CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus ritter-1710.xml in collectione vitezovic-epistolae.

Functio nominatur: /documentum/vitezovic-epistolae/ritter-1710.xml.

Documentum ritter-1710.xml in db vitezovic-epistolae


VII. Equitis Pauli Ritter Otia metrica – 1710/12
EQUITIS PAULI RITTER EPISTOLAE VINDEBONENSES ANNI MDCCX
1. Ad Dominum Proregem Illyrici, Comitem Ioannem Palffium de Erdeud Iàm propè completum decurret Cynthia mensem, Urbe quòd assiduò Vindebonense morer. Nec tamen interea Posonica moenia visi, Nec potui dextrae basia ferre tuae. Tam me, per Styras emensum scilicet Alpes, 5 Defessum nuper debilitavit iter, Aegrè ut, divini cultûs ratione, propinqua Hospitio valeam visere templa meo. Atque ideò charos revereri hucusque patronos Neglexi, quos per tempora longa colo. 10 Nullum sic (quantum peragravimus hactenus orbis) Fregit iter vires corporis (Hercle) mei. Accedunt (fateor) senium, curaeque, laborque, Fratribus et natis conjugeque orbus amor; Injustae insidiae, numeroque carentia damna, 15 Singula quae vitam debilitare solent. 2 Quapropter veniam concedes, inclyte Prorex, Atque pius famulo compatiêre tuo. Sic mea fata volunt, quae cùm nec vincere possim, Nec mutare, animo sunt toleranda bono. 20 At tu devotum non desere, quaeso, clientem: Quin fatis contrà fortior esto meis. Te quoniam multa Deus et Natura bearunt Virtute, Heroëm constituendo virum. Perfecêre armis et Regni juribus; aptum 25 Et Belli et Pacis tempore jura dare. In quo confisus, nancisci spero levamen Afflictis rebus justitiaeque mei. Interea, melius dum vertent fata, propinquum Ter felix, faustum ter Tibi Pascha precor. 30 Quod multos recolas pòst, ad tua vota, per annos Incolumis, plenus gloria, honore. Vale. Viennae 19. Aprilis 1710.
2. Ad Dominum Cardinalem Ducem Saxoniae Archiepiscopum Strigon[iensem] Laeta resurgentis redeunt à morte Salutis Christiaco summè Festa colenda gregi; Omnibus faustis votisque assueta precari, Mittere subque ovi nomine dona rubri. Ad te me pietas devoti vera clientis, 5 Instructum quanquam non satìs, ire jubet. 3 Pauper enim factus, fortunis omnibus orbus, Exilium longo suffero tempore, Eques: Impar ipse mihi turbam sociare coruscam, Et tanti, vereor, numen adire Ducis. 10 Hinc solùm nudis instructam mitto tabellam Votis: prona meas suppleat illa vices. Sit felix hoc ergo tibi, Dux inclyte, Pascha, Faustaque sint post hoc Paschata multa tibi; Ad tua, propitio redeant quae, vota, Iehova, 15 Tuque ea ter felix incolumisque colas. Exulem Apostolico Pacemque reducito Regno, Praesul, Apostolicis par pietate viris. Tunc triplicem devota ferat tibi Roma tyaram, Dignum Orbi exaltet prona praeesse caput. 20 Sic tandem post sera satìs et prospera fata Ad nova Divorum proemia laetus abi. Illic perpetuò laurus nacture virentes, Hìc haerede tamen laude perennè vige. Interea, velut ultrò soles, Auguste, clientes 25 Servare, innata pro pietate, tuos: Perge, novumque tui Cultorem reddito dignum Posse clientelae nomen habere tuae. Ut Gabriel nuper pro me suffragia fecit: Fac, mihi sit faustus Nuntius ille. Vale. 30 Viennae 19. Aprilis
3. Ad Dominum Supremum Aulae Caesareae Camerarium, Comitem Carolum Ernestum de Waldstein 4 Nuper ùt Illyricis perveni fessus ab oris, Quas Savus rapidis irrigat amnis aquis, Non potui veteri depromere vota Patrono, Tum mea, cùm Comitis nuntia vota Petri. Mox tamen ad thermas te discessisse Bohemas, 5 Audio, quando tuae limina tango domûs. Indolui fatis, solito mihi more sinistris: At tibi ter felix mente precabar iter; Et bene conducant calidarum balnea aquarum: Atque brevì totus sanus abinde redi. 10 Hinc, quod non possum praesens depromere munus, Littera devoti missa clientis agat. Ipsa vèl affectûs mihi sit pro teste fidelis, Quo tua perpetuò nomina, Carle, colo. Expertus, dignum, quem non modò Teutus et Illyr, 15 Sed quovis Vates ritè sub axe colat. Te genus illustrat, genius commendat, adornat Virtus, ingenium nomina magna parat. Lumen consiliis es, norma in rebus agendis: Subventu facilis, cùm pietate gravis; 20 Iustitiae vindex, ingens probitatis amator, Styrpis honos, patriae fulgida stella tuae. Nobile Amicorum columen, tutela clientum: Ipsius donum sic speciale Dei. Ut meritò Princeps Equitum sis Caesaris Aulae, 25 Quejs datur auratae clavis honore frui. Hoc Genitor, Waldstejne, tuus clarebat honore, Patronus quondam magnus et ipse mihi, 5 Cujus felicem recolunt mea pignora famam: Pignora, sic libros, non moritura, voco. 30 Legavit terris illam, te Caesaris Aulae, Cùm novus Elisios incola adisset agros. Ille perennanti felix in pace quiescat, Tu salvus nobis, Carole, vive diu. Atque, ùt magnanimam nutris in corpore mentem, 35 Majoresque gradus semper honoris adi. Keglevići Comitis tandem praemitto tabellam: Ejusque ad reditum vota reservo tuum. Utque moram, reditumque tuum Deus, oro, secundet Propitius: tibi me devoveoque. Vale. 40 Viennae 11. Maij
<4.> Ad Dominum Archiepiscopum Metropolitanum Regni Ungariae Primatem, Cardinalem Ducem Saxoniae Dum Posoniaca certum solamen ab urbe Iam mihi spectandum spes generosa dabat, En inopinus adest mihi nuntius à Gabriele, Spemque et solamen sustulit omne mihi. Nempè ad Fiscalem non posse venire senatum, 5 Qui numero major dicitur esse suo. Pace tua, Princeps, hoc annis antè duobus Effatum est summi Praesidis ore mihi: Posonij quatuor, sex ad summumve, futuros: Attamen ex istis ipse quòd unus ero. 10 Scilicet exemplo, quo Cancellaria pollet, Unus de quatuor cuj tamen Illyr inest, 6 Regnorum ratione trium, populique per omnes Ungariae latè nunc habitantis agros: Qui suo ab Ungarico diversoque ore loquuntur: 15 His alii mores atque graphia viris, Quae, novisse probè, didici à puerilibus annis: Conscripsi et multis acta vetusta libris. Ut, quae sint in eis sacratae jura Coronae, Uno me meliùs promere nemo potest. 20 Hinc quoque prae multis Fisco magìs utilis essem, Quique magìs Fisci quàm mea quaero bona. Pro se divitias et honores quisque requirit, Solus pro Augusto Caesare pauper Eques. Ter quinis ego jàm mereor pro Caesare lustris, 25 Proque bono Fisci sumptibus ultrò meis. Cùm sint, vix per tres numerent qui praestita menses Servitia: hisque tamen praemia larga petant. Sunt etiam, plures qui servivere per annos: Commoda sed Domini, non sua (quaeso) probent. 30 Servitium dulce est, certa mercede Patroni, A quo serviti non petitur ratio. Quot sunt, qui solo numerantur nomine servi, Idque illis nomen perbene solvit herus? Quotque etiam, duros qui sustinuêre labores, 35 Et mercede sua, quin pretioque, carent? His ego me numero miratus fata profectò Saepè benigna malis, saepè nociva bonis! Nec tamen ista, bonis indebita poena, movebit 7 Mentem, à virtutis tramite abire, meam. 40 Insenui virtutis amans: hoc nomen amantis Haeredem mea post funera adopto mihi. Divitias sprevi, priscorum more Sophorum: Quas, natis orbum, sed nec habere juvat. Hoc unum (fateor) moriturus ritè dolerem: 45 Si totum vellent me mea fata mori. Si mecum, congesta diu, monimenta perirent, Durior haec ipsa mors mihi morte foret; Quae tamen augusto quamplurima commoda Regi Et Patriae ornamen nobile, ritè ferunt. 50 His operam navato piam: communis id optat Res, te communi digna vigere Patre. Promove apud Regem coeptos pro Rege labores: Et major fatis, fac, videare meis. Nec, tantum periisse bonum patere, optime Princeps, 55 Quod post non poterunt reddere mille boni: Divitias aliis cedo, rerumque priorum Notitias cedat Patria tota mihi. Necdum sic perii, quin me relevare nequires: Non opus est manibus: ore levare potes. 60 Sparge aliquot bona verba tui cultoris amore: Quodque velis juste, te quoque posse, proba. Dij pro tutela te quippe dedere bonorum. Hac mihi succurras, Dijs placiture. Vale. Viennae 14. Maji
5. Ad Dominum Baronem Clajnburg, Camerae Aulicae Consiliarium Quaesitum reperire domi te fata negarunt: Fortunata magìs littera forsan erit. Quae, vice Patroni, tibi prospera Festa precatur, Salvo in Nestoreos usque colenda dies. Utque tuum veteri serves in amore clientem: 5 Qui, semel addictus, non sinit, esse tuus. Neglectae pridèm, inter mille incommoda, Musae Subjicio Musis otia pauca tuis. Cùmque facultatem dederis mihi, te reverendi, Exequar officium pluribus ipse meum. 10 Interea, certus cultoris, Paule, fidelis, Affectum grata percipe mente. Vale. Viennae 9. Iunii
6. Ad Dominum Summum Augustae Aulae Cancellarium Baronem Sejlerum Devoti cultum licet aspernere clientis, Abstineo cultor non tamen esse tuus; Ambitione carens genius contemnit honores: Est pretium Virtus, est honor ipsa sibi. Ast ego Virtutem non possum non revereri, 5 Ingentesque animi non celebrare Viros. Hinc concede mihi, studiis genialibus uti, Et parcas, eadem si minùs apta vides. 9 Nam, si perspiceres fluctus, quibus impetor insons, Ferrea censeres pectora inesse mihi. 10 At, si respiceres, cur fluctibus obruar istis, Protinus argueres ferrea fata mihi. Quicquid enim patior, patior virtutis amore, Qua curo Patriae, Caesareumque bonum. Huc omne impendi studium, cunctosque labores, 15 Neglecta propriae commoditate domus. Unicus in Patria, quin vasto rarus in orbe, Publica plùs propriis commoda semper amans. Quiqúe, alios dites et honoros reddere curans Non aspernabar pauperis ipse statum. 20 Hoc studium mercede sua pretioque careret, Non mea morderet viscera, crede, dolor; Sed, quòd abinde malum, contemptus et odia crescant, Meqúe velint prorsus praecipitare; dolor! Nec tanti facio mea damna meique ruinam: 25 Quàm, mea si mecum scripta obitura forent. Altior ùt dolor est genitori in funere nati, Quàm proprium gelido pectus ab ense peti. Sic, qui librorum dulci cupiuntur amore, Haud secus amissis indoluere libris. 30 Liberi, item libri, nomen fecere perenne, Saepèque per libros clarius esse solet. Nunc, qui natorum deflevi funera, libros Deflendi, lachrymas vix mihi inesse, puto. 10 Sic etenim totus morerer. Durissima mors haec! 35 Ingenuoque nequit durior esse viro. Impia fata queror; sortem detestor iniquam: Invida saepè bonis, prompta favere malis. Quot sunt, qui nullis meritis paucisve profectò, Aut etiam fictis, proemia magna ferunt? 40 At mihi, qui solos quaero tractare labores, Hos ipsos mala sors, hos mihi fata negant. Tu tamen es nostros potis alleviare dolores, In meliusque potis vertere fata mihi. Siqúe tibi non sit devoti cura clientis; 45 Caesareae curam et publicae habeto rei. Intimus illius cùm sis, Fridrice, minister, Et Mundi Civem, more Platonis, agis, Auxiliere tui fido et virtutis amanti Dum vivo; nam post funera tardus eris. 50 Tu mea clementi commendes vota Monarchae, His se propitium reddat ut ille, roges. Postquam me Fisco non applicat, oro quietum Det perfecturo grandia coepta locum. Sic referam meritis aliquando proemia primis, 55 Atque eadem posthac emeruisse queam. Quartus in hac mensis mihi volvitur urbe moranti, Nec fert majorem cassa crumena moram. Acceleres pietate tua solamen egenti: Durius est etenim morte eguisse malum. 60 11 Exemplar submitto precum, quas redde secundas: Coelique ac Mundi Forte beande vale. Viennae 7. Iulii
7. Ad Dominum Comitem Bucellenium, intimum Augustae Aulae Consiliarium Post summum spes una Deum, Fridrice, clienti Patronus postquam debeat esse bonus, Hoc mihi jure tuos licet implorare favores, Qui tuus à longo tempore vivo cliens. Hoc quoque sinceri nomen non pauca clientis, 5 Coram ipso mundo, jàm monimenta probant. Nullaque idem nomen mihi temporis auferet aetas: Mandatum scriptis cuncta per aeva manet. Tu quoque Patroni justa pietate benigni, Desertum fausta me modò, Forte, fove, 10 Quem nosti rebus longè majoribus aptum, Quàm mihi quaesitas nunc mala fata negant. Patronos veteres Lachesis nam tristis ademit, Nec facile est vetulo posse parare novos. Conceptus finire meos, qui publica spirant 15 Commoda, regalis sacraque jura throni, Est animo, Fridrice, meo suprema cupido; Hi mihi sunt nati; coetera tempus edat. Ergo adjutricem, cùm possis, porrige dextram: Non opus est dextra; voce juvare potes. 20 Fac, mea ne semper virtus ingloria ploret, Qui tantum cultor glorior esse tuus. 12 Te magnum celebrat Mundus virtutis amantem: Virtutem noli deseruisse meam. Si quod posteritas pretium coelive reservant 25 Virtuti, hoc, spera, participare. Vale. Viennae 18. Iulii
8. Ad Dominum Supremum Camerae Aulicae Praesidem, Gundaccarum Comitem à Stahrenberg Bis sex completis, alter jàm, mensibus, annus Transiit, et cursum tertius annus agit; Quòd mihi spem dederas, Comes Illustrissime, certam, Nacturo in Camera Posoniense locum. Hunc fieri modò posse negas, cùm nuper eundem 5 Dicitur Antolçich obtinuisse locum. Ut nunc, spe cassus, quinis jàm mensibus isthìc, Nescio, qua possim fronte redire domum, Postquam vulgavi per amicos atque patronos Vota mihi sponsô certa fuisse tuô. 10 Aut mihi non credent, aut admirabitur omnis Mutari heroëm sic potuisse virum! Non me alia induxit Cameram petiise cupido, Quàm Fisci lapsum posse juvare bonum. A teneris etenim mihi mens ea perstitit annis: 15 Hujc studio vires attribuique meas. Cùm studeant alii propriis conducere rebus, Intentus rebus Caesaris ipse fui. 13 Divitiis alii tamen hinc et honoribus aucti: Cur ego neglectus, pauper inopsque gemam? 20 Congrua virtuti sperabam proemia quondam: Hej, soli pretio quòd caret illa mihi! Quòd, meruisse diu fidum de Caesare servum, Nil juvet! et, Fiscum velle juvare, nefas! Hoc ego me fato damnatum cerno, querorque 25 Mille videns alios prosperitate frui, Quos neque commendat virtus, nec stemma paternum, Ficta sed à longis gesta relata plagis. Me virtutis amor sincero lacte cibavit, Spes in patronis fixa Deoque fovet. 30 Ergo ad eos tutum semper mihi pono recursum: Nil etiam dubitans in pietate tua. Qui si jàm nolis, excellentissime Praeses, Fiscali per me consuluisse bono, Ne caream prorsus mercede laboribus omni, 35 Ne te patronum frustra habuisse querar, Annue submissi precibus nunc, quaeso, libelli: Propitius precibus jàm bene Caesar erit. Dum potes, et vivo, prosis; post funera namque Sero èst; cultorem velle juvare suum. 40 Vivens te laudem, nam (teste Davide beato) Non laudat summum mortua turba Deum. Principibus natura viris innata, Deorum Naturam debet ritè imitata sequi. 14 Gaudet nempe bonum faciens mortalibus illa: 45 Sic homo, cùm possit, faxit et ipse bonum. Non aliunde Iovi nomen dedit alma vetustas: Pro summo coluit non aliunde Deo, Quàm quòd mortales juvet inter coetera primus Sidera: abinde Iuvans dicitur esse Pater. 50 Nam, bene ni faciat Numen, quis Numen adoret? Divorum proprium est, scilicet, esse pios. Sic Dij, sic Homines laudem ex pietate merentur: Digna, Deum ac Hominum sunt benefacta, coli. Sic tu, quem magnum Deus et Natura dederunt, 55 Cuj Sors ad nutus obsequiosa venit, In cultore tuo, cujus monimenta perennant, Aeternas laudes edito, quaeso. Vale. Viennae 7. Augusti
9. Ad Dominum Iosephum Romanum Imperatorem Semper Augustum Iam nova ab Hesperiis victoria personat oris, De Gallis Aquilas quam retulisse ferunt. Nil mirum, dices, Aquilam praecellere Gallo: Privati laris est ales hic, ille Iovis. Sic est. Sed Superis regitur victoria fatis: 5 Fata in temporibus nominibusque latent. Haec ego non vana vatum scrutatus ab arte Deducta, ante tuum sisto legenda thronum. Apparet quantum fuerat sub tempore fat, Et quantum fati nomina Regis habent. 10 15 Quod, levidense licèt, studium laeto accipe vultu: Grata est, fraterni fama iterata boni. Offero, quae possum; sed tu, augustissime Caesar, Fac me offere potem plura deinde. Vale. Viennae 24. Augusti
10. Ad Dominum Carolum III. Hispaniarum et Indiarum Monarcham Fama per Austriacas latè volat inclyta terras, Et petit Arctoum nuntia grata polum. Victorem te certa canens de Principe Gallo, Ingresso regnum vique doloque tuum. Fractum acie, Victor, memoranda clade fugasti: 5 Nunc stabilem figens in tua regna pedem. Id tua bellaci confecit milite virtus, Et fieri superi sic voluere Dii: Scilicet est haec plena suis victoria fatis, Et tua sunt fatis nomina plena bonis. 10 Haec ego ab arcanis Naturae fata revelans Ante tuo Mundo sterno legenda pedes. Quantum conveniunt rebus feliciter actis, Id tua sat promunt nomina, et ipsa dies. Quin Superi majora tibi, Rex magne, reservant, 15 Quaeqúe latent Vates, quaeqúe priùs cecini. Facta brevì prodant Mundo, quod coelica tandem Fata diu spondent, Carole dive, tibi. Idqúe bonum in Natos, et qui nascentur ab illis Mittens, aeterno Gloriae honore vige. 20 16 Vota piis jungo fatis, pridèmque dicatum Me demum voveo, devoveoque. Vale. Viennae 24. Augusti
11. Ad Dominum Comitem Carolum Maximilianum de Turri, Viduae Imperatricis Summum Aulae Praefectum Aeger, et affixus lecto, patiensque dolores, Tollere Galleni quos medicina nequit, Audito ad Leridam fausto certamine Regis, Corde animoque imis exhilaratus eram. Mox quoque fatorum super hoc arcana revolvens, 5 Comperio Superos sic voluisse Deos. Calculum, in annexo folio, decretaque Divûm, Praesidium Vatum, Maxmiliane, vides. Hocqúe ter angustae, victoris, quaeso, Monarchae Praeberi Matri, te mediante, rogo. 10 Hinc pia forte aliquod Genitrix solamen habebit, Natum tam charum Dijs genuisse videns, Quam Superi in Nato largè solentur utroque, Atque Aviam faciant Regìbus esse novis. Tu verò veniam cultori fortè molesto, 15 Da, precor, et facias, quae peto, Carle. Vale. Viennae 24. Augusti
12. Ad Dominum Carolum III. Hispaniarum et Indiarum Monarcham Ecce tui, Rex Carle, novos ex Marte triumphos Excipit applausu laeta Vienna gravi. 17 Quos mea, quantumvis inculta rudisque senexque Fatidicis Musa est concomitata metris. Talis enim mihi mens, animusque est talis, ut omni 5 Fundere pro te animam tempore promptus agam. Hinc, carmen quanquam rude sit, quia corde fideli Depromptum, grata perlege fronte, precor. Dijqúe tibi tribuant, quantum deposcis ab illis: Tu verò in charis vota clientis habe. 10 Viennae [­­­--] Septembris
13. Ad Dominum Episcopum Csanadiensem Comitem Ladislavum de Nadast Sole sub hesterno, post nonam scilicet horam, Quaesitum nequii te reperire domi. Optabam solito revereri more patronum, Aerumnasque penes commemorare meas. Nunc etiam incertus, num te deprendere possim: 5 ***
14. Ad Dominum Eliam Wanjecium Quòd te pransurus non possit visere Ritter, Parce: alii verbum firmiter antè dedit. Saepè favore tuo fruitur, quem, quando rependet Nescit: sic ipsum sors inimica premit. Utere tu fatis melioribus: haec quia, Forsqúe, 5 Ut meretrix, juveni prompta favere solent. Prande cum reliquis ergo jucundus amicis, Visere post pransum te volo, Amice. Vale. Viennae 19. Octobris
15. Ad Carmen Anonymi, Novalibus Viennae die 2. Mensis Augusti additum nomine Lycoli Duaco Legi, sed fusum nequiens cohibere cachinnum, Quisquis es, ingenii disticha quina tui. Primum, te nescire probat, rudimenta Poësis: Quidqúe voles aliis dicere, nemo capit. Si duae aquae Duaco nomen gentile dedere: 5 Syllaba erit Duaco ritè secunda brevis. Turpiùs AD, breviasse fuit P nempè sequente; Indomitumque Ducem dicere nemo probat. Nec tamen haec duo Castra, Duces duo fulmina belli Pugnabant me penes; at Duacum. 10 Arma togae cedunt? Canit ergo Psittacus? Erras; Vaniloquo probius quàm siluisse foret! Quòd tales alat Urbs, Orbis Regina Poëtas: Prodiga; nil decori consulit illa suo!
16. Ad Mercurium Viennensem ob quaedam carmina die 23. Augusti Quod solamen habes, ò Nuntie Vindebonensis, Vaniloqui Vatis lurida metra ferens? In Duaqui nuper casu; Sicorisque deinde Conflictu, monstrat, quàm rudis est, et iners. In Carli Regis victricia praecinit arma, 5 Carmen ad Andinum sed sonat omne Ducem. Quis putet Andegavum Andino Civem esse Poëtae? Primam cari, à quo Carolus, esse brevem? Hoc est indocti Carmen miserabile Vatis: Caetera Virgilio reddat; inanis erit. 10
17. Ad Dominum Proregem Chorvathiae, Ioannem Comitem Palffium Quòd silui tantum jàm tempus, ò inclyte Prorex, Fortè mihi vitio, pigritiaeve dabis. Aut credes, fatis functum periise Viennae, Exilio Vates sors mala saepè premit. Vivo equidem, sed adhuc inconsolatus ad Aulam 5 Caesaris Augusti verna fidelis Eques, At quamquàm studui magnos meruisse Patronos, Patroni et studium nil tamen usque juvant. Sic est: quando aliquem fors prospera deserit, illum Deseruêre homines, deseruere Dii. 10 Hinc animum moeror conturbans reddit ineptum, Atque sui ipsius saepiùs immemorem. Quem nunquam bona sors oculo prospexit amico, Quàm quem deseruit, laetior esse potest. Isthìc septenum gratìs jàm transigo mensem: 15 Quas non impensas erogo pauper Eques! Quae non damna domi patior, post damna priora, Cuj natus, frater, sed nec amicus adest! Interea et corpus morbi afflixêre senile, Ut tot plagarum vèl meminisse grave est! 20 Hinc, cùm nil habui jucundi scribere semper Abstinuit justus scribere moesta dolor. 20 Hunc modò, me, summum violare Necesse coëgit; Parces molesto: lege Necesse caret. Tot tantisque malis licèt obrutus anxia spirem, 25 Spero aliquod sed adhuc posse videre bonum. Tandem, si nullum veniat, patienter habebor; Aerumnis finem mors dabit ipsa brevi. Taedet in hoc animum, lassum jàm, vivere mundo: Fortunae taedet compita falsa sequi. 30 Is meus est error: quòd cunctos hactenus annos Vixi spontè aliis, immemor ipse mei. Neglectum Fortuna modò me ridet, et aequè; Fata tamen mecum sic voluisse, reor. At ridenda magìs mihi jam Fortuna videtur: 35 Quae nitet ùt vitrum, frangitur ùtque vitrum. Sola virum virtus à letho vindicat inde: Quid juvat aut noceat ditem inopemve mori? Is miser est potiùs, quem non adversa probarunt: Humanas forti fert homo mente vices. 40 Da veniam, justas excedit epistola metas; Quae dolet, haec mentem pars trahit atque manum. Iamque, quid expediat mihi nescio ad ista redacto? Et dolor et pudor est sic rediisse domum. De me, deque meis tot Amicis atque Patronis, 45 Quem faciet sensum turba inimica, puta. 21 Transeat hic. Mala mens nunquam bene cogitat, actum est; Non bene consuevit lingua maligna loqui. Sed quid agam solus, spoliatus in aedibus hospes? Ut vita spolier: non aliud superest. 50 Praestat in immitem procedere jure latronem: Belli idem et litis sed mihi nervus abest. Atque ideò cunctis vacuas mihi reddidit aedes, Ne facilè in sontem cogere jura queam. Isthìc interea concepta negotia prorsus 55 Negligerem, nulla plùs revocanda die. Durum iter et longum est Savano à rure Viennam: Aetati et bursae durius ultrò meae. Hinc paulisper adhuc celsam remorabor ad aulam, Donec pro votis aut abeam, aut obeam. 60 Consilio jussuque tuo, illustrissime Princeps, Subvenias famulo, pro pietate, tuo. Quem si deseruit Fortuna, potentior illa Nitere monstrari: restituendo virum. Dij tibi virtutem tribuerunt, Caesar honores: 65 Aeternum Clio Nomen in Orbe dabit. Dij te conservent salvum incolumemque, diuque Majori extollat Caesar honore. Vale. Viennae 25. Octobris 1710.
18. {19.} Ad Dominum Illyrici Proregem, Comitem Ioannem Palffium Consilio mea vota tuo conformo, precorque, Illis heroa pro pietate fave. Ut sic Istranis vigeam Philomusus in oris, Cuj infesta nimìs Savia terra fuit; Tristia quaè primos mutavit in odia mores, 5 Cultu hominis forsan jàm satiata probi. Mutavit mores, meritorum oblita meorum: Quam sibi, Mundo, oevis, enituisse dedi. Pro qua sustinui duros persaepè labores, Transtuleramque meos ad sua rura lares. 10 Omnia sed gratìs. Utinam tantummodo gratìs: Ne res et vitam tollere mota foret. 23 Privavit rebus; vitam tamen usque reservat, Quam pius eripuit mortis ab ore, Deus. Tunc aliis dulcis labor est, cùm proemia spectent; 15 Quàm meus heu recipit proemia iniqua labor! Iudicet ipse meam, qui prospicit omnia, causam, Iudicet è contra corda maligna Deus. Nec sinat hoc impune scelus, ne vel rude vulgus Ambigat aethereum cuncta videre Jovem. 20 Sustine, quaeso, tui, Prorex, lamenta clientis: Consilium superat jàm dolor iste meum. Nunc a te spectare mihi solamina fas sit: Fortunae clemens arbiter esto meae, Ut priùs exuto respirem forte dolore, 25 Supremum claudat quàm mihi Parca diem. Sic propior tua jussa sequi, gratesque referre, Et laudem satiùs concelebrare, queam. Ergo patrocinio sperans meliora potente, Lamentis finem pono proinde. Vale. 30 Viennae 1. Novembris
19. {20.} Ad Sacram Catholicam Caroli III. Hispaniarum et Indiarum Majestatem Quantus es, Hispanae Mars inclyte Gentis, in armis, In Populi, Princeps, quantus amore tui, Non tantùm bellax Europa, vel Africa, novit, Nympha sed id toti vulgat Ibera solo. Mirantur cuncti tua gesta. Forinsecus ista 5 Quantus at internè es, vix vèl Apollo capit. 24 Actibus externis summos Heroas adaequas, Internis junctus nosceris esse Deo. Quantum ego scrutatis potui deducere Fatis, Ante tuum pono, Carole magne, thronum. 10 Quanta sed ulteriùs Superi tibi dona reservant, Indocilis Vatis non capit ingenium. Hoc tamen augusto, clemens Rex, accipe vultu, Devotique lubens vota clientis habe. Imperium tibi Dij majestatemque dedêre: 15 Has tueantur opes Dij tibi, quaeso. Vale. Viennae 1. Novembris
20. {21.} Ad Dominum Aulae Transilvanae Cancellarium, | Sigismundum Baronem Kornis Carminis, hesterna quod misi luce Monarchae Hesperidum, par hìc, inclyte Kornis, habes. Hoc ideò mitto, quia te scio, carminum amantem: Carmen amat, quisquis carmine digna gerit. Utque fruar satiùs cultor praesente Patrono, 5 Pransuro assistam, si lubet, atque sinis. Non est conveniens, fateor, mos iste Croatis, Sed sic assuevit celsa Vienna. Vale. Viennae 2. Novembris
21. {22.} Ad Dominum Emericum Ujvary Sacra celebranti divini festa Patroni 25 Salvo ac incolumi laetor, Amice, tibi, Et voveo, celebres haec et quàm plurima posthac, Propitia votis Prosperitate tuis. Totqúe novos, quot jàm vixisti, transige menses; 5 Nunc pater, at posthac sis avus et proavus. Tandem, nominibus Naturę ritè solutis, Patrono in coelis consociere tuo. Sic vita felix ista longaevus, et illa Aeternùm felix, Ujvary chare, Vale. 10 Festô BeatI EMerICI DVCIs PannonIae, Ita AMICo sVo aDsCrIbIt RItter.
22. {23.} Ad Dominum Archiepiscopum Colossensem, Comitem Emericum de Chak. Orto Sole dies haec Mensis quinta Novembris, Officii memorem me monet esse mei. Scilicet Ungarico festum Duci adesse sacratum, Qui primus gentis sanctus, et ante patrem. Esse tui festum, Princeps Emerice, Patroni, 5 Ante tui cultor quippe parentis eram: Hinc duplici titulo, Sanctique, Tuique colendi, Occurrit nobis haec celebranda dies. In templo solitos Sancto recitabimus hymnos, Acturi grates pro ejus honore Deo. 10 In templo Superis pro te quoque vota daturi, Qui vitam ducis Sancto, Emerice, parem, 26 Ut, postquam longos isthìc traduxeris annos, Ornatus mitris purpureaque toga, Sanctorum felix adeas consortia Praesul, 15 In templisque tui nomine terra colat. Iungo piis votis, quanquam levidense poëma, Conveniens fatis attamen hocce tuis. Meque tibi voveo, cultorem, Emerice, futurum, Hisce boni votis consule, quaeso. Vale. 20 DIe beatI EMerICI ConfessorIs Vng(ariae)
23. {24.} Domino Eliae Vanjecio Cùm mihi sint tecum nonulla necessè loquenda, Pransurus veniam, sic ut, Amice, jubes. Ast, ne vel quicquam cures plus, quaeso, parari, Quàm tua pro solito carpere mensa solet. Esto bovilla caro bene cocta, vitellaque tosta, 5 Caules cum lardo prandia grata dabis. Gallos eunuchos non curo, ferasque volucres: Ut veniam, noli condere plura. Vale. Manè, In soLennItate sanCtI LeonarDI, EqVes RItter.
23a. Responsum <E. Wanyeczi> Accepi missam vultu saliente salutem, Paulò majorem, qùam mihi, Paule, dabas. Hospes eris gratus, contentus sis modò nostrâ Vulgari, quam fert incola quisque dape. Ergo, veni celeri committens membra veredo: 5 Horas dum bis sex aenea nola feret. eXpeCtabo pro Certò aD Me. Elias Wanyeczi manu propria
23b. Responsum <Pauli Ritter> eXpeCta Me, Certè aDero. Eques Paulus Ritter manu propria
24. {25.} Ad Dominum Consiliarium Baronem Pataçich Posoniam fato quasi raptum nuper ad urbem, Mirabar, post tres non rediisse dies. Interea, falso pestis rumore Vienna Territa, praeclusit quaslibet inde vias. Hinc per Danubium profectus ad ostia Dravi, 5 Mursorum veterum castra novata petis. Isthìc visisti fratrem, quem Bossnia tellus Pontificem Sanctè relligiosa colit. A Mursis, jusso venerando fratre valere, Valkonis et Posegae rura beata terens, 10 Venisti ad propriae Mavortia Castra Veruçae: Qua coleris princeps in regione Comes. Iasiis nunc te residere audimus in agris, Quos Varasdinios dicere vulgus amat. Emensum tot aquas, tanta intervallaque terrae, 15 Salvum atque incolumem, lętor adîsse domum, Ad votumque tui charam reperisse cohortem, Cum qua nunc hilares transigis ultrò dies. Usque adeo laetor, penès et si causa dolendi est Me socium fieri non potuisse tibi. 20 Sed quia ex hoc perdura mihi mea fata negarunt, Quae contra niti vis mihi prorsus abest. Svadebis vincat durum patientia fatum; Heu mihi! Nec Monachis haec medicina sapit. 30 Nunc, postquam mea spes redeundi ad propria cassa est, 25 Hybernas isthìc debeo ferre dies. Quae mihi quàm faciles aderunt, videt ipse Jehova: Et causam exilii judicet ipse mei. Tu tamen esto mei memor, atque patronus, ùt olim Pollicitus fueras non semel ultrò mihi. 30 Cujus consilio crebrò, dapibusque fruebar, Verborum auxilium non, modò (quaeso) neges. Exige, quaestores Regni quae ritè tenentur, Atque mihi celerem, quam potes, adfer opem. Meque tui memorem, credas, gratumque, futurum: 35 Restat adhuc misero, quod vir honestus amat. Summe mei curam, tristem solere; benigni Sic faciles adsint ad tua vota Dii. Dilectos fratres, agnatosque, oro, saluta, Cumque ipsis felix incolumisque Vale. 40 Viennae 8. Novembris
25. {26.} Ad Dominum Adamum Beseredium, Capitaneum in Frakno Oblectat me saepe tuis Velçeius annis; Quos inter passim texere scripta soles. Pace tuo dicam: peccas, Beseredi, profectò, In solidum tua si non legis acta librum. Cuj Deus ingenium dedit, ut claresceret illo, 5 Peccat, privatum si facit esse sibi. Virtutes nostrae non sunt cum sanguine patrum, Propitii sed sunt dona beata Dei. 31 Hinc merito laudatur homo virtutis amore; Autor virtutis sed magis ipse Deus. 10 Otia non desunt tibi jucundique recessus. Pierio Frakno est anteferenda jugo. Illic aura recens, coeloque beata salubri: Frakno levat supra coetera castra caput. Limpidus hìc fons est, dignus dare pocula Musis: 15 Dulcius at vinum, laetificans homines. Cede puellabus lymphas, tibi funde phalernum: Nunc meliùs scribunt, qui bona vina bibunt. Laudo bonum vinum, sed non bibo: non quia nollem, Sed vacuata negat posse crumena mihi. 20 Tu, qui dispensas aliis generosa Lyaei Dona, tibi sumas, quae meliora probas, Sic ut accedas Musas jucundior, et pòst Cum placido recrees membra sopore. Vale. Viennae 8. Novembris aD CastrVM FraCno ferantVr
26. {27.} Ad Dominum Petrum Comitem Keglević, Bani Locumtenetem Iam libet inculto discurrere carmine, postquam Ad te, non pridèm, verba soluta dedi. Scilicet hoc animi quodammodo taedia tollit, Et partim curas alleviare solet. Accedit, quod herì Cameralis Praesidis aede 5 Pleknerus de te grata locutus erat, 32 Spemque dedit certam nupernis ille petitis, Caeperit ùt finem longa diaeta suum. Illi, commemorans haec, grates reddito scriptis, Sic bene facturus: nam stimulatur amor. 10 Quae nuper scripto petii curanda clientis Commoda, nunc repeto, non dubitoque. Vale. Viennae 8. Novembris
27. {28.} Ad Dominum Wanjecium Cùm te delectent quaecunque poëmata lectu, Hìc tibi transmitto pauca legenda. Vale. Viennae 12. Novembris
27a. Responsum <E. Wanyeczi> Accepi grato transmissa Poëmata corde, Quae, dum tempus erit, nostra Thalia leget. Omnino mihi sunt in carmine gaudia summa: Non ego sic carnem, sicuti carmen, amo! His valeas, faveasque mihi; dabo signa vicissim 5 Votaque, ne noster fiat inanis amor. obsequentissimus servus Elias Wanyeczi
28. {29.} Ad Dominum Ujvarium, Cancellariae Ungaricae Registratorem Si prandes, Ujvari, domi et concedis adesse, Pransuro assistet Ritter, Amice. Vale. Viennae 16. Novembris
29. {30.} Ad Dominum Meskonem Jacobum, Camerae Aulicae Austriacae Consiliarium Referendarium Accipe Rittereae duo, Mesko, poëmata Musae, Parva, sed ad magnos emodulata thronos. Quòd chartas mittam, veniam dabis: exuli in urbe hac Iàm mense octavo vix aliud superest. Tu fac (quum possis) Te, Fisco et Caesare digna, 5 Pòst valeam largè munera ferre. Vale. Viennae 16. Novembris
30. {31.} Ad Serenissimam Principem Dominam, Dominam Mariam Elisabet Porphyrogenetam, Archi-ducissam Austriae Parce humili (quaeso) Princeps Augusta, clienti Ad Te scripta rudi metra dedisse manu, Quae fuerant fulvo scribenda decentiùs auro, Aut saltèm cultis ritè premenda typis. Fortunae vitium est, Equiti Vatique novercae. 5 Devota id pietas suppleat, oro. Vale. Viennae 19. Novembris
31. {32.} Ad Dominum Baronem Pataçich Haud multos hinc ante dies, Comes inclyte Balther, Ad Te scripta mea est littera bina manu: Prima quidèm metrico sermone, secunda soluto: Utraque, pro genio et tempore, crassa, rudis. Candidus ast animus scribi dictabat utramque, 5 Quo Te jam plùs quàm bis tria lustra colo. Sic aspernatum neutram confido fuisse, In cujus dubito candido amore nihil. 34 Nam, quanto quis plura sapit, discernere plura Sensa hominum genio nobiliore potest. 10 Orabam nuper reddi mihi debita cures: Sic curaturus, posse redire domum. Nunc, quia tempus abit, brumaeque approximat aetas, Hìc mihi hybernandum fata dedisse reor. Quapropter concede tuum mihi (quaeso) cubile: 15 Quando aliàs vacuum nullo habitante manet. Sic fido custode tui res salva manebit, Exituro illic quando deinde voles. Hoc peto nunc avidè, repetoque priora, supèrque Solari expecto proximè utroque. Vale. 20 Viennae 19. Novembris
32. {33.} Ad Celsissimum Principem Paulum Estoras, Regni Ungariae Palatinum Iàm tibi vix aliqua est antiqui cura clientis, Cultorisque diu ritè fidelis amor, Non, quia mutata aversaris mente clientem, Sed quia tecum etiam sic mea fata volunt. Obtuleram, Ungaricae concepto Nobilitatis 5 Supremam libro ponere velle manum; Qui nisi communes te vivo edatur in auras, Perpetuò infectum luce carebit opus. Sed super oblato mandata nec ulla recepi, Ut de mej dubitem vel libri amore tui. 10 Inscia delicti mens me solatur, et ipsa Fata (inquam) mecum sic voluisse reor. Ast opus authoris tanti periise dolerem, Ne leget aeternum Patria tota decus. 35 Nam, nisi nos patres de priscis erudiissent, 15 Rarus de proprio dicere posset avo. Gens venit, et transit: quanquam stat terra perennis, Aeternùm scriptis tradita fama manet. Patriae amor cujvis est anteferendus amori: Quantus amor Patriae debeat esse patri! 20 Laude opus est dignum Patriae describere gentis Stemmata, et illustris nobilitatis avos; Qui cùm pro patriae quondam vixêre salute, Crebra etiam passi damna, pericla, neces, Qui post se nobis legarunt nobile nomen, 25 Illorum quoque nos vèl meminisse decet. Majorum exemplo, virtutis amore tenemur: Nomina scripta movent effigiesque patrum. Haec tibi non opus est numerare, ò inclyte Princeps: Sunt statuis domus ac atria plena tibi; 30 Sed reliqua illustres Patriae quoque stemmata gentis, Quem Superi Patriae constituêre Patrem. A Sole accipiunt coelestia sydera lucem, Inter se et terris, qua rutilare solent; Sic inter alias Mundi gens Pannona gentes 35 Clara tua, Princeps Paule, coruscet ope. Hinc decus augebis, quo vix praestantius ullum Linquere Pannonibus post tua fata potes. Hujc addam dextram mox, te mandante, fidelem. Mandata expecto semper amata. Vale. 40 Viennae 26. Novembris
33. {34.} Ad Dominum Sigismundum Adamum Domnyanić, Vice-Colonellum Ritè tuam accepi, Vir ò generose, salutem, Quam mihi Wanjecio missa tabella tulit. Illa ego non parvùm solor, pridèm exul in urbe Vindebona, in patria cùm malè visus eram. Insultus vidisti in me audistique tumultus, 5 Inqúe meum volvi sacra, prophana caput. Quòd spoliatus eram fortunis omnibus insons, Iustitiamque petens: haec mea culpa fuit. Quòd Patriam historiis, et Amicos laudibus ultrò Excolui scriptis, haec mea culpa fuit. 10 Impia justitiam mihi tandem Astręa negasset. Non fuerat durum hoc sustinuisse nefas: Scilicet experior mutari cuncta per orbem: Ipsam mutata re† potuisse Deam. Sed quia me Civem, me cultoremque fidelem, 15 Patria persequitur, perditum et esse cupit! Hocce gravat, nimiumque gravat mea pectora vulnus, Pro patria ferrum prompta focumque pati. Non ego, mercedem solùm benefacta mereri, Censebam: ast etiam praemia jure sua. 20 Nunc, quam mercedem retuli, quae praemia porto: Miratus mundum jàm Patriamque, vides. Non ego fortunas verbis venalibus auxi: Ceu alii, quos nunc Slavnus adorat ager, 37 Sed studui semper Patriae prodesse et Amicis, 25 Divitem amicitiis pulchrius esse putans. Nam, quas praebet, opes fortuna volubilis aufert: Aequi valet summas verus amicus opes. Ast et amicitiis mea me fortuna fefellit, Qui sit adusque aras, rarus amicus adest. 30 Casibus humana est natura obnoxia multis, Nemoque tam prudens, qui sua fata regat. Attamen in pejus culpa est mutarier unquam, Dummodo mortalis non ratione caret. Quanta frequens imo duco suspiria corde, 35 Ante oculos priscus cùm mihi sistit amor! Hocque infelici jàm vivere tempore taedet, Quo video in maestum vergere cuncta chaos. Majori est olim peregrinus cultus amore, Quàm quo nunc fratrem frater amore colit. 40 Quae vitii causa? Cumulandi plura libido. Vis, aliter dicam? Turpis avarities. Quis tali Slavnos infecit peste penates? Rusticitas Latio grammate docta loqui. Suscitat haec lites, leges et jura retorquet: 45 Exulat, exosus has, Amor et Pietas. Dicebat Mundus generosos antè Croatas, Proqúe sacra bellax relligione genus; Veriùs at jam nunc dicturus litigiosos, Moribus à priscis degenerasse genus. 50 38 Nulla ego propterea Patriae mala deprecor: illos Sed, per quos patior, judicet ipse Deus. Haec obiter scripsi patiens et tristia tristis; Tu mihi rescribas prosperiora. Vale. Viennae 26. Novembris
34. <Epistola Adami Beseredy> Spectabili ac Magnifico Domino Paulo Ritter, Libero Baroni et Equiti Aurato, Inclyti Comitatûs Segniensis Vice Comiti, Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Consiliario Salutem Plurimam Dicit Adamus Beseredy Sentio me Telô distantis Apollinis ictum, Ast non fatali vulnere Musa putat. Pharmaca Pierides Heliconia protinus aegro Non mihi tardabunt, ut revalere queam. Maior eô dolor est (miser heu!) quod vexer ab annis, 5 Quos Dominus Völcseŷ ferre referre solet. Transeat interea, mea me patientia firmat; Absque tamen poenâ non erit ille diu. Dùmmodo Fraknensem semel ingrediatur ad Arcem, Annorum Centum Vina vetusta bibet. 10 Insuper augebunt poënam hanc absÿnthia amara, Mixta mero dulci quale Keresʒtur habet. Ad Te converto modo me Divine Poeta: Eloquar an sileam? nescio, Musa juva! Est rudis Calamus mihi, rudis et ipsa Minerva, 15 Testor Parnassum, loripedemque Iovem. Scribere quae soleo, Culinaria Carmina nam sunt, Tradunturque Coco, praecipitanda foco. Dum tibi Pegazei fontes ac flumina currunt, Vix mihi guttatim parvula Vena favet. 20 40 Millenis Titulis, meritis, Virtutibus amplis, Ut Verum fatear Tu mihi Apollo praees. Jure igitur merito Laurus tua tempora cingit: Mille inter Musas denique Apollo viges. Te veneratur enim cum Caesare tota Vienna, 25 Per mare, per terras iam tua fama volat. Vive diu foelix, vireat tua Laurea semper, Caesaris Augusti Te comitante manum. Et mihi Apollo fave, dum Tibi dico vale. DabaM eX arCe fraCno. 30 Die 13. Novembr.
34a. {35.} Ad Dominum Adamum Beseredyum, Commendantem in Frakno Excelsa, Beseredy, mihi tua littera Frakno, Quàm docta et suavis, tam quoque grata fuit. Illa animum dextramque tibi negat esse senilem, Quantumvis aetas ritè senilis adest. Talis erat priscis viridis vocitata senectus: 5 Digna sacros vates, digna fovere sophos. Ad quam contribuit paucis obnoxia curis Mens, et tranquillus vitae hilarisque status. Quod mea perpetuo mihi tempore fata negarunt: Quin me ultrò curis atque dolore premunt. 10 Si nosses quantum patior sine crimine pridèm, Mirarêre mihi posse manere cutem. Quos mihi natorum pepererunt funera moestus! Tum patris et matris, cùm sociaeque thori! Ignibus hìc combusta domus, latronibus illic 15 In praedam, saepe et furibus, acta domus! Fortunis, charis, et amicis omnibus orbus, Propitiis vitam vix modò servo Diis. Olim carpento per compita suda vehebar, Caenosas cogor nunc pedes ire vias. 20 Antè bonos crebrò ducebam ad prandia amicos, Nunc aegrè famulum fata tenere sinunt. Si tibi deberem cunctos memorare dolores, Et quibus oppugnor per duo lustra mala, 42 Vix mihi sufficeret scripturo mensis et annus; 25 Absque aerumna etenim non fuit ulla dies. Ne tamen aerumnae tua laedant pectora nostrae, Scribere de proprio desino plura statu. Hoc tamen admoneo, ne me tot honoribus ornes, Aut oneres: misero est, monere honoris, onus. 30 Quem bona deseruit fors, non juvat inclyta virtus, Spernitur haec, mundum sola sed illa regit. Ipse licet veniat Musarum praeses Apollo, Profiet multo si caret aere, parum; Aut, nisi aduletur, mentiri vel sciat aptè, 35 Inter plebejos vix sciet ille loqui. Sic ego fortunae submitto vela potenti: Non mea in hoc sola est naufraga cymba mari. Et si sola foret tandem, si sola periret, Quid possum contrà? Sic voluêre Dei! 40 Quòd tibi Völçejus maturos objicit annos, Indignus verè nascitur inde dolor. Nescio tam miserum, vel in ipso carcere vinctum, Quem vitae ingenitus deseruisset amor. Quin jàm Völçejus legit annos ipse viriles: 45 Vivere si cupiat plus, cupit esse senex. Non tamen in Frakno sua jam solatia ponit: Charior est cunctis alma Vienna locis. Haec etenim pulchras alit innumerasque puellas, Quorum non durè sollicitatur amor. 50 43 Hinc vinum Austricum melius putat esse Falerno, Nec centum annorum, nec Cruciense cupit. Militat, ùt juvenis: pòst, adveniente senecta, Depositis armis, pacis amator erit. Lugebitque suos nequiens cognoscere natos, 55 Quejs dudum partas ritè relinquat opes. Erramus crebrò (fateor) juvenilibus annis, Corrigere errorem lenta senecta nequit. Attamen est melius, dulces non noscere natos, Solvere quàm natis tristia justa suis. 60 Infelix genitor, qui claudit lumina nati: Per quem sperabat, claudier ipse sua! Prò, quàm altos gemitus, lacrymas quàm fundit amaras, Figit et in gelidas oscula moesta genas! Hìc dolor est, dolor heu! quo nullus acerbior unquam 65 Accidere ingenuo posset, Amice, viro. Quina meo his dictis renovavi vulnera cordi: Cuncta dolore tremunt jam mihi membra. Vale. Viennae 26. Novembris FraCno VehantVr aD arCeM
35. {36.} Ad Dominum Praepositum Majorem Ecclesiae Zagrabiensis Non modico (Superos testor) nova fama dolore Pervasit pectus, Vir venerande, meum, - Pectusque expertum cunctos hucusque dolores, Qui sternunt fortes saepè premuntque viros - 44 Quando tuum audivi defuncto ex fratre nepotem, 5 Vix bene conspectam, morte obiisse diem. Excusus jacet, heu, de caudice surculus, ex quo Arbor avita domûs restituenda fuit. Indolui primùm Patriae labantis amore, Quo magìs indigeat civibus illa probis. 10 Tum patris Petri, fraterno qui mihi semper In vita et letho cultus amore fuit. Cùmque tui, pro quo quaecunque extrema subissem, In te alium, credens me, reperisse patrem. Quanquàm, mutatum te nuper in arce videbam 15 Cum magno cordis (juro) dolore mei; Sed quia ab alterius flatu fuit impetus ille, Qui bene pro verbis ipse solutus erat, Hinc ego te nunquam cesso reverenter amare, Ut qui sincerus semper amator eram. 20 Ast homini, qui scandali erat malè conscius auctor, Sit judex scrutans intima sensa Deus. Spero, tuam suprà, quòd Sol non occidit, iram, Ut sacros homines dogmata dia monent. Atque ita respiciens primoevi jura favoris, 25 Fidenter querulas jam tibi mitto notas. Nuper enim nostro Praelato Zagrabiensi Fausta Ducis sancti festa precatus eram. Orabamque penès reminisci vellet, ùt antè Obnixè per me saepè rogatus erat; 30 45 Curaret, tandem tribui condigna labori Praemia, in archivo qui labor actus erat. Tum, cessę in Vico villae ratione Latino, Impensas solvi à Belle, jubere, mihi. Commendavi etiam, remorata stipendia, spondens, 35 Hinc de Banatûs edere honore librum. Attamen in nullo respondet adusque petito, Nec, num vota illi complacuêre, scio. Quapropter, quia prima duo te teste petebam, Deberi reliquum scis quoque ritè mihi, 40 Interpone, precor, tua vota, rogesque, faveret Cultori proprii nominis atque domûs. Sic, pietatis opus vestrûm facturus uterque Manibus accendet lampada Brajkoviis. Effice, quod posco, veterique faveto clienti: 45 Qui moneo constans, qualis et antè. Vale. Viennae 4. Decembris
36. {37.} Ad Dominum Nicolaum Gradski, Canonicum Zagrabiensem Colegii Croatici Alumnorum Viennae Rectorem Fausta tibi sancti precor, ò Nicolaë, Patroni Incolumi ad multos Festa redire dies. Et, qui donorum colitur largitor, ut (oro) Larga tibi semper conferat ille bona. Hoc votum in charis habeas ab amico, ùt amicus: 5 Propitium votis omnibus ultrò Deum. 46 Dona mihi desunt: spoliatus, hìc exulo pridèm: Affectum ergo boni consule. Vive. Vale. Viennae 6. Decembris 1710.
37. {38.} Ad Dominum Episcopum Seńensem et Corbaviensem Comitem Adamum Rattkajum Festa simul primi redeunt genitoris Adami, Et natae in misera festa salutis humo: Quae quoniam salvus colis incolumisque fideli Pectore laetandi copia facta mihi est. Quin precor à Superis, quorum stant omnia nutu, 5 Ad multos annos dent recolenda tibi, Senoniamque mitram celsam splendore vetusto, Murice Romano condecorare brevì. Hoc genii candor tuj quippè colore meretur Vestiri, et sacros inter adesse Patres. 10 Me dudum augustam mea fata morantur ad aulam: Dant nec, ad orbatam posse redire domum. Quin neque tempestas sinit haec proficiscier ultrò, Auctaque non modico laeva dolore manus. Hinc mihi hybernandum contra mea vota Viennae est: 15 Optabant alium nam mea vota locum. Si quicquam hìc possum tibi, Praesul, gratificari, Fidenter placeat mittere jussa. Vale. Viennae 18. Decembris
38. <Epistola Adami Domianich> Perillustri Nobilissimoque Domino, Equiti Paulo Ritter Adamus Sigismundus Domianich Vice-Colonellus Salutem Plurimam Dicit Ritter Amice, tuam percepi ritè tabellam, Quam mihi Zagrabiae proxima posta tulit. Illa tuae adversae declarat tempora sortis, Et mundana docet spernere, ut illa decet. Aurea enim fallax proponit pocula mundus, 5 Ast solet ad finem dira venena dare. Falsus adulator floret, non patriae amator, Uni Gaza fluit, Gens Universa luit. Indigena hanc dexter, partim demulcet et exter: Nec solidi quidquam Mundus amarus habet. 10 Expertus satis es mutari cuncta per Orbem, Ipsam mutari sic potuisse Deam. Ergo contemnas fortunam ac omnia spernas Cor simul ac oculos vertito ad Astra Dei! Quem non induxit sors haec et Gloria mundi? 15 Dulcis nunc currit, nunc truculenta furit. 48 Blanda cui nimias sortes fortuna procatur, Infelix ipsâ prosperitate ruit. Cum Deus adversis charos castigat in Orbe, Talibus ad Coelos praeparat ipse viam. 20 Hoc est completum, comitantur dulcia fletum: Quid nî adiscamus dura et acerba pati? Vidisti in memet quot non Aheronta moueri? Inque meum uerti tela inimica caput. Qui tot pro patria subij manifesta perîcla; 25 Dent utrique dulce leuamen. Amen. Zagrabiae 7. Decembris 1710.
38a. Ad Dominum Vice-Colonellum Domjanit'ium Extorrem tua me solatur epistola, docto, Ad vulgare meum reddita, Adame, metro, Qua video tandem non omni prorsus amico In patrio absentem me caruisse solo. Hinc satìs apparet veterem verumque Croatam, 5 Clarorum mores non reprobare patrum, 49 Sed redamare probos, durareque amicus ad aras, Summa quod Illyricae gloria gentis erat. Deflectunt alii procul hoc à tramite quodam, Non verè Horvato Sloviniove modo. 10 Sunt, quos pręcipuos inter venerabar amicos, Pro quejs ultrò pati multa paratus eram. Attamen ad binas, quidam ternasque tabellas Nec verbum reddunt vel leve gramma mihi; Ut quasi conspirent homines elementaque cuncta 15 Eversura istud mite senexque caput; Quod Patriam meritosque viros coluisse studebat, Evitans lites, jurgia, pacis amans. Denique consistunt certis haec omnia fatis, Quejs eluctari nemo profectò valet. 20 Sic vel in humanis divina potentia rebus Ludit, quam penitùs prendere nemo potest. Attamen infelix odiis civilibus omne Regnum. Hujc praesidium est nobile Civium amor. Consiliis hominum fortuna est major, ut ultra 25 Fortunae metas pergere nemo queat. 50 Quot stulti panem comedunt! Sed quot sapientes Cernimus ùt passim panè perire fame! Spreta jacet Virtus, Fortunam Mundus adorat, Nec tamen immeritò, pro ratione statûs: 30 Ast ego Fortunam video variabile numen, Quod dedit, hoc iterum tollere saepè solet. Contrà sed, superis et amica et proxima Virtus, Perpetuae Laudis nomen ubique parat. Divitias aufert ignis, fur, latro, vel haeres 35 Dissipat, à proprio degener ille patre; Aut alii rapiunt, haerede superstite nullo: Res non exemplis indiget ista novis. Virtutis bona nec fur, nec latro, flammave tollit: Mercesque ac hęres est satìs ista sibi. 40 Vitam ego (crede mihi) quàm virtutem, antè relinquam; Virtus, post obitum vivere, sola facit. Sed nec me à Patriae vis ulla avellet amore, Cujus et hìc priscum curo, coloque decus. Retribuetque Deus, mecum malè agentibus olim, 45 Et dabit, illorum posse videre malum. 51 Indurata, diu duris exercita rebus Mens odii perfert invidiaeque minas. Ne tamen accumulem maestîs fastidia metrîs Plus tibi, cùm laetos excipis ultrò dies; 50 Et recoles dominum primi sacra festa parentis, Induti humana carneque festa Dei. Haec, Annique novi celebres primordia felix, Bis totidem lustris, quot modò lustra legis. Perpetuumque tui cultorem, semper amicum, 55 Constans, pro genio nobilitatis, ama. Cumque tui charis, et veris salvus Amicis, Ad tua et illorum vota valeto. Vale. Viennae 18. Decembris
39. Ad Serenissimum Principem Ernestum Ludovicum Landgravium Hassiae Ut causam res ipsa offert, mirabere, Princeps, Parvum et ab ignoto Vate poëma legens. Ignotus Tibi sum, sed Tu notissimus orbi: Hinc volui cultor nominis esse tui. Talem quippe mihi genium natura paravit, 5 Quo Fata explorem, promeritosque colam. 52 Hinc tua praesumpsi scrutari nomina: Fatis Aptaque Facta rudi concelebrare metro. Dico rudi, quoniam juvenilis transiit aetas, Scandere Pierii promptior antra jugi. 10 Et quantum non mole sua gravat ipsa senectus, Tantum jàm pridem sors inimica premit. Quare, decretos titulos à Mente superna Sustine ab externo promere Vate tibi. Ut, qui resplendes patria in tellure coruscus, 15 Clarus in externis sis, Lodvice, plagis. Hoc igitur xenium ceu gratum (quaeso) tributum A cultore habeas atque cliente novo. Et felix sacrata colas natalia Christi, Atque novos Annos, ad tua vota. Vale. 20 Viennae 20. Decembris
40. Ad Dominum Proregem Croatiae, Comitem Ioannem Palffium ab Erdeud Grata mihi, Prorex, tua nuper epistola venit, Purpureoque sonans altera juncta Duci. Hanc ego mox, propria comitatam ritè tabella, Posonium, ad Janum Sigraïumque, dedi Tradendam, ùt par est, commendandamque Patrono; 5 Quam sibi jàm certè praebitam adesse, scio. 53 Hactenus at neuter quicquam respondet eorum, Ut super effectu me dubitare licet. Sit, ceu fata volunt: sed tu, illustrissime Princeps Non ideò famulum desine amare tuum. 10 Adversas fortuna vices licèt exerat in me, Fregit adhuc animum non tamen illa meum. Hoc animo, hac dextra (mutila licèt, attamen apta Res magnas calamo commemorare levi) Exsequar officium fidi gratique clientis, 15 Cuj facilè officio Parca nocere nequit. Interea, quoniam humanae Natale salutis, Patronique dies imminet ultrò tui, Ut novus antiquo succedit protinus anno, Christiaco imprimis festa colenda gregi. 20 Quae, precor, incolumis celebres salvusque per omnem Vitam felicem, Nestoreęque parem. Ut tibi fortunas Coelum, tibi Caesar honores, Et Populus laudes augeat ultrò tibi. Optatam videas Patriae, Pater inclyte, pacem 25 Deletîs, pulsîs Hostibûs, aut domitîs. Voti hujus testem, simul obsequiique fidelis, Submitto folium sat leve pauper Eques. Sed quod tu in charis habeas: nam candida in illo Subscripsit Fatis mens pia Vota. Vale. 30 Viennae 20. Decembris
41. Ad Patrem Marinum Seńensem Capucinum Nec vidi te, nec longo jàm tempore visi Missilibus, fueram suetus ùt antè, notis. Neglecti officii veterem culpabis amicum, Atque tuum Civem, Sennoniumque magìs, Cùm mos Sennonibus sit amicos esse perennes: 5 Utpote qui absentem, qui quoque mortuum amant. Non mihi, fortunae id vitium transcribe sinistrae, Quae me jàm dudum vexat iniqua nimìs. Si nosses, quantum patior sine crimine; quin pro Zelo erga Patriam, Caesareumque bonum, 10 Res inter miras reputares, chare Marine, Ossîbus his aliquam jàm superesse cutem. Illeque persequitur, qui me debebat amare, Ut vix inveniam in relligione fidem. Omnis ad ista mihi cùm sit mala questus in unis 15 Desino voce, animô sat patiente, queri. Sed ter fausta tibi precor hoc natalia Christi, Finem, anni veteris principiumque novi, Haec et plura dein lustris reditura futuris Salvus et incolumis festa, Marine, colas. 20 Caetera sprevisti fallacis munera mundi, Divinis felix pro pietate tua. Inqúe sacris precibus cùm sis memor ultrò tuorum, Quaeso, meiqúe memor sis aliquando. Vale. Viennae 20. Decembris
42. <Epistola Adami Beseredy> Spectabili ac Magnifico Domino Paulo Ritter, Libero Baroni, Equiti Aurato, Inclyti Comitatûs Likensis et Corbaviensis Vice-Comiti, Adamus Beseredi Salutem Plurimam Dicit Salve Magnifico Titulo dignissime Vates! A Superis faveant prospera cuncta tibi. Ad me Posonio tua venit epistola nuper, Circuitu longo tardigradoque pede. Nescio, quis fatalis homo violare sigillum 5 Ausus erat manibus forficibusque suis? Nil tamen arcani petulans is lector habebat Inde, nec ad captum forsitan ejus erat. Nam cujus cerebrum vix ingredietur Apollo, Ni priùs à Musis doctus et aptus erit? 10 Sit quiscunque licet Turbo violentus apertor Ille, tamen poenas debet habere suas. Charae Consortis dum Natorumque tuorum Tristia fata lego, tristor et ipse super. Cordicitùs tibi condoleo, moestissime Vates! 15 Dij consolentur teque, tuosque lares. Hoc est consuetum; comitantur tristia laetum; Hoc exempla etenim quottidiana docent. Tolle tamen, quaeso, moestum de corde dolorem: Exsiccare solet nam dolor ossa nimis. 20 56 Necdum decrepitam sentis paterisque senectam: Uxor adhuc placeat chara secunda tibi. Quae formosa sit ac dives, foecunda, pudica, Reddere quae valeat pignora chara nova. Völçejus non audet adhuc ad Frakno venire: 25 Nupernae culpae conscius ipse suae. Nympha Viennensis vel quaedam detinet ipsum, Et quasi magnetis more petulca trahit. Attamen interea sint castis omnia casta; Nec vitio vertas haec, mi Apollo. Vale. 30 DatVM FraCno, Vespere faCto die 8. Decembris
42a. Ad Dominum Adamum Beseredium
Accepi votis plenam, Beseredy, salutem, Quam tua descripsit, corde movente, manus. Pro tanto affectu summas tibi debeo grates, Quanquàm te verè diligam amore pari. Posonii passam vim, non mirêre, tabellam: 5 Sic quaevis illinc huc violata venit. Pestifero venisse loco suspecta revulsa est Et, quod plus, acri littera tincta metro. Congrua sedando praebes documenta dolori, Qui vires adimit corporis atque animi. 10 Hìnc, modò cum Musis studium juvenile revolvo; Nunc ex Historicis acta vetusta lego. Sic mentem, sic cor ab edaci saepè dolore Subtraho: non semper sed modus ipse juvat. Volvuntur plures circùm caput hocce procellae: 15 Ad quas nil Clio, nilque Thalia juvat. Ducere consortem suades, Beseredy, vovesque, Bis gemina instructam dote venire mihi. Foecundam, pulchram, ditem simul atque pudicam: Rara est haec mulier, fors magè rara seni. 20 An nescis pulchram pulchri, ditemque potentis, Non senis aut miseri semper amore capi? 58 Si qua foret, nec pulchra nimìs, nec dives abundè: Apta modò proli, et moribus usa bonis, Non ego connubium fugerem, sed utraque 25 Gestirem ad mortem lectus, Amice, manu. At miror, cur tu socialia foedera spernis, Quodque mihi suades, effugis ipse bonum? Non nosti, semper caelebs, muliebre levamen: Notîs quippe bonîs est caruisse dolor. 30 Velçejo facilè est optare et amare puellas: Non illi faciem ruga senilis arat. Non alit illius Fraknensis curia amores, Nec fert cristatum Pannona virgo caput. Austriacas cristae variataque vestis adornant , 35 Incessus, gestus, blandula verba, lepor. Sed satìs hìc dixi. Nunc, quae scribenda supersunt, Ut capiat finem littera, promo lubens. Apprecor ergo tibi felicia festa patroni, Qui princeps hominum dicitur esse parens, 40 Festaque virginei, Mundo solemnia, partûs, Faustè ad Nestoreos concelebranda dies. Meque (ùt cepisti) fratrem, studiique sodalem Semper ama, quia amo semper et ipse. Vale. DIe sanCtI AbrakaMI patrIarChae VIennae 20. Decembris
59 P. S. Accipe xeniolum, non quod misisse decebat, 45 Sed tibi quod poterat mittere egena penus. A spoliato istud simul exule munus amico; Affectu plenum, consule (quaeso) boni. Forinsecus. aD CastrVM FraCnVs.
43. Ad Celsissimum Principem Regni Ungariae Palatinum Annua virginei partûs nostraeque salutis Festa haec, quae summo Mundus honore colit, Incolumis salvusque (precor) multosque per annos, Propitiis superis ad tua vota, colas, Visurus, Patriae tranquilla pace fruenti 5 Restituisse Deos aurea saecla tuae. Hisque diu fruitus, tandem aeternante relictâ Famâ Orbi, felix coelica Regna petas. Interea antiquum, Princeps excelse, clientem Pro tibi consueto dilige more. Vale. 10 Viennae 24. Decembris
44. Ad Amicum Quae tibi credideram relegenda poëmata nuper, Ùt mea per menses acta diurna duos A te lecta malè, et pejùs taxata recepi, Atque ideò flammis mox lucrata dedi. Errorem luitura tuum periêre sub igni: 5 Illorum quamvìs culpa nec ulla fuit. Erras, qui Ladislav longam vis esse secundam; Non audit Latios Illyra lingua modos. Turpe et monstrosum sentiret quisque, Ladislav Barbara tunc verè vox ea fanda foret. 10 Sic quaecunque brevis naturâ est littera nobis, Haud illam longam consona terna facit. Iastrebarsko pagum, non Iastrebarsko vocamus: Carigradski Illyriis, non Carigradski, placet. Italus, ex una cognatus matre Latino, 15 Fraterno vitat flectere verba modo. Otranto propterea Hydrantum, non dicit Otranto: Quae nos Ausoniis regula, quaeso, ligat? Corrigere errantes, ignaros recta docere, Disce, pii esse viri hoc et sapientis opus. 20 Ut tamen excusem, puto, te indulsisse Lyęo: Utque probè sapias, sobrius esto. Vale. Viennae 27. Decembris 1711.
45. Ad Excellentissimum Dominum Camerae Aulicae Praesidem Effluit antiquus, cursum novus ordinat annus, Inchoet felix terminat iste tibi. Quem pòst longaeva serie faustaque sequantur Ad tua vota anni, Vir pretiose, novi, Donec, completô senis olim Nestoris aevô, 5 Ad vitam migres coelico in axe novam; Hìc immortalis famae splendore relicto, Immarcescibili gloria abundus ibi. Haec tibi sincero promit de pectore vota Pauper, quadruplicis conditionis Eques. 10 Pauper: nam cunctis spoliatus et exul, ùt ipsam Vitam in iàm capto corpore vix tulerit. Sic illi multos inimicos atque potentes Fiscalis peperit sedula cura boni. Hìc quoquè Vindebonae denum jàm transigo mensem, 15 Consumptis mediis, debita dura legens, Sperans tot meritis quodcunque aliquando bravium Consequi ab Augusto Caesare posse mihi; Qui non (ùt plerique solent) merita inscia fingo, Sed nec pro parvis dicere magna scio, 20 Indignum, crimenque putans grave fallere Regem, Fallere vicinum, cùm sacra iura vetent. Sic neque magna peto meritis ego proemia magnis, Sed queĵs plura dein promeruisse queam: 62 Castellum Novi, quod Frankopanum extitit olim, 25 Saxea in Adriaci stat regione maris: Rure suo, portuque carens, vix annuus illi Ter centum scudos redditus omnis habet. Quid foret, hôc donasse virum meritumque probumque, Et qui mille modis utilis esse potest? 30 Sede vel Vngaricae Camerae? cuj me Leopoldus Decrêrat coram Praeside Christophoro. Alterutrum per te mihi specto venire levamen: Iàmque expectanti tertius annus adest. Nil tamen ad primum decernis: pluribus annis 35 Expectare aliud, spes ea dura seni est, Cuj matura aetas multos [---] sustinet annos, Nec multos vacua hic stare, crumena, dies. Si quod promerui, nunc impertire, bravium, Quo dum sum in vivis, indigeoque, fruar. 40 Caesareo Fisco si possim commodus esse:, Utere, dum vivo, commoditate mea. Si multi à divo sibi Caesare proemia poscant, Qui pane illius denique et aere merent, Cur ego non poscam (vèl cùm me cogat egestas), 45 Qui proprio semper Marte merebar ei? Qui cuncta amisi pro Caesare, ut una superstes Sit modò vita mihi, taliter ipsa gravis. Ingenuos animos magè nil afflixerit unquam, 63 Quàm se in contenta cernere sorte mori. 50 Cùmque tuo Caesar, Gundaccare, cuncta relinquit Arbitrio, ac per te praemiat ille probos: Pro pietate tua, pro justitiaque quibuscum Excellis, charus Regibus atque Deo: Sis memor (oro) mei, citò consoleris egentem, 55 Ne mea mors te in me, non sinat esse pium. Qui tamen à multis jàm te colo sedulus annis, Fac, posthac fato Te meliore colam. Ad tua clementes Dij te simul atque tuorum Vota diu servent magnificentque. Vale. 60 Viennae 31. Decembris 1710
46. <Epistola Adami Domianich> Perillustri Nobilisissimoque Domino Equiti Paulo Ritter, Adamus Sigismundus Domianich Vice-Colonellus Salutem Plurimam Dicit In coena hesterna mihi venit epistola terna, Una ex his ternis et tua, Amice, fuit. Signa tui satìs haec commonstrat amoris et oris: Dum mihi fausta cupit, me simul illa capit. Exopto pariter Natalia talia festa 5 Non infesta tibi det Polus atque Dii. Annum praesentem claude, incipiasque sequentem, Ter felix: plures continuato diu. Nil timeas sortem, Superi dent dummodo mortem Felicem, qua tunc fors mala cuncta ruet. 10 Est brevis atque levis mundana injuria quaevis, Si praemit una hora: praeterit absque mora. Non commota dei cunis Sapientia nati Edocet haec, quod sit gloria summa, pati. In Betlem plorat, quem totus Mundus adorat, 15 Et quis mortalis vixerit absque malis? Vult Dominus fortes in Coeli adscire cohortes Approbat illos, quos Sors inimica probat. At quibus indulget, vix Coeli his gloria fulget: Cernent fors serò, qùod bonus augur ero. 20 Qui sunt addicti virtuti, sunt bene tuti: Has qui servat opes, quid sibi pluris opus? Hoc tibi promitto, et pro parvo munere mitto, Quòd tibi non deero, ast fidus amicus ero. Ut sis in tuto, virtutum te tege scuto, 25 Nec rumpent scutum tela inimica tuum. Virtutem laudo, simul his mea carmina claudo: In Mundi valle hac ad tua vota Vale. Zelina ipso die Nativitatis Domini 1710.
Equitis PaVLI RItter EpIstoLae aD aMICos, et ab IIs – 1711.
47. {48.} Ad Dominum Episcopum Sibenicensem, Dominum Ignatium de Lovina Gratum certa meas vulgavit fama per aures, Exhilarans mentem, Vir venerande, novum, Quòd Tibi Iosephus, Romani maximus orbis Caesar, Apostolici sceptra gerensque soli, Sicensis (vulgus Sibenicum nuncupat) urbis 5 Praesuleam clemens contulit ultrò mitram. Gratulor, et felix faustumque sit auguror: haec sunt Virtuti et meritis prima bravia tuis, Quae celeri scandant pede, passu amploque, gradatim Purpureos inter dum venerêre Patres. 10 Sicut idem de te, divinitus indita verè Nominibus, fantur Fata, Lovine, tuis. Ac primùm (quia sic et honorum postulat ordo) Ad Regem Sibenik Praesule te redeat, Quam pridèm sacro Venetus Diademati ademit, 15 Cum tot Dalmaticis urbibus atque mari. Cultoris pia vota tui grata accipe mente, Quaeqúe priùs vovi, nuncupo quaeqúe modò. 66 Sincero veniunt vota haec de pectore prompta, Quae Deus effectu comprobet, oro. Vale. 20 Viennae 15. Ianuarii 1711.
48. {2.} Celsissimo Principi ac Domino, Domino Paulo, Sacri Romani Imperii Principi Estorae de Galanta, perpetuo in Frakno, Aurei Velleris Equiti, Regni Ungariae Comiti Palatino, Iudici Cumanorum Comitatuum Soproniensis, Pest, Pilis et Solt Supremo ac perpetuo Comiti, Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis Intimo Consiliario, &c. Eques Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit Praesentem (fateor) magè te visisse decebat, Mittere quàm levibus verba legenda notis, Sed sic Vindebona me fata morantur in urbe, Rarus ut extra urbis moenia conspiciar. Atque ideò veniam spero: licuisseque scripto, 5 Quod mala sors viva promere voce negat. Conversi ad Christum, Princeps Celsissime, Sauli, Qui pòst, mutato grammate Paulus erat, Festa dies iminet renovato scilicet anno, Quam tu praecipuo semper honore colis, 10 Felix ista tibi redeat, multaeque sequentes: Et salvus cunctas incolumisque colas. Nec priùs ad Superos abeas, tellure relicta, Expleat omnipotens quàm tua vota Deus. Accipe pro xenio tua Nomina Fataque grato; 15 Majores mea Fors non mihi cessit opes. Tu tamen antiquum jàm, perpetuumque clientem Majori, Princeps, Forte beato. Vale. Viennae 23. Ianuarii 1711.
49. {4.} DoMIno LIbero BaronI KLeInbVrgI, etc- tIt. Illustrissimo Domino, Domino Paulo Libero Baroni de Klejnburg, Sacrae Caesareae Regiae Majestatis excelsae Camerae Aulicae Austriacae Consiliario, &c. Eques Paulus Ritter, Salutem Plurimam Dicit Pauca, die Pauli, Paulo dat munera Paulus, Quem fortuna facit semper habere minus. Haec animo data, Paule, bono votisque repleta Ad Superos justis, accipe grata tamen. Atque colas felix cunctos recolasque per annos 5 Annua Patroni festa utriusque. Vale. Viennae 25. Ianuarii 1711.
50. {3.} Reverendissimo Amplissimoque Domino, Domino Carolo, Sacri Ordinis Pramonstratensium Praelato Emerito, Abbati Lucensi in Moravia, &c. Eques Paulus Ritter, Salutem Plurimam Dicit Accipe ab ignoto parvum cultore poëma, Magne Vir, et grati muneris instar habe. Inclyta Pannonium resonat tua fama per urbem, Virtutis laudans et Pietatis opus, Qua Superos pietate colis, quo proximum amore, 5 Quo polles genio, moribus, ingenio. Ingenii luces acie felicis acuta, Conspicuus clara nobilitate patrum. Felix alma suo dici te Praesule Luca, Elysiis pratis aequiparanda potest. 10 Illa peregrinos grata excipit hospita: in illa Omnipotens canitur nocte dieque dies. Sicque Dei celebris floret sic proximi amore, Docta sat exemplo ductaque, Luca, tuo. Hae dotes Homines, quos nunquam noveris antè, 15 In laudes rapiunt, Vir venerande, tuas. Hinc et ego Adriacis, ubi Seńa stat, editus oris, Exul in hacce decem mensibus urbe morans, Cùm saepè audissem notos atque inter amicos, Eximio ferri nomen honore tuum 20 Incessit me mox amor et sincera cupido, Aptè in notitiam posse venire tuam. Sacra dies Carli mihi voti occasio facta est: Apta, qua adordiri tale decebat opus. Scilicet istius nomen venerabile Sancti 25 Abbates inter clarior ipse geris. Hac tibi nunc salvo collaetabuntur amici, Fausta precaturi plurima festa, die. Hanc ego Amicorum turbam sequor ergo tuorum: Suppleat absentis littera fida vices. 30 Cuj, licèt indutae peregrina veste, tabellae Cede aditum; votum nuncupet illa meum. Vive, sacer Praesul, Carlique, agnomine Magni, Laetus festa tua pro pietate cole. Vive, precor, tot adhuc, quot vixisti hactenus, annos: 35 Nunc candore, brevì murice conspicuus. 69 Moleque corporea tandem famaque perenni Concessis terrae, coelica regna petas: Illic cum Sanctis oevum victurus in omne; Vive, et cultorem suscipe amaque novum. 40 Quodqúe levi folio xenium fert littera clausum, Illud grato animo, candide Praesul, habe. Externum xenio noli censere valorem: Internum specta, quo tua fata latent, Atque animum dantis; Deus hunc quoque respicit unum, 45 Quem tibi propitium semper habeto. Vale. Viennae 24. Ianuarii 1711.
51. <Epistola Adami Domianich> Epistola Domini Vice-Colonelli Domjanić

DOMINO

Doctiloqui Dignas Dotes Doctrina decorat.

PAVLO

Proemia promeritum postponit Patria Paulum. 5

RITTER

Ritteri Rugas Radii Rex Rore Repellat

EQUITI

Aethereos Equites Aequè Aeternaliter Eques.

AURATO 10

Aspicias Aurora, Anima Ast Aspiret Ad Astra.

Adamus Sigismundus Domjanich Vice Collonelus Salutem Plurimam Dicit

70 Paule, auratus Eques, Pauli vestigia adaeques Optimus Astrologus nomine et omine eris. Dum cecidit Paulus per casum fit quoque salvus Quando equitando ruit, sanior ecce fuit! Surrexit subitò fidei pòst dogmata rexit 5 Non capiendo solum, sed cupiendo Polum. Sic mi Paule peto sint aspera pro omine laeto, Sit Mundi irrequies; post tibi grata quies. Turbida sunt Maria, ast semper tranquilla MARIA; Illuc acceleres, si modò Eques celer es. 10 Est meliùs Matri se quàm confidere Marti, Captam ibi ob auxilium do tibi consilium. Nosse hìc in terris quae insunt mysteria stellis Est labor immanis, sine Numine totus inanis. Pluris quàm stellas Marianas aestimo Cellas; 15 Hanc adeas Cellam, nullamque timeto procellam. Esto animo laeto, felix mi Paule valeto. Zelina 18. Ianuarii 1711.
51a. {5.} Ad Dominum Vice-Collonelum Domjanich Iàm gemina bella fruor hìc suavique tabella A Vatis calamo, quem reverenter amo. Primam equidem sivi, nam respondere nequivi, Pluribus intereram, nec bene sanus eram: Haud senibus rarum, pridèm patiendo catharum, 5 71 Pes patitur callum, nec leve laeva malum. Cùmque animus plorat, malè mens, malè dextra laborat: Si dêst corde calor, dêst quoquè mente valor. Nec poterit moestus, quàm tristes scribere questus: Ast hi quando tacent, pluribus inde placent. 10 Moestos solari pergunt hoc tempore rari: Immò aliquem rident, quando perire vident. Sic agitur Mundus quavis ex parte rotundus, In quo summa hic adit, alter ad ima cadit. Tu Patriae morem veterem sectaris, amorem 15 Exercere soles, cum miserisque doles. Gentis laudatae quondam mos iste Croatae Nunc prorsus vilet, mortuus ùtque silet. In qua priscus amor perit, inter jurgia clamor Omne tulit pretium; grande priùs vitium! 20 Consilium laudo, votis ex pectore plaudo; Meqúe tibi in gratìs jam fore cerno satìs. Plurima profaris sapientia, fausta precaris, Moestitia nodum solvere, dando modum. Postremò, Cellas Marianas esse revelas, 25 Hasque putas in opem posse vocare inopem. Provenit à Coelis Marianis gratia cellis, Propitiante Deo: nam nihil est sine eo. Ad Coelos certò mea crebrò lumina verto: Cor gemitumque meum dirigo adusque Deum. 30 Sed Deus innatis commiserit omnia fatis: Sive parùm gratum sic probat ille satum. 72 Non probitare puto; nam praesciit omnia tutò: Quisqúe sit ille scopus, quem suum adibit opus. Fata reor sanè, nec reri me puto vanè: 35 Effugis haud plagas horum, Homo, quidquid agas. Luctor cum fatis, sed sunt luctamina gratìs; Vox est damnati, semper (Amice) pati. Infelix dici magè possum: namque et amici Insontem (mirum!) deseruêre virum. 40 Consors, cognati, dulcissima pignora nati, Sivêre heu solum me! petiere Polum. Ut mihi solamen nullum, nullumque levamen Restet in hoc pelago; nauseo quidquid ago. Conficiunt curae, vitaeque incommoda durae, 45 Nec plura effabor, denique vita labor. Tandem, si à Coelis istis ego vapulo telis: Hanc sortem miseram sponte lubensque feram. Fata ita portendunt, quae non ad crimina tendunt: Nec causam satagunt, sed violenter agunt. 50 Flebilis iste bolus non est, quem digero solus: Inqúe statu misero non ego solus ero. Multi alii verè damna, et graviora, tulêre Editus in lucem fert quia quisque crucem. Servo animum fortem, cum quo non horreo mortem: 55 Nec maledico reo; cuncta relinquo Deo. Vertet is, ùt justus, nostros in gaudia luctus: Transferet inqúe meos justa flagella reos. Humanis rebus renitet post nubila Phoebus 73 Post tempestatem recreat aura ratem. 60 Ac tandem portus nostri non est procul ortûs, Mors: quantum crevi, demetet ipsa brevì. Finem cunctorum ponet mors una malorum; Hac ego jàm solor, ceu moribundus olor. Tunc jàm ditescat mea Patria, tunc requiescat: 65 Cultores quaerat, non utì Ritter erat. Semper amet lites, vendentes verbaque dites Causidicos faciat: sicqùe decus pariat. Contentus gratìs, ego sim servisse Croatis. Fautoremque meum forsan habebo Deum. 70 Litem, quàm bellum magìs odi, sive duellum; Lis, exosa Diis, est metuenda piis. Tu tamen et moris veteris memor esto et amoris, Ceu proprii Slavis, Domjanić, et tui avis. Sint in amore arae tibi, nec me desine amare, 75 Divinaeque alae te tegat umbra. Vale. Viennae 28. Ianuarii 1711.
52. {6.} Ad Dominum Consiliarium Baronem Pataçić Quas tua non pridem misit Cancropolis ad me, Accepi, legi ritè lubensque notas, Proque piis votis magnas tibi debeo grates, In dextra summi stant ea vota Dei. Oblita est fortuna mei, vel deserit ultrò: 5 Quem sic desertum fata maligna premunt. Përvićia illidunt non plures saxa procellae, Quàm feriunt animum taedia dura meum. 74 Non etenim dolor est, quem non gustavit, in ipsis Faucibus horrenda saepèque mortis erat. 10 Quin et mortem ipsam leviare dolore tulisset, Quàm fratrum et natûm funera acerba tulit. Unica nunc superest mors expectanda. Sed ista, Ceu medicina aegro sufferet omne malum. Perfero, cùm nequeam vitare adversa, sciamque 15 Mecum olim fieri sic voluisse deos; Tum Christi documenta sequens, orando Iehovam, Cuncta voluntati subjiciendo suae. Ipse etenim fecit nos; non nos fecimus ipsi; Liberè enim proprium destruit author opus. 20 Si qua fides etiam sacris est danda magistris, Debere hìc propter coelica regna pati: Quis sapiens, non hìc patiatur, quaeso, lubenter? Passio nam brevis hìc, vita perennis ibi. Haec documenta viri dant nobis relligiosi, 25 Ut decet, exemplis non tamen ipsa probant. Illi quippe bona malunt gaudere quiete, Iucundosque inter ducere festa dies, Ulcisci quasvis noxas et damna parati Lite, minis, armis insidiisque malis, 30 Quàm quidcunque pati, facilem vel parcere noxam: Infra quippe suum munus id esse putant. Sed quid commemorem felici haec et sapienti, Moestitiae sociis quae memoranda forent? 75 Parce, dolens membrum inter curas mille resentit 35 Mens, et pruritum comperit ungue manus. Quò gravior dolor est, minùs est moderabilis idem. Passio sic felix, quam tolerare potes! Iam nunc materiam scriptorum accedo tuorum, Cùmque nihil prosit, desino, fata queri. 40 Otia, quòd scribas, tibi Vindebonensia dêsse, Heroinarum qualia poscit opus; Turbat nempè frequens amicorum turba tuorum In patrio, Pataçić, otia justa solo. Dulcibus indulges solamina debita natis, 45 Et jus vassallis reddis herile tuis. Attamen à longis aliquae vèl noctibus horae Matronis possent virginibusque dari. Hoc opus ante meum perfectum cernere mortem Opto, ac applausu condecorare pio. 50 Non desis ergo bene cęptum continuare, Quo vives Patriae clarus in oeva tuae. Per juvenum, perque ora senum quo ritè fereris, Romaque Nasonem, te Slava terra canet. Nobile opus verè est, authoreque nobile dignum; 55 Ipsa tui virtus vendicet hocce sibi. Quod nisì coepisses, aut nolles pergere coepto, Ipse operi vellem ponere, crede, manum. Quanquàm non illi mea convenit ampliùs aetas: A Patria nec amor, qui fuit antè, mihi est. 60 76 Nobilibus placuisse tamen, Patriamque juvare Atque ornare mihi firma cupido manet, Quam nequeo vitare, licèt patrio exul ab orbe: A cunis animo est inclita quippe meo. Nec culpo Patriam me Civem odisse probatum: 65 Sed quorum, Patriam, saeva libido vorat. Hinc bene conquereris, nulla esse novalia vobis, Augeri lites sed magìs atque magìs. Haec nova sunt mala, crede mihi: cessantis amoris, Absentisque illinc lurida signa Dei. 70 Namque, ubi lis regnat, fugit exul Amorque Deusque: Est in Amore Deus, sic Amor inque deo. Hunc Patriae statum ploratu censeo dignum, Non qui flammiferi tempore Martis erat. Nam tunc enituit per ferrum exercita virtus: 75 Verborum technis nunc superata jacet. Pro Patria nostri bellum gessere parentes; Intestina modò Patria bella fovet. Prò, quantum à prima mutata in pejus abivit! Tunc generosa fuit, litigiosa modò est. 80 Seu sic astra volunt, terrae geniusve sit author, Sperandum fausti nil puto posse. Vale. Viennae ult. Januarii 1711.
53. {54.} Ad Dominum Proregem Croatiae A quo Pestana, Prorex, digressus es urbe, Ut tibi det claves Agria celsa suas, Et postliminio reliquae urbes, oppida et arces Ad Dominum redeant, te mediante, suum 77 Vindebona geminas transmisi ex urbe tabellas, 5 Utramque officii candida signa mei. Prima harum Christi Natalia fausta precabar, Sacraque Patrono festa deinde tuo. Pro qua nempe die, ceu consuetudo vetusta est, Submisi è tenui munera pauca penu, 10 Qualia nempè mihi fortuna indulsit iniqua: Non, quae pro tanto Principe digna forent. Altera purpurei Patris responsa ferebat. Illa ligato, isthaec liberiore stylo. Neutra sed adventûs ad te mihi signa remisit: 15 Ut, peregrè missas, vèl periise, putem. Ni secùs, insonti forsan dubitare liceret Me, vel scripta minùs grata fuisse tibi: A fidoque animum vertisse cliente benignum Ne sit jàm nostris ulla medela malis. 20 Ast, quia me nulla meruisse id sentio culpa, Teqúe pium experiar ritè gravemque Ducem, Credibile est, procul hinc missas, periisse tabellas, Aut inter curas delituisse tuas. Utpotè, qui Regni, Regumque negotia tractant 25 Non illis parvae est cura terenda rei. Quicquid id est, levibus sit quomodocunque papyris, Dummodo sis famulo qualis et antè tuo; Qui, cùm non possit meliori sorte mereri De te, ac affectum promeruisse tuum, 30 Non cessat, votis tibi prospera cuncta precari, Seseqúe aeternùm devovet ultrò. Vale. Viennae 14. Februarii 1711.
54. {55.} Ad Dominum Vice-Colonellum Domjanich Deprompsit nuper gratam Wanjecy salutem, Quam tua dictabat littera, Amice, mihi. Pro qua cùm referam justas, tum debeo, grates, Quòd, dudum extorris, sis memor usque mei. Sorte mala pressum non dedignaris amicum; 5 Unde probas, priscam sat tibi inesse fidem. Nam reliqui, quosquos venerabar honoribus olim, Et quorum justus me refoveret amor, Obticuêre omnes, ceu littera surda: nec ullus Reddit vèl minimas ad mea scripta notas. 10 Ad mea quòd nec tu rescripseris ultima metra; Ipsa ea responsi metra fuêre locô. Quod commendabas, priùs atque deinde peregi, Patrono causae ritè favendo piae. Insenui; sed nunc primùm cognosco maligno 15 Fallacis Mundi commoda stare pede. Quàm bonus est! luditve pius (ceu Naso putabat) Rebus in humanis, multa ferendo, Deus? Ludit is, atque hominum deliria ridet ab altis: Noxia in invictum nec cadit ira Deum. 20 Congrua fata tamen meritis sua quemque sequuntur, Nec quisquam speret per mala facta bonum. Quot nosti (nam, quos fert fama fuisse relinquo) Tales, qui summis prevaluêre bonis! Quorum parta tamen possedit tertius haeres, 25 Nescio, quot tales indigitare potes? 79 Verbo Haramia vocat maledictum Turcia panem: Pane tamen fruitur serior hocce nepos. Sed quid vana juvat Philomusos spargere verba? Non aura, ast aurum, pectora avara movet. 30 Donec opum fastûs scelerum gravitate cadenti Vitam, animam et famam mors premat atra bonam. Felix, quisquis opes aequi contemnit amore: Ille potest dici proximus esse Deo! Caeca sed augendi patrimonia pauca libido 35 Aeterni memores, non sinit esse boni. Nunc, quoniam redeunt redivivae festa salutis, Meque ad danda Deo vota precesque vocant, Desino rem notam docto describere Amico, Quam plebs in patria rustica saepe terit. 40 Ergo, da veniam scribenti sensa dolori: Cor etenim laesum talia sensa parit. Tu tamen incolumis, fato meliore beatus, Laetusque, in Patria Paschata multa colas. Atque utinam priscum videas in Patria amorem, 45 Litibus opressis, ritè vigere! Vale. Viennae 4. Aprilis 1711.
55. {56.} Ad Dominum Beseredium Quae, Beseredy, tuas inopina silentia Musas Musarum prohibent cum pio amante loqui? An sacra perpetuò celebras Natalia Christi? Festiva aut Baccho tempora semper agis? Aut tam devota servas jejunia mente, 5 Quòd nec scribendo dextra sit apta metro? An te etiam antiquum solari taedet Amicum? Forteque desertum deseris ipse virum? Aut jàm Musarum consortia ludicra vitas, Nec studium curas plùs juvenile senex? 10 Ne contrà vivis ereptum credere fas sit, Et nunc ęthereos consociare choros; Velçejus te quippe mihi vivum asserit esse, Ipse stupens, Musas obticuisse tuas, Cùm nihil ad nostram respondens usque tabellam, 15 Quae tibi Patroni festa precata fluit. Ergo ego te credam, steriles sprevisse Camenas, Quarum nil praeter nomen inane manet. Quae posset majus praetendere Musa bravium, Quàm, quae scrutatur fata superna? rogo. 20 Et tamen, hôc reliquas praecellens Musa labore, Non modò nil prodest, sed nocet ipsa magìs, Evacuat nummis bursam, solvendo papyrum, Et, qui sudatis exprimit acta typis. Saepius ipse etiam statuebam linquere Musas, 25 Ut studium quod nil utilitatis habet. Sed mens, impatiens otii, sese occupat illis: Non oleum, non sic perdere curat opus. Sunt, qui pro levibus lucrantur versibus aurum, Quos non mercedem sollicitare pudet. 30 Hac procul ingenuus me spiritus arcet ab arte, Atque oblata ultrò sumere dona pudet. Sunt mihi praecipuum semper solamen amici, Et bene de magnis promeruisse viris. Divitias temno, priscorum more Sophorum: 35 Divite amicitiâ ditior esse nequit. At tu, seu placeat sermone deinde soluto, Scribere, seu metrico, ceu priùs usus eras, Rumpe moras, propriamque mihi describe salutem, Audire incolumem quam meus optat amor. 40 Vive ergo et Musis salvus, Beseredy, et amicis: Ac felix recolens Paschata multa. Vale. PrIDIe pasChaLI, qVarta MensIs aprILIs, Viennae. aD CastrVM fraCno VngarIae.
56. {57.} Domino Camerae Aulicae Praesidi, Comiti à Stahrenberg; Patrono sVo pLVrIMe CoLenDo. Gaudeo te salvum redivivae à morte saluti Sacratam faustè concelebrare Diem, Quam per Nestoreos reducem feliciter annos Ut salvus recolas ad tua vota, precor. Accrescantque tibi pariter crescentibûs annîs 5 Fortunae, laudis, gloriae, honoris opes. Ac tandem post tam sera et felicia fata Aeternae in coelis posside gloriae opes. Hoc pietas, illud virtus tua, ritè reposcit: Ac sincera tui vota clientis avent. 10 Hunc aliquando tuis solere favoribus aptum Redde ad servitium Caesaris atque tuum. Et xenium, quanquàm nimiùm levidense, quod offert, Accipe laeto animo, terque quaterque vale. DIe qVInta aprILIs, pasChatI soLeMnI 15
55a. Responsum Domini Beseredy Hactenus aeger eram, nimio durante catharro: Bruma mihi toto tempore tristis erat. Ad Musas ideò fueram tantisper ineptus, Vix mihi per venas fluxerat ipse cruor. 82 Nec mihi pro gustu sapiebant pocula Bacchi;, 5 Cocta magìs placuit saepiùs unda mihi. Hinc ergo veniam dabis, Illustrissime Vates, Quòd responsa tibi debita nulla dabam. At nunc Vere novo reparata vivo salute, Sint grates domino gloria lausque Deo. 10 Tardigrado interea jam nunc compareo voto: Adferat hic Annus prospera cuncta tibi. Nestoreïs annis celebres paschalia festa: Cum reliquis charis, quos tibi jungit amor. Ad te, si possem, vellem properare Viennam; 15 At nunc Austriacas vix licet ire vias. Hîs me commendo Tibi, dilectissime Apollo, Vive diu felix, meque fovendo vale. DabaM eX arCe FraCnensI, Ipsa DoMInICa In aLbIs tItVLata. 20
57. {58.} Ad Dominum Ujvarium Cancellariae Ungaricae Registratorem Accipe coelestis delineamenta figurae: Talis erat, quo tu tempore natus eras. Cujus ego quaedam portenta arcana revelo: Avertat mala, det prospera quaeque Deus. Tu tamen hoc, Emerice, tui munusculum amici 5 Charum habiture, diu vive, vige, atque Vale. die 14. Aprilis
58. {59.} Ad Dominum Maximilianum Udalricum Comitem à Kavnicz Ille, tui Cultor, Comes Udalrice, parentis, Et genio magni et munere, Paulus Eques, Utqúe tuos possim meruisse decenter amores, Quaerebam tempus materiamque diu. Obtigit hoc tandem, nata tibi prole virili, 5 In qua solatum convenit esse Patrem. Hujus ego intuitus coelestem ritè figuram, Quodqúe illi spondent sydera clara bonum, Descripsi, ùt potui, tenui congesta papyro, Atque oculis subdo conspicienda tuis. 10 Accipe grato animo studium coeleste: clientem Meqúe Patris quondam, nunc tuum, amato. Vale. Viennae 29. Aprilis 1711.
59. {60} Ad Dominum Beseredium Septimus est, Beseredy, dies, quòd Ferrea ab arce Venerit ad nostras littera grata manus, Qua me de propria certum facis esse salute, Post mala, quae senibus lurida bruma parit. Gratulor haec superasse satìs feliciter, optans 5 Prosit sumpta recens et medicina magìs. 84 Quatenus incolumis tot adhuc, quot et hactenus, annos Enumeres: Pylios fortè nec ipse cupis. Ast ego te cupii potuisse videre Viennae, Libare et fronti basia amica tuae. 10 Sed non venisti cum Principe, et annè sequeris, Nescio, cùm scribas nil superinde mihi. Interea quid agam, defuncto Caesare? num post Bis septem menses praestet abire domum? Aut Regem Carlum juvet expectare Viennae? 15 Consilii experior sufficientis inops. Rebus enim infectis, consumptoque aere, redire Hinc pudor ingenuus terret, et inde dolor. Adventum contrà longum spectare profectò Bursa negat mediis evacuata suis. 20 Expectabo tamen: paucis fortasse diebus Certior adventum dicere fama sciet. Quae si venturi citò spem dabit: ultrò morabor Dum veniat; secùs est cautius ire domum. Atque utinam veniat citò regnaturus in Hunnis, 25 Romano Caesar praesit et Imperio. Iuraque det populis optataeque otia pacis, Restituens Regno pristina membra suo. Sed quoniam Fortuna suos tegit abdita sensus, Cunctaque ab aethereo numine dona fluunt, 30 85 Pura mente Deum, qui Mens est pura, colamus: Spectanda ut nostrae sint meliora spei. Iupiter inprimìs cunctis est ritè colendus, Postque Iovem Regem subdita Regna colant. Quòd nec ego priùs haec dederim responsa, labores 35 Astrologi quidam causa fuêre mihi; Tum solitae curae peregrino hac hospiti in urbe, Quae magè quàm senium debilitare solent. Felix, cuj gravibus curis exempta senectus Inter privatos vivit agitque lares. 40 Astra secus mecum scio disposuisse, ferendum est! Nempè Deus sic vult, qui regit astra. Vale. Viennae 5. Maij 1711.
60. <Epistola Adami Beseredy> {61.} Spectabili ac Magnifico Domino Paulo Libero Baroni à Ritter, Equiti Aurato Inclitorum Comitatuum Segniensis et Modruensis Vice-Comiti Salutem Plurimam Dico Adventura brevi Pentecostulia Festa Et Complura tibi fausta futura precor Ut Tua laetifices praecordia Spiritus Almus Concilietque Tibi desuper Omne bonum. Exhilaret Maestos Animos, quos heu! Iosephi 5 Caesaris Augusti tristia Fata premunt. 86 Austriae et Hungariae Lacrimas, qui abstergat amaras ProDeat ah! CaroLVs DesIDerata saLVS O utinam veniat, properet cito Caesar in Urbem Inque Suis Regnis Rex pius Ipse regat. 10 Interea Vates tantisper fixus in Urbe Donec adest Carolus, Contineare parum. Non opus est properare Domum, Patriamque tenere: Te suscepit enim Caesareana Domus. Adventu Caroli Tua rursum Palma Virebit: 15 Cingeris Lauro denùo multiplici. Tempora iam nobis Deus Optimus optima reddet, Unde reflorescet Pacis Oliva brevi, Nec pestis, nec Turca, nec Ullus Praedo vel Hostis, Iam dudum nostris constat inesse Plagis. 20 Iam spes Libertatis erit, jam Cura Peculij, Securusque suos findet Arator Agros. Hinc mihi iam fortasse licebit adire Corynthum, Urbe Viennensi tandem aliquando frui. Sic tecum coniungar adhuc, ni forte molestus 25 Adfuero, Votis satfaciendo Meis. Interea me commendo Tibi, permaneoque Servus, et ante fui semper ubique. Vale. DabantVr In arCe paLatInaLI K Is MartonII Die 20. Maij Adamus Bezeredy
<61> Ad Dominum Camerae Cęsareae Praesidem Cùm mihi fata negent tractare negotia posse, Segnia diversis otia rumpo metris. Horum etiam tua sit, Comes Excellentia censor: Ingenij et genij Censor ò esse velit! Qui tamen absque Suo torpent, vilentque labore, 5 Virtutem nutrit gloriae amore labor. Tu potes et servare hominem, tu reddere et aptum, Utilem et obsequijs Caesaris, atque tuis. Viventis fac (quaeso) fave: fac serviat ergo Praeter servitium, qui cupit ultrò nihil. 10 Dixi forte, fave: bene dixi. Quippe benignos Qualis es ipse, decet ritè favere probis. Ergo fave, dum vivo, brevis nam linia Vitae est, Utilis hac possum quum tamen esse. Vale. Viennae 24. Iulij Anno 1711.
62. Ad Dominum Praelatum Cinum Quem mihi suasisti non pridem, Cine, laborem, Nunc tandem primò distribuisse licet. Quòd fermè pudeat serum producere; quamvìs Sub calamo tempus sustulit ille breve: 88 Censores tantò, pressor, pactorque morati, 5 Dudum à te lectum, quippe fuere librum. Hunc tu distribuas, excusaturus Amicis, Crastino ad Heroës ast ego manè feram. Cultoremque tuum, licèt extorremque senemque, Pro pietate tua, semper amato. Vale. 10 Viennae die 21. Aprilis 1712.
63. Ad eundem Omnia jàm data sunt exempla Heroibus illis, Quejs torques Caesar sertaque Apollo tulit. Turrius et Kolovrat solus modò restat: ad istos Non sivere meos servi adiisse libros. Cras utrumque tamen visam: si forte licebit. 5 Si nec idem liceat, non mea culpa. Vale. Viennae 26. Aprilis