CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus ritter-1702.xml in collectione vitezovic-epistolae.

Functio nominatur: /documentum/vitezovic-epistolae/ritter-1702.xml.

Documentum ritter-1702.xml in db vitezovic-epistolae


V. Equitis Pauli Ritter Epistolarum metricarum liber – 1702 EQUITIS PAVLI RITTER, EPISTOLARUM METRICARUM LIBER [---]
1. Ad Dominum Praepositum Majorem Ecclesiae Zagrabiensis, nomine alterius Quo sacrata tuo celebrantur festa Patrono Sole, tuas laudes, me celebrare decet. Scilicet hic mos est patria in regione vetustus, Natalem digno plaudere cuique diem. Tu mihi prae primis celebrandus es, inclyte Praesul, 5 Qui mihi Patronus, qui mihi penè pater, Tum nec eo solum, quo me devincis amore, Sed qua virtutum fertilitate vales. Contulit in te omnes Natura pijssima dotes, Fronte, oculis, vultu spirat et ore decor. 10 Hinc facilè internos licet hinc cognoscere sensus, Quanta venustatis munera pectus alit. 90 In te verus Amor divini fragrat honoris, In te Christiacae proximitatis amor. Conscius humanae Divinae et legis, eandem 15 Verbo ac exemplis exequi utramque doces. Quòd tibi majores multo debentur honores, Tam quibus Ecclesiae, quam quoque Fora nitent. Sed quia Fortunae celsam summittere mentem, Indignum justè, Vir generose, putas, 20 Scilicet ille vagum fortunae numen adorat, Ardua virtutis qui juga adire nequit, Qui solem vitat tenebrosae noctis amicus; Solem inconcussa tu bene fronte capis. Denique laudandus magìs est, qui multa meretur, 25 Quàm qui multa habet et pauca meretur idem. Excessi, plusquam juvenili praeditus ausu: Officij nunc est reddere vota mei. Ergo ad praepositum, veniam poscendo, revertor, Et sacrum Pauli, Paule, resumo diem. 30 Gratulor hunc redijsse tibi, Vir ò inclyte, salvo, Nestorei redeant taliter, opto, precor. Dij tibi dent (inquam) vitam producere longam, Ornato mytra, purpureaque toga; Postquam huius vitae cursum feliciter actum, 35 Aeterna in coelis prosperitate frui. Vota lubens habeas, devoto pectore sumpta, Prosperet omnipotens quae pia vota Deus. Vive ergo incolumis ter felix atque beatus, Quae mea vota pij muneris instar habe. 40 Vive diu, vive ò felix, ò vive beatus, Tu mihi Patronus, tu pater esto. Vale. pro die Conversionis Sancti Pauli Apostoli 1702. 91
2. Ad Eundem Laetor, ut incolumis magno sacrata Patrono Festa die fausta, Vir venerande, colis, Qua Saulus, salvus: mutatoque nomine, Paulus, Cum plausu Ecclesiae multiplicavit opes. Ex casu labentis equi quum surgére maior 5 Incepitque aequi scire, docere modum. Magna dies toti secum resplenduit Orbi, Qua caecus rectum cernere caepit iter. Digna dies plausu digna et natalibus haec est, Dignus et ipse vives, cuj precor omne bonum. 10 Fausta igitur celebres haec et quam plurima festa, Pro meritis major tu quoque surge tuis. Qui Patriam decoras, decoreris in ipsa et in Orbe, Inter Caelicolas post recolende viros. Xenia non mitto pretiosa: haec nempe negavit 15 Votis et meritis sors inimica meis. Campanam dono, prope cuj subscribo, proculque Congrua virtuti symbola, Paule, tuae. Cuius fama prope et vastum procul alta per Orbem Personet ad laudes grata frequensque tuas. 20 Accipe laeto animo: pretium pensareque noli, Sed solum affectum, quo tuus exto. Vale. Zagrabiae 25. Januarii
3. Ad Dominum Comitem Joannem Ferdinandum ab Herberstein, Consilii Bellici Graecensis Vice-Praesidem Oblitus fortasse tui, Ferdnande, clientis Vivis, et ignotus fors tibi quaeror Eques. Postquam nulla diu de te mihi nuntia venit Fama, haec jàm ternis sollicitata notis. 92 Ignoro causam, culpae non conscius in me, 5 Invideat nisi sors te quoque dura mihi. Optabam reditusque tui faustaeque salutis Notitia pectus laetificare meum, Quod tibi devotum fragrat candore perenni, Insuper et totum me facit esse tuum. 10 Nuper et ipse domum redij sat fessus ab Aula, Ad quam bis seno mense moratus eram. Si factos posses, Ferdnande, videre labores, Quàmque penès misera sorte agitatus eram, Nescires num plus mirandum aut compatiendum 15 Esset: utrinque gravi pondere dignus eram. Nunc tamen, ut coepi lassam reparare salutem, Mandato Augusti me nova cura manet, Qua peragranda mihi vetus est quoque patria, postquam Exequar in Slavnis jussa benigna plagis. 20 Illic, venturum noviter discernere fines, Patronum spero posse videre meum. Qui, precor, ut talis persistas, qualis ad Unnam Es mihi pollicitus velle manere. Vale. Zagrabiae 30. Januarii
4. Ad Dominum Rudolphum Comitem Rabatta Quae solam defert tibi nuntia missa salutem, Devoti haec animi littera testis erit. Huncce meum tibi pectus alit, Comes inclyte: postquam Non alio me sors dotat iniqua bono. Qualem praeterea de cunctis indole dignus, 5 In me uno summe perpetuumque leges. Hoc (precor) affectûs devoti munus amanti Excipias animo, dilige meque. Vale. Zagrabiae 30. Januarii 93
5. Ad Dominum Comitem Bucellenium, Supremum Aulae Cancellarium Tarda licèt (quia hèri primò sub vespere lata) Grata tua venit charta notata mea Dulcia nominibus fixi tamen oscula scriptis, Figere quae manui terra remota negat. Exprimis affectum solita pietate paternum: 5 Devotus vincor taliter ultrò cliens. Nec me fata sinant priùs {ex} hac excedere luce, Quàm mea te constet ritè probante fides. Jam sensim redeunt ad pristina munera vires, Mensque cupit voti compos adesse sui. 10 Hinc subitò studijs notisque laboribus apti, Proficuum Augustis aggrediemur opus. Quorum sola mihi spectanda est gratia, quem jàm Solatur nullus patrio in orbe favor; Ne noceat meruisse bono, neve inclyta virtus 15 Damnet, et exilio puniat illa suos. Id mihi sperandum, te protectore patrono, Da precor, et cordi vota clientis habe. Jam tuus in vasto cultor legor orbe: fidele, Quod me ritè decet, postmodo munus agam. 20 Tu quoque cultorem, tanti pro laude Patroni, Nec pòst, ò Juli, desine amare. Vale. Zagrabiae 30. Januari 1702.
6. Ad Dominum Episcopum Tininiensem Cùm mihi se parcam rebus melioribus offert Sors mea, ne chartis parcus et ipse ferar, Hanc tibi lineolis brevibus transmitto litatam, Fida sit obsequij testis ut illa mei. 94 Quo me praeterito devovi sponte sub anno, 5 Cultor ubì Augustae Vindebonensis eram. Hoc constante fide sum servaturus adusque Dum mea me terris vivere fata sinent; Quin et post obitum devotio vera superstes In libris vivet non moritura meis. 10 Multorum obsequijs te virtus inclyta dignum Fecit et ingenuus Regis in aede valor. Quod vires nequeunt, supplebit grata voluntas: Haec accepta tibi quatenus esto, precor. Nunc ego Zagrabiae (Savi quae prospicit amnem 15 Colle ex vicino) sanior urbe moror, Postquam morborum moles superata recessit Affligens multo languida membra die. Sed nunc Adriaci montosas aequoris oras Visere dura mihi tempora posse negant. 20 Ingens Ferratas etenim nix obruit Alpes, Totamque obstruxit, duram aliunde, viam. Hinc spectanda mihi est verni clementior aura Temporis, ut votum ritè ineatur iter, Quo non pauca meo nanciscar commoda Regi, 25 Bis tribus à saeclis penè sepulta videns. Tu tamen, ut reliquos Iusti et Virtutis amantes, Ac Regi fidos, Praesul, amare soles, Me quoque amato, precor: superisque et Rege benignis, Ad tua ter felix vivito vota. Vale. 30 Zagrabiae 6. Martij
7. Ad Dominum Comitem Bucellenium, Supremum Aulae Cancellarium Nuper ab urbe ista Graeci cognomine montis, Tradita quod fuerit littera, spero, tibi, 95 Littera non modicos Patrono quaesta dolores, Quos in me vulgi mens inimica struit. Quòd me virtutis studium rerumque parata 5 Notitia, atque boni publici amicus amor, Praetulerit multis privata sorte beatis, Hique domi, sed ego clarus in orbe legar. Tum quoniam quidam, pars vel fors major eorum, Commoti nimium suspicione rudi, 10 Vindebonam per te nuper, Friderice, vocatum, Adversùs regni jura stetisse putant. Quos quam falsa tenet, periniquaque opinio de me, Te simul in testem scriptaqua clara voco. Feci quod cuncti fors non fecisse valerent, 15 Quorum nostra ferus nomina livor edit. Feci opus, in quali monstravi plurima Regis Commoda, quo curat tempore quisque sua. Quod quia te, Iuli, curante fideliter actum est, Laudari à Regno Regeque dignus eras. 20 Id tibi deberi satiùs quò comprobet Orbis, Atque ego falsa suspicione leuer, Da, liceat, vulgata typis offerre Monarchae Augusto, mecum ne moriatur opus. Cultorisque habeas curam, Patrone, fidelis, 25 Ne mea sit virtus perniciosa mihi. Cum non proficiam mordaces inter Erynnes, Deficiam penitus ne tamen, oro, juva. Ut qui semper amas verae virtutis amantes, Me quoque ne quando desine amare. Vale. 30 Zagrabiae 6. Martij
8. Ad Eundem 96 Hęc est quarta dies, quòd ab isthinc altera nostra Ad te sit breviter littera scripta manu. Saepè et plura rudi vellem depromere scripto, Sed medium crebrò deleo scriptor opus. Scilicet offensum metuo, prolixior illo, 5 Cum nil jucundi scribere sorte datur. Nec decet adversi nova semper tristia fati Ad tantos querula voce referre viros. Sunt majora tuae commissa negotia curae, Et poscit studium Caesaris Aula tuum. 10 Ipseque perpetuis mentem submittere fatis, Fortis, et adversas debeo ferre vices. Si non viventem, certè post funera et hosti, Me virtus dignum reddet amore mea. Jam nil fortunae fido: nam tempora cerno 15 Ferri in continuas deteriora dies. Felix, qui juvenis fortunam coepit amicam; Taliter à facto non abit illa sene. Ne tamen obsequij culpes me fortè fidelis Oblitum, testes mitto subinde notas. 20 Quas causaturas tali fastidia causa Praesumens, animo spero minora tuo. Culpandus magè namque forem, quo segnior illa Praestarem: grati nomen habere placet. Utque mihi meritum faciat devotio majus, 25 Qua colere incepi te simul atque tuos, His parvum et ruditer uestitum iungo libellum Subscriptum Genero sponte et amore tuo. Qui cum te genio felix imitetur acuto, Seque aptum magnis rebus et ipse facit, 30 Optabam; tecum simul ut me diligat idem, Ritequè ego cultor sic utriusque vocer. 97 Ut tamen hoc placeat tanto magè munus eidem, Praebendum à manibus dirigo, et oro, tuis. Gratius est semper donum, quo charior illud 35 Exhibet, et pretium verus adauget amor. Non factum: fateor: non, ùt decuisset, amictum est, Hoc urbs artifice et rebus egena facit. Pensari affectum, non rem suadebis, et à quo, Non quid proveniat, censeat ipse, velim. 40 Quid uerò faciam tanto jàm tempore, quaeres: Instem propositis an tamen usque meis? Nota diu primùm non aegritudo sinebat, Post mala praepediunt tempora, sumere iter, Quo promissa queam perquirere jura Monarchae 45 Augusti, quae jàm saecula plura tegunt. Ferreus oppletus nivibus praegrandibus est Mons, Una per hunc nobis est adeunda via. Quae primò ad Paschae divini festa patebit, Aestate in media dura gravisque minùs. 50 Hìc quoque nil facio: Custos Archiva reservat, Aetate ut gravior sicque labore minor. Altera quae causa est, licitè non autumo Vates; Certus in Archivo hoc multa latere bona Hinc tibi et Augusto recta ut sit opinio de me, 55 Quaeso, nec ex culpa quid perijsse mea. Optima mens mihi semper inest, viresque valerent, Dum non materiam sors inimica neget. Vertitur interea mihi his cum affinibus ishic, Qui bona consortis diripuere meae. 60 Sat me discretum bis tres fuit esse per annos, Et mea cum placidis poscere jura modis. Ast amor omnis abest Affines inter et ipsos Fratres: lis cujvis atque rapina placet. 98 Nescio, quae tandem benedictio ad axe sequetur? 65 Infelix domus et Patria amore carens! Sed tibi ne gravior sim tot, Fridrice, querelis, Finio. Cultorem tu, rogo, amato. Vale. Zagrabiae 10. Martij
9. Ad Principem Ungariae Proregem Rarior hinc scribo, nam rara novalia nobis Eveniunt, alijs adveniuntve plagis. Pacem Turca colit, qui nobis proximus hostis, Anne diu colent hanc, cautiùs ore premit. Quanto limitibus munit loca proxima nostris, 5 Vendere nec nobis, ùt priùs, audet equos. Suspectus tanto magìs esset habendus, ut idem Pluribus exemplis saecula lapsa probant: Ne mutet (veluti mutavit saepiùs antè) Juratam, nacta commoditate, fidem. 10 Nos, destructa minùs jam Turcò a Marte tuentur, Et contra nos sunt reddita Castra modò. Volvere non cessat mente attamen ille superba Pannonica primos in ditione status. Crebra etenim Thraci suspiria commovet Ossèk, 15 Dravea qui solido flumina ponte jugat. Ereptumque sibi graviter dolet ille Sigetum, Hanc mors sultani nobilitavit humum. Regia sed cunctos transcendit Buda dolores, Haec gemitus, lacrymas haec sibi dura movet. 20 Si quando reparet vires tam barbarus hostis, Barbarus, innataque ambitione tumens, Quàm facilè erumpens in aperto protinus agros, Ense suas repetet, lege minutus, opes. 99 Quis vel posse diu requiescere credat inermem, 25 Qui sortem in gladio, qui decus omne locat? Sed Deus omnipotens animum roburque tyranno Conterat, et pacem semper egere sinat; Qui te conservet Patriae, Dux inclyte, Patrem, Ac tu me famulum semper amato. Vale. 30 Zagrabiae 17. Martii
10. Ad Patrem Marinum Capucinum Scripta tua rectè venit mihi littera dextra, Cùm propè jam tempus Postae abeuntis adest. Hinc breviter scribo, scripturus plura fuissem, Tempore si modico longior hora foret. Me non inventa spes commoditate fefellit, 5 Quò minùs hinc ego te visere, Amice, queam. Accidit interea Dominam concedere fatis, Praetori nostro quae sociata fuit. Huc cras ducendae, dicet ut quoque ritè parentem, Ipsa mei sociae matris ad instar erat. 10 Tum quoque litis adest prope jam mihi terminus ortae, Quod te nunc nequeam visere, parce, rogo. Venturum certò speres me lite peracta, Interea felix, chare Marine, vale. Zagrabiae 17. Martii
11. Ad Dominum Magistrum Protonotarium Dominum Georgium Plemich Quo me prosequeris pridèm et constanter amore, Ille per effectus sat mihi constat amor. A me non meritum, fateor, nisi forsitan in me Tale sibi pretium mens tibi vota tulit. 100 Etenim mea mens animo tibi vota perenni, 5 Teque supra pretium quodlibet ipsa facit, Ut qui praecipuis naturae dotibus uber, Te veteri dignum nobilitate facis. Nobilis hoc secum fert sanguis et inclyta Virtus, Ut sibi devotos diligat atque probos. 10 Unicus es, video, justi servator amoris, Quo Chrovata priùs gens celebrata fuit. Dico, priùs, quia nunc mutata recessit ab illo, Et mutata brevi tempore, dico, nimis. Ante etenim Patribus nostris, nobisquemet ipsis, 15 Bella forìs fuerant, sed domi amicus amor. Nubiliora domi Bellis nunc odia apertis Insultant: exul vix reperitur amor. Quis tutos putet esse foris, quos patrij adurgent In proprias caedes arma movere lares? 20 Nostrarum infelix haec est revolutio rerum, Omnibus ante actis deteriorque status. Namque habuisse forìs pollentem viribus hostem, Subque dio noctes et vigilasse dies, Mille subire neces, plagasque referre cruentas, 25 Captivos fratres, vincula Turca pati, Saepè videre domos inimico Marte cremari, Et quicquid fieri posset ab hoste mali, Hic Chrovata fuit virtus exercita rebus, Sic nacta est laudis saepè perennis opes. Magnanimos faciebat amor pro Patriae honore, 30 Et pro vicini cuncta subire bono. Nunc, ubi Thrax iterum nobis se dixerit hostem, Duraque finita classica pace frement, Quod Patriae munimen adest, quo robore Thracem Arcere à par [---] finibus, oro, putat? 101 Dissidijs animos ab amoris corpore lapsos 35 Aegra etiam virtus summa coire facit. Excessi calamo fors liberiore: nec ista Fortassis curae dixeris esse meae. Majorum curis isthaec sunt tradita, nosco, Ipse tamen patrium non minùs opto bonum. 40 Magnus inest animus mihi (credas) semper ad illud, Sed factis humilem sors inimica facit. Sic ego perpetuus virtutis cultor honestae, Non partis opibus jàm velut exul ago. In patria (miror) mihi virtus odia causat, 45 Quae tamen externos, me redamare, movet. Tu sed ab incaepto non desine, Plemich, amore, Nobilis es genio, nobile nomen habes. Sive alium de [---] non speres forsitan usum; Cultorem laudis noveris esse tuae. 50 Cras manè ad funus Vice-Bani Coniugis ibo, Ad te me post cras ferre deinde paro. Interea Dominae parvum submitto libellum Miscentem levibus seria dicta jocis. Dij te conservent Patriae melioribus aevis; 55 Tu verò me non desine amare. Vale. Zagrabiae 20. Martii
<Epistola Ferdinandi ab Herberstein> 12. Perillustri, Magnifico, ac Clarissimo Domino Paulo Ritter, Equiti Sacri Romani Imperij, Ioannes Ferdinandus Comes ab Herberstein Salutem Plurimam Dicit Te mihi, Paule, probat verum constantia amicum, Hinc fore sincerum spes mihi certa subest. Non mea Te paveant diuturna silentia ad illas, Quae elapso proprias mense adiere manus. 102 Etsi me graves hinc detinuere labores; 5 Absit me nomen deposuisse tuum. Quos ego namquè tuae gratus Virtutis amores Flagrantes foveo, Tu sine fine puta. Quod nuper Augustam tantis depressus ad Aulam Sis curis, Magnos nam labor iste decet. 10 Diversis tandem solertia specimen amplae Virtutis voluit sic dare culta tuae. Isthaec dum varias sonuit celebrata per oras, Ingenium cupijt scire Vienna tuum. In quot, scire petam, divisa insignia libros, 15 An et finitus sit labor ille tuus? Te docuisse sat est, quos Nobilitate vigentes, Quotque illis insint stemmata cuncta plagis. Saepè tuos vidi fructus, horrensque stupensquè, Et te istorum aliquid mittere spero mihi. 20 Si placet ultrò loqui, cuperem, pede adesto soluto, Ligato haud unquam dogmata certa feres. Qualem promisi fidum me in partibus Unnae Semper ego talis replico et esse. Vale. Graecij 23. Martij 1702. Paratissimus ad servitia Fr. Joannes Ferdinandus Comes ab Herberstein
13. Ad Dominum Comitem Petrum Keglevich Quanto plus absum peregrinis Ritter in oris, Inter privatos sive quiesco lares, Tanto cerno mei curam tibi, Petre, minorem, Servi et promissi vix memoremque tui. 103 Praeteriere duo quatuor plus mensibus anni, 5 Quum colui Unnano proxima castra vado, Quòd me ritè tuo fueris complexus amore, Officij gratas me referente vices. Tunc per te certi est mihi sponsio facta caballi, Atque ex post vicibus ter repetita novis, 10 Et tunc praecipuè summo firmata rigore, Quando Blienensi lis tibi pro arce fuit. Promissi vinclique potest memor esse Tomasko, Qui famuli obsequium ritè fidelis agit. Hinc mihi praesentem fuit instituisse tabellam, 15 Ut nostras obeat, te penès, ipsa vices: Scilicet affectum restauret amore priorem, Promissumque diu ducere faxit equum. Hoc mihi nunc opus est, adituro Regna Liburna, Ille tui faciet crescere honoris opes. 20 Fidere da mihi in unum, alio da protinus uti, Et mecum jubeas ad tua vota. Vale. P. S. His adiungo nova dodatum luce libellum; Lectus, si fuerint otia quando, levet. Zagrabiae 31. Martii
14. Ad Dominum Ujvarium, Registratorem Cancellarium Aulicum Ungariae Qui mihi percharos inter numeraris amicos, Cum constante fide multa, Emerice, die. Accipe vel parvum firmo pro teste papyrum, Et procul absentem, te quod, Amice, colam. Nil novitatis habens, veterem commendat amorem, 5 Quo tibi devinctus ritè fatetur Eques. 104 Tuque vices, illum servando, redde novatas, Fortunisque novis, vive, beande diu. Collegas, charosque tuos Eques ultrò salutat, Cum quibus (optat) eum semper ama, atque vale. 10 Zagrabiae 31. Martii
15. Ad Dominum Cancellarium Aulicum Comitem Bucellenium Haud pridèm Illyrica vulgatum voce libellum, Ornatum Generi nobilitate tui, Adiunxi scriptae solito tibi more tabellae, Qua Genero veniat gratior ille tuo. Ignoro, hebdomada jam quarta instante, tabella 5 Num manibus, Juli, lata sit illa tuis. Pro novitate penès junxi quoque funebre carmen, Ecclesiae hujatis Canonico positum. Qui plus viginti septem moriendo reliquit Florenûm studio millia parta suo. 10 Sic modo presbyteris barbas sors divitiasque, Imberbi cessit nobilitate viris. Cum barbis respectus abit: decus omne ministrat Aevi; Nobilitatis sic magè semper eget. Archivi Custos commissa negotia differt, 15 Perque alium fieri, quod nequit ipse, negat. Littus in Adriacum proficiscar, lite peracta, Fors mihi tam durè non ibi curret opus. Interea (ut semper petij) petijsse licebit, Me, tibi devotum, haud desine amare. Vale. 20 Zagrabiae 31. Martii
16. Ad Dominum Comitem Cobencel Illustri a socero datus est fortasse libellus Jam tibi, sub titulis editus ille tuis. 105 Taliter optabam tradi tibi scilicet ipsum, Gratus et acceptus quò magìs esse queat. Et spero acceptum fore jàm, gratumque futurum, 5 Facturum memorem Teque aliquando mei. Qui jàm Savanis, Dravnisque canorus in oris, Ad maris Adriaci littora vasta sonat; Charus ubique, tuae perfert encomia famae, Autor at illius charus ò esto tibi. 10 Ut tibi per socerum cupii, Caspare, placere, Per te sim socero charior, opto, tuo. Cumque illo felix ad plurima vivito lustra, Incolumisque colas Paschata fausta. Vale. Zagrabiae 14. Aprilis
17. Ad Dominum Comitem Bucellenium, Supremum Aulae Cancellarium Percepi gratam reverenti fronte tabellam, Quae mens egroto corpore laeta fuit. Me nam consilio multum sapiente refecit, Solaturque animum spe meliore meum. Sed quòd non currat pedibus tua Musa ligatis, 5 Excusare mihi, non fuit illud opus. Scilicet ingentes cumulat tibi Curia curas, Magna sibi magnos postulat Aula Viros. Ut densę offendunt montana cacumina nubes, Cum Titan humili vult renitere solo, 10 Sic adeunt magnae Magnorum tempora curae, Pace sua ut possint inferiora frui. Nec modò fit pretium lepidis, uelut ante Poetis, Inducunt mores saecula quoque novos. Scribendo genius meus hanc inclinat ad artem, 15 Numen et Heroes quae magìs apta colit. 106 Conscripta in versu lego biblia sacra canoro, Bellacum in versu Martia facta Ducum. Haec epulas inter prisci et cecinere choreas, At superum laudes nunc quoque Mysta canit. 20 Quam tamen à pauco spernit quodammodo Mundus Tempore, quò minor est semper honoris amor. Ut primùm nuper motam finivero litem, Cuj decima nona terminus alter erit. Non potis hìc multum scriptis prodesse negatis, 25 Ulteriùs quaeram Caesaris obsequium. Interea felix ter faustum terque beatum Hoc tibi Pascha pie, et multa futura precor. Quae salvus celebras, completaque vota videbo, Et pòst cum sanctis vivito in Axe. Vale. 30 Zagrabiae 14. Aprilis
18. Ad Magistrum Protonotarium Plemeć Laudatum Patriae morem nève arguar inter Fortunae adversas praeterijsse vices: Mitto, licet nimiùm leve, munus; quale sub ista Musaeum poterat promere sorte meum. Quod nataliƷans fatis melioribus auctus 5 Accipies animo, spero precorque, bono. Muneribus pretium non res facit ipsa laborve, Quantum animus dantis magnus et ipse bonus. At qui cuncta regit, Deus optimus, astra solumque, Muneribus largè te beet ille suis. 10 Saepiùs ut divi recolas, sacra Festa Georgij, Ad tua vota et cum prosperitate. Vale. Zagrabiae 24. Aprilis
19. Ad Dominum Petrum Comitem Keglevitium Spero, cum adiuncto quod littera nostra libello Sit nuper manibus tradita, Petre, tuis. Sed necdum dignatus eras me reddere certum, In quo amor est meus, in quo tua sponsa statu? Zagrabiam interea venit, visitque Tomasko 5 Me tuus at praeter spem, pedes ille fuit. Vel nulli nascuntur equi, vel crescere nolunt. Jam tibi: ter sponsi vel memor esse nequis. Ille satìs meminit, testisque et nuntius ipse Fidus verna tibi; praestat is ultrò fidem. 10 Non equus est tanti mihi (quamquàm hoc indigus essem) Nec dolor est gratis quid meruisse tibi, Sed quoniam multis dixi, a te sponte promissum, Quod pro laude tuae nobilitatis erat; Iudicium ne fortè ferant in utrumque sinistrum, 15 Hoc metuo, ad cunctos integer esse volens. Ergo cura tibi sit equi, Comes inclyte, quaeso: Cura tui mihi sed semper honoris erit. Stemmatis Illyrici primum nunc mitto libellum; Missurus reliquos fors aliquando. Vale. 20 Zagrabiae 28. Aprilis
20. Ad Dominum Comitem Ferdinandum ab Herberstein Scripta stylo nuper tibi littera bina salute, Jàm lecta est oculis utraque, spero, tuis. Sed mihi nulla tuum retulit, Comes inclyte, sensum: Quidve secunda spei possit habere bonae? Si quando famulum velles juvisse fidelem, 5 Nunc operam da, cum causa sit atque modus. 108 Nosti, me rerum satìs illic esse peritum, Antèque idem munus pertinuisse mihi. Ne peto, privatae causa utilitatis id ipsum, Sed pro communi Caesareoque bono. 10 Hac in parte potes multum, Ferdnande, juvare, Quique bonum populi Caesareumque cupis: Non desiste, precor, promissum saepè favorem In modo praetensum ferre benignus opus. Ne plus ingrata lateam Philomusus in urbe, 15 Sed patrij attendam commoda justa soli. Accrescet mecum meritorum Sparta tuorum, Semper amo cultor qui tuus esse. Vale. Zagrabiae 5. Maij
21. Ad Dominum Comitem Bucellenium, Supremum Aulae Cancellarium
Ante dies octo sensu, Fridrice, soluto Scripta nimis propere verba ferenda dedi. Da veniam quòd non mendas correxerit autor, Plurima scribenti Posta negavit idem. Tu tamen expressis solita ruditate petitis 5 Patroni ingenua mente faveto boni. Praetensum ad munus me non erit aptior alter, Ultrò commissum quod mihi et antè fuit. Sponte resignatum vidit mutatio rerum, Quando huius terrae me revocabat amor. 10 Nam tunc et Prorex et Primas Praesul amici Non secus ac verus me tenuere Pater. Tunc mihi Nobilitas sincerè addicta favebat, Omnibus (ut verbo dicam) in amore fui, Nec mihi spes deerat majorum semper honorum, 15 In laudem virtus crevit ubique mea. 109 Nunc alter Prorex absens et Episcopus alter, Altera nunc facies Nobilitatis adest. Quisque suum curat, sua quisque attendit, ut ipse Hìc ut in exilio me modò reperiam. 20 Et, quod in ingenua magìs est mirabile mente, Inter cognatos lisque odiumque furit. Candidus hoc animus pietatis abhorret amore, Virtutem reliquis anteferendo bonis. Non privata meae quaerebant commoda curae, 25 Nec Likense modò munus ad illa peto. Tranquillum Populique statum, Regisque fidele Curandi obsequium mens mihi semper erat. Sola etenim nutrit nos et delectat honestas Estque probo merces gloria summa viro. 30 Non esset Regno me ditior huicce Paręcus, Si propria, ut reliquis, res mihi culta foret. Primus ad augustam de nunc viventibus Aulam Publica praeclarè munia obivit Eques, Quem praedecessor tuus olim noverat Hocher, 35 Amplexus juvenem maximo amore senex. Quem celsae Lamberg Aulae praefectus amabat, Et qui Urbi praesul tunc, Emericus, erat. Swartzemberg Princeps, reliquique profectò Ministri In charis Equitem, crede, habuere tuum. 40 Nullus enim ex Hunnis, nullus de gente Croata, Pro Synodo grates Soproniense tulit. Ipse tuli quatuor Regnorum nomine grates; Expressasque typis Caesar et Orbis habet. Pro quibus et multis alijs hujusque peractis, 45 Servat adhuc Caesar praemia servitijs. Nunc postquam primos rapuit mihi Parca Patronos, Sit nove, chara tibi cura, Patrone, mei. 110 Nactus in alpinae viduata gubernia Likae, Quid possum plus pro Caesare, ut ultrò probem. 50 Promotore tui, quaeso, Vir magne, favore Effice, quo virtus clareat ultrò mea. Ut Ducibus cedit victore à milite palma, Sic tua gloria erit me meruisse bene. Et potes augustam multum autoratus ad Aulam, 55 Et quia amas me, quod postulo spero. Vale. Zagrabiae 5. Maij 1702.
P. S. Conspectu Augusti si dignam videris esse, Ad sacras veniat juncta tabella manus.
22. LeopoLDo Magno, pIo CaesarI Inconcussa fides, Caesar, studiumque fidele, Sat Majestati constat adusque tuae, Qualiter augusto mea solvere debita Regi, Et meritum studui multiplicare patrum. Omne mihi studium dulce est, labor omnis amatus, 5 Principis ad laudem aut commoda grata pii. Quin semper mihi major erat duratque cupido, De solio semper plus meruisse tuo. Nec vires deerant, deerat nec prompta voluntas, Sed fortuna impar et locus hisce fuit. 10 Nunc ubi Ramschissel, Likae qui praefuit agris, Clauserit hoc summum nuper in Orbe diem, Supplex oro, vacans illud mihi credito, Caesar, Quod mihi commissum munus, et antè fuit, Ut poterit monstrare Comes Bucelenus id ipsum: 15 Is, tibi sincerus, scripta, minister, habet. Hanc ornaturum promitto me tibi Spartam, Ad quam prae reliquis et priùs aptus eram. 111 Intra pauca tuae, pie Caesar, tempora Likae, Conabor priscum restituisse decus. 20 Quae tibi, quaeque Deo, populo repleta fideli, Fructuet, in solidum ritè reducta statum. Sic florem terrae, gratum mihi redde laborem, Atque Orbi felix impera in aeva. Vale. fIDeLIs serVVs eqVes, VItae prosperItatIsqVe 25 aeVIter natVrae InCreMenta VoVet. Zagrabiae 5. Maij 1702.
23. Ad Dominum Comitem Cobencel Illustri soceroque tuo, proprioque Patrono, Cùm genio insigni tùm pietate Viro, Commendata dedi quaedam, Caspare, petita, Attendens populi Caesareumque bonum, Detur cura mihi ut vacuae sine praeside terrae, 5 Quae Likae nomen perfluo ab amne tulit. Hoc mihi prae cunctis debetur munus in illa, De qua Pro-Comitis nomina servo diu Imò supremi Scrissae unà Corbaviaeque Praefecti regimen subfuit antè mihi, 10 Ut non mundanis solum imperitasse licebat, Ast et de sacris disposuisse mihi. Scripta tuo socero super his authentica misi, In quo conceptus spem mihi praebet amor. Tu tamen, ut meritò, Comes, es charissimus illi, 15 Et me cultorem diligis ultrò tuum, Auxiliare, precor, digneris ut addere verbum, Quo mea prae reliquis causa triumphet ouans. Invenies illis nullum magè partibus aptum, Sed nec qui vobis gratior esse velit. 20 112 Nosti me meritum de celsa Caesaris Aula, Nacto hoc officio plura merebor Eques. Caesaris ergo bonum curato meumque laborem, Et me, quod semper postulo, amato. Vale. Zagrabiae 5. Maij 1702.
24. Ad Dominum Ferdinandum Comitem ab Herberstein Nuper item, Veneris dictae sub luce diei, Altera scripta dedi simpliciore stylo. Quae jàm fortè meum tibi deposuere petitum, Quando Coronino Lika regenda data est. Spero, tuo fore me, Ferdnande, favore beatum, 5 Quò magìs ipse mei justa petita vides, Ut recolam tandem patrias novus incola terras, Neve meos artus terra aliena tegat, Illic ut possim genio requiescere fesso, Reddere Patronis obsequiumque meis. 10 Illis te nactum supremi jura strategi, Dignus ut es pridèm, spero praesse plagis. Et demum ante duos, quem vovi corditus annos, Ut decet ipse etiam te, comitetur honor. Nunc nihil occurrit, quod dignum scribier esset: 15 Extractum praelo, mitto poëma rude. Cuj componendo causam mihi fecit Amicus Ter cum promissa ludificando fide. Sic fit saepè isthìc, ubi vix sincerus amicus Inter cognatos! Finio dicta. Vale. 20 Zagrabiae 15. Maij
<Responsum F. ab Herberstein> 25. Perillustri, Magnifico ac Generoso Domino Paulo Ritter, Sacri Romani Imperii Equiti Aurato Joannes Ferdinandus Comes ab Herbertstein Salutem Plurimam Dicit Non dubito, ad nuperas respondens proxima rectè Ad te pervenit pagina missa tibi. In qua rescripsi Rambschissel vivere sanum, Hinc ego nec quidquam in hisce juvare queo. Non munus hoc vacuum, minùs est donatio nostra haec, 5 Ast excelsa potest Cammera sola dare. Quod dixi, dicam, promissi saepè favoris Semper ero, manibus sed bene trade viam. Pro mihi transmissis grates tibi reddo falerni Metris; his maneo servus ubique. Vale. 10 Graecij 15. Maij 1702. Paratissimus ad servitia F. Joannes Ferdinandus Comes ab Herberstein
26. Ad Dominum Comitem Bucellenium, Supremum Aulae Cancellarium Tandem iterum varias mea lis vexata per artes, Justa licet, jussa est fine carere suo. Sed nihil obstupui plùs quàm periuria – mirum! – Affini tantum chara noverca fuit! Consortis dotem dum juris tramite quaero, 5 Res proprias ideò perdere dignus eram? Subtrahe ab hinc (rogo) me, ne per tot taedia vitae Deficiam, quia nunc exul et esse velim. Jam nihil est, quod me tenuisse diutiùs isthìc, Possit: in optata pergere curo via. 10 Tu tamen (ut forsan mea sors contendere posset) Quaeso mei nolis immemor esse. Vale. Zagrabiae 19. Maij
27. Ad Dominum Comitem Ferdinandum ab Herberstein Rectè iter arripio Senonas accinctus in oras, Causa huc Caesarei me jubet ire boni. Tu, Ferdnande, meum cures (rogo) protinus illic Ut satius de te et Caesare post merear. In me Caesar habet, sed habes tuque ipse fidelem 5 Servum, felicem quem fac amore tuo. Nil novitatis adest, quod ab hinc tibi scribere possem, Sed voveo: felix incolumisque vale. Zagrabiae 24. Maij 1702.
28. Ad Dominum Comitem Bucellenium, Supremum Aulae Cancellarium Postquam iter Adriacum cura vigilante peregi, In Graeco proprios jam colo monte lares, Augustam mihi donec iter statuatur ad Aulam, Ut figam manibus basia grata tuis. Tunc quoque percipies, nuper me vera locutum, 5 Et pro Caesareo sollicitum esse bono. Cujus et ipse boni cùm sis sincerus amator, Ultrò, aliunde tuum, me (rogo) amato. Vale. Zagrabiae 15. Junij
29. Ad Dominum Ferdinandum Comitem ab Herberstein Vinodolas nuper, Segnam inter Flumen et oras Lustravi: reducem mons modò Graecus habet. Non pransum, non coena mihi fuit ulla, salutis Pocula quando tuae non celebrabat Eques. Charus ubique viges, ignotis nomine clarus: 5 Dij tamen, ut praesis his aliquando, velint. 115 Nunquam prosperius quàm grato Principe recta Regnorum et Regum res bene stare solet. Hinc post me quasdam dicunt misisse tabellas, Inter quas unam credo fuisse tuam. 10 Expecto Senonum redituras anxius urbe, Quae me per variam praeteriere viam. Augustam mihi tunc iter aggredietur ad aulam, Hac te confido visere posse via. Dij faciant salvum mihi te, incolumemque videre, 15 Et tali faustum vivere sorte diu. Josephum Comitem Rabatensem, quaeso, saluta, Cum quo Equitem vestrum semper amato. Vale. Zagrabiae 19. Junij
<Responsum F. ab Herberstein> 30. Perillustri, Generoso necnon Magnifico D(omi)no Baroni Paulo Ritter, Sacri Romani Imperii Equiti Aurato &c, Ioannes Ferdinandus Comes ab Herberstein Salutem Plurimam Dicit Obtigit illa mihi nuper cita pagina Maij, Cuj nunc responsum reddo satisfaciens. Saepè quidem supplex scripto mihi adesse volebas, Ast ego dum paucè, nilve favere queo. Monstretur, dixi nuperis, occasio recta, 5 Promptus ero semper servus ad obsequium. Invitum mihi gignit onus, tam scandere saepè, Hinc cupio metris parcior esse velis. Promisi Tibi nuper ego transmittere stemma, His cape, cum tenear, quod tibi mitto. Vale. 10 Graecij die 29a Maij Anno 1702. Paratissimus ad servitia F. Joannes Ferdinandus Comes ab Herberstein
31. Ad Dominum Ferdinandum Comitem ab Herberstein Altera nostra stylo propere conscripta soluto Antè breves ad te est littera missa dies, Quae de percepta certum te reddat utraque Spectatae Segna cùm rediere mihi. Interea Divi festum celebrando Joannis, 5 In templo, inque domo tui memor ultrò fui. Illic dando preces superis, hìc pocula amicis Propinans, pro vita atque salute tua. Utque magìs constet cunctis, tibi me esse fidelem, Fatidicum cecini, quod penès addo, metrum. 10 Hoc Ferdnande, tuis (quaeso) partitor amicis. Illic, namque isthìc partiar ipse meis. Excuses folij levitatem et carmen ineptum Afflicto genio pauperieqve loci. Sincerae mentis tibi sit percepta voluntas, 15 Qua mihi scis majus nil superesse. Vale. Zagrabiae 26. Junij
32. Ad Patrem Marinum Capucinum Qui fit, quòd taceas ad tantum tempus, Amice, Indignate meis reddere verba notis? Aut me non curas jàm plùs, aut forsitan aegra Non valet ad calamo verba notanda manus? Illud crede nefas, avertat Juppiter istud, 5 Sis memor ultro mei prosperiusque. Vale. Zagrabiae 26. Junii
33. Ad Dominum Comitem Bucellenium, Supremum Aulae Cancellarium 117 Quas mihi in ingressu Phoebaeo ad sydera Cancri Vindebona, Iuli, mittis ab urbe notas, Hesterno accepi reverenter vespere latas, Patroni recolens annua festa mei. Solatus sat me favor est, expressus in illis, 5 Quem mihi in Augusto pectore ritè foves. Nonnihil at tristem reddebat opinio caepta, Incassum tantam me peragrasse viam. Fors exinde putas, quod sum citò ab inde reversus, Parcior et scribis ad mea facta fui. 10 Est inimica morae mea mens, intensa labori, Ad proprias laudes muta et inepta nimìs. Monstrabunt facta ipsa tamen, testesque fideles Me non incertae verba dedisse rei. Regia quod fuerit Segnae, Fridrice, coronae, 15 Tempore percipies haec documenta brevi. Quae properè incipiam calamo describere justo, Cum bene disuades [---] Scriptorum jam nunc Csasmae monumenta revolvo, Zagrabiae post haec sunt revidenda mihi. 20 Quicquid ad Augusti partes spectaverit illic, Attentae fida (crede) notabo manu. Publica me rapiunt et regia commoda totum, Hinc privata mei debiliora puta. Non tamen abhorret genius sic pergere et ultrò, 25 Postponi meritis gloria dictat opes. Tu tamen incaeptis persistas (quaeso) benignis Dum mihi concedent vivere fata. Vale. Zagrabiae 30. Junii
34. Ad Eundem Culpabis charum (video), Fridrice, clientem Promissis tardum me nimis esse virum. 118 Ut tamen ad culpam ratio est non parva ferendam, Exculpandi etiam non minor illa mei est. Non alia ex causa transmittere differo nostra 5 Nuper in Adriacis acta notata plagis, Quàm quod adhuc illinc spectem nonnulla: quae in ipso Sunt promissa abitu Sennonum ab urbe mihi. Tum, si etiam archivis lateat quid pluris in istis, Quò magìs exactum mittere praestat opus. 10 Ne culpes igitur sensu graviore clientem, Quantumvis tardum non reprobabis opus. Interea Dij Te Regique mihique benigni Conservent longè ad prospera fata. Vale. Zagrabiae 24. Julij
35. Ad Dominum Comitem Ferdinandum ab Herberstein Jam pridem spes me laetum, Ferdnande, tenebat, Karlopoli adventum posse videre tuum. Sed te fortassis tantum mea fata morantur, Ne me solatum qua ratione sinant, Ut semper sunt fata meis contraria votis, 5 Quantumvìs semper sunt pia vota mihi. Tu tamen, ùt fatis melioribus inclytus atque Virtute es, superes haec mea fata, velim. Da mihi, da multis tandem te, quaeso, videndum, Et trans-Kuppanas exilarato plagas, 10 Ut sic promoveas Majorum more tuorum Illic obsequium Caesaris atque Dei. Omnibus haec, credas, vota esse fidelibus illic, Qui Regi cupiunt, qui Patriaeve bonum. Quali versantur mea nupera sorte petita, 15 Staiz necdum voluit notificare mihi. 119 Fors et ea adversis pereunt obnoxia fatis, Nec studium docti proficit usque viri; Nec tot praecipui conantur fortè Patroni Adversis fatis opposuisse modum. 20 Quidquid id est, fatum est; et inevitabile fatum, Nil meliùs video quàm tolerare. Vale. Zagrabiae 28. Julii 1702.
36. Ad Dominum Comitem Bucellenium, Supremum Aulae Cancellarium Adriacis postquam nil plus mihi venit ab oris, Quod mihi pollicitum voce notisque fuit, Csasmensique nihil pariter reperitur in arca, Quod pro servitio Caesaris esse queat, Ne tua plus in me bene spes concepta moretur, 5 Acta tibi studij mitto notata mei. Hujus ut Augusto per te (rogo) copia detur, Pro te aliae sint et pro quibus ipse velis. Commendes animum studiumque fidele clientis, Possit ut Augusto complacuisse magis. 10 Hoc tu curasti; cures, ut pluribus aptus, Pro Domino posthac edere plura queam. Denique quando tuus sum, Juli, spero decenter; Non semper miserum hìc me latuisse. Vale. 7. Augusti 1702.
37. Ad Eundem Ut falsè sparsus nuperno tempore rumor De Rambsillani morte Baronis erat, Sic nunc illius, Comitis simul et Coronini, Infandae vera est nuntia fama necis. 120 Hos Deus omnipotens ut donet luce beata, 5 Et sapere ut Licae det meliora, precor. Quae cùm sic careat proprio Rectore, meorum Sit tibi votorum cura benigna rogo. Et dum tempus adest, servo prodesse fideli, Dum vivo, prosis, supplico; namque potes. 10 Officium duplex vacat hìc, Turnense sub arce Carlstadia, et Likae, quod meum et ante fuit. Alterutro fac me tandem, Patrone, potiri, Atque meam satius testificare fidem; Utilior, fac, quando prober tuus atque Monarchae 15 Vel tali nacta commoditate cliens. Vel quidquid censes de me, fac, dirige, manda. Nec peto quid sine te, nam tuus esse volo. Per me felicem crescet tua gloria, Juli, Et tristi, spero, compatiere. Vale. 20 Zagrabiae 11. Augusti 1702.
38. Ad Dominum Episcopum Zagrabiensem Nunc ubi sacra colis divini, Stephane, Regis, Qui Christo Ungaricam primus adegit humum, Cujus et ipse geris, Praesul dignissime, nomen, Eiusque Ecclesiae cum pietate praees, Multa tibi patrio debentur xenia more, 5 Et per cultores vota precanda tuos. Hos ego, cuj superi scrutari fata dedere, Concomitor, propria ad debita ritè memor. Offero, quae possum geniali xenia sorte, Coniungens Fatis candida vota bonis. 10 Haec tu grato animo pie (quaeso) suscipe, Praesul, Et fruitor fatis ad mea vota tuis, 121 Ut te purpurea posthac veneremur abolla, Post mortem sanctis associere. Vale. Zagrabiae 20. Augusti 1702.
39. LeopoLDo Magno pIo CaesarI à Deo, et soLo FelICItateM Actorum nuper, Caesar Leopolde, meorum Est Majestati copia facta tuae, Cujus sincero sunt commendata Ministro, Qui procurator nempè laboris erat. Gratum, Caesar, opus fuerit tibi, spero, fidelis 5 Vassali, et gratum sit, rogo, namque pium est. Ast ut plura queam maioraque promere tandem, Aptum ceu genium mens generosa vocat. Jam cum bina vacent confini munia in isto, Pro KriƷanić turran Likiacoque solo, 10 Supplico subnixè, me sacra remuneret uno Majestas: plusque hac det meruisse via. Imperio Domuique Tuae servire voluptas Summa mihi semper, summa meisque fuit. Non sine privato me semper in ordine, Caesar, 15 Qui prae mille alijs clareo fortè diu. Nam nec quaero mihi privata hinc commoda nasci, Sed magè Caesarei crescere honoris opes. Est merces, meruisse bene de Rege; merendi Jam Rex materiam praebeat, oro, mihi. 20 Soletur promissa tuum sic gratia servum, Ipse queam, ut cupio, sic meruisse magìs. Dij tua fortunis faustent ut vota secundis, Tu Caesar faustes sed mea, quaeso. Vale. Zagrabiae 21. Augusti 1702.
40. Ad Serenissimum Archiducem Carolum Porphirogenetum Perpetua à teneris cunis, constansque cupido Impressa est animo, Carole Magne, meo, Augustae Domui posse inservire decenter, Contendens de ipsa promeruisse bene. Hactenus at mea sors levibus tantummodo scriptis, 5 Innotuisse tibi, vix mihi posse dedit; Bellica quae faciunt vilescere tempora jàm nunc: Nam gladios inter penna tacere solet. Ut penès et galea possim gladioque merendo, Nomen et arma ferens facta paterna sequi. 10 Bina mihi sese jàm nunc occasio praebet, Servire hac Vobis posse aliquando via. Post etenim caedem Rambschissell et Koronini Praeside jam proprio Lika Turranque vacat. Procurate mihi quorum digneris ut unum 15 A Magno, Princeps magne, parente, rogo. Lika quidèm fuit ante meae concredita curae, Jus Civile habui et spirituale simul. Sponte resignavi munus tunc quando videbam Mutari à summo cardine cuncta inibi. 20 Nuncque ejus Comitis vice sedeque perfruor isthìc, Efficias; illic amodò jure fruar. Jam tua non pridèm, quàm magni saepè Parentis, Gratia sponsa mihi, me modò (quaeso) beet. Aptior haud illi poterit reperirier alter 25 Officio: et vestras qui magè curet opes. Vel si non Likae, Turnensi praefice Castro, Alterutro Augustae fac merear Domui. Spem votis facio, meritis quod fortè nequirem, Assequar, ò Princeps magne, favore tuo. 30 123 Quid neget augustus genitor tibi? Cur vel uterque Exiguum munus deneget hocce mihi? Sperantem merito, solatum redde clientem, Servire ut valeat sic tibi et ultrò. Vale. Zagrabiae 25. Augusti 1702.
41. Ad Dominum Comitem Ferdinandum ab Herberstein Jam favet apta meis duplex occasio votis, Ipsaque promissis jam favet apta tuis. Quare iterum tibi me, Comes, insinuare licebit: Nunc, si cum velles fautor adesse, fave. Ut celeri tempus fugit irrevocabile passu, 5 Vita hominum sensim, non reditura, fugit. Dum vivo, Ferdnande, juves, ut reddere grates Possim; post obitum sufficit una quies. Nunc ergo impendas sponsum persaepè favorem. Sit tibi velle pium: Dij tibi posse dabunt. 10 Pro tantis meritis aliquod me posse bravium Cures sortiri, ut cùm meruisse juvet. Ne mihi sic soli meritum dispendia causet, Virtutem noceat vel coluisse. Vale. Zagrabiae 25. Augusti
42. Ad Dominum Abbatem Çernkovitium Cum quo lecta tibi est plorans Hyrvatia sensu, Et quàm censura digna deinde fuit, Scire volem; nam si digna est te judice lectu, Prodibit; si non, igne cremanda luet. Nescio quo fato, suspectae tempore pacis, 5 Scribere eam Patriae me stimulavit amor. 124 Historicus volo sim, tristis non ominis autor; Dij melius vertant, opto precorque. Vale. Zagrabiae 25. Augusti
43. Ad Dominum Cancellarium Aulicum Jam vereor, ne quae nostris fastidia scriptis Accipias: audent poscere semper idem. Non possum justis, Juli, cessare petitis, Quod peto nam pridèm dignus habere fui. Et quantum meritis non praestat fidere tempus, 5 Aut potiùs votis sors inimica meis: Tantum summa spei clementia Caesaris addit, Patroni firmus tamque potentis amor. Hinc ne tot gratìs videar meruisse per annos Et sensim virtus debilitata cadat; 10 Neve penès me spes, in te concepta, relinquat, Praemia qui velles omnibus aequa dari: Cumque alij per te referunt sua praemia ab aula, De te etiam forsan qui meruere minus, Non sine postremum tali me parte beari: 15 Ut merear de te ac Caesare plura cliens. Adde meae calcar virtuti, gloria crescet Hinc, Fridrice, tibi, sum tuus ipse. Vale. Zagrabiae 1. Septembris
44. Ad Reverendissimum Patrem Marinum, Seniensem Capucinum Scribere me, Venerande, mones, ò Frater, Amicis, Qui possent causam ritè juvare meam. Illis fortè meis jàm facta est nausea scriptis, Sed mihi responsi copia nulla venit; 125 Quo mage in eximijs dubitare licebit amicis, 5 Fortunaeque meae tela inimica queri. Si mihi non ista vice, quod successerit, opto Privatae vitae postmodo cultor ero; Contemplaturus fera Mundi fata caduci, Clausurus modicos pacis amore dies. 10 Velle mihi est commune bonum qua parte juvare: Si nequeam, mala sors est mea causa. Vale. Zagrabiae 1. Septembris
45. Ad Dominum Comitem Kalnokium Quòd tua plus nimio res hic detenta moretur, Defectus chartae Vennetiensis erat, Quam mihi Carniolus mercator saepè spopondit, Sed vice nunc belli posse venire negat. Sicque jacent formae collectae: mitto duarum 5 Exemplar; donec nos Lubiana juvet. Illinc charta mihi veniet promissa: necesse est, In Charinthiaca continuare librum. Hocque meos idem remoratur (crede) libellos, Et Patriae lacrymas continet hocce malum. 10 Da veniam; non est mea culpa, profectò, nec error, Mercator causa est, et nova bella maris. Dij te conservent ad prospera vota tuorum, Tuque Equitem semper dilige (quaeso) vale. Zagrabiae 1. Septembris
46. Ad Dominum Consiliarium Pataçich Sperabam, veluti semper meruisse studebam, Me vestri coetûs posse favore frui. 126 Sed video, mihi spe meritum vana omne teneri, Nil quoque Patronos tot coluisse juvet. Institeram nuper curae Likensis amore, 5 Hinc et opis vestrum solicitata mihi est. Non obtenta tamen, fecit dubitare profectò, Num mihi quid maius spes generosa daret? Quod mihi solamen praebet (cense) inclyta virtus? Quod studium? Tanto tempore quodve labor? 10 Ipse alijs meritum meritis cumulando decoris, Maerores, videor, concumulasse mihi. Vix ita dura suis Monachos patientia claustris Comprimit, ac Equiti dura fit illa viro. Officio atque fide veri pariuntur Amici, 15 Sic ego solicitus quosque parare fui. Tu tamen egregij praestes (rogo) munus Amici, Quaeque potes reliquos parte favere mone. Me tibi meque tuis expertus tempore longo es Affectum: affectu ritè repende vices. 20 Scribere plura negat jam posse tabellio; Balther, Cum nostro Csërnkocz, cum reliquisque. Vale. Zagrabiae 4. Septembris 1702.
47. Ad Leopoldum Caesarem Semper Augustum Si summum, Leopolde, Deum mortalibus aegris Assidua liceat solicitare prece, Sustine et ipse, vices divinas qui geris, aequa Saepiùs ante tuos vota venire pedes. Ille ego, pauper Eques, qui constans pluribus annis, 5 Augustae proprio servio marte domui. Inter tot Proceres, Praelatos, atque Barones, Et varios Regni pro ratione status, 127 Solus Eques Regi, Regnorum nomine quatuor, Pro synodo grates Soproniense tulit, 10 Ungariae Athleta Lauro redimivit honora: Despotas contra, nobile scripsit opus. Membraque Slavoniae, jàm perdita penè redegit, Post quò translatum sit diadema docet. Fatidicum interea submisit saepè poëma; 15 Prae Majestatis, munus, honore tuae. Ut nunc praetereat duris incommoda castris Quae tulit ad Dravum, Vun, alijsque locis. Cuncta lubens fecit, forti tulit omnia mente, Ad majora animum perficienda gerens. 20 Spes aluit semper justi me certa bravij, Quam licet in Domino semper habere probis. Sponte tua fit cuncta tuis fortuna vasallis Ut dare cujque suam, demere cujque potes. Ac veluti Jovis est, potius miserescere, munus, 25 David teste, ipsum lex tenet ista Deum. Tu quoquè devoti, Caesar, miserere clientis, Et vel felicem reddito sponte tua. Da possim servire magìs, servire, voluptas, Augustae Domui, me quia summa movet. 30 Praefectura vacat jam Likae et KriƷanić arcis, Alterutri famulum praefice, quaeso, tuum. Sic meruisse magìs comedito posse: bravium Hoc ipsum posco, posse merere tibi. Haec, Caesar, fidi pia suscipe vota clientis, 35 Et Mundo praesis ad tua vota. Vale. Zagrabiae 11. Septembris
48. Ad Serenissimum Archiducem Carolum 128 Praesumpsi exiguam nuper, Dux magne, tabellam Mittere conspectum servulus ante tuum, Orans me sacro commendes vota parenti, Pro Turan aut Likae conditione, pius. Teque meis precibus bene spero fuisse benignum, 5 Est nec in augusto spes mihi vana Patre. Tanto, spero, magìs Caesar mea vota beabit, Quantò illi Orator charior esse queas. Quod mea sors meritumque nequit, tua gratia praestet: Da servo semper posse merere magìs. 10 Non ego privatis attendens rebus id opto, Publica qui semper doctus amare fui; Ast ut continuo virtus assueta labori, Nancisci possit, quod magè semper agat. Illuc augendis meritis occasio sola 15 Me vocat: haec reliquis anteponenda vijs. Non quod diter, enim, sed honesta decoraque semper A teneris animo chara fuere meo. Hinc alios fecit studium et fortuna potentes, Me tenet ast inopem solus honoris amor. 20 Tu tamen hac animum soleris sorte clientem, Unde tua dicar postmodo dives ope. Ut Deus omnipotens regnis te ditet avitis Oro: tuusque cliens vivo perennè. Vale. Zagrabiae 11. Septembris
49. Ad Dominum Cancellarium Comitem Bucellenium Postquam spem firmam semel in te ritè locavi, Firmiter illa etiam spes mihi pectus alit. Dum verbo scriptoque pij solidata patroni, Expectare mihi plurima posse dabat. 129 Et quamquam nulla trino propè mense tabella 5 Solatus famulum es, chare Patrone, tuum, Non miror: ingentes tibi dant haec tempora curas, Excelsos montes durior aura petit. Spero tamen mea cuncta tibi data scripta fuisse, Et pro regali pressa relata mitra. 10 Haec quoque non dubito sacro placuisse Monarchae, Ut mea cuj pridèm est ritè probata fides. Sic etiam nulla dubij ratione laboro, In te quin primus sit mihi semper amor. Quaeso tamen memor esto mei, dum occasio fulget, 15 Ipsa quidèm duplex, utraque et apta mihi. Harum, fac ut una me consoleris, et illa De te, de Augusto, plura merere queam. Ne mihi nempè tuo virtus damnosa feratur, Et lateat bene, quae digna nitere fuit. 20 Sortibus erigitur mens ad majora secundis, Inde animus vires, indeque corpus habet. Adversae attenuant validissima corpora sortes, Assiduo mentem quando dolore premunt. Augusto meritis jam pridèm clareo multis, 25 Pauca peto: tamen ut plura merere queam. Aptior haud quisquam Likam me competit uno: Si superest Turan, Lika neganda mihi est. Tu, cùm sis, Fridrice, potens in Caesaris aula, Et sine me, sponso nuper, amore tenes, 30 Caesaris Augusti promissa benigna, tuique, Sponsa (precor) comple, votaque nostra. Vale. Zagrabiae 11. Septembris
50. Ad Dominum Praepositum Csernković 130 Finivit jam nostra suum Croatia planctum: Ò utinam fastos postmodo laeta canat! Ibit moesta palàm se monstratura per Orbem, Et magnum specimen posteritatis erit. Si quid habes erga moestam, Pater optime, amoris, 5 Exhibe, ut ad tantum concomitetur iter. Ut pius in Patriam es, pius in natumque fidelem, Perge diu felix; dilige utrumque. Vale. Zagrabiae 11. Septembris
51. Ad Dominum Protonotarium Regni Slavoniae Mandati nuper (quaeso) memor esto petiti, Pro quo me à Cukuli Marchio Monte rogat. Promissumque diu tandem concede libellum, Perlectum primo tempore restituam. Illa tuo cedet (credas mihi) lectio honori, 5 Et pro mandato Marchio gratus erit. Cur levibus tradam (quaeres fors) otia Musis, Quae possem in majus vertere nempe bonum? Sed quid me magni (rogo, dic) juvere labores, Dum meritum facti proemia nulla refert? 10 Abstulit insignes pridem mors atra Paraecos Quorum nutrivit pectora Patriae amor, Qui non aes tantùm fuerunt expendere prompti, Ast etiam vitam Patriae amore suae. Nunc curat sua quisque domi, sed publica nemo, 15 Vixque quis est dives Patria egena tamen. Quando ego cum genio praesentem comparo sortem, Ad mala me natum tempora corde gemo. Sat mala, cum Patriae minitantur saeva ruinam, Vix est à quo jàm naufraga sperat opem! 20 131 Cuius ego nuper cecini rude carmine planctum, Et quod passa fuit per duo saecla malum. Nescio quo fato Patriae mihi causa litandi Haec mihi provenit. Non tamen absque Deo est. Omnia fata Deus dispensat, dirigit astra, 25 Quam sperant homines, det meliora, velim. Te quoque victurum servent melioribus annis Digna tua ùt virtus est pietasque. Vale. Zagrabiae 12. Septembris
52. Ad Dominum Comitem Ferdinandum ab Herberstein Forsitan est actum; quòd me plùs noscere non vis, Extinctusque tui sit mihi prorsus amor? Antè ego credebam mutari sydera Coeli, Ac maria et terram disperijsse priùs, Quàm quocunque tuum mutari tempore amorem, 5 Qui mihi pollicitus spontè crebròque fuit. Nunc quia nec minima correspondere litura Dignaris famulo sponte Patrone tuo, Quando te lapidem moturum quemque putabam, Ut iactas sortes ad mea vota juves; 10 A cunctis ipsas laudatur Amicus ad aras: Hei, non attingunt limina prima mei! Sic afflicta fuit mihi tota labore juventus: Opprimit at Senium cura dolorque magìs. Fortuna toto nihil esse potentius Orbe, 15 Cerno; probos damnat saepè, malosque beat. Sic ea Patronis, ea sic me privat Amicis, Quòd sinat haud ipsam spem superesse mihi. Nec desolatum me sors magè reddidit unquam, Quàm nunc quando boni spes mihi summa fuit. 20 132 Sortem culpo quidèm privatam: culpo, sed illam Depravata gemunt tempora nostra palàm. Nobilioris ego virtutis cultor amicus Non jàm mercedem, spem quoque perdo meam. Perversos ingrata fovent haec tempora mores, 25 Causidici regnant presbyterique modò. Nunc honor aere emitur, non plus virtute paratur: Sit modo quis dives, nobilis ille sat est. Sic mens ingenuis et iustis dedita rebus Me fecit, quòd sim tempora ad ista rudis. 30 Namque mei typus est animi sincerus ubique, Frons, oculi, vultus, dictioque ipsa simul. Ut me temporibus jàm nunc tam tristibus aptem, Abnegat hoc cunctis mens generosa modis. Vita brevis nempe est, quam ducere possumus isthìc, 35 Hancque solet casus demere saepè levis. Hinc aeterna magìs curanda est omnibus: ut quae, Corpore deposito, nescia mortis erit. Ipse mihi solum peto pro mercede laborem, Dux bonus in Lika quod, sat habebit, agat. 40 Si non obtineam, meliori forte quiete Facta mihi alterius sors meditanda sinet. Invideo nulli: submitto plura merenti, Aut qui illic faciat plura deinde bona. Tu sed sorte mea, Ferdnande, potentior esto, 45 Meque vel, hoc duro tempore, solus ames. Si virtus amor est, pietasve, profectò decori est Constanter dignum semper amasse. Vale. Zagrabiae 15. Septembris 1702.
53. Ad Dominum Episcopum Sennensem Martinum Brajković 133 Pridem non habui fortunam te reverendi, Nec nuper, quando patria in urbe fui. Ut tibi iter longum Roma fuit usque Viennam, Sic fuerat Sennae non mihi longa mora. Separat ast ùt saepe loci distantia amicos, 5 Nullus amicitiam separat inde locus. Sic primum mihi spero tui persistere amorem, Quantumcunque à te sim procul atque diu. Audio te motos Likae sedare tumultus, Atque illic gentem sana docere rudem. 10 Sanctè operaris idem, pro plebis pace, bonoque: Nec non servitio Caesaris atque Dei. Enormem, fateor, casum plebs illa patravit, Sed fors pro casu congrua causa fuit. Sic malè procurat sic nostras advena terras, 15 Qui solùm proprium curat agitque bonum. Nunquam prosperiùs confinia nostra regentur Quàm cùm cognatos sint habitura Duces. Exterus exsugit lacrymas, ipsamque medullam, Accumulans multas, qui domi egebat, opes. 20 Evitat Patriae manifesta pericla tuendae, Namque alibi restat Patria vera sibi. Nec justo pius est, sed nec miseretur egeno, Commissum accepto parcitur aere scelus. Justitiam, dico, numerata pecunia laxat, 25 At populi omnis abest et regionis amor. Nunquam tuta diu stant ulla gubernia regni, Quae non justitia et non solidavit amor. Scire tamen vellem quo nunc rectore tenetur Lika et quas faciunt bellica jura, minas. 30 Ne me inter gentem malè gratam fata morantur, Cujus amicitiae fidere pauca licet. 134 Nullus amor jam, nullus honor virtutis habetur, Nilque isthìc prorsus, multa merere, juvat. Intendo mutare solum, nisi Numina praesto 35 Immutent istum re meliore statum. In Regno, cùm Banus abest, jam nemo gubernat, Damnaque Causidici lite fremente movent. Sive quis in causa succumbat, sive triumphet, Causidicum ditem causa profectò facit. 40 Qui laxare magìs magìs atque arctare peritus Jura viget, talis laude opibusque viget. Candidus in me animus patriae haec mala plangit; ab hisce De facili poterit summa ruina sequi. Nobilitas antiqua magìs fit semper egena: 45 Astus, et hoc partae, nobilitantur opes. Si quae sit superis humanae cura salutis, Rem sic non video posse manere diu. Tu tamen ut vivas ultrò felicibus annis, Et me, Praesul, ames: opto precorque. Vale. 50 Zagrabiae 20. Septembris 1702.
54. Ad Reverendissimum Patrem Florianum Capucinum Brińensem Cùm non ipse tui memor es jam compatriotae, Se memorem praebet compatriota tui. Accipe verilocum pro tempore quosque libellum, Ut sis inde mei tempore quoque memor. Sumpsisti nomen, Flore, fausto omine, credo: 5 Opto etiam, flore laude perenne. Vale. Zagrabiae 21. Septembris
55. Ad Dominum Joannem Kôs, Canonicum Zagrabiensem, Capitaneum Sissiensem
Aegrotum esse mihi primùm PaƷalia Doctor Ennarat Medicus Sissia ab arce redux. Indolui sanè; meliùs sed quando valere, Mox te inquit: solor spe meliore magìs. Sissia fluminibus campisque decora profecto est, 5 Colleque vinifero non minus illa placet. At cùm nulla illic sit conversatio prorsus, Quam docti poscunt ingenuique viri: Perturbant culices aestivo tempore noctes, Atque autumnales nebula densa dies. 10 Arx sita ab urbe procul fusis crebro innatat undis, Sub qua cum Kolapis flumine Sava coit. Sed nec in urbe viri jam sunt discursibus apti, Qualibus antiquo tempore dives erat; Cuncta melancolicis affectibus ista redundant, 15 Debilitant vires corporis atque animi. Mens hilaris prodest, magna est medicina saluti: Haec reficit vires corporis atque animi. Me quoque non adeò felicem sentio jàm nunc, Sed fortuna mihi non tamen aura nocet. 20 Ut te divertas curis aliquando solutum, Mitto tibi parvum, Vir venerande, librum. Veridicus cùm sit, pro quovis temporeque aptus, Est et jucundus pro ratione satìs. Charus erit spero: sed sit, rogo, charior autor, 25 Qui te ad multa cupit lustra valere. Vale. Zagrabiae 22. Septembris
P. S. Piscibus egregijs ab utroque frequenter abundas Flumine: dat partem forsan et Odra suam; Qui tamen hac Graeci rari sunt Montis in urbe: Hìc steriles volvit jàm quia Savus aquas. 30 136 Si piscis superest, cùm vadit nuntius isthuc, Mitte aliquem: grato qui bene missus erit.
56. Ad Reverendissimum Patrem Antonium Lazari Ut repetam veterem tantum post tempus amorem: Quo me ditabas, Vir venerande, satìs, Hanc absens, medio chartae, tibi mitto salutem, Tradere praesenti quam magìs ore volem. Sed fata hac damnant me perseveranter in urbe, 5 Officio nequeam quòd satìs esse meo. Unde mihi, mutare locum, mens libera suadet, Hìc quia virtuti nec favet aura meae. Me dura exponunt diversis tempora curis, At pretium meritis sors inimica negat. 10 Quod superest vitae virtutis amantibus illud Vult genius dandum, cuius amator idem est. Hinc cùm praecipuos inter virtutis amantes Ipse satìs clares, LaƷari, ubique diu: Cultoris veteres noviter reminiscere, et ipsum, 15 Nam tuus esse velit semper, amato. Vale. Zagrabiae 25. Septembris
57. Ad Reverendissimum Patrem Ioannem Despotovich e Societate Jesù, Collegij Graecensis Rectori Multa dies abijt, Stejzi responsa videre Quòd sperem: gratis spes tamen omnis erat. Sic neque respondet Comes Herberstejnus, ùt antè, Et silet ad nostras usque Rabatta notas. Nescio, quae tandem directio saeva patronos, 5 Firmato toties, privat amore meos? Saturni atque Jovis coniunctio nam duodenum Ingressa est genesis, cerno, cubile meae. 137 Illa mihi occultos inimicos auget: amicos Non prodesse facit, plura minando mala. 10 Haec mea sors (video) est; sed amicis propria major: Sors erit: hac nostram cur superare negent? Et si non esset sors illis tanta juvandi, Cur solaturus (quaeso) negetur amor? Denique, nil superi aeternum sub sole relinquunt: 15 Tempore quae surgunt tempore cuncta cadunt. Ut tua me tandem soletur epistola, quaeso, Efficiatque aliquid noscere posse novi. Te pietas moveat, facere hoc, amor atque paternus: Quem stabilem serva, Vir venerande, vale. 20 Zagrabiae 25. Septembris
58. Ad Dominum Gladich Canonicum Labacensem Quod te Vindebona jàm pridèm ex urbe reversum Incolumem, Gladić, Japida Amona tenet, Audio. Nam quaero de te, quia negligis ipse Sponte, mihi adventum significare tuum. Aut ideò, quia me fortassis amare recusas, 5 Aut quia jàm penitus non meus esse velis. Sive velis, nolisve meus plùs esse: profectò Ipse volo esse tuus semper, ubique. Vale. Zagrabiae 25. Septembris
59. Ad Dominum Praepositum Çyrnković Nuper ùt absenti nequijt mea littera tradi, Nunc perdilecto mittitur illa Patri. Cuius iter faustum natus rescire peroptat, Quando malo podagrae clauditur ipse domi. 138 Optat item primos servarier inter amores: 5 Utque diu valens ad tua vota. Vale. Zagrabiae 26. Septembris
60. Ad Dominum Subarić, Canononicum Zagrabiensem, Capitaneum Dubicensem Ut me jam dudum privata continet aede, Vitandi podagram sedula cura novam, Sic ea, quae fiunt extra urbis moenia nostrae Nescio, privatos inter agendo lares. Hinc primùm hesterno mihi vespere dixit amicus 5 Esse iterum Dubicae credita castra tibi. Gaudeo: nam patriae super omnia specto salutem, Cui nimìs exiguam Vulna ministrat opem; Postquam Turca tenet Dubicam arcem Jessenovacque, Clementer sancto à Principe cessa loca, 10 Ut nisi nostra viris tueatur fortibus ora, Vix Colapis tutus, vix quoque Savus erit. Novimus esse nimìs studiosum fraudibus hostem, Cuj tellus posset vix saturare famem, Cujus inest innata ferae superbia menti: 15 Nullus amor Christi, nulla profectò fides. Quid facta ante duos Commissio profuit annos, Cum Novium ruit ad Turcica vota novum? Sic vel amica favent nunc hostibus astra, vel astus: Proficiunt nostro barbara vota malo. 20 Nec, cùm praesentem Patriae considero statum, Ad gemitum et lacrymas pectora sufflat amor. Hoc etenim rerum cursu durante, ruinam Publica res nostrum praecipitanter adit. Virtuti finem minitantur fata Croatae: 25 Aeternum in terris, noscat ut, esse nihil 139 Ni Deus in melius convertat cuncta benignus, In tenui pendet stamine nostra salus. Tu tamen, ùt Patriae natum, decet, ultrò fidelem Praesta operam constans, publicum amando bonum. 30 Non curato minas hostiles; fidere noli Promissis; plenus fraude superbus agit. Ut tamen ut studiae tollas fastidia menti, Atque animum interdum laetificare queas: Accipe ad hoc aptum, lecturus quando, libellum, 35 Alleviant curas gaudia mista graves. Cunctarum fit in Orbe frequens mutatio rerum, Pendenti est similis terra rotunda pilae; Omnipotens faxit, qui terram et cuncta creavit, Praesideas iterum Dubica in arce brevi. 40 Atque diu valeas ad honorum praemia felix. Meque tuum, Subarić, semper amato. Vale. Zagrabiae 28. Septembris
61. {56} Ad Dominum Nicolaum Garciam Londoñum Vel jàm non vivis, vel me non diligis, unum Aut aliud sic me credere, Amice, facis; A te quando mihi fert littera nulla salutem, Cuj tamen illa frequens Vindebonae urbe fuit. Si vivis, vivas, et fac te noscere vivum; 5 Mortuus at si sis, pace quiesce. Vale. Zagrabiae 29. Septembris
62. {57.} Ad Dominum Aloysium Comitem Harrachium, Aurei Velleris Equitem, Caesareae Maiestatis Intimum Consiliarium Satellitij Supremum Praefectum 140 Non dubito, mea quin nupernis missa diebus Scripta rudi, tibi sit littera lata, stylo. Namque tui magnum binam accepisse parentem, Responsa eiusdem me quoque bina docent. Et quanquam sileas, meditaris (spero) benignè 5 Cultoris vestrae vota juvare domus; Ac, tanto sperare magìs mihi, cerno, licere, Quòd Vos Primores Caesaris Aula colat. Quanta diu mereor de Caesare, noverit ipse, Et proprio mereor marte, labore, penu. 10 Nec praetendo tamen meritis sua proemia tantis: Pro virtute novi posco laboris onus. Scilicet assiduo virtus assueta labori, Otia, torpores vitet ut, ipsa fugit. In Lika labor est et cura profectò sat ingens, 15 Quam colit extremam gens rudis atque fera. Exterus haud facili reget illam sorte strategus: Scire opus est mores atque idioma soli. Tum non privatis studeat ditescere rebus, Sed proprii potiùs curet honoris opes, 20 Qui non delictis oblato indulgeat aere, Immemor obsequii Caesaris atque Dei. Ante alios quosvis mihi Likae Corbaviaeque Debetur munus; Pro-Comes his ego sum. Antèque idem gessi supremi jure strategi: 25 Jusque datum fuerat spirituale mihi. Novit id augustae bene Cancellarius Aulae: Publica cuj super his acta legenda dedi. Si quocunque modo mihi Likam Korbaviamque Alter praeripiat, sorte favente sibi, 30 Praefectura vacat Koranam Turnensis ad amnem Procures tandem, detur ut illa mihi. 141 Sic quia servitium Regisque Deique juvabis, Crescet ibi et vestrae gloria sparsa Domûs. Cuius cùm propria cultor sim sponte vocatus, 35 Debitor effectus, quàm magè cultor ero. Vive igitur felix cum magno ad vota Parente; Et, votum vobis, me (rogo) amate. Vale. Zagrabiae 27. Septembris
63. {58} Ad Reverendum Patrem Marinum Seńensem Capucinum Audio, Zagrabiam te pervenisse, Marine: Miror, non te idem significasse mihi. Te cras invisam, cùm jàm sit vesperis hora; Interea fausta nocte quiesce. Vale. Zagrabiae 28. Septembris
64. {59} Ad Dominum Protonotarium Regni Visere te nuper mihi sors potuisse negavit, Infirmum quae me detinet usque domi. Sic adversatur nostris sors impia votis, Ut me vix aliquid penè valere sinat. Semper adest animus tamen ad tua jussa paratus, 5 Et non marcescens nec moriturus amor. Debitus ùt tibi sum longo jam tempore, Plemich, Omni, crede mihi, tempore talis ero. Virtutem veneror, quoniam cognosco, quid ipsa Ante Deos prodest, ante hominesque probos. 10 Hinc ego Plorantem Patriae dispono querelas, In lucem auspicijs posse venire tuis, Ut sic tuta magìs toto spectetur in Orbe, Exemplumque aliquod postera saecla legent. 142 Sed precor optatum tandem mihi mitte libellum, 15 Notitiae quidquam conferat ille meae. Hunc mihi cum primìs digneris mittere, quaeso: Cum fructu ùt possis mox rehabere. Vale. Zagrabiae 30. Septembris
65. {60} Ad Joannem Christophorum Baronem Abele, Camerae Interioris Austriae Secretarium Consiliarium Ut memorem faciam promissi nuper amoris, Parva tibi acclusum littera portat onus. Hoc (precor) assumas animo, Baro chare, lubenti, Promoveasque dein ritè favore tuo. Quo me haud indignum sanctè promitto, futurum, 5 Atque tuus, donec vixero, semper ero. Vidisti modicè nuper me: tempus at olim, Si Dij dent vitam, noscere posse dabit. Interea coepto pergas constanter amore: Fac, quod amans cupio. Tu quoque amato. Vale. 10 Zagrabiae 2. Octobris 1702.
<Epistola J. F. Comitis ab Herberstein> 66. Perillustri, Generoso ac Magnifico Domino Paulo Ritter, Sacri Romani Imperij Equiti Aurato, Joannes Ferdinandus Comes Ab Herberstein Salutem Plurimam Dicit {61} Absit, ut ulteriùs prorsus cognoscere nollem, Studia promitto cuncta parare tibi. Saepiùs, agnosces, dixi quidcunque jubebis Dummodò sat fuero, non renegabo manum. Sed cum, qua possum, meliori dicere forma 5 Dicam te nimium promeruisse bonum. Quamvis, cerno, Ducem Likenses nolle poëtam Sed Martem cupiunt, quem tua gesta notant. 143 Consilio nostro te commendabo lubenter, Solus sed Camerae tu tua facta para. 10 Pergo domum, si me tangent Commissa futura Tunc tibi quid potero fortè favere. Vale.
67. {62} Ad Dominum Comitem Ferdinandum ab Herberstein Tandem aliquando dies Michaeli festa beato, Quàm multae, voluit faustior esse mihi. Quòd tua dignata est mihi scribere dextra salutem, Et cor affectum significare suum. Sat bene solatum me littera reddidit illa, 5 De vita dubium jàm vel amore tuo. Ast doleo nescisse prius te Novgrad in arce Per plures etiam fortè fuisse dies. Venissem properè tibi serviturus, ut illic Optato aspectu tandem aliquando fruar. 10 Hoc tu solamen studia mihi sponte negasti, Unde probes animum forsitan ultrò meum. Scilicet, an constans sim perpetuoque fidelis, Et quod ritè semel, semper an illud amem? Quantumcunque lubet, licet, experieris: eundem 15 Invenies omni tempore me esse virum. Quantum quod cernas, Likenses nolle poëtam, Qui Martem cupiunt forsan habere Ducem; Est equidem verum; nam bellax natio Marti Plus quàm Junoni sacrificare solet. 20 Non tamen est inimica suis (mihi crede) poëtis: Martia gesta lubens vir mulierque canit. Quemque putes alium saeva inter proelia Martem, Ipse dein versus texit, et ipse canit. 144 Nil adimit cordi, nil nobilitatis honori, 25 Inter Apollineos eminuisse choros. Ipse suas quia Dux comitatus Apollo sorores, Arcu humeris posito, verberat ungue chelym. Quot fuerant aliquando Duces et Marte beati Militiae, et clari Palladis arte domi? 30 Hos ego non memorem, notos tibi lectio fecit Pluribus historicis hactenus usa libris. Nec me propterea dicet quis ritè poëtam, Cùm me convincto viderit ire pede. Non ego lascivis metrorum ambagibus utor, 35 Ingrediturque meum fabula nulla metrum. Cursores quòd ego, manibus pedibusque solutos, Ad metam vincto consequar usque pede, Est potius valor iste mea pro laude; soluto Quis me non credat currere posse pede? 40 Otia me tandem faciunt incumbere Musis, Postquam nulla datur publica cura mihi. Sed si Likenses dabitur mihi cura regendi, Ingratum haud illis experiere Ducem. Jam meus est Camerae missus, Ferdnande, libellus, 45 Bellica pro sensu stabit at Aula tuo. Ne te praetereant Commissa futura, rogabo Ipse Deum, qui te faxit adesse brevi. Ut tibi sic tandem magìs inservire valerem: Dum vivam, cupio qui tuus esse. Vale. 50 Zagrabiae 6. Octobris
68. {63} Ad Dominum Supremum Cancellarium Comitem Bucellenium Dura Velebitij liquidum juga montis in aequor Credebam, Juli, corruitura priùs, 145 Quàm me posse tuis aliquando favoribus orbum, Ex iam nutrita, spe cecidisse, diu. Quae meritis si fortè meis praestare nequivit, 5 Ultrò desponso quiuit amore tuo. Caesaris Augusti postquam Comissa peregi, Nuper in Adriacis Marte suopte plagis, Ad tot responso nullo me scripta beasti, Infelix videar quò magis esse mihi. 10 Cum Likae petij viduatae Praeside, munus, Majori (nosti) munere dignus eram. At quia censebas me plus in partibus illis Quàm multos sacro posse merere throno, A te Vindebonae Likae mihi mentio facta est: 15 Progressus illic ponere velle meos. Nunc ubi Likenses, occiso Praeside, ductu Indigeant justi perspicuique Viri, Cur Equitis, Fridrice, tui oblivisceris, oro; Notus ego cunctis, notaque Lika mihi. 20 Qui melius Likam pro commoditate Monarchae Dirigat, hoc uno vix facile invenies. Nec dubito, quin mens pro me sit prompta Monarchae, Qui de se novit me meruisse bene. Tu tamen admoveas justis, Patrone, petitis 25 Testem de sponso saepè favore manum. Sic ut ego crescam meritis de Caesare, de te, Crescat et in Lika Caesaris obsequium. Hìc et ubique tuum me dico, geroque clientem, Cui tu Patronum firmus agendo. Vale. 30 Zagrabiae 13. Octobris
69. {64} Ad Eminentissimum Cardinalem à Kolonich Post caedem nuper Likae in regione patratam, Qua Commendantes occubuere duo, 146 Per repetita tuum petij mihi scripta favorem: Hoc me pro nacta conditione juves. Pollicitus veteri fueras ùt saepe clienti, 5 Cujus cùm genium, tum quoque facta probas, Nunc (precor) affectu, Princeps Leopolde, paterno Pro nanciscenda sorte clientis age. Caesaris atque Dei sic causam servitiorum, In quibus à teneris maxima cura tibi est, 10 Promoveas illic per me, populique quietem, Et meritis clare major in aeva. Vale. Zagrabiae 13. Octobris
70. {65} Ad Reverendissimum Patrem Marinum Capucinum Senensem Quod me Plemić amet, nulli dubitare necesse est, Prodit ab ingenuo namque amor iste viro. Virtutem dignam pietate, à sorte relictam, Novit is; hac sapiens vir probitate viget. Quod non suscipiat promissum munus amici, 5 Fors mihi causas non penetrare licet. Illi, quaeso, mea depromes parte salutem: Ciuibus et Menses, quos modò mitto dabis; Transmittam pretium, quod poscet bibliopegus, Servabisque duos sed tibi, Amice, vale. 10 Zagrabiae 16. Octobris
71. {66} Ad Reverendissimum Patrem Franciscum Jambrekouich e Societate Jesu
Immemorem nè fortè tui me dixeris esse, Has ad te mitto, vir venerande, notas. Ut procul absentem rarò fortuna videre Admittit: menti non meminisse negat. 147 Mente tuum recolo, Francisce, frequenter amorem, 5 Qui mihi adhuc puero ritè colendus eras. Hoc uno solor, cùm quaerens audio dici, Te vegeta ad praesens usque salute frui. Dij tibi prolongent vitam, firmentque salutem, Ut numeres Pilij tempora fausta senis. 10 Tu quoque tui Equitis, quis jam canesco per annos Atque magìs curas, sis aliquando memor. Et quem vir juuenem complexus amore paterno est, Neve senescentem desine amare. Vale. Zagrabiae 17. Octobris
P.S. Ut quandoque meis disrumpas otia magìs, 15 Nonnullas placet his associare notis. Post breve fortassis tempus magè seria cernes, Interea repeto: saluus, Amice, vale.
72. {67} Ad Dominum Franciscum Honorium Sacri Romani Imperii Comitem de Trautmansdorff, Sacrae Caesareae Regiae Maiestatis Intimum Consiliarium Vice-Praesidem Camerae Graecensis, et ad status Helvetiae Legatum Obrutus ingenti uariorum mole laborum, Officio poteram non satìs esse meo, Ut te vel parva visam, Francisce, tabella, Helvetios facilis quae penetraret agros. Ne, longo fortasse tui non dignus amore, 5 Censear: haud paruo tempore nempè silens. Vindebonae totum curis grauioribus annum Consumpsi; Regi sic meruisse decet. In Patriamque redux trino plus mense coactus Vi morbi in lecto delituisse fui. 10 Regia, conualui postquam, Commissa peregi Senae et in Adriaca, Flumen ad usque, plaga. 148 Cumque nova mihi mox fuit aegritudine lucta, Fortunae adversas quae magè nosco vices. Non possum mea nunc non soluere debita, quantum 15 Admittit mea sors, vel breuis hora sinit, Ut te vel folio uisam portante salutem, Tecum plura negat cum via longa loqui. Et verò quamquàm silui tibi tempore longo, In memori fueras sat mihi mente frequens. 20 Imò cum fidis quando conuersor Amicis Virtutes narro non sine laude tuas. Proque tua crebrò, Patriae de more Croatae Inter conuiuas pôcla salute bibo. Ut qui non à me tantum pia vota mereris, 25 Ast et ab Augusto, quoque fidele, Duci. Tu quia ad Helvetios Augusti nomine fortes Sudas pro Augusti, fortis et ipse, bono, Sic meritum celsa cumulas in Caesaris aula, Et tua in Helvetijs fama vigebit agris. 30 Nec tantùm Helvetij, nec tantum Caesaris Aula, Regna tuas laudes, posteritasque canent; Munere, cum felix, apud illos ritè peracto, Ad noua descendes munia agenda domi. Virtutis, Francisce, tuae merita optimà Caesar 35 Augustum propiùs perget amare thronum. Perge bonis fatis; dura, pro Caesare sudans; In terris merces stat tibi, et axe Poli. Si quid de rebus cupias rescire Croatis, Praecipua hic paucis acta notabo metris. 40 A mense Aprili nostris Forbinus in undis Dux cum Gallorum classe moratus erat. Seńoniam binis priuauit nauibus urbem: Tres viri in una, alia non nisi quatuor erant. 149 Sed plùs centuplo Forbinus damna resarsit 45 Seńae Urbi amissis nauibus atque viris. Amissis Ducibus, vexillis atque nepote, In celerem fuerat versus et ipse fugam. Caesarea Adriacum securè annona per aequor Ibat per Seńones dum comitata fuit. 50 His uerò (ignoro quorum de fraude) remissis, Septena Forbin nave potitus erat. Post oppugnauit media de nocte Triestum, Ante diem redijt proficiendo nihil. Oppidulum Lovran spoliavit et ignibus ussit, 55 Et frustra Viti Flumen adorsus erat. Illud inerme fuit: ualidum stat moenibus istud, Huic etiam celerem Senna ferebat opem: Post haec Seńonibus grauiora minatus, in ipsis Nescitur quonam transijt ipse minis. 60 Seńa tamen spolijs Gallorum diues, in arce Forbini socios mancipat usque sua. Interea in Likae pago, cognomine Ribnik, Plebeia perijt Praeses uterque manu. Me Coroninus fuit unus, Rambsisel alter, 65 Illi Turnensem cesserat iste locum. Sed magìs hìc omnes Noviensia Castra dolemus Diruta, nudatum praesidioque solum. Nil reliqui occurrit scribendi munere dignum; Finio. Tuque omni sis memor, opto. Vale. 70 Zagrabiae 29. Octobris 1702.
73. {68} Ad Reverendissimum Patrem Americum è Comitibus Estoras, Ordinarium Sancti Pauli 1. Eremiti Generalem Accipe cultoris munus levidense fidelis, Pro modulo tribuit quod mea Musa suo. 150 Non est par animo munus, meritoque; negavit Plura tuo merito sors, animoque meo. Hinc animum, non rem, perpendens, inclyte Praesul, 5 Idem grato animo munus habeto, velim. Fata et Vota legis, tibi convenientia certè, Vota beet, per quem sunt bona Fata, Deus. Utere tu fatis, et complementa piorum Excipe votorum: me quoque amato. Vale. 10 Zagrabiae 3. Novembris
74. {69} Ad Celsissimum Principem Regni Ungariae Proregem Quòd mea te rarò, Princeps ò Paule, frequentet Littera, da veniam, cùm mihi rara quies. Insenni curis plùs quàm canentibus annis, Lassor e ingenii sedulitate mei. Debilitant anni corpus, curaeque profectò 5 Et mentem et corpus debilitare solent. Nec pro me curas geniique impendo labores, Cuncta aliis; aliis, non mihi, natus eram. Iàm plus viginti sunt, quòd me noveris, anni, Servire intentum Regibus et Patriae. 10 Sed tanto in melius mea sors nil tempore crescit, Nunc canis, rebus ditior antè fui. Me, mea curantem serò, sors negligit ultrò, Quo neque Patronos tempore habere juvat. Neglexi, fateor, fortunam saepè faventem, 15 Virtuti fidens cum ratione meae. Fortunam experior nunc plùs virtute valere, Spemque in Patronis non bene semper ali. Vidi namque mihi merito longè impare multos Praelatos, nactos optima quaeque sibi, 20 Quos genus aut virtus non nobilitavit in Orbe, Sed sors, aut aliqua captus ab arte favor. Quique domi obscuri, meritis mendacibus usi, In sortis magnos enituere viros. 150(!) Nec miror tantum sortem fatumque, peritus, 25 Ut varia esse frequèns, sic et iniqua mihi; Sed miror charum me tot tantisque patronis, Sorte vel ipsorum, non habuisse bene. Temporis atque hominum facilis mutatur ùt aetas, Mutatur pariter sic amor atque vigor. 30 Verna suos flores educit temporis aetas, Antra virore suo frigida privat hyems. Sic homines, dum sunt juvenes, et amant, et amantur: Grata quies senibus postea, tardus amor. Tu tamen, ò Princeps, constans virtutis amator, 35 Coepisti ùt pridèm, me (rogo) semper ama. Solis natura, non temporis, utere: qui seu Sit prope, sive procul, luce, calore fovet. Non ego postremus cultorum vivo tuorum, Nec tu ex Patronis ultimus esto meis. 40 Alloquere Augustum pro me quandoque Monarcham, Qui me desertum ne patiatur, age. Non quaero meritis nec ab ipso proemia multis, Serviri ulteriùs, det, sibi posse, modum. Praeside Lika suo caret: hoc ut munere fungar, 45 Misi ad Caesaream multa petita domum. Sed necdum solor; cuncti obticuere Patroni, In quejs summa mihi est coepta aliquando fides. Acclusam transmitte, rogo, cuj spectat: in illa, Quid latet, adjuncta hìc pagina nosse dabit. 50 Utque diu felix Patriam, Dux Paule, gubernes, A Superis toto pectore posco. Vale. Zagrabiae 3. Novembris
75. {70} Ad Dominum Baronem d'Abele Altera quòd tibi sit mea tradita littera, spero, Altera soletur me tua dînde, velim. 151 Si Patronorum sit munus, amare clientes, Est mihi Caesarea magnus in urbe favor. Harrach Caesareae Praefectus maximus aulae, 5 Purpureus Primas Ungariae Kolonić, Quique per Austriacas Cancellis praesidet aulas Patronos possum dicere jure meos. Ne reliquos numerem, quorum comprendere scripta Non posset folium nomina utrumque puta. 10 Ipsa sed Augusti sat sunt mihi sponsa Monarchae, Qui meritis laudem protulit ore meis. Spero et in Archiducis promisso ritè favore, Effectum votis consequar unde meis. Tu quoque promissis insiste fideliter, ut me 15 Solatum reddas, dulcis Amice. Vale. Zagrabię 3. Novembris
76. {71} Ad Dominum Cardinalem à Kolonić Ceù mihi firma tuo semper spes crevit amore, Crescere sic nunquam desinit illa mihi. Ut tamen insistas in eo, concede rogari, Atque humili nato sis pius ultrò Parens. Ne me praetereat Likensi munus in agro, 5 Quo servire queam Regibus atque Deo: Ultrò age, cuj bene me prae primis noveris aptum, Nec sine in hoc me plùs delituisse loco. Sic tibi Caesarea mercedem augebis in aula, Sic tibi in axe poli gloria major erit. 10 Spes prorsus fundando meas in amore paterno. Opto tibi à Caelis omnia fausta. Vale. Zagrabiae 3. Novembris
77. {72} Ad Dominum Comitem Jonatam Ivannović, Canonicum Zagrabiensem Quo te jàm pridèm Ritter comitatur amore, Ille suo aeternùm pectore fervet amor. 152 Cujus et hanc testem folio praesente salutem Scribit, amans statum nosse deinde tuum. Qui penès augustam felix sit Caesaris Aulam, 5 Optat, et in studiis gloria summa tuis. Astra tibi ingenium sublime profectò dederunt, Quam genio virtus excolit alma probo. His habitis melior semper fortuna favebit, Cùm rara ignavis sorte venire solet. 10 Humano superi concedunt cuncta labori, Egregiaeque minùs fit via dura spei. Utere nupernis monitis constantis amici, Vota Deo comple propitiante. Vale. Zagrabiae 6. Novembris
78. {73} Ad Patrem Marinum Capucinum Scribere me rarò tibi, non mirere, Marine, Scribere penè velim, non didicisse notas. His etenim nimiùm virtus exercita semper, Amissos annos ad mea damna dolet. Deceptum fortuna sinit, virtusque gemiscit, 5 Et miratur opem ferre nec astra sibi. Iam mihi sperandum nihil est solaminis ultrò, Invito coelo sors quia nulla favet. Quid tantos nuper juvat exantlasse labores? Quid tot patronos promeruisse juvat? 10 Patroni aversi sunt, adversantur amici: Irritus, et magìs est in mea damna labor. Dementem facerent alium, quas digero, curae. Tantum in me virtus, chare Marine, valet. Sed quia corporeae curis et tempore semper 15 Deficiunt vires, atque dolore magìs, Forsitan et virtus tandem defessa recumbet, Et citò vel morti lassa triumphus erit. Unum est, quod doleam; Patrias labascere sortes! Ad finem vergunt omnia, crede. Vale. 20 Zagrabiae 6. Novembris
79. {74} Ad Dominum Comitem Aloysium Thomam Harrachium Non praesumo tuum plùs fastidire parentem, A quo bis lata est littera grata mihi. Illum summa tenet curis gravioribus aula, Durior excelsis frangitur aura jugis. Nec tibi causabo multis fastidia verbis, 5 Consilio et studiis utitur aula tuis. Hoc unum vellem fore, Thoma, utrumque rogatum, Heroa memores sint pietate mei. Et si quae videas nostris adversa petitis Pectora, sors facit haec, non mea culpa, mihi. 10 Ipse meis de se meritis est testis et aula, Caesar, quae proprio Marte diu cumulo. Vos igitur vestro me consolidate favore, Et validè vester me tueatur amor. Sic vobis nomen gentile Harrachius indit, 15 Hic est ah nostro tempore rarus amor. Cultorem vestrum, rogo, Vos constanter amate, Atque ad vestra, precor, vota valete. Vale. Zagrabiae 6. Novembris
80. {74!} Ad Patrem Gabrielem Hevenessium A te etiam video me, Vir venerande, relictum, Cùm me patroni deseruere mei. Quo citiùs virtus adversa sorte fatiscat, Luctanti cùm non porrigat ullus opem. Cur me deseruit Kolonics pater optimus, oro, 5 In cujus mihi spes firma favore fuit. Ut non ullius mens est mihi conscia culpae, Sic malus ad causam forsan amicus erit: Qui me patronis, tibi qui me offuscat iniquè Cùm virtute nequit praenituisse mihi. 10 154 Quantum ego in Adriacis profeci nuper in oris, Purpureo pridèm est copia missa Patri. Hanc tibi communem, spero, quòd fecerit ipse, Atque alia pro tunc non fore, rebar, opus. In Chasmense nihil rari reperivimus arca, 15 At fruitus necdum Zagrabiense fui. Hinc non mireris me non scripsisse frequenter, Apta ubì scripturo copia, Amice, deest. Attamen accipies quaedam sub tempore pauco, Quae lectu quoque te judice digna puto. 20 Interea rogo me non desine amare, meoque Atque tuo Kolonich ultrò placere. Vale. Zagrabiae 17. Novembris
81. {48!} Ad Dominum Supremum Aulae Caesareae Cancellarium Nescio num jàm plus ausim tibi scribere, Juli, Cùm mea tot nuper scripta perire putem: Aut me non curas, in te conceptus ut olim, Omninò extinctus sit mihi forsan amor; Aut utriusque magìs forsan periere tabellae: 5 Est iter ùt longum, et saepè malignus homo. Hoc adimunt metuisse tamen responsa aliorum: Mens insons aliud credere adusque vetat; Sive tamen fatô veniat mihi causa doloris, Vel magìs adversa sorte, viróve malo. 10 Exequar ipse tamen, Juli, tua jussa lubenter, Quae mihi scripturo nempè aliquando dabas. Officium est veri jussis parere clientis: Patronus sed, cùm vult, jubet atque favet. 155 Attamen ùt firmam mihi spem persaepe dedisti, 15 Sperandi; semper spero in amore tuo. Quem mea si non sat meruit devotio de te, Servandus fuerat de pietate tua. Ergo constantem non desine amare clientem, Qui nequit ultrò unquam non tuus esse. Vale. 20 Zagrabiae 24. Novembris
82. {79} Ad Dominum Comitem Ferdinandum ab Herberstein Ad mea responsum differs, Ferdnande, petita, Quod mihi spes fuerat posse videre brevì. Ulteriùs, quaeso, non differ: adde volentem Ad mea vota animum, servitiumque tuum. Aut si non placeant Lacrymae, ceu tristius omen, 5 Gratius, ùt velles, instituemus opus. Rem curato meam, Patroni jure benigni Fac debere tibi me quoquè plura. Vale. Zagrabiae 24. Novembris
83. {80} Ad Dominum Baronem Abelle An vivas, an ames, dubium me reddis Abelle, Cùm jam desieris scribere, Amice, mihi! Vel quia fortè meis cernens adversa petitis Fata, unà mecum destituenda putas, Destituenda tibi, si dura petita fuere, 5 Non ego, qui nullis usque molestus eram. At poteras notum mihi paucis edere verbis: Quae votis obstant impia fata meis? Namque ea si mea non potuisset vincere virtus, Vicissent animum, crede, nec illa meum. 10 156 Fatorum sortisque vices jàm suffero dudum, Nec premor: ùt virtus me generosa tenet. Ut tamen est animus cupidus nova quaeque sciendi: Da, quid sperandum sit mihi, scire, rogo. Tuque diu valeas, fato meliore potitus, 15 Me nec, ob adversum, desine amare. Vale. Zagrabiae 27. Novembris
84. {81} Ad Patrem Marinum Senjensem Capucinum Miranda me sorte premunt mea fata, Marine: Infortunatum dixeris esse virum. A cunctis mihi spes jam nulla refulget Amicis, Tendit in interitum terra polusque meum. Nil servisse juvat Patriae, nil prorsus Amicis, 5 Omne modò studium cedit inane mihi. Sic mea me pietas damnavit, et inclyta virtus, Ut me poeniteat penè fuisse bonum. Sed quoniam video cuncta haec procedere ab astris, Et mala inesse bonis, et bona inesse malis, 10 Cuncta animo patiente feram, nec mente reluctor; Unica mors tandem finiet omne malum. Quae quia non procul est, mediô jàm transiit aetas, Spem mihi non longam pro requiete facit. Fortè Varasdinum veniam, ratione Diaetae, 15 Plura locuturus tunc tibi; Amice vale. Zagrabiae 1. Decembris
85. {82} Ad Dominum Baronem Abelle Infra spem tua me solatur epistola tandem, Qua me privatum fors tacitè esse velis. Patronos ad opus prece multa, crede, rogavi, Qui bene polliciti plura fecere mihi. 157 Sed quoniam cuncti nunc obticuere profundè, 5 Inversam ut sortem mirer, Abelle, mihi. Miror et obstupeo, quoniam sine crimine poenam Infligunt, vel non crimen id objiciunt. Feci, quae potui; petii, quae ritè merebar; Spesque in patronis jure locata fuit. 10 Hi si fortè negent, promissum saepè, favorem: Fac tu, quod possis, sic tibi gratus ero. Qui regat utiliùs divo pro Caesare Likam, Non erit: ipse in te spero, quod opto. Vale. Zagrabiae 1. Decembris
86. {83} Ad Dominum Comitem à Cobenczel Tanta Tuo nuper mihi spes in amore, Cobenczel, Inque tui soceri conciliata fuit, Ut patrocinio vestro auxiliante beatum, Dixi, me fieri posse aliquando virum. Qui bene de vobis semper meruisse studebam, 5 Ultró mihi et vester spem faciebat amor. Sic, meritis citiùs nancisci proemia nostris, Sperabam, et Likae posse uidere plagas. Atque magìs, per te quod supplex ille libellus Augustis manibus sponte vocandus erat. 10 Firmiter hinc se per sperans in utroque patrono Spem super optato munere certus alo. Qui sat in augusta cùm Caesaris aede valetis Cultori vestro rite favete. Vale. Zagrabiae 1. Decembris
<Responsum Gabrielis Hevenessi> 87. {84} Perillustri Viro Domino Paulo Ritter A te missa mihi quae nuper epistola venit Grata quidem, tamen ex parte dolenda fuit. Grata mei memorem quod te praeferret amicum, Et gereret nomen nobile fronte tuum. 158 Attamen ut legi tristes in limine quaestus, 5 Illa mihi magni causa doloris erat. Haesit in ancipiti multo mens capta stupore, Lumina pene fidem destituere suam. Quale nefas! à me dicis te, Paule, relictum, Nec sat amicitiae faedera firma meae! 10 Pirithous citiùs sibi Thesea sentiet hostem, Quam dicar curam deposuisse tui. Semper honos nomenque tuum, laudesque manebunt, Et memorem semper me tibi iunget amor. Nec te deseruit Kolonich pater, optimus ille 15 In quo spem semper constituisse iuuat. Dissitus ille licet longis sit, corpore, terris, Te tamen inscriptum pectore, crede, gerit. Vana igitur laesae quaereris dispendia famae, Quae tentet talem laedere lingua virum? 20 Non tua uenturis morietur gloria saeclis, Post cineres etiam uita superstes erit. In libris vives; te postera concinet aetas, Dum mare, dum tellus, dumque poësis erit. Nuper in Adriacis quantum processeris oris, 25 Ad nos Mercurius pertulit usque tuus. Aetatis documenta nouae documenta uetustae Expecto: cordi, si mihi mittis, erunt. Nec iam plura vacat, venit in conclauia Primas, Qui tibi constanter voce, manuque favet. 30 Te salvere iubet, ueteremque agnoscit amicum: Hunc cole, dumque colis, me quoque semper ama. Viennae 27. Nouembris 1702. Seruus in Christo Gabriel Hevenesi
88. {85} Ad Reverendissimum Patrem Gabrielem Hevenessium Aonio condita satìs tua littera melle Magna animum reficit parte profectò meum. Praecipuè, quae me iàm certum reddis amoris Esse tui, Gabriel, purpureique Patris. Sed veniam, dubitasse piè, concedite: amanti 5 Longa gravisque solet quaelibet esse mora. Utque mihi faustus citò sis quoque nuntius, opto, Quòd me Likensi restituisset agro. Is cum multa potest in magna Caesaris Aula, Hoc, quod non magnum, faxit ut ille, precor. 10 Ipse tamen magni pensabo, magisque tenebor Illi, cui mereor bis duo lustra cliens. Noverit ergo satìs, quem commendavit in Aula, Cum bene servitium novit et Aula meum. Ex connativis non est, qui competat idem 15 Officium, digne quod mihi quisque vovet. Exterus, ignorans linguam, moresque remotae, Gentis, et ignoto in climate quemque situm. Quomodo, proficiet Populo, Regeque, Deoque? Submitto arbitrio, Vir venerande, tuo. 20 Illud ego meritus, tantoque favente Patrono, Me sortiturum à Caesare, spero, meo. Tu quoque ne desis magno dare vota Parenti, Et pro me sacrae basia iusta togae. Ut, dum tempus adest, veterem iuvet ille clientem, 25 Ne possim semper, delituisse, queri. Si meritis sors fortè meis et praemia tardat, Ille potest sortem sed superare meam. Quem Deus incolumem multos conservet in annos Teque simul, qui me dignitote. Vale. 30 Zagrabiae 8. Decembris 1702.
89. {86} Ad Dominum Cardinalem à Kolonić Non pridèm, Leopolde, tuum testatus amorem, Erga me, Gabriel scripto Hevenessus erat. Quo veterem generose tui, Patrone, clientem Consolatus, opus praestitit ille pium. Ille fatiscentem recreavit spe mihi mentem, 5 Ut fixa tanti ritè in amore Patris. Quaqùe, per assiduos defessa penè labores, Virtuti robur semper et ipse dabam. Postquam Zagrebia vivam velut exul in urbe, Fortè loci fato penè sepultus Eques. 10 Languet enim virtus aliis, cùm praemia desunt: Quid mihi, cuj virtus hìs, precioque caret? Ingenium Natura dedit, sat grandibus aptum Rebus, ùt et dignunt nobiliore loco, Sed me perpetuis sors fluctibus impia pulsat, 15 Saxea quejs moles saepe petita ruit. Nemo manum pandit nanti inter mille procellas, Tu procul es, mihi qui littoris instar eras! Nunc tamen auxilium restat pietate superna, Frater enim non est, non dat Amicus opem. 20 Tu, tu; qui Superum consortia ritè frequentas, Caesareae in terris Curiae, in axe Jovis, Motus Apostolicae pietatis munere, sacram Auxiliaturus porrige, quaeso, manum. Hanc tibi ceu reliquis longam, scio, Regibus esse, 25 Teque favore gravem Caesaris atque Dei. Qui decus es, Leopolde, Equitum, qui gloria Slavnae Gentis, et Ecclesiae nobile in Orbe jubar, Subvenias Equiti, fortunae, dotibus orbo, Naturae et studii congrua dona juvans; 30 161 Ne reliquae tempus consumat inutile vitae Abbrevientque suos otia dura dies. Otia consumunt animum virtutibus aptum, Quem solet ingenuus fortificare labor. Lika Equitem poscit, qui non interpretis ore 35 Jura det, et causas audiat in populo, Sed qui sit gnarus linguae simul atque locorum: Sic cum vicinis quique scienter agat. Fraude solet Turcus, non semper viribus, uti, Atque Italos astu nemo carere negat. 40 Illic natus ego, studiis exultus in urbe Caesarea, nosco, quę facienda juvant. Per quae nempe Dei cultus reviresceret illic, Majus et augusti Caesaris obsequium? Qualiter ipsa magìs regio tueatur ab hoste, 45 Et magè tranquillè gens queat illa regi, Quae me rectorem votis communibus optat, Jàmque operam super hoc praedicat illa tuam. In te spem posui, spe me solidavit et Harrach, Ipseque spem factam de Bucelenio habes. 50 Ergo, qui cunctos pietate fovêre paterna Consuesti, non me desere, quaeso. Vale. Zagrabiae 11. Decembris
90. {87} Ad Dominum Gladić, Canonicum Labacensem Optatam pridèm percepi ritè tabellam, Quae mihi te memorem reddidit esse mei. Experior, veri quòd serves munus amici; Idque ut continues, dum rogo, spero magis. 162 Non etenim satìs est semel, at constanter amasse, 5 Constanti laudem fert in amore fides. Compatior misero Londoño, talia fata Subjectus quòd vir tantus inire fuit. Ast illi melius puto sic: non indiget ullo Iam, velut antè, sua cum requiete jacet. 10 Magni saepè viri letho periere probroso, Ut pereunt aquilae triste leoque fame. Tandem cunctorum finis mors una malorum est: Sic mala Londoñus finiit ergo sua. Hinc ego nil habeo novitatis scribere dignae, 15 Opplevit totum nix lutulenta solum. Nil aliunde venit: vicina quiescit adusque Barbaries, sed quid cogitat haud video; Ast ego deliteo Zagraba, mi Gladić, in urbe, Virtuti et genio non favet aura meo. 20 Proemia nam pretiumque deest virtutis amanti, Quae jam rusticitas dives ubique rapit. Felices estis Lublanae ò urbis alumni, Quejs palmas Pallas, sertaque Apollo facit. Quorum virtuti dat nobile gloria calcar, 25 Redditis illustres vos, Patriamque, magìs. Optarem propiùs consortia vivere vestra, Vivere cum claris est mihi dulce viris. Interea fatis humeros submittere cogor, Cùmque aliud nequeam, quemque saluto. Vale. 30 Zagrabiae 13. Decembris
91. {89} Ad Dominum Proregem Croatiae Tradita, non dubito, est mea jàm tibi littera, Prorex: Non modicè aegrota littera scripta manu. 163 Occurrunt citiùs mala, quae vitamus et arte, Quàm bona, quae studio quaerimus assiduo. Non aequè fortuna fovet virtutis amantes, 5 Quos gerit in gremio; quos pede dura terit. Sic ego fortunae queror impia fata novercae, In gremio vix me sustinet illa suo. Sed quoniam instabiles semper fortuna favores Offert, non tantum est fors ea digna queri. 10 Patronos aliquando queri, mi Bane, liceret, Nolentes famulos alleviare suos. Quot, quantosque mihi patronos ipse paravi? Quo merito cunctis notus ubique fui? Quanta tuli toto labentis tempore vitae 15 Communis Patriae pro ratione boni? Qui modò nec Patriam, nec cerno favere Patronos: Odit ea, immemores hos reor esse mei. Tu tamen, ut princeps verae virtutis amator, Ne me cultorem desine, quaeso, tuum. 20 Tu memor esto precum, quas quinis mensibus antè, Quas etiam quinos misimus ante dies. Hae regni spirant, jus augmentumque decoris, Ast illae obsequium Caesaris atque Dei. Adde pium sensum, commenda Caesaris aulae, 25 Commenda statibus tu mea vota, rogo. Scilicet augusta multum pretiosus in aula est: Arbitrio regnum paret et ultrò tuo. Si facies, prodire meos ad vota labores, Par tibi cum patria crescet abinde decus. 30 Si Likae praeero, tibi plus quoque cedet honoris, Quàm lucri sperem aut commoditatis ego. Jàm tibi perpetui cultoris nomina scripsi, Tu mihi patronus perpetuò esto. Vale. Zagrabiae 15. Decembris
92. {90} Ad Dominum Josephum Comitem de Rabatta Si quid amoris adhuc superest tibi, Nobilis Heros, Promissi augusta nuper in urbe mihi, Firmatique tuis non pridèm dînde lituris, Hocce meas cura posse juvare preces, Assequar ut tandem promissa gubernia Likae, 5 Et merear satiùs postmodo abinde tibi. Tu simul atque meus Comes Herberstejnius istud Maturare suo fine potestis opus. Perpetuo vestrûm quod verè cedet honori, Fac agite, heroa pro pietate. Vale. 10 Zagrabiae 15. Decembris
93. {91} Ad Dominum Comitem Franciscum Honorium à Trautmansdorff, Caesareum ad Helvetos Legatum Venit ab Helevetiis in Slavnos montibus agros, Trautmansdorfe, tua littera scriptà manu. Quae, quòd ames veterem cultorem nuntia fida est, Atque, ut persistas semper amando, velim. Pro mihi transmissis grates tibi reddo libellis: 5 Declarant hi pro Caesare quanta facis. Sic decet Augusto studium praestare Monarchae, Heroës, ùt quos nutrit honoris amor. Speroque Helvetios Martis virtute potentes Germanam Patriae velle probare fidem; 10 Qui Galli cantum noverunt saepè feralem, Victrices Aquilas, quis neget hosce sequi? Nosque viros contra molimina Gallica fortes Armamus, Latiis qui mereantur agris. Quò progressurum Regem speramus et ipsum, 15 Fatalem Gallis faxit ut Italiam. 165 Horrida bella anno portendunt astra sequenti, Et nova Saturnus cum Jove Regna struit. Utque favent justae coelestia numina causae, Auxilium Augusti rebus et astra dabunt. 20 Sed ne derelinqò sine pondere epistola quodam Per tam longinquum te mea quaerat iter, Actorum nuper seriem superaddo meorum, Quaesita ùt Regi Slavna Corona fuit. Nec plura ex variis, hoc edita scilicet anno, 25 Do studiis: Slavno sunt quia texta sono. Post paucum tempus Nymphae lamenta Croatae, Quejs duo deplorat tristia saecla, leges. Interea veteri felicem ponito finem Anno, experturus prospera cuncta novo. 30 Quo tamen, et cunctis, Equitis memor esto, nec unquam Cultorem veterem desine amare. Vale. Zagrabiae 22. Decembris
94. {92} Ad Romanum Imperatorem Leopoldi Semper Augusti Majestatem Annua Divini redeunt Natalia Verbi, Per quod pro populo est nata fidele salus. Haec pia per Mundi cunctas Ecclesia partes De lege et summa relligione colit. Post quae Festa veter cursu consumitur annus, 5 Et crescente capit currere luce novus. Haec tua Majestas felix, salva incolumisque Ut colat ad fausta et plurima lustra, precor, Quejs Carolum videas Hispanica sceptra tenentem, Josephum Eois ponere jura plagis. 10 Sic ut, bellorum sedatis motibus, Orbi Perpetua statuas crescere Pacis opes. Et tunc ad Superum coelestia regna feraris, Quorum pars ingens, Cęsar, in Orbe viges. 166 Haec ego vota Diis pro te, Rex maxime, fundo, 15 Dijs ad fata bonis prosperiora vale. Zagrabiae 22. Decembris
95. {93} Ad Regiam Josephi Augusti Majestatem Felix tuj reditus, Ioseph Auguste, fideles Movit in applausum laetitiamque tuos. Quòd pedibus substrata tuis Landavia, Regem Victorem supplex devenerata fuit. Quòdque tui fulgor vicinus numinis egit, 5 Ad patrium Imperium plura redire loca. Ultròque optamus votis communibus omnes: Subjice et Australes in tua jura plagas. Augustis Aquilis Gallorum garrula turba Cedat, se reliquae subjiciantque ferae. 10 Itala Romano tellus vasalla Monarchae est, Juribus Austriacis ritè tenetur Iber. Principium faustis posuisti hoc fortibus anno, Ampliùs has anno, sed renovato novo, Ut tua Majestas gladio sceptroque corusca 15 Obsequium à cunctis gentibus excipiat. Germano proprium cum fratreque dividat orbem, Nec vestrum Imperium finiat ulla dies. Te tamen ultrò cliens, Rex, obsecro, magne, fidelis, Augustum exores ad mea vota Patrem, 20 Ut me Likensi Praefectum destinet agro, Fiam servitiis aptior unde tuis. Causa quaesitae, transmitto hìc acta, Coronae, Quam tibi restituant, Threiciamque, Dii. Utque diu (Superi faxint!) potiaris eisdem; 25 Vive diu, victor semper ovaque. Vale. Zagrabiae 22. Decembris
96. {94} Ad Serenissimum Archiducem Carolum Sacra Deo nati redeunt Natalia Christi; Hinc veter exspirat cùm novus annus adest. Faxint ò Superi per plurima faustaque lustra Festa hae ter felix incolumisque colas. Teque novum Regem novo in anno terra salutet, 5 Tuque apud Hispanos jura vetusta noves. Atque diu Occiduis fulge dominator in oris, Quas sobolum aeterna posteritate rege. Sic oro à superis Augusto tuque Parenti Commendato meas pro pietate preces, 10 Ut vestrae tuear posthac Confinia Likae, Fac, qui magna poses, Carle Magne. Vale. Zagrabiae 22. Decembris
97. {95} Ad Reverendissimum Patrem Hevenessium Quòd te onerem multis, ò Vir venerande, tabellis, Da veniam: visa est haec via tuta magìs. Me spes semper alit, tantis firmata Patronis, Quòd consolanda est me duce Lika brevì. Nam si addatis opem Patroni vos et Amici, 5 Plura ultro meritis proemia spero meis. Interea tibi fausta precor Natalia Christi, Cumque anno pariter prospera cuncta novo. Postque illum plures ad propria transige vota, Meque tibi charum semper habeto. Vale. 10 raptim Zagrabiae 22. Decembris
98. {96} Ad Dominum Cardinalem à Kolonich Laetor, divini festa haec natalia Verbi Incolumi, Praesul magne, redîsse tibi. 168 Utque ad Nestoreos redeant tibi taliter annos, Devoto tuus ex corde precatur Eques. Ut qui te Patriaeque Patrem, veteremque Patronum 5 Sincerè assidua relligione colis, Ipseque Apostolica quosvis pietate fideles Non secùs ac veri more Parentis amas, Cuncta tibi ter fausta vovet, ter prospera cuncta, Sacratumque Petro posse tenere thronum. 10 Non etenim magè digna potest tibi reddere mundus Proemia: tot meritis clarus in orbe nites. Sed quia et haec et plura tibi, Leopolde, reservant Dij Superi: tribuant largiter, opto. Vale. Zagrabiae 22. Decembris
99. {97} Ad Dominum Vice-Banum Stephanum Jelaçić Ad sacra festa tui, Vice-Prorex chare, Patroni, Lata tibi simul et prospera cuncta precor. Ut, quae nunc animo colis unà et corpore sanus, Sic felix ea post plurima lustra colas. Atque simul celebres summi Natalia Christi, 5 Qua colere haec semper cum pietate soles. Decurrantque tibi multi feliciter anni, Et redeant semper fausta per aeva novi. Haec dum scribo, novam laetandi sortior ansam, Quam nova conjugii dat mihi fama tui. 10 Toto animo laetor, quòd sic, Vice-Bane, paternus In Te jam nobis multiplicetur amor. Nam noviter sociata tuo matrona cubili Posthac dilectum me tibi jure dabit. Illa mihi affinis, consortis sanguine vera, 15 Illa mihi functae matris amore soror. 169 Cum qua tranquillos duces feliciter annos, Illa tui curis alleviamen erit. Quae cùm praeclaro sit sanguine nata, parente, Instructa egregiis moribus ultrò viget. 20 Sic ut natura et virtus cumularit in ipsa Insignes dotes ad muliebre decus. Vivite quamplures ad vota beata per annos, Meque, ùt debetis, semper amate. Vale. Zagrabiae 26. Decembris
100. {98} Ad Dominum Electum Episcopum Sibenicensem Joannem Znikam, Custodem Ecclesiae Zagrabiensis Quod praesens nequii, scripto depromere cogor, Officii munus, Praesul honore, mei. Quo tibi fausta precer natalia festa salutis, Patronique sacram mox rediise diem. Haec tibi Nestoreos opto reditura per annos 5 Incolumi, à superis qualiter ipse cupis. Ut, qui nunc templi custodis Zagrabiensis, Inter coelestes postmodo vivito opes. Accipe vota animo, Praesul venerande, lubenti, Quae Deus omnipotens ut beet, oro. Vale. 10 Zagrabiae 27. Decembris
101. {99} Ad Dominum Episcopum Seńensem, Martinum Brajkovich Mitto rudi quanquàm compactos sorte libellos, Ut poterat Graeci Montis in urbe dari. Hi sunt pro Patria minimi, Praelate, labores, Immensam molem Prodromus iste notat. 170 Sed quod fit pretium, quae proemia specto labori, 5 Ipse uides: satìs est dicere; namque sapis. Prò quantum est annis mutata Slauonia paucis! Ex imo, quando cogito, corde gemo. Nunc mea in his uirtus degit uelut exul in oris, Quae cunctis quondam chara et amata fuit. 10 Hanc nisi cor uegetum, pectus ualidumque teneret, Ferre diu tantum non potuisset onus. Sed quid in hisce malis meliùs quàm cedere fatis, Fata pij uertant dum meliora Dij. Qui Tua clementes, Martine, ut vota, secundent, 15 Opto, meis fautor tu tamen esto. Vale. Ex musaeo meo 27. Decembris 1702.
102. {100} Ad Patrem Marinum Capucinum Lata mihi hesterna venit tua littera nocte, Qua ter fausta voves cuncta, Marine, mihi: Cum veteri mala sors utinam se finiat anno, Et melior veniat propitiante novo. Sed dubito, quoniam jurarunt fata, Marine, 5 In sortes lapidem quemque movere meas. Sat tibi jàm constat quot ego, quantosque patronos Promerui studio, saepè diuque gravi. Sat tibi jàm constat quòd ego virtutis amore Neglexi propriae commoditatis opes. 10 Nec te (credo) latet vitam quòd et hactenus actam Consumpsi, Patriae solicitando bonum. Et, quid ab inde mihi superest iam cernere possis, Desertum à cunctis me modò penè videns. Parva mihi in multis fiducia restat Amicis, 15 Spesque Patronorum voce manuque caret. 171 Felices cognosco modò, qui propria curant, Quique suam ditant qualibet arte domum. Divitiae rapiunt jam nunc virtutis honores, Aurum cuncta potest: aurea saecla voces. 20 Ast habeant alii, quos poscunt, sortis honores, Hos vita functo sors mihi (spero) dabit. Illic si verum quemquam mihi noscis Amicum, Esto salutatus te referente. Vale. Zagrabiae 29. Decembris
103. {101} Ad Dominum Comitem à Kaunitz, Procancellarium Imperii Da veniam, generose Comes, quòd nuper ineptè Sit mea per binas littera scripta manus. Multa simul fuerant mihi, persolvenda Patronis, Debita, quaeque suo nec potuêre modo. Quòd tuj perpetuo verus sim tempore cultor; 5 Sat fuerat, brevibus significare notis. Tu sed adhuc mihi si promissum nuper amorem Sponte tua heroo pectore, Kavnic, alis, Summe mei curam, ne quis peregrinus honorem Praeripiat Likae Korbaviaeque mihi; 10 Illis Praeses eram, propè sunt duo lustra, supremus, Procomitisque mihi jure perennat honor. A nullo meliùs plebs illa profectò regetur, Quàm cujus vocem noverit atque fidem. Me populus Civem noscit, Cęsarque clientem, 15 Estque utrique diu jàm mea nota fides. Me duce plebs optat pro Caesare multa mereri, Me de se Caesar scit meruisse bene. Me populo, populum mecum soletur ut illum, Servitium majus Caesar ut inde legat. 20 172 Augusto revoces promissa benigna Monarchae, Quorum spem dederat te mediante mihi. Hoc Regi augusto commendes, Archiducique, Quos super id nostrae jàm petiere preces. Sunt hoc qui poscunt plures à Caesare munus, 25 Ex Patriae verè Civibus unus ego. Ignari gentis morum atque idiomatis illi, Tot fera corda virûm qua probitate regent? Aes quidam fisco promittit (ut audio) multum, Quo meritis posset praevaluisse meis. 30 Sat mihi notus idem vir, qualiter hocce paravit, Taliter in Lika aes multiplicare cupit. Non est solicitus praeclari nominis ille, Cujus avaritiae charius aere nihil. Ut primò factus, non natus Nobilis idem, 35 Nec suo adhuc trita est Martis arena pede, Vis, ut Nobilibus praesit; vis, fortibus ille Et bello expertis imperet ultrò viris? Necdum sunt illi pro mercatoribus agri, Quos magna cinctos Turcia parte tenet. 40 Praepollere tamen meritis me spero profectò, a) Quae nota Augusto noveris esse satìs. Hisce tuum, Kavnic, superaddito (quaeso) favorem, Quo, mihi promisso, plurima ubique potes. Cùm me commendas viduae pro praeside Likae: b) 45 Servitium curas Caesaris atque Dei. Qui tibi dent, veluti multa virtute mereris, Munera, quanta optas hìc et in axe. Vale. Zagrabiae 29. Decembris a) propria laus sordet. Joach. Langu. b) modestis etiam offerre quod non petierint. Phaedrus
104. {102} Ad Dominum Episcopum Seńensem Quam Praecessorum, Praesul venerande, tuorum Congessi seriem, pagina missa refert. Quos ego non reperi, tu suggere dinde, roganti, Ut coeptum satiùs perficiatur opus. Utque parem primo videam te quando Joanni, 5 Vestitum rubea, corditus opto toga. Candori interno quadrat color ille profectò, Apta cui virtus est pietasque tua, Ante abitum, tecum concedes plura loquendi, Qui Pater es Patriae, Civibus adfer opem. 10 Sat tibi sunt noti peregrinae gentis amores, Per quos facta, gemit Patria, tristis, inops. Latorem interea, doctum verè atque fidelem, Cujus scripturis hactenus usus eram, Si tibi ab obsequiis queat esse deinde: meis nam 15 Alea fortunis non bene fausta favet. Experiere virum prudentem, morigeratum, Mente pium, scriptis perfacilemque manum. Sed cuj fortuna est pariter minùs aequa, nec unquam Sors mala forte mala perficere ulla potest. 20 Italus est Latiusque bonus, Slavnumque idioma Et Graecum novit. Desino plura. Vale. Ex musaeo meo 31. Decembris
105. {103} Ad Dominum Episcopum Svidnicensem Qualem quaesisti, Praesul, tibi mitto libellum, Mandabis, si fors pluribus esset opus. Nascentisque Anni cunctas superaddo Kalendas, Transige eas felix incolumisque, precor, 174 Et pòst Nestoreas numeres, ad vota beatus, 5 Meque, tuum quondam, semper amato. Vale. Zagrabiae 31. Decembris