiv, landsch. Archiv Hs. LXXXII Mederle, Sissy: Descriptio Arcensis Comitatus : Transkription, Übersetzung und Kommentar einer neulateinischen Beschreibung der Grafschaft Arco von Ambrogio Franco, Dipl. Innsbruck 2012.
1570-1650 Das 16. Jh. bis zum Tod Erzherzog Ferdinands II. von Tirol (1595) Geschichtsschreibung 2015-02-03 Johanna Luggin
(0) Arcensis Comitatus Per Ambrosium Francum Descriptio, multis in locis a Ioanne Dominico ejus Filio auctior et Illustrior reddita.

(1) Arcensis regio olim, quemadmodum § 1: quemadm odum HS 1; quemadmodum HS 2. etiam Tridentina Civitas, inter Cenomanos recensebatur: quorum Caput erat Brixia, limites vero ab ortu paludes Padi apud Brigantinum atque Melaniam: hinc ad Athesim Veronam ac Tridentum usque deflectebatur. (2) A Borea Alpes, quibus Italia à Germania dispescitur. (3) Ab occasu lacus larius et flumen Abdua. (4) A Meridie § 4: Meriode HS 1; Meridie HS 2. Padus Brigantinum, atque ad iam dictas paludes usque. (5) Qua quidem in ora Benacus, Laderanum § 5: Laderamum HS 1; Laderanum HS 2., Naunes, Voltureni § 5: Volturteni HS 1; Voltureni HS 2., Camuli aliaeque alpinae gentes, Arcensis ager ac totus fere Tridentinus Ducatus includitur.

(6) Non desunt qui Benacum, Arcenses et nonnullos Tridentinae Marchiae populos in GalliaGali HS 1; Gallia HS 2. Tradana collocent, quam his confinibus describunt: (7) ab oriente Mincius et dexterum Benaci latus, atque inde flumen Sarca usque ad ejus fontem herent, ad Boream Alpium Rheticarum iuga § 7: iuxta HS 1; juga HS 2., que mons Bralius, Sancti Bernardi ac Sancti Gothardi vulgo appellantur, superincumbunt. (8) Occasum Alpes, quae Galliam disterminant ab Italia, claudunt usque ad Varum, ab occasu in Meridiem ac subinde in Orientem flectens Padus reliquum lambit.

(9) Sempronius tamen Orienti Athesim et Venetos assignat. (10) Alij Tridentinam Marchiam Longobardie inserunt: at quoniam Longobardia Cenomanos atque Transpadanos comprendebat § 10: comprendebat HS 1; comprehendebat HS 2., pluribus non immoror § 10: imoror HS 1; immoror HS 2..

(11) Strabo Rhaetijs adscribit, Ptolomeus Venetiae. (12) Annales Boiarici Noricorum esse tradunt. (13) Sunt qui Tyroli § 13: Tijro li HS 1; Tyroli HS 2. assignent. (14) Tridentini contra nituntur sibique in eo iniuriam fieri clamant. (15) Sed de his nimium.

(16) Iacet vero Arcensis Comitatus in Dioecesi § 16: Dioecesi HS 1; Diecaesi HS 2. Tridentina, atque ab ora Benaci, ob aquarum Scaturiginibus Lymphano § 16: Lijmphano HS 1; Lymphano HS 2. appellata, ad Sarcocaenium, quod est diversorium medioque fere itinere Arco Tridentum protenditur.

(17) Comitatum Arci annexasque Naci et Dedriae ditiones sepiunt ab Austro Ripenses, vertices montis Brennonij, Benacus, Veronenses communitatesque Brentonici per iuga Montis Baldi, Murij § 17: Nurij HS 1; Murii HS 2. et Tyerni § 17: Thijerni HS 1; Tyerni HS 2. ad Baldi radices, quae ortum spectant: (18) ab Oriente Castrobarcenses cum lacus Sancti Andreae parte, que extra controversiam est, atque inde per alpium dorsum supra Castellinum: (19) Deinceps Comitum Lodronij ditio, Castellani populus aliaeque Vallis Laderanae gentes: (20) à Septentrione Vallis Cavedini, Callavini § 20: Collavini HS 1; Callavini HS 2. et Madrutium: (21) ab occasu ditio Thennensis, Ballini § 21: Badini HS 1; Ballini HS 2. montana, hinc vallis Lomasoni Iudicariae exterioris, nempe Lomasij gens et montana iuga, quae § 21: quae HS 1; qua HS 2. per saltum Comandoni § 21: Comandeni HS 1; Comandoni HS 2. sive Comalij, per Casalis declivia ad Sarcae cauponam descenditur. (22) Is est ad Sexaginta milia § 22: Millia HS 1; millia HS 2. corr.: milia passuum ambitus.

(23) Inter hos igitur limites in aequata § 23: aequatata HS 1; aequata HS 2. agri planitie Arcensis Comitatus iacet: (24) ipsum autem oppidum ita Montis ad circiter mille passus imas radices ambit, ut merito ARCVS non § 24: non delendum est, ut sententia recta sit. aut veteri vocabulo Burgus appellandus esse conformes, qui tamquam

§ 24: tamque HS 1; tamquam HS 2.

amplo in theatro collocatus omnes sibi subditos populos unico quasi § 24: in rasura: qasi HS 1. intuitu conspicit. (25) Dexterum latus tenent Romartioli § 25: in rasura: Romarsioli HS 1., sinistrum vero Transarcani cum Nacensibus tuentur, e conspectu Arcense arvum § 25: arcuum HS 1; arvum HS 2. protenditur, à tergo vero Cenichini § 25: Ceniechini HS 1; Cenichini HS 2., Drodij ac Dedrienses § 25: Derienses HS 1; Dedrienses HS 2. claudunt.

(26) Haec autem regio quamquam pluribus alijs est magnitudine inferior: (27) aeris tamen salubritate, aquarum puritate, piscium copia, et omnigeno aucupij et venationis pomorumque genere, atque olei vinique § 27: in rasura: u HS 1. ubertate plurimis est superior. (28) Hic Coelum densum aut caligine obsitum numquam offunditur: si qua dies ningit, humus semper vernans et herbida paucas horas, ne dicam dies, nives ferre solet. (29) Hic tota fere hyems § 29: hijems HS 1; hyems HS 2. sole nitet, qui, ut primum § 29: utquam HS 1; ut primum HS 2. se se attollit, totam hanc ferme § 29: ferme! HS 1. plagam lustrat . (30) Frigora, quae circumquaque maxima esse solent, hic nulla saeviunt, caligines glaciales nullae, ventorum rabies nulla, sed frigoris ea est lenitas, ut summa hyeme § 30: hijeme HS 1; hyeme HS 2. agricolae à decerpendis oleis, vitibus putandis § 30: pubandis HS 1; putandis HS 2. (utrisque § 30: utrisque HS 1; ubrisque HS 2. plurimum § 30: plurimis HS 1; plurimum HS 2. abundat regio) minime deterreantur: (31) intra vero municipij moenia adeo remissa ac mitis est frigoris vis, ut eam vel minime sentias vel minime facias. (32) Salviarum tumuli, rosmarinorum sepes, Laurorum frequentia, olearum circumfusa copia speciem gratissimi ac perpetui veris semper perseferunt § 32: perseferunt HS 1; praseferunt HS 2.. (33) Ipsis vix Cerealibus actis in hortis statim crescunt olera, vivent petroselina, densantur lactucae, crispantur Brassicae, dilatantur Betae, surgunt asparagi, germinant fenicula § 33: faenicula HS 1; fenicula HS 2., nascuntur Dragunculi § 33: Dragunculi HS 1; aragunculi HS 2., quos § 33: quot HS 1; quos HS 2. sequitur grata Iaccho, at ingrata Phoebo § 33: Phebo HS 1; Phoebo HS 2. cinara.

(34) Sed quid de floribus? (35) Hic albent lilia § 35: lillia HS 1; lilia HS 2., subrubent narcissi, fulgent hyacinthi § 35: hiacijnthi HS 1; hyacinthi HS 2., pallent violae, panduntur rosae, splendent violaria leucoiaque, tum alba, tum punicea, luteaque ac mixta, et (quod mirum est) cum albis rubea et § 35: in rasura: a HS 1. cum puniceis mixta eodem in caespite § 35: cespite HS 1; cespite HS 2. Corr.: caespite. nullo cultu in ipsis et collibus et montium crepidinibus § 35: in rasura: pr HS 1. proveniunt. (36) Id etiam mirari est in ipsis caryophyllis § 36: cariophijllis HS 1; cariophylis HS 2. Corr.: caryophyllis. vernaculis, quorum non modo rubei, albi et punicei tam mira suavitate ac pulchritudine in hortis conspiciantur, ut Nympharum manu cultos § 36: custos HS 1; cultos HS 2. esse existimes.

(37) Foecundi § 37: Faecundi HS 1; Foecundi HS 2. item et iucundi colles viridantur oleis et florentibus fruticibus redimiti argutas et canoras aves excipiunt, quae gratis et tremulis concentibus Ver mortalibus praeferunt § 37: praeferunt HS 1; preferunt HS 2.: (38) agricolis labores mulcent viatoribusque leniter flectunt.

(39) Hic aurae placidissimae spirant et avium concentibus concordes inter tremulas frondes ad harmoniam effluere videntur. (40) Rivuli quoque limpidissimi et garruli § 40: garuli HS 1; garruli HS 2. ex apricis collibus in amoena pomaria et viridaria defluentes querulo murmure canentibus avibus et ludentibus auris non minimam gratiam afferunt, (41) quare Aestatem autem § 41: aut HS 1; autem HS 2. hic numquam experieretur gravem, sed iucundam et gratam multaque florum, fructuum, cibariorum varietate refectam§ 41: refectam HS 1; refertam HS 2., vinorum frigiditate § 41: frigitate HS 1; frigiditate HS 2. suavem et grato benigne spirantium aurarum afflatu § 41: afflata HS 1; afflatu HS 2. levem et salubrem.

(42) Coelum Arcense nemini non blanditur.

(43) Verum enimvero sinuosus Sarcae fluminis cursus medium secans Arcense agrum non minimam § 43: minima HS 1; minimam HS 2. huic regioni salubritatem, amoenitatem § 43: amenitatem HS 1; amoenitatem HS 2. et utilitatem affert. (44) Flumen id est regionis praecipuum, cujus ortus est in Alpibus supra Camulos in sinu Montis Nambini, qui ad Zistulenses § 44: Zitulenses HS 1; Zistulenses HS 2. atque Clessienses pertinet, ex lacu ejusdem § 44: ejudem HS 1; ejusdem HS 2. nominis Salmonum § 44: Sulmonum HS 1; Sulmonum HS 2. Corr.: Salmonum. feraci mollissimorum valdeque delicatorum piscium, quorum alijs flavescit § 44: flovescit HS 1; flavescit HS 2., alijs rubescit venter. (45) Hos Plinius Marinis omnibus praefert.

(46) Hinc igitur haud procul à Campilio, quod olim in infirmorum et Peregrinorum usum Xenodochium § 46: Xenodochiam HS 1; Xenodochium HS 2. ditissimum erat, cum Delubro Deiparae Virgini dicato, nunc vero in Cauponam § 46: Capuonam HS 1; Cauponam HS 2. versum, tenuis rivus e lacu Nambino effluit, quem accolae Sarcam Campiliensem vocant. (47) Per Campilium § 47: Camplium HS 1; Campilium HS 2. transit, inde per abruptos saxorum anfractus atque inter iniquissimos colles in planitiem § 47: Planiciem HS 1; planitiem HS 2. delapsus ab occasu alio rivo Sarca Nambroni noncupato§ 47: noncupat HS 1; nucupato > HS 2. prope pontem cinguli augetur. (48) Cingula vocant indigenae scopulos, rupes et inacessas crepidines vel nuda montium latera atque ramenta.

(49) Hinc meridiem versus labitur per Rhendenenses et apud Pinceolum amnem recipit, qui ex Genvensi valle Sarcae ibidem nomen affert. (50) Aliquanto inferius inter vicos Burciacum atque Pellucum amniculos § 50: anriculos HS 1; amniculos HS 2. nomine Betulium § 50: Betuliam HS 1; Betulium HS 2. et qui Sancti Valentini refert Irvetarum § 50: Irvetarum HS 1; Iroctarum HS 2. feraces excipit. (51) Infra Verdasinam torrentem Finalem admittit: quem ita appellari arbitror, quod Rhendenensium § 51: Rhenendenensium HS 1; Rhendenensium HS 2. limites a Tyonensibus § 51: Thijonensibus HS 1; Tyonensibus HS 2. submoveat. (52) Ab ortu pariter multi rivuli accretionem § 52: accressionem HS 1; accretionem HS 2. afferunt, praesertim vero Vitulinus et Franconiger. (53) Quum ad Tyonenses § 53: Thijonenses HS 1; Tyonenses HS 2. ventum est, in ortum flectit atque Arnodum aquis prope aequalem § 53: equalem HS 1; aequalem HS 2. rapidum ac propter saxorum moles vorticosum suscipit. (54) Dehinc § 54: Deihinc HS 1; Dehinc HS 2. Provorium praeterlapsus la Mallea da Stenico, Bletios ac § 54: a HS 1; ac HS 2. Lomasios à Banalensibus separat atque inter extensos § 54: extesos HS 1; exesos HS 2. Corr.: extensos. et praeruptos montes spumosus et mirabundus per subiecta saxa ingenti strepitu cadit coarctaturque in profundissima § 54: profondissima HS 1; profundissima HS 2. valle surgentibus hinc inde editissimis montibus, quorum latera nuda atque inacessa magno cum terrore asperrima Casalis iuga superantium conspiciuntur, (55) donec § 55: Donec HS 1; donec HS 2. ad Sarcocaenium erumpens, ubi ligneo Ponte coniungitur § 55: in rasura: ingitur HS 1. , in Meridiem § 55: Maridiem HS 1; meridiem HS 2. curvatur susceptoque ab oriente amne, qui e Tobliacensi lacu effunditur, recta Drodum contendit: (56) ibi ex quadratis lapidibus ponte suscipitur. (57) Multis interea ab ortu rivis augetur.

(58) Hinc Arcum excurrit, ubi ad Portam Orientalem ponte § 57: Ponti HS 1; ponte HS 2 ibidem quadrato lapide continetur moeniaque praeterlapsus ad tertium lapidem in Benacum navigationis nullibi patiens devolvitur. (59) Is est ad quadraginta milia § 59: millia HS 1; millia HS 2. Corr.: milia. passuum cursus.

(60) Hanc Benacus parentem fatetur et Mincius à Scriptoribus nuncupatur, qui ad Lymphani § 60: Lijmphani HS 1; Lymphani HS 2. Scaturigines Benacum ingressus ad Pischeriam emittitur.

(61) Sarca vero ea est Salubritate, ut nullibi paludosum § 61: palludosum HS 1; paludosum HS 2. patiatur alveum, sordidas nullibi algas nutriat, nullas unquam caligines emittat § 61: emittet HS 1; emittat HS 2. ea amoenitate, ut à parte Drodiorum ad ipsum usque Benacum multiiuga arborum corona saepta § 61: in rasura: spe HS 1; septa HS 1; septa HS 2. Corr.: saepta. inter viridantium pratorum ripas grate sonanti murmure fluat.

(62) Fecunditatem § 62: Foecunditate HS 1; Foecunditatem HS 2. Corr.: Fecunditatem. quidem summa cum utilitate coniunctam satis unquam laudabit nemo: (63) sapidissimos haec Pisces affatim alit, et praeter ceteros Torrentinas, quas > roctas vocant, saporas, molles neque omnino dissimiles Carpionibus, qui in Benaco tantum proveniunt, caeterorum omnium piscium celeberrimis, de quibus hoc carmen à lepido Poeta olim me audivisse memini:

(64) Carpio non ullis generosus pascitur herbis;

Sed capit auratos fulva metalla cibos.

(65) Producit item capitones seu fluviatiles mugiles § 65: in rasura: g HS 1. divitum mensarum delicias, Lucios, Mullos barbatos, Anguillas et alia innumera Piscium genera. (66) Fluvius hic haud gelu clauditur, quare nullo numquam tempore § 66: tempere HS 1; tempore HS 2. in eo pisces capiuntur.

(67) Deducuntur autem ex Sarcae§ 67: Sarca HS 1; Sarca HS 2. Corr.: Sarcae. alveo rivi copiosas aquas agentes, quorum unus regioni transarcanae irrigandae operam praebet; (68) alter intra Oppidi Moenia admissus in duas partes secatur universoque fere Arcensium et Romartiolorum agro aquas impertit § 68: imperdit HS 1; impertit HS 2.; (69) tertius supra Turbulas erutus in Benacum emittitur.

(70) Super hos autem rivos plura sunt § 70: in rasura: sont HS 1. constructa edificia, nempe pistrina§ 70: pistrina HS 1; pristina HS 2. cum pluribus molis frumentarijs, quorum aliquot § 70: aliquod HS 1; aliquot HS 2. ex lapide secto structa sunt, pilae hordeaceae, ferrariae officine, serra quoque dentata, qua ingentes arborum trunci in asseres secantur, trapeta, quibus olee teruntur cum prelis § 70: prelis HS 1; praelis HS 2. Corr.: prelis., quibus exprimuntur; (71) itemque Rhombus sericarius operose constructus, cui infectoria officina adheret. (72) Aliae plurimaeque domus, in quibus coria conficiuntur: (73) haec de aquis § 73: aqus HS 1; aquis HS 2. .

(74) Dulcissimi ac iucunde olentis olei, et quantum sibi satis est, atque in plures Germaniae partes deferendum fert Arcensis plaga.

(75) Vina vero quam hic suavia, quam pretiosa § 75: praetiosa HS 1; pretiosa HS 2. Corr.: pretiosa. feruntur! (76) Neque Massicis neque Falernis aut quibusvis alijs celebrioribus invidemus. (77) Praedicent hi, qui vel semel delibaverunt § 77: delibarunt HS 1; delibarunt HS 2. Corr.: delibaverunt.. (78) De Arcensium mero Scipio à Castro vir omnigena eruditione insignis ad Rodericum à Castro in haec verba scribit: (79) „Hoc tempore, quamvis sit initium Decembris, in Paradiso terrestri dego, nempe § 79: in rasura: nm HS 1. ARCI, ubi adulta hyeme § 79: hijeme HS 1; hyeme HS 2. florum, fructuum et Coeli temperatissimi perenni vere perfruimur. (80) Hic nulla § 80: Hic vocabulum nulla deest HS 1; nulla HS 2. ventorum asperitas, hic nullus nivium rigor. (81) Hic omnium suavissimi ac praestantissimi vini, quod à quovis unquam vel Graeco vel Latino scriptore celebratum fuerit, copia incredibilis: (82) Hic arvorum, montium et fluminum uberrimae venationes. (83) Protenditur Comitatus Arci usque amoenissimi Benaci caput.” (84) Haec ille.

(85) Bobus iugatoriis, Asellis § 85: Ascellis HS 1; Asellis HS 2., Vaccis § 85: Vacis HS 1; Vaccis HS 2. et Capris, quae lactis, casei, vitulorum atque hedorum intra annum magnam copiam prestant, abundant. (86) Ovibus ibidem, que non modo lac et caseum prestantissimum atque agnos prebent, verum etiam lanas, quibus optimi, tum nativi, tum varie infecti, panni conficiuntur.

(87) Porro Prata, irrigua pascua et agros omnes viridaria dicas: (88) pomorum, prunorum, armeniacorum, iuglandium, abellinarum, pirorum § 88: pijrorum HS 1; pirorum HS 2., cerasorum, persicorum et ficuum omni genere, que § 88: in rasura: qua HS 1. longum esset hic percensere, etiam secundum vias miro ordine consita sunt. (89) Punicorum quattuor § 89: quator HS 1; quatuor HS 2. Corr.: quattuor. genera et eo plura habemus. (90) Primum quidem acinos habet albicantes, lucidos, diamanti haud dissimiles, unde tamen subrufe fibre leviter coruscant. (91) Gustui sunt § 91: in rasura: so HS 1. gratissima, saporis acuti, cui dulce quid inseri § 91: in rasura: inseni HS 1. videtur: (92) haec Schlavica nuncupamus. (93) Alterum majus est, cui acini aliquanto majores atque nigerrimi sunt: (94) in his nihil acuti, nihil austeri sentias: dulcia vocantur.

(95) Tertium genus est, quod acinorum colorem a Schlavicis et dulcibus mutuatur § 95: mutiatur HS 1; mutuatur HS 2.:

(96) Saporis medij appellantur, nam § 96: kam HS 1; nam HS 2. et austerum et acutum cum dulci commiscent § 96: commmiscent HS 1; commiscent HS 2.. (97) Postrema sunt, quae Sylvestria § 97: Sijlvestria HS 1; Sylvestria HS 2. dicuntur; (98) haec in toto fere Comitatu § 98: commitatu HS 1; Comitatu HS 2. inter sepes, vepres et prediorum labra sua sponte nascuntur: (99) acini parvi sunt, acres, austeri, exsucci § 99: non legi potest HS 1; exsucci HS 2., exsangues. (100) Dentibus stuporem inducunt. (101) Hujus generis tamen alia succi pleniora sunt et gustui minus ingrata, ut soli, ubi proveniunt, mitior fert natura, que malorum Medicorum loco condiendis cibis aliquando > usui sunt.

(102) Montes vero Arcensium § 102: arcenisum HS 1; Arcensium HS 2. sunt quedam Alpium Rheticarum iuga, que Benacum complexa agrum Veronensem ab ortu et Brixianum ab occasu pertingunt. (103) Hi > Lomasiensibus § 103: Lomacensibus HS 1; Lomasiensibus HS 2. imminent: (104) illi Castri Barci et Criste § 104: Cricte HS 1; Criste HS 2. vertices cum subiectis villis spectant. (105) Fontibus § 105: in rasura: Sed HS 1. irrigui sunt fenorum § 105: foenorum HS 1; fenorum HS 2. et segetum feraces, cerasorum, prunorum, armeniacorum fertiles. (106) Brassicas quoque cucullatas iuste magnitudinis producentes, sylvis § 106: sijlvis HS 1; sylvis HS 2. > frequentes § 106: frequentas HS 1; frequentes HS 2..

(107) Maximam § 107: Maxima HS 1; Maximam HS 2. ejus generis Castanearum, quas Megobalanos § 107: Megobolanos HS 1; Megobalanos HS 2. vel Diosbalanos § 107: ajosbalanos HS 1; Diosbalanos HS 2. vocant, vulgus Maronos, abundantiam § 107: abundantia HS 1; abundantiam HS 2. ferunt, quarum ingens copia per totam fere Germaniam deportatur. (108) Lepores, Vulpes, Ursos, Lupos et alia Sylvestria § 108: Sjlvestria HS 1; Sylvestria HS 2. animalia nutriunt; Erythrotaonas § 108: Erijthrotaonas HS 1; Erythrotaonas HS 2. ex Meleagridum genere, quas nonnulli Pavones Sylvestres § 108: Sijlvestres HS 1; Sylvestres HS 2. et Cetrones (ni fallor) vocitant, Rusticulas seu Scolopaces, attagenes, coturnices, perdices, turdos, merulas, ficedulas et plures alias avium species alunt. (109) Quibus indigene laqueis, visco, retibus, pyrobolis § 109: pijrobolis HS 1; pyrobolis HS 2., ballistis, globiferis, flabris aucupatorijs vel aucupio flatili quotidie insidiantur. (110) Cervi praeterea § 110: preterea HS 1; praeterea HS 2. nonnumquam § 110: nonumquam HS 1; nonnumquam HS 2. lynces § 110: lijnces HS 1; Linces HS 2. Corr.: lynces. quoque visuntur. (111) Meles, Lutre, Martes, Herinacei sepe capiuntur.

(112) Habent praeterea § 112: preterea HS 1; etiam HS 2. Corr.: praeterea. Montes isti latumias sane egregias, ex quibus mire crassitudinis lapides exciduntur ad Templa et alia edificia magnificentia § 112: manificentia HS 1; magnifico opere HS 2. Corr.: magnificentia. extruenda.

(113) Ferunt § 113: Ferunt HS 1; Ferunt HS 2. preterea ijdem montes Dictamnum § 113: Dijctamum HS 1; Dyctamnum HS 2. Corr.: Dictamnum. , Peoniam § 113: Peoniam HS 1; Peoniam HS 2., Panaceam, Hypericum § 113: Hijpericum HS 1; Hypericum HS 2., Bryoniam § 113: Sirioniam HS 1; Brioniam HS 2. Corr.: Bryoniam., Imperatoriam, Aristolochias, Gentianam, Euphragiam § 113: Eufragiam HS 1; Euphragiam HS 2., Scordium, centaureas, Cavalinam § 113: Cavalinam HS 1; Cavolinam HS 2. , Scorzoneram § 113: Scorzoneriam HS 1; Scorzoneriam HS 2. Corr.: Scorzoneram., lentiscum, Lunariam Alchimistarum § 113: Alchimistam HS 1; Alchimistarum HS 2. spem, qua plurimos ex auro plumbum conficere novimus, atque alias innumeras medicas herbas, quas quotannis herbarij ex tota fere Lombardia quesitum accedunt. (114) Agaricum ab exteris et longinquis nationibus magnopere expetitum reique Medice summe conferens in nostris ceterisque Tridentinis atque totius Rhetie sylvis § 114: Sijlvis HS 1; sylvis HS 2. ubertim § 114: umberum HS 1; ubertim HS 2. ex laricibus provenit: (115) ex quibus etiam liquor § 115: liqua HS 1; liquor HS 2. manat, quem § 115: quam HS 1; quem HS 2. virium similitudine seu alia quapiam de causa Terebinthinam § 115: Terebentinam HS 1; Terebinthinam HS 2. Medici vocant. (116) Abietes haud multum absimile abietinum oleum prebent. (117) Ex his atque ex Pinis alijsque arboribus alburnum § 117: in rasura: abl HS 1. sive resina prestantissima colligitur.

(118) Sed libet hoc loco rem prorsus admirandam enarrare. (119) Romartioli montes Lomasiensibus § 119: Lomacensibus HS 1; Lomasiensibus HS 2. conterminos habent, in quorum iugis > est pratum § 119: in rasura: fontum HS 1., quod cumulorum seu metarum vulgo dictitant cujusque ad mille ducentos passus est ambitus. (120) Solent autem quotannis hujusmodi prata dividi et secanda in singulas familias sorte distribui. (121) In quadam igitur hujus prati parte mete seu cumuli ad viginti, alij majores, alij minores, visuntur, qui nulla temporis diuturnitate, nullis aut imbribus aut nivibus solui potuerunt, sed non secus ac pratum ipsum corticem obduxerunt.

(122) Hujus autem rei incole eam causam afferunt, quod, cum die Assumptionis § 122: Assumptioni HS 1; Assumptionis HS 2. Virginis sacro in parte illa fenum secaretur et siccaretur in metasque ad avehendum construeretur, fenum illud in violati Numinis poenam § 122: penam HS 1; poenam HS 2. cortice induit, super quam § 122: qua HS 1; quam HS 2. excrevit herba § 122: herba HS 1; herba HS 2., quamobrem inde auferri minime potuit, sed ad posteritatis exemplum in diem usque hodiernam intactum perseverat, unde § 122: in rasura: n HS 1. pratum § 122: prato HS 1; pratum HS 2. cumulorum nomen factum est.

(123) Ego quidem anno MDCXXI, cum Romartioli limites suos lustrarent, in pratum illud deveni, ubi certum est metas illas adhuc extare, easdemque egomet tenui virga trajeci et festucas traiciendo § 123: traijciendo HS 1; traiciendo HS 2. conscidi et conscendendo subsilire vidi et ingens saxum unius in vertice mete collocatum illam neque disiecisse neque solo equasse maxime admiratus sum.

(124) Id certe summi prodigij loco habetur; (125) unde agricole discant Sacrosanctum Numen vereri festisque diebus debitum honorem habere. (126) Quod et Poeta his carminibus affirmat.

(127) Luce sacra requiescat humus, requiescat arator

Et grave suspenso vomere cesset opus.

(128) Omnia sint operata Deo, non audeat ulla

Lanificam pensis imposuisse manum.

(129) At nimium digressi sumus, ad rem iam redeundam est. (130) Porro in Arcensi ora atque in toto agro Tridentino scorpiones alibi nocentissimi innocui sunt: eorum enim ictus nullam noxam afferunt. (131) Quod evenire asserunt § 131: afferunt HS 1; asserunt HS 2. vel aeris temperie, ut ferme in tota Boreali plaga, ubi ob frigoris rigorem angues et plante ut plurimum exiguam ac prope invalidam veneni vim obtinent: (132) vel gratia peculiari regioni à Deo impertita (ubi accole afferunt et pium est credere) precibus Divi Vigilij Episcopi Tridentini a Bois olim apud Rhendenenses, dum gentilium Idola ad Sarce ripam demolitur, lapidibus et encentribus obruti: (133) genus id est cuspidatorum calonum, quibus Alpine gentes per montium crepidines et astrictas glacie § 133: in rasura: s HS 1; glacie HS 2. aquas mira dexteritate gradiuntur. (134) Hunc multis miraculis clarum ut Patronum et Advocatum precipuum apud Deum summa Tridentini veneratione excolunt.

(135) Sed de hujus ore hominibus iam aliquid dicamus. (136) Arcenses igitur corporis atque animi viribus sunt prestantissimi, libertatis acerrimi propugnatores, linguam quam plurimi Germanicam § 136: Germanam HS 1; Germanicam HS 2. colunt § 136: codent HS 1; colunt HS 2.. (137) In Privilegijs et immunitatibus sartis tectis conservandis cura et sollecitudo maxima. (138) Nusquam defessi concidunt. (139) Sunt manu § 139: munu HS 1; manu HS 2. strenui et adversus quoscumque conatus et impetus ingenti robore firmissimi. (140) Pertinaci labore victum subqueritant, frugi vivunt atque (ubi opus fuerit)

(141) Ferre famem, tolerare sitim, contemnere somnos,

Dura pati didicit quilibet Arcigena.

(142) Si quos in famulatu alicui herere contigerit, inconcussa fide sunt omnium prestantissimi. (143) Tanta preterea est horum hominum humanitas, ut ignotos etiam, et quicumque sibi offeruntur § 143: oferuntur HS 1; offeruntur HS 2., nedum gentiles, et § 143: in rasura: alum HS 1. notos humanissimis verbis de via fessos ad bibendum invitent.

(144) Perspicacissimi autem sunt ingenij et ad scientias capessendas non minime inepti, quare hec eadem regio viros semper in quacunque facultate prestantes, Theologos, concionatores, Philosophos § 144: Philosofos HS 1; Philosophos HS 2., Iurisconsultos, Medicos, Litterarum Professores, Scribas seù Notarios protulit. (145) Et nostris hisce temporibus ad Septuaginta, qui Divino cultui mancipati sunt, Patriae ornamentum afferunt, ex § 145: in margine: mast ?ro Publico HS 1. quibus Sacerdotes ad quinquaginta, reliqui vel Clerici vel Laici, tum Seculares, tum Regulares: (146) Sunt etiam ex his, qui summis § 146: Sumis HS 1; summis HS 2. Principibus precipuam operam summa cum laude navant.

(147) Ipsimet quoque agrorum cultores iudicio pollent acerrimo, quos si quando lites agitare contingat § 147: catingat HS 1; contingat HS 2.. (148) (contigit autem que temporum est calamitas persepe).

(149) Continuo se in alicuius clientelam committunt, hunc diligentissime causas suas edocent, patroni limina quotidie terunt, persepe ea argumenta excogitant, que cause maxime patrocinentur, et, quod iuris eruditissimis magne admirationi fuit, rebus perplexis et maxime difficillibus sepenumero ea Patronis proposuerunt, quibus se precipuam causam habere ad Ius § 149: in rasura: ejus HS 1. obtinendum probarent.

(150) In Sermone familiari quilibet vel agricola adagia, scommata et sententias promit. (151) Non desunt, qui litteras numquam noverunt § 151: novunt HS 1; novunt HS 2. Corr.: noverunt., et tamen lune defectus, silentium et concursus, ortum et senectam probe tenent: (152) celerrimeque multorum annorum conceptuas ferias praedicant § 152: predicat HS 1; praedicant HS 2..

(153) Et quod eque admirere, nonnulli, qui vix litterarum prima elementa § 153: elamenta HS 1; elementa HS 2. attigerunt, carmina Italica non inconcinna condunt.

(154) Agricolationis et arborum inserendarum eque sunt studiosissimi ac peritissimi eique rei indesinetenter tamque accurate atque industrie operam tradunt, ut ab alvo materno agriculture peritiam extulisse videantur.

(155) Quilibet ad fundos suos omni cura ornandos incumbit: (156) arbitranturque (ut ait Tullius) nihil agricultura melius, nihil uberius, nihil dulcius nihilque homine libero dignius. (157) Frumentum, siliginem, fabas, Pisa, Emiliam § 157: exvilia HS 1; Emiliam HS 2., lentem, milium § 157: millium HS 1; milium HS 2., panicum, Lobam seu medicam § 157: Pidicem HS 1; medicam HS 2., milium § 157: millium HS 1; milium HS 2. indicum, ciceres, phaseolos eius praesertim § 157: presertim HS 1; praesertim HS 2. generis, quos turcicos vel smilacem hortensem vocant, copiose percipiunt: (158) vix tamen frequentissimo populo sufficiunt; quum annone angustia laboratur, aliunde § 158: non legi potest HS 1; aliunde HS 2. importantur.

(159) Verum, de qua prius dicendum erat, Religionem silentio pretermittam § 159: pretermittam HS 1; pretermittam HS 2.? (160) Sunt Arcenses pietatis christiane ardentissimi cultores, stabiliendis sarciendisque § 160: sarciendisque HS 1; sarcendisque HS 2. quassis Templis novisque condendis iugiter student. (161) Id facile coniectare licet ex eo, quod in Comitatu Arcensi, dempta Nacensi ditione, Templa ad Triginta et eo amplius conspiciuntur, que suo queque loco referemus. (162) Divino cultui egregie operam § 162: non legi potest HS 1; operam HS 2. insumunt atque Religioni suum tenorem suamque observationem assidue reddunt.

(163) Porro in hanc regionem nonnulli conicere § 163: conijcere HS 1; coniicere HS 2. Corr.: conicere. videntur à Divo Rutperto Wormatiensi Pontifice anno Christiane Redemptionis DXXXX christianam § 163: christiana HS 1; christianam HS 2. religionem § 163: religione HS 1; religionem HS 2. invectam § 163: inerecta HS 1; invectam HS 2. fuisse. (164) Quem Theodoricus Rex Francie misit ad Theodonem § 164: Teodonem HS 1; Theodonem HS 2. tertium Boiorum Ducem, cui Reginodrudam filiam nuptum § 164: in rasura: p HS 1. collocaverat, ut eum sapientiam Christianam institueret. (165) Hic Divi Rutperti predicatione et uxoris prudentissime cohortatione, una cum filio, fratribus, toto Norico totaque Athesina Provincia § 165: Provintia HS 1; Provintia HS 2. Corr.: Provincia. (ut refert Lazius), unda lustrica perlutus § 165: perlotus HS 1; perlotus HS 2. Corr.: perlutus. est.

(166) Alij arbitrantur hos populos ducentis annis ante instituta Christiana suscepisse à Divo Vigilio Tridentino Antistite, quum Naunes, Stonos aliosque Tridentinorum § 166: Tridentinum HS 1; Tridentinorum HS 2. Alpium accolas ab Idolorum cultura abducere conaretur. (167) Que quidem opinio longe est priori verisimilior § 167: in rasura: vari HS 1.. (168) Nam quod ibi Vallem Athesinam à Divo Rutperto sacro fonte purgatam aiunt, intellige, quousque Boiorum fines protendebantur § 168: protendebatur HS 1; protendebantur HS 2.: nempe ad Pisonium vel paulo suprà.

(169) Arbitrari etiam licet Arcenses (quoquo modo eo tempore vocarentur) ab Apollonio § 169: Appollonio HS 1; Apollonio HS 2. Brixiano Presule, una cum Benacensibus, ad Christi fidem traductos fuisse sub annum decimum nonum supra centesimum § 169: centenum HS 1; centesimum HS 2..

(170) Accedit postrema gentis opinio per manus tradita, Tridentinos initio Christianismi § 170: in rasura: Christianissimo HS 1. Marco Evangelista ejusque discipulis Lucio, Hermacora et Fortunato Sacris undis tinctos fuisse, quibus per annum Ecclesia Tridentina testimonij carmen sepissime canit: (171) atque eodem tempore Arcenses sacra lympha § 171: lijmpha HS 1; lympha HS 2. expiatos esse credibile est. (172) Etenim eundem Hermacoram, una cum Fortunato, Tridentine, Laureacensis § 172: Lauracensis HS 1; Laureacensis HS 2. aliarumque Ecclesiarum in Rhetijs et Norico fundamenta iecisse auctores tradunt.

(173) Utcunque tamen res se habeat, licet plurimum ad nostrum institutum referret, in re tamen ab hominum memoria tam remota atque in tot difficultatum salebris obruta tempus terendum non censeo. (174) Sed ad Arcensem descriptionem recurramus. (175) In ora Benaci Orientali inter Malamsilicem oppidum Veronense et Turbulas excurrit in lacum montis latus, quem Angulum indigitant. (176) Hunc Arcensium et Veronensium ditionis limitem predicant.

(177) In Benaci ripa aquilonari sunt Turbule frequenti Mercatorum conventu oppidum celeberrimum et Sabellici, Blondi, Corij aliorumque § 177: aliarumque HS 1; aliorumque HS 2. historijs clarum. (178) Superincumbitque passus circiter mille Penetra Castellum edito in cacumine Montis situm, cui Nacum oppidum subiacet § 178: in rasura: iacet HS 1.. (179) Saltus, qua Turbulis Nacum vel Penetra aditur, valde acclivis est, preruptus, salebrosus atque lapidosus et tam equis § 179: equis HS 1; equis HS 2. quam pedibus superatu arduum. (180) Naci Vicarius, qui singulis annis à populo cooptatur, ius dicit: provocationes ad Comites deferuntur.

(181) Naci fines secundum § 181: secondum HS 1; secundum HS 2. Lacum Sancti Andreae eorundem Historicorum monumentis notum atque per iuga Baldi Montis longius latiusque in Brentonicenses atque in Veronenses proferunt. (182) Quin immo § 182: Quinimo HS 1; Quinimo HS 2. Corr.: Quin immo. Nacenses Lacus ipsius partem dimidiam ad se cum Castrobarcis pertinere contendunt. (183) Hac de re olim coram Augustalis Camere Auditorio à Comitibus Arci adversus Castrobarcos iudicio decertatum est, ubi pro Arcensibus sententia lata est, atque à Carolo V. Imperatore Ludovicus, Antonius et Ioannes Franciscus Lodronij Commisarij et executores ad Comites in Lacus possessionem mittendos constituti sunt V Idae Novembris MDXXVI; at Arcensium incuria nil preterea actum est. (184) Castrobarcenses in bonis sunt.

(185) Sed ad Benacum remigro. (186) Turbalis § 186: Turbalis HS 1; Turbulis HS 2. dextrorsum propter Alpium radices in Boream pergentibus in primis ad secundum lapidem Fanum vetustissimum in collis vertice situm et Divo Nicolao dicatum occurrit.

(187) À Fano paululum progressus exiguum pagum offendes, quem Vincolas vocant, ad Montis radices, quà nempe arduo asperoque itinere celsa montium iuga superantur et Gardumenses adeuntur. (188) Hic ibidem§ 188: in rasura: Templum HS 1. Templum cum Coemeterio § 188: Cemeterio HS 1; Cemeterio HS 2. Corr.: Coemeterio. Divo Valentino martyri § 188: Martijri HS1; martyri HS 2. dicatum.

(189) Hac torrens, quem Salonum dictitant, e Montium iugis magno murmure in planitiem defertur, qui omnis aggeris impatiens alveum saxorum mole adequat: (190) inde per arva grassabundus sata, vites, arbores tum secum rapit, tum ruderibus comprimit.

(191) Hinc ad sexcentos passus Bononianum pagus insignis et multa pecudum, frugum, vinorum et castanearum copia dives offertur: (192) ubi incole, quamquam Arcuane Paroecie subiciuntur § 192: subijciuntur HS 1; subiiciuntur HS 2. Corr.: subiciuntur., templum tamen honorificum, veteri diruto, Divo Floriano sacrum sibi construxerunt cum turri, quam § 192: qua HS 1; quam HS 2. tribus exornarunt campanis. (193) Hic Bononianenses § 193: Bononienses HS 1; Bononianenses HS 2. insignem cippum§ 193: crispum HS 1; cippum HS 2. cum hac inscriptione effoderunt:

(194) SEXTO § 193: in rasura: SENTO HS 1. LAELIO PRIMIGENI tO VI vo· VIR o · AVG usto · ET LAELIAE RESTITVTAE LAELIA · PRISCILLA PARENTIBVS PIENTISSIMIS ~

(195) In eodem pago est fons, qui ad mille passus supra Bononianum exurgens per ligneos tubos in plateam corrivatur, ubi gemina fistula ex Marmoreo Castello erumpens perenni lympha § 195: Lijmpha HS 1; lypmpha HS 2. subiecto in lacu excipitur: (196) Ibidem anno MDL Franciscus Allegrantius Sacerdos latinis Grecisque litteris eruditus Sacellum Sanctissime atque Individue Trinitati dicatum posuit predijsque attributis dotavit. (197) Idem postea Bononianenses porticu ac pictura exornarunt.

(198) Bononiano ascendens montem, cui iugo Aestivo > nomen § 198: nomem HS 1; nomen HS 2. est, acclivi et ardua ad ter mille passus via superata aedes Sanctorum Iacobi et Philippi occurret, que et situ et magnitudine ac cultu minime est contemnenda. (199) Hinc erumpit fons, qui Rivus appellatur et iugi fluxu prata permulta irrigat Bononianumque preterlapsus Sarce commiscetur. (200) Ex hoc Aestivo iugo Anno MDXCIIX ultimo Februarii § 200: Februarj HS 1; Februarii HS 2. vasta vis nivis ventis vel suo etiam pondere e montis vertice discussa atque in subiectam planitiem turbinis instar horrido fragore rotata ingentis magnitudinis Nuces, Castaneas, Fagos, Quercus aliasque arbores et domos secum raptavit. (201) Quin et montem, dum deorsum conglomeratur, solo usque ad vivi montis corticem magno colonorum terrore, iactura atque periculo denudavit: (202) parumque abfuit, quin pagi magnam partem substraverit.

(203) Bononiano egressus transmissoque Rivo § 203: rivo HS 1; rivo HS 2. Corr.: Rivo. Mossonium advenies, ubi Templum est non ignobile cum Coemeterio § 203: Cemeterio HS 1; Coemeterio HS 2., turri Sacra et horologio. (204) Tutelaris est Divus Ioannes Apostolus et Evangelista. (205) In hoc eodem pago est insignis lateraria et calcaria amplissimis cum porticibus in hujus artis usum, ne imbribus aut nivibus opera retardari corrumpive § 205: corrumpi ne HS 1; corrumpive HS 2. possent.

(206) Mossono relicto si ad dexteram flexeris, Martiniensis Vicus te excipiet. (207) Supra est Cenica prope fere levum Sarce littus § 207: in margine: Illo Eremitorio chiesa consacrata anno II86 Nonis Aprilis ab Alexandro Episcopo Tridentino HS 1. et subinde § 207: retinde HS 1; subinde HS 2. Drodum se se offert.

(208) Hic ad Sanctorum Sisinij, Martirij et Alexandrj aedem preclarum Sepulchrale monumentum hac § 208: ac HS 1; hac HS 2. inscripitione leges:

(209) NONIAE EUTHYMIAE § 209: EUTHYMIAE HS 1; EUTHIMIAE HS 2. UXORI OPTIMAE Marcus NONIUS SYNTROPHUS. Beata Memoria Deo Magno

(210) Porro Drodienses suavissimi et gustui omnium gratissimi Vini magnum proventum percipiunt. (211) Huc certatim turmatimque ea emptum Alpinarum gentium plurimi accurunt. (212) Pago deinde egresso et sinistrorum flectenti, Sarca, ubi lapideo et concamerato ponte continetur, est trajcienda. (213) Hinc ad primum lapidem rotundus collis assurgit querculis undequaque obsitus, cujus in culmine Delubrum Divo Abundio constructum est.

(214) Supra ad sextum lapidem ad Alpium radices in via arcta scrupea et paulo eminentiori limites Comitatus Arci, levorsum ingentem videlicet quadratum lapidem reperies, in quo ad Austrum Arcus Arcensium Bogensiumque vetus insigne, ad Boream Episcopi arma sculpta sunt.

(215) Imminent huic semite quedam Alpium abrupta et confragosa latera, unde sepissime horrens ruderum strues maximaque ingentium saxorum vis ob nivium molem, assiduos imbres, aliquando etiam ob validos ventos evulsa subditam viam omnemque planitiem usque ad Sarce litus non sine magno viatorum discrimine obruit.

(216) Hic ad nostram tempestatem Arcuanorum fines terminantur, qui superioribus annis ad mille quingentos passus ulterius explicabantur. (217) Verum iam tandem Drodum recurramus. (218) Unde egresso et in Boream tendenti ad levam relicta Sarca Ramonus piscosus amnis obvius datur: (219) inde fons Albanella, supra Sarraconus occurrit: (220) Sepe aret, aliquando vero tanta aquarum mole exundat, ut dissectis aggeribus, precipitatoque cursu atque lapidibus, equato alveo in inferiorem plagam debacchetur, quam devastatam ingenti ruderum mole obruit.

(221) Offertur subinde arduus atque acclivis saltus tam lapidosus, ut scalpro e viva montis rupe videatur excisus, quo superato ad Arcem Dedriam et pagum cognominem § 221: cognomines HS 1; cognomines HS 2. Corr.: cognominem. pervenitur. (222) Ea est Ingenuorum à Sejano § 222: Seiano HS 1; Sejano HS 2. pervertuste fundationis, in qua turris insignis magnitudinis ex quadrato lapide conspicitur. (223) Á Sejanensibus § 223: Seianensibus HS 1; Sejanensibus HS 2. Arcenses coemerunt anno MCLXXV. (224) Habent coloni mire magnitudinis castanearum lucrosum satis et prosperum proventum. (225) In hoc pago patrum nostrorum memoria Comes SCIPIO Arcensis domum, ad quam animi causa aliquando diverteret, edificavit. (226) Paulo ulterius excurrit Dedriensis plaga: ubi egressus fueris, in Vallem Cavedini Calavini pagis et populo frequentem atque Madrutium ac subinde superatis vallium angustijs Vicianum pervenies. (227) Hec Cavedini Vallis § 227: in rasura: vill HS 1. olim Sejanensium fuit, subinde Arcensium Dynastarum § 227: Dinastarum HS 1; Dynastarum HS 2.: (228) Aliquando etiam Scaligeris obsequuta est: postremo Episcopatus Tridenti in ditionem venit.

(229) Sed iam ad plagam, que occidenti soli adiacet, atque ad sinistram Sarce oram regrediamur. (230) Ad Meridiem Comitatus ea pars, que inter Brennonium montem et Turbulas interiacet, Benaco, ut diximus, terminatur: (231) cujus accole tantum sibi vendicant, quantum ad montis Angulum superius memoratum profertur: (232) qui ad radices Baldi in lacum aliquanto § 232: in rasura: aliquando HS 1. producitur.

(233) Ea ora à multitudine§ 233: moltitudine HS 1; multitudine HS 2. aquarum Lymphanum § 233: Lijmphanum HS 1; Lymphanum HS 2. vocatur.

(234) Est preterea Arcensium iuris, ut Altimannus § 234: Altimanus HS 1; Altimannus HS 2. Episcopus Tridentinus anno MCXLIV sententia lata expressit, tota ea montis Brennonij pars à radice ad vertices, que ortum et septentrionem § 234: septrionem HS 1; septentrionem HS 2. spectat et in occasum tendit eo usque § 234: eousque HS 1; eo usque HS 2., ubi crux Arcensium et Ripensium potestatis limitanea scalpro in vivo montis saxo est excisa.

(235) Locum indigene, quod mons antrorsum promineat, Antrum latine et la Grotta italice dictitant. (236) Hinc haud procul priscis temporibus pagus erat nomine Passironum dissidijs combustum atque eversum. (237) Nunc domuncule quedam à posteris restitute. (238) Ea vicinia Sancti Georgij, quem Theutones Iorium vocant et Passironenses colebant, nomen retinet: (239) ibi adhuc veteris delubri vestigia spectantur.

(240) Deinde § 240: Deinceps HS 1; Deinde HS 2. recta fere in occasum tenditur et Arcensium Ripensiumque terminales agros legendo ad Divi Thome Xenodochium § 240: Xenodochium addendum est, ut sententia recta sit. aditur. (241) Xenodochium est ab Hudalrico § 241: Huldalrico HS 1; Hudalrico HS 2. Alberti Bogensis filio conditum opulentoque proventu ditatum atque à Conrado II Tridentinorum Symmista § 241: Sijmmista HS 1; Symmista HS 2. consecratum anno aere Christiane MCXCIV. (242) Deinceps in Boream pergens Monasterium Deipare Virgini sacrum à Comite Francisco Arcensi § 242: Arcensis HS 1; Arcensi HS 2. coenobitis, quos minoris observantie vocant, constructum ingredi poteris.

(243) Laevorsum § 243: Loevorsum HS 1; Laevorsum HS 2. Castrum Thenni relinquitur Venetorum ac Mediolanensium Vicecomitum bellis et Piccinini, Sfortie ac Gatte Melite virorum armis insignium rebus gestis clarum cum subiectis pagis Colonia, Gavatio et si qui sunt alij Episcopatus Tridentini potestatis.

(244) Postquam apud Franciscanos oraveris, ad quingentos passus supra Varenaneum te excipiet, inde Vinetum sive Vinee et mox Claranum pagi. (245) Hic in Divi Antonij delubro lapis hisce incisis litteris repertus est.

(246) Iovi Optimo Maximo TIB erius CLAV dius PRIM us LVCR ius Votum Solvit Libens Merito

(247) Supra inter saltuosos et preruptos alpium tramites § 247: tromites HS 1; tramites HS 2. Padarium vicus delitescit. (248) Clarano egresso ad quingentos passus § 248: in margine: San Giovanni HS 1; Sanctus Ioannes HS 2. ARCUS oppidum cum Arce in editissima § 248: edittissima HS 1; editissima HS 2. rupe excitata spectatur.

(249) Inter Arcum et Claranum Argiletum assurgit, cumulus nempe cretaceus Rhomarceolum dictus: (250) Unde Pagi Varenaneum § 250: in rasura: Vere HS 1., Vinetum, Claranum atque Padarium Rhomarceolenses compellantur. (251) Hic totus vitibus Rheticis, Appianis et Privernatijs consitus est. (252) Rheticas voco, quas vulgus Schlavas et Politianus Aureolas dicit: (253) Privernatias vero à Priverno urbe Volscorum, Camille patria, ubi olim optima vina proveniebant, que Privernatia dicebantur: (254) Nunc vero corrupta decurtatave voce Vernacia dicuntur. (255) Hanc à Plinio vinaciolam § 255: Vinaciollam HS 1; vinaciolam HS 2. appellari § 255: appelari HS 1; appellari HS 2. censeo. (256) Aureolis et Privernaciis § 256: Pirvernatijs HS 1; Privernaciis HS 2., que ijs collibus feruntur, nil melius, nil sapidius, nil odoratius gustari potest. (257) Sunt inter Rheticas uvas tum nigre, tum Albe aureole tenere, molles, flave, predulces, de genere Appianarum § 257: Appinarum HS 1; Appianarum HS 2.. (258) Vites adminiculo ad acaene § 258: acoene HS 1; acoenae HS 2. Corr.: acaene. altidtudinem pedantur. (259) Privernates vero, que ad Collis radices ubique assurgunt, ulmis, fraxinis, opulis, olearum castanearumque pedamentis § 259: in rasura: de HS 1. innixe altius evagantur. (260) Ea sunt vina, que inter Rhetica § 260: Rherica HS 1; Rhetica HS 2. primum locum tenent. (261) Recensentur etiam inter vina Rhetica, que ex Nigellis Uvis exprimuntur, que vulgo Varodia, Terrodica et Marcimina vocantur: illis Arcenses, hac Vicentini abundant: (262) quam Maroneam à Tibullo, Amineam à Virgilio, Columella et Plinio dici arbitror. (263) Hec ab Athenaeo § 263: Atheneo HS 1; Atheneo HS 2. Corr.: Athenaeo. Vina Mamertina vocantur suavia et robusta.

(264) Porro ARCUS § 264: in rasura: Arcus HS 1. moenibus § 264: Menibus HS 1; moenibus HS 2. cinctus est: quattuor § 264: quator HS 1; quatuor HS 2. Corr.: quattuor. habet portas. (265) Ea, que ortum spectat, Pontis nomine dicitur; ibi enim Sarca, ut alibi diximus, quadruplici lapidea testudine conjungitur. (266) Hac egrediuntur, qui per Velanas angustias in Germaniam contendunt.

(267) Trans pontem regio est, que Transarcana dicitur, in qua sunt Munium et Canipa suburbia, Vincole, Bononianum, Mossonium, Castellinum, Sanctus Martinus, Turris Ania § 267: in rasura: Ana HS 1. sive Trojana et Monasterium § 267: in margine: San Lorenzo HS 1. Coenobitarum cucullatorum.

(268) Altera Sancti Petri nuncupatur, que meridiem respicit atque testudineo ibidem ponte ad Benacum, Ripam videlicet, Turbulas et ad Lymphanum § 268: Lijmphanum HS 1; Lymphanum HS 2. deducit. (269) Hac efferuntur, qui Veronam, Mantuam Brixiamque vel alio per Benacum iter parant, quam NICOLAVS ab Arco vetustate labefactatam reficiendam curavit anno redempti orbis 1370: (270) extra hanc, si ad levam flexeris, in Campum venies, quem § 270: que HS 1; qui HS 2. Corr.: quem. à vicinis pratis pomis consitis Pomarium dicunt; (271) in hujus capite ad Meridiem olim Circus fuit, ubi ludi exercitationesque § 271: exercititionesque HS 1; exercitationesque HS 2. fiebant; (272) nunc autem viridarium est: in eoque marmoreum monumentum § 272: monumentij HS 1; monumentum HS 2. rare effossum, quod iniqua murariorum imperitia collisum et confractum paucas tantummodo § 272: tantumodo HS 1; tantummodo HS 2. litteras easque postremas integras servat L.P.C. (273) cujus latitudine triginta, in longitudine centum viginti passus amplitudo patet.

(274) Extra hanc quoque ad quingentos passus olim pagus erat nomine Sancti Sixti § 274: Sijxti HS 1; Syxti HS 2. Corr.: Sixti.: (275) qui quum de finibus cum Passironensibus decertarent, mutuis vulneribus atque incendio se se afflixerunt: ut suo loco ostendemus.

(276) Tertia Australem et Occiduum angulum spectat et Ascarina appellatur, que olim porta pensili premuniebatur. (277) Hec Thennum fert atque in Judicarias aliasque Rheticas Valles. (278) Hanc instauravit GERARDVS comes Arcensis anno aerae salutifere MCCCXXV, ut litteris ibi excicis cognovimus. (279) Postrema occasum recta intuetur et quoniam est in editiori oppidi parte, nullam planitiei, sed olivetis, vinetis, hortis alijsque collibus et suburbanis agellis operam dicat. (280) Hec quoque latas lapicidinas petentibus iter aperitur.

(281) Hac olim ponte versatili erat transitus: Comes autem FELIX singulari prudentia atque bellica virtute clarus nostrorum parentum memoria eam prope ruituram reparavit et solido ponte coniunxit anno MDLVIII. (282) Hec à fontis ibi prope ex arenosis terre salebris emanantis nomine appellatur vel etiam ab Oppidi vicinia Transfora.

(283) Moenia § 283: Moena HS 1; Moenia HS 2. vero à Septentrione montis interpositione, super quo Castrum constitutum est, non connectuntur; Ambitus est circiter mille passuum. (284) ARX minax et invicta fabricatio in excelso Alpium iugo, quod Oppido incumbit intraque Moenia complectitur, frondentibus § 284: frondensibus HS 1; frondentibus HS 2. oleis, sacris lauris, malis Punicis alijsque fructicibus iucunde redimito posita est. (285) Huic montes, planities, colles, oliveta, sylvae § 285: sijlve HS 1; sylvae HS 2., prata, fontes, flumina, arva lacus, pagi, oppida, castra sunt in prospectu: (286) Huic late aperitur tota plaga, que ortum Austrum et occasum prospectat: (287) Patent hinc et hinc Benaci littora, que Veronensia et Brixensia § 287: Brixina HS 1; Brixensia HS 2. appellantur malorum medicorum sive Aurantiorum, citriorum, quas Dioscorides Citromelos vocat, Limoniorum alijsque Massilicorum, Cydoniorum § 287: Cijdoniorum HS 1; Cydoniorum HS 2. Punicorumque insitione celeberrima. (288) Celsius montis iugum toti arcis edificio impendet, in cujus vertice edita turris edificata est. (289) Ibi etiam est area, parvis moenibus cincta, quingentorum militum capax, in qua defossa est cisterna, que aquis ex turris tectis per plumbeas fistulas defluentibus impletur. (290) Hic nullus est ingressus, nisi § 290: in rasura: m HS 1. emenso prius colle per ligneos gradus, qui facile removeri possunt, atque per angustum ostium ab austro, qua parte totum Castrum prospicit. (291) Aliunde aves advolare possunt, homo nequaquam. (292) Hinc totius arcis tectum saxis, tormentis omnique missilium genere verberari, conteri atque omnino contundi potest.

(293) Huc ab Hortis Apollinaribus§ 293: Appolinaribus HS 1; Apollinaribus HS 2., qui ad montis radices extra moenia in subdita planitie iacent et orienti soli patent, prerupte nudeque rupis crepido amplius acenis § 293 : acenis HS 1; acoenis HS 2. centum quinquaginta alta exurgit. (294) Alie preterea § 294 : preterea HS 1; preterea HS 2. turres ibidem quinque constructe sunt.

(295) Priusquam in Arcem pervenias, per varios montis anfractus sex porte superande sunt: quarum valve laminis ferreis fulciuntur. (296) Postrema pendula etiam cataracta ad hostilem impetum eludendum premunitur. (297) Ardua flexuosaque itinera ad singulas deducunt.

(298) In eadem arce ad quotidianos usus, preter quam diximus ad turrim in rupis culmine extare, due alie ingentes sunt cisterne, in quos § 298 : quos HS 1; quas HS 2. per euripos et incilia sub stillicidijs posita § 298 : posita HS 1; imposita HS 2. aque pluviales deferuntur. (299) Est ibidem preterea sacellum, ubi singulis diebus festis res divina peragitur.

(300) Non desunt hortuli, Vineta, Oliveta, fruticeta, luculi, pistrinum § 300 : Pristinum HS 1; pistrinum HS 2. trusatile, amplum probeque instructum Armentarium § 300 : Armamentarium HS 1; armentarium HS 2., carceres, cubicula porro, Vaporaria, Penuaria, Coquinas, Cellas vinarias et reliquam arcis structuram § 300 : structura HS 1; structuram HS 2., ut alia multa sciens pretereo.

(301) Illud autem minime silendum censeo: IOannem Vincentium § 301 : VINCETIUM HS 1; Vincentium HS 2., arci comitem judicii § 301 : juditij HS 1; judicii HS 2. gravitate et Ingenij acumine Heroem prestantissimum, singulare ornamentum huic Arci eximiumque cultum addidisse, tum picturis, tum Spheristerio, scalis, muris, fenestris, hortis alijsque edificijs § 301: in rasura: edifitijs HS 1.; tum vero Bibliothecae institutione, in quam multorum nummorum libros intulit eosdemque inde auferri testamento vetuit.

(302) Sed antiqua Marmoris inscriptione, que in area propugnaculi conspicitur, relata, à Castro abeuntes in Oppidum descendamus:

(303) SEX tus · NIGIDIVS FAB ius · PRIMVS AEDIL is · BRIX iae · DECVR ius · HONORE GRAT o· Donum · Dedit· EXPOSTVLA nTe · PLEB i ARAM · BERGIMO RESTIT uit ·

(304) Aliud quoque ejusdem ibidem extat monumentum in hec Verba:

(305) TVTELAE AVG ustae · SEX tus · NIGIDIVS FAB ius · PRIMVS IVNIOR DECVRIO BRIX iae · Votum · Solvit · Libens · Laetus ·

(306) Oppidum igitur, ut diximus, moenibus cingitur: que ab orientali porta usque ad angulum Sarca alluuntur, hinc vero usque ad Ascarinam § 306 : Ascariam HS 1; Ascarinam HS 2. per fossam majori rivo obvallantur; moeniorum, quod reliquum est, vallo et fossa communitur: (307) Multe ac varie sunt huic Oppido vie, quarum insigniores precipuis edificijs et Officinis condecorate in Forum deducunt, quod quidem in ipsius Oppidi umbilico commode § 307 : comode HS 1; commode HS 2. panditur et Palatijs ac porticibus aptissime circumplectitur; (308) Turris quedam perantiqua conspicitur, quam non modo ornatui, sed § 308: in margine: Brotagosto HS 1. etiam munitioni constructam § 308 : constructa HS 1; constructam HS 2. fuisse affirmes. (309) Ad Forum autem ex Antiquo Marmoris Monumento hanc Inscriptionem inspicere poteris:

(310) VICTORIAE AVGUSTAE SACR ae · AEMILIVS SP urii · Filius · FAVSTVS AEMILIVS · Lucius · ET SILII PRIMVS

(311) Arcensium autem Majus Templum, quod Deipare Virgini Assumpte dicatum est, medium Oppidum ad Forum occupat fronteque ad Coelum vespertinum vergit, cui sacra Turris ex quadrato lapide ad pedes centum adsurgit; (312) quam quattuor § 312: quatuor HS 1; quatuor HS 2. Corr.: quattuor. campanarum gravis et acutus cum harmonia sonus commendat et exornat.

(313) Quum autem hujusmodi edes, etsi vetustate venerabilis, humilior tamen et incultior esset quam Arcensis Oppidi splendor ac dignitas postulare § 313: in rasura: postutale HS 1. videretur, nostratibus tum ad sacrosancta § 313: Sacrosanta HS 1; sacrosancta HS 2 Mysteria § 313: Mijsteria HS 1; Mysteria HS 2. sanctius et augustius peragenda, tum ad Divinas Laudes digniùs celebrandas, tum etiam ad Populi pietatem religiosiùs excolendam, magnificentiorem Templi edificationem moliri visum est; (314) quod facie sua § 314: sua ipsam HS1. ipsam ornatiorem § 314: dinatiorem HS 1; ornatiorem HS 2. et hilariorem redderet; specie, autem admiratione et gratia intuentes detineret: Arte et structura, artificum manus operumque laborem extolleret, amplitudine ac mole civium studia liberalitatemque commendaret: (315) Marmoribus ac pilis decorem et elegantiam, nec non stabilitatem perpetuitatemque preseferret.

(316) Anno igitur à Virginis partu MDCXIII VII Idus: Novembris IOannes: DOMINICVS BORNICVS Archipresbyter § 316: Archipresbiter HS 1; Archipresbyter HS 2. Arci magna cleri et Populi frequentia primarium lapidem in Nove Basilicae fundamenta iecit.

(317) Est autem Arci antiquitate in primis Nobile ac Venerabile Canonicorum Collegium, quorum caput Archipresbyteri § 317: Archipresbiteri HS 1; Archipresbyteri HS 2. dignitate eminet et omnibus agri Tridentini Sacerdotibus, preterquam ipsius Urbis Divi Vigilij Canonicis, et Abbatiarum Prepositis precedit.

(318) Hic cum Canonicis, quibus § 318: quibus solum in HS 2. animarum cura commissa § 318: comissa HS 1; commissa HS 2. est, et curato universam Paroeciam § 318: in rasura: Paroeti HS 1. procurat et administrat.

(319) Porro Sacramentorum percipiendorum causa non modo Arcuani, sed et Transarcani et Romartioli huc conveniunt: (320) quin et Drodienses § 320: Drodenses HS 1; Drodienses HS 2. ad hanc Paroeciam pertinent ejusdemque sunt membrum, quibus tamen ob distantiam alius curatus ad Collegij nutum sacramenta exhibet § 320: in rasura: exibet HS 1. exitet HS 1; exhibet HS 2. animarumque curam gerit. (321) De hujusmodi Collegij institutione nullum (quod sciam) monumentum extat; attamen abhinc § 321: in rasura: abhic HS 1. quadrigentos annos et eo amplius de eodem ac Templo in domesticis monumentis mentionem reperio; (322) cujus quidem Templi ara maxima olim Gentilium sepulcrum fuit, quod inversum et sacris ritibus expiatum in altare majus erectum et consecratum fuit: (323) in hujus autem facie aversa hoc Epitaphium § 323: Epitafium HS 1; Epitaphium HS 2. insculptum legitur:

(324) PVBLICIAE PVSINNAE Marcus NONIVS CORNELIANVS CONIVGI CARISSIMAE Diis · Manibus

(325) Quin, et illud addam, dum publico universorum § 325: Universarum HS 1; universorum HS 2. Arcensium consilio novum et operosum hoc Templum consurgit, duo quoque eodem Tempore Fana piorum eleemosinis ac liberalitate § 325: liberaritate HS 1; liberalitate HS 2., alterum Dive Marie extra Moenia, alterum Divo Bernardino intra Moenia, Utrique Municipij Tutelari constitui: (326) illud ad centum quinquaginta passus extra Portam Divi Petri, ubi, cum olim Ambrosius Francus, Vir cum Pietate insignis tum eruditione clarus, Divam Mariam § 326: Mariae HS 1; Mariam HS 2. Puerum Jesum recens natum adorantem (quam Iconem Regij Lepidi miraculis celebrem universa fere Gallia Cispadana et Transpadana Singulari frequentia colit.) ad Pomarium suum in termino pingendam curasset, tanta Arcuanus Populus ergo eam effigiem § 326 : non legi potest HS 1; effigiem HS 2. est devotione affectus, ut ibidem delubrum ornate extruendum impetraverit.

(327) Hujus autem Aedis primarius lapis ab ANDREA THOMaeO Archipresbytero § 327: Archipresbitero HS 1; Archipresbijtero HS 2. Corr.: Archipresbytero. Arci anno MDCXXI · V Calendis. Novembris. impositus fuit. (328) Francorum autem perpetuam memoriam refert distichon § 327: disticon HS 1; δισιχον HS 2. Corr.: distichon. ab eodemmet Ambrosio conditum ad pedesque Virginis ibidem scriptum

suscipe Virgo parens rerum tutelam§ 328: tutela HS 1; tutela HS 2. Corr.: tutelam. mearum

Francorum supplex en tibi trado lares.

(329) Divi autem Bernardini Aedicula in regione Transforanea seù Transfora ex Bernardini Bonaurij legato conditur, que quidem toti illi vicinie magnum et ornamentum et commodum affert. (330) Hujus quoque sacelli primario lapide solemniter imposito, initium suscepit aedificatio XIII Calendis Junij MDCXXIV.

(331) Est ibidem aedicula Apostolorum Principi Petro dicata, ut fama est a Cane Grande à Scala circa annum secundum et quinquagesimo § 331: quinquagenum HS 1; quinquagesimo HS 2. supra ter decies centenum quadrato lapide duplicique columnarum ordine extructa: (332) Hujusmodi fama argumento confirmatur lapidei canis in vestibulo supra fores exculpti: (333) hinc porta (ut diximus) australis Sancti Petri nomen tulit. (334) Apud quam Xenodochium in Peregrinorum et Pauperum usum positum est. (335) Delubrum erat Hospitali continuum Divo Antonio Abbati sacrum, sed, cum nove Ecclesie edificationi § 335: edificatione HS 1; edificationi HS 2. impedimento esset, dirutum fuit, una cum Archangeli Michaelis Fano, quod olim familia Farina locaverat cum subterranea cripta § 335: crijpta HS 1; cripta HS 2. sive sceletrophylacio § 335: Schelotrophijlacio HS 1; scheletrophilaccio HS 2. Corr.: sceletrophylacio. arcuato opere § 335: in rasura: lapide HS 1. extructo, ubi purgati Poliandrii § 335: Polijandrij HS 1; Poljandrii HS 2. Corr.: Poliandrii. ossa recondebatur.

(336) Hoc vetustate atque incuria, tecto protrito excussoque pluvijs arenato labentem § 336: labantem HS 1; labentem HS 2. Comes VINCIGVERRA anno MDLXXXV à fundamentis § 336: fundamentij HS 1; fundamentis HS 2., preter are locum, restituerat. (337) Aliud quoque est Divi Andree Fanum Divo Petro conjunctum, in quo Disciplinatorum sodalitium institutum est, qui Hospitali § 337: Hospitalis HS 1; Hospitali HS 2. curam gerunt, Peregrinos suscipiunt atque Arcensis comitatus pauperibus egrisque summa humanitate succurrunt § 337: succurunt HS 1; succurrunt HS 2.. (338) Puellis etiam, quibus ob dotis tenuitatem non est ad Matrimonium contrahendum § 338: contrhaendum HS 1; contrahendum HS 2. commoda facultas, honestis illis quidem ac pudicis pecunia et linea supellectili § 338: suppellectili HS 1; suppellectili HS 2. Corr.: supellectili. dotem augent.

(339) In vico pontis prope Moenia Sacellum Divo Josepho Beatae Virginis Deipare sponso olim VINCIGVERRA Senior, Superioris Pater, construxit: (340) Quod Comes GVIDOBALDVS pronepos § 340: prenepos HS 1; pronepos HS 2. studiose resarcivit et scite ac pie depicta icone exornavit optimisque legatis fundis auxit et locupletavit.

(341) Est item alia in Colle intra Moenia inter oleas Divo Martyri § 341: Martirj HS 1; Martyri HS 2. Stephano pervetusta aedicula, quam Viri pij instaurare § 341: instaurandam HS 1; instaurare HS 2. curarunt.

(342) Preterea nullus est Pagus in Comitatu § 342: Commitatu HS 1; Comitatu HS 2., in quo ad honorem omnipotentis Dei Beateque § 342: Beateque HS 1; Beateque HS 2. Virginis Marie atque ex Sanctis cujuspiam (ut sepius meminimus) Templum aliquod non sit constructum.

(343) In agro item Arcensi ad quingentos passus Ripam versus ad dexteram via regia transeuntibus erat olim Monasterium Sacratarum Foeminarum, quod bellis eversum fuit: (344) prisci edificij adhuc rudera et vestigia conspiciuntur atque subinde edes tantum Sancte Catherine Sacra restituta.

(345) In Testamento item Hudalrici Arcensis condito anno Salutis MCCX atque in alijs hujusmodi monumentis repperi § 345: reperi HS 1; reperi HS 2. Corr.: repperi. ab Arcensibus Dynastis § 345: Dijnastis HS 1; Dynastis HS 2. in planitie Arci edificatum fuisse Templum Divo Adelpreto § 345: Adelpreto HS 1; Adelpreto HS 2. Corr.: Adelpreto. dicatum; locus tamen precipuus incertus. (346) Sed inter publica Pietatis opera summopere eminet Comitis FRANCISCI studium, quo Montem Pietatis erigi et suo ere institui voluit: (347) ne pauperes in nefarias Hebreorum manus ob egestatem incidentes graviùs usuris quam inopia premerentur.

(348) Hoc autem edificium § 348: Edificium HS 1; edificium HS 2. conspicuo Municipij loco ad Ascarinam situm est annisque superioribus ab illis prefectis resarcitum et sacra pictura Arciadumque Dynastarum § 348: Dijnastarum HS 1; Dynastarum HS 2. insignibus ornatum atque hoc elogio condecoratum fuit: (349)

FRANCISCVS COMES ARCI ET PENEDARVM DOMINVS SVMMA AC PIA IN SIBI SVBDITOS POPVLOS MVNIFICENTIA SACRO HOC PIETATIS MONTE CONSTITVTO PAVPERUM EGESTATI CIVIVM COMMODO PATRIAEQVE ORNAMENTO SAPIENTISSIME CONSVLVIT Anno M D L X X I TAM EXIMII BENEFICII MEMORES Donum Dedit M D C X X I

(350) Atque hec de Arcensibus regionibus ac populis atque ad hominum religionem ostendendam de Templis dixisse sufficiat.


Croatica et Tyrolensia