CroALa & LatTy: documentum

CroALa, 2024-04-29+02:00. Quaero anonymus-applausus.xml in collectione latty.

Functio nominatur: /latty/opendoc/anonymus-applausus.xml.

Documentum in PhiloLogic latty: anonymus-applausus.xml.


Applausus ad Principem Eugenium, versio electronica Anonymus Korenjak, Martin Hanc editionem electronicam curavit Luggin, Johanna Digital text provided by the editor 15 strophae

Croatica et Tyrolensia: Tyrolis Latina July 2014

SEM, E 23, f. 400rv Korenjak, Martin: Applausus ad Principem Eugenium. Ein neulateinisches Ereignislied, in: Neulateinisches Jahrbuch 10 (2008), 177–194
c. 1669-1773 Von der Gründung der Universität bis zur Aufhebung des Jesuitenordens (1773) Dichtung Gelegenheitsdichtung 2014-07-03 Luggin, Johanna
Applausus ad Principem Eugenium Nova laeta perfaceta cursor attulit, qui Cremona sorte bona recens appulit: Gallos noctis medio indulgentes genio esse pressos et oppressos ab Eugenio. Iam in undas Sol profundas caput abdidit, iam in atro se theatro Luna prodidit spectatura eminus, quod parabat cominus stratagema laudis thema Ducis animus. Ergo fido dum in nido Galli recubant, dum in urbe loco turbae cives excubant, Orbi in memoriam, Caesari in gloriam hostes egit, mox subegit in victoriam. Tria horum Germanorum ibant millia, serunt mortem in cohortem nocte media: viri pleni ausibus, irrupturi maenibus arte multa sed occulta clausis foribus. Pars armata plus cordata agmen praeiit, Marte freta, morte spreta muros subiit. Dumque somno debiles Vidit urbis vigiles, prendit, secat, sternit, necat miserabiles. Postquam factae nec olfactae sunt insidiae, postquam stratae, neci datae sunt excubiae, scandunt viri maenia, pandunt urbis ostia, fitque forti sic cohorti via pervia. Mox qua data porta lata, miles irruit, hos graecantes, hos cubantes armis obruit. Imperat Eugenius, belli Dux egregius: „Opprimatur somno satur Villaregius!“ Ducis iussa inconcussa cohors excipit: somno pressos, mero fessos miles corripit. Hostes miscent hostibus, enses strident ensibus: sic amaenam ludit scenam Cremonensibus. Dum ad postes mittunt hostes aeris fulmina, iam ad ima volant prima passim agmina. Caeteri evigilant, Galli Gallos invocant: „Villaroi, Villaroi!“ maesti clamitant. Necdum lecto ex dilecto dux prosiluit. „Quis hic ludus?“ pene nudus tremens petiit. Stabat iam in postibus Teuto caesis hostibus, ducem capit, captum rapit, effert maenibus. „Mihi solum pando dolum, ne quis audiat. Mihi fido quod est nido nullus videat. Magnum nomen Gallis nemo dicat aliis. Villarous sit ablatus sine caligis.“ Sine mora illa hora dux advectus est et in urbe datus turbae maior campus est. Terna nostrum millia saeviunt in lylia, laedunt, secant, sternunt, necant plura millia. Iste laesus, ille caesus, hic ut pusio lecto raptus, nudus captus in indusio. Centum de primariis, ter tot e gregariis foras acti, praeda facti sunt Caesareis. Tandem lenti, sed contenti nostri coeunt. Ordinati et ditati portis exeunt inter mille spolia laeti de victoria comitante et stipante sola gloria. Hos reversus scripsit versus a certamine adhuc calens prope madens heros sanguine. Venimus et vidimus, hostes nostros vicimus. Vigilate et orate: mox redibimus. Finis


Croatica et Tyrolensia