CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus ZUPPARDO.alfo-10.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/ZUPPARDO.alfo-10.xml.

Documentum ZUPPARDO.alfo-10.xml in db pdill0


Nunc tua sit quantum maiestas regia felix Et quibus insignis titulis, quibus alta triumphis, Incipiam paucis describere, si tua primum Dent pia sceptra michi veniam tuque inclitus omnem Carminibus culpam regum pietate remictas Concedasque tuum tandem virtutibus amplum Auxilium calami quando non illa recurrant, Imperio quae digna tuo solioque videntur. Nam modo si qua pio virtus pulcerrima reges Pergratos facit ire Deo caeloque propinquos Sideribusque suis, illa est clementia, quam tu, Ante omnes clemens, augusto in pectore tecum Fersque, auges, confers atque omni tempore servas. Si dant prisca fidem nitidis contexta libellis Et quae sunt nostris hodie memorata poetis, Temporibus quae plena suis per rura, per omnes Decurrunt campos, surgens ingentia septem Hostia Nilus habet, quae non paritura videntur Tam spaciosa suis lutulentaque flumina campis Quantum dat veniae tua nunc clementia, quantum Plus fluat aut dando quantum plus pectore crescat. Hanc ego, per sceptrum quod tamquam sidus adoro, Perque tuos oculos multa pietate nitentes, Perque animum insignem, perque omnia regia, perque Quos tibi signavi destra trepidante libellos, Oro velis siculo, princeps, concaedere vati. Nam quondam Augustus concessit laeta Maroni Gaudia et indulsit tunc, cum servavit ab igne Pulcrum Caesar opus; Senecam peciisse Neronem Legimus ut magnos ad se converteret hortos Et quae contulerat sibi premia protinus ille. Nil horum efficiam, verum tibi, plura merenti, Effundam antiqua pro consuetudine patrum Non solum venia dignos fecere, sed omnes Magnifico reges habuere in honore poetas; Bi nam magna ducum scribuntque ingentia regum Arma, piis patribus populisque extensa futuris, Et dant carminibus longe post sceptra beatos Vivere et eternas laudum per secula pompas. Magnus Alexander, tumulo dimissus Achillis, Fortune invidit graie, quia maximus heros Rerum gestarum praeconem accepit Homerum. At tu cui titulos, cui das tua munera, census, Aurum, hortos, vestes, depicta palatia, villas? Optatam hanc veniam, princeps invicte, negabis, Presertim cum culpa levis pia dona meretur? Res mea tuta agitur: zephiris sunt vela secundis Impellorque mari, iam dudum sencio quod me Audisti et culpam clemens dimiseris omnem, Quamvis deiectis fuerint mea proxima Codris Carmina et ornatis paulum vicina Tibullis. In primis igitur recta ratione tenetur Felix maiestas, animo natura beatum Quem tibi constituit fortemque creavit agundis Rebus, quem tantis vigilans sapientia lustrat Consiliis, titulis, meritis, virtutibus, armis; Felix divino properans ad sidera cultu, Quo tua sola Deum tangit clementia, quo tu Ante duces omnes clarus magnusque videris; Felix maiestas spoliis, tot leta triumphis, Felix tot ducibus, totque una amplissima sceptris Totque suis ductis per mille pericula castris; Felix pace sua, felix, fortissima bello. Vicit Alexandrum genitor virtute Philippus, Sed patrem natus gestis per proelia rebus; At tu cui terris similem Natura negavit Virtute et gestis sepelis cum rebus utrumque. Felix maiestas iterum et celeberrima nato Principe Fernando natisque nepotibus et tot Auxiliis solium sceptrumque iuvantibus ipsum; Felix germano, felix, contenta nepote, Imperio felix, totque undique regibus alta, Principibus ducibusque tuis, qui regia tecum Sceptra colunt ornantque tuam per cetera sedem; Felix offitio, felix per proelia victis Hostibus et pulsis longa formidine Gallis. Sed longe ante omnes felix, ante omnia regum Imperia excellens, sub tanta coniuge, sceptrum Perpetuante tuum, virtutum fonte, Maria: Pro te sceptra tenet, pro te tua iura ministrat, Pro te fert leges, pro te, sanctissima, mores, Pro te dat gladios, pro te, fortissima, furcas, Premia virtuti, viciis sua vincula ponit, Mente pia miseros, populos virtute gubernat, Pro te dat pacem, pro te, dignissima, bellum, Femina, vir, coniunx, dux, religiosa, pudica, Ante nurus omnes, ante omnes candida matres, Ante Deo inclusas, ante omnes clara ministras. Haec tua perpetuat felitia sceptra tuumque Tantum absens regina caput; sua splendida virtus, Virtuti coniuncta tuae, tua prospera queque Reddit et eternum prestat dux optima tandem Esse tuum terris perque omnia secula nomen. Ha, taceant urbes, scileant Capitolia Rome Virgineusque chorus, scileant ingentia quondam Templa pio coniuncta Deo regnoque futuro, Et demum hac totus devictus ab arbore mundus Praecipitur sancte posuisse scilentia vite; Cedunt claustra sibi, cedunt pia concava patrum Saxa per ingentes olim celeberrima silvas. Post te nil toto vidi praestantius orbe, Post te nil melius, post te nil pectore maius. Haec tibi fortunas capitique piissima laurus Servat et ornatos haec dat tibi sola triumphos. Inclita stirps regum, magni quoque filia regis, Regis cara soror, regis dulcissima coniunx, Non regum genitrix: potuit Fortuna secundis Rebus et auxiliis hoc donum adiungere tantis! Nusquam ulli lutulenta fuit sors optima, nulli Integra: deest aliquid, quamvis pannosa videtur Vestis et extensa signet sua lictora cauda. Hoc certe confectum adeo, ne prospera terris Aut completa satis possit tibi praemia mundus Reddere et ad votum vitam hic tibi fata quietam. Haec tua descripsi, princeps, felicia, quae tu Quantum contineas et quanto robore serves, Ipsa fidem terris praestant tua sceptra tuumque Pectus et exemplo capiens tua proelia mundus. Nunc locus est repetam letus mea munera, princeps, Ut post completos tanto sudore labores Ocia des operi et fesse des ocia menti, Donatumque domum rude mictas: scilicet haec sunt Non maiora parum felicia praemia regum, Quae modo militibus, modo dantur leta poetis, Quorum etas longis conspecta est fructubus ante, Ante in serviciis consumpta fidelibus, ut sit Digna suis meritis donanda licentia, sitque Libertas animo quocumque accesserit ultro. Quae quantum paucis hodie concessa videntur, Tam veniunt pretiosa magis; consistere tectis Dulce seni, perdulce suos habitare penates Angustosque lares, quamvis sint aurea regum Atria et ornato paries effulgeat ostro. Nam iuvat interdum felicia praemia ruris Illic me afflictum curis fortasse diurnis Querere et extensas cauto pede poscere silvas Cultoresque novos cultosque fideliter hortos Conspicere et cedri resecare superflua cultro Cumque suas tenero connectere palmite vites Aut plantare ulmos apibusque abstringere mella, Aut legere arboreos, facta dulcedine, fetus Et tandem ornatas concessa per ocia silvas Reddere, et arbitrio mecum sic vivere leto. Nunc habitus civis, modo rusticus, hic ego censor, Illic nunc vates, illic modo cultor agelli, Non novus hospes ero; reliquum mihi temporis autem Expendam servire Deo precibusque potentem Placare et sancto secum hic consurgere voto Celestemque chorum meritis conducere. Et alto Ire patrocinio quamvis multum ante placebat, Nunc mihi silva magis: nulla hic mihi causa doloris Nullaque firmate surgunt hic proelia menti, Aut quae te impediant fallacis praemia mundi; Hic procul est hostis, procul hic stat femina, fastus Et quae terribili sunt plaena theatra tumultu; Hic tibi tuta quies, peccandi occasio nulla Nullaque perversi constant hic signa furoris; Hic sua leta suis concedit praemia Christus, Praemia quae capiti nullo rapiuntur ab evo. Silva placet calamis, doctos quoque silva poetas Adiuvat ut regum describant gesta ducumque, Cumque perornato decurrant singula versu Et meliore lira non praetereunda reponant. Virgilius quondam Romam, vir maximus, urbem Deseruit pariterque lares pariterque favores Imperii fugiens et quas cumulaverat olim Divicias magnas: cautus pia rura petebat, Divinum quo posset opus dulcesque Camenas Solus in arborea nitidaque absolvere silva Hocque uno auxilio regum describere laudes. Omnia nequicquam temptavit et omnia frustra Contulit: invidit titulis Fortuna latinis Et celeres nimium vitam rapuere sorores, Nec potuere suum sua carmina currere finem. Quae caret invidia totis non altera terris Vita patet secura magis, non altera, nec quae Tantum sollicitos confirmet ad ethera cursus Totque det ornatos non vano nomine census, Quantum leta suis promittit silva colonis. Non timet ora ducum, non regum silva potentum, Sola Deum solum; false convicia linguae, Laudula contemnit gaudensque ad sidera currit, Hic meus ipse meos ad tanta haec gaudia fratres Hortor et ad plenos vera dulcedine fructus: Non sunt qui rumpant sancta haec mea federa, nec qui Proposito avertant animum vel pectora pungant, Non sunt hic hominum perversa negotia, non sunt Iurgia, non lites, non sunt commertia, nec quae Te quaciant miserum fraudum scelerumque falanges, Nulla tuos oculos offendunt turpia, nullus Sermo aures, faciles sunt hic sine murmure leges. Silva parit requiem, stellato est proxima caelo Et vicina Deo, silva est via tuta salutis, Prima salutiferas inter firmissima portas; Virgo silva Dei, morumque est optima nutrix Et scelerum gladius, virtutum asperrima custos. Silva tibi cantus, tibi dat celeberrima fructus, Silvaque securos prebet placidissima somnos. Dulce decus michi silva meum, michi dulce lavacrum, Presidium, portus, passer, iocus, aula, columba, Preteriti medicina mei, spes leta futuri, Sola pie certa fertque aufert ocia lege Silva homini, tibi sola gerit non mixta venenis Gaudia et urbanas multum fugientia pompas Premia et armatam celesti munere pacem. Nuncia silva Dei: quondam pater optimus istic Quaesivit celsam caeli Basilius urbem, Hic prior ante omnes posuit vestigia Paulus, Quamvis crediderit positum se Antonius ante, Hinc quoque turba patrum sanctis virtutibus ipsum Accessit visura Deum. Brevis haec via magnos Te trahit ad caelos et sancta cacumina monstrat Diviciasque omnes. Sunt hic responsa remissis Vocibus, hic magno fervent tua pectora caelo. Ianua silva Dei, caeli est preciosa colore Iaspidibusque suis, cantu est speciosa benigno Angelicoque omni gaudet cultissima coetu, Haec hominum curas, hominum sanctissima morbos Sanat et est veteris felix medicina reatus. Hic colitur capiturque Deus firmusque tenetur, Hic ego letus ero, laetus mea thura precesque Effundam tibi, Christe, meis singultibus et te Ante oculos fixum noctuque dieque tenebo Et dabo vulneribus lacrimas, manibus pedibusque Oscula, cum precibus multum facientia nostris. Hic ego me repetens consummam tempus, et evum Speque fideque ardens complebo, asperrimus omnem Offensam ad veniam legemque amplexus adibo, Auxilium celeste michi patriamque vocabo Et dabo peccatis oleum cinerique liquores Sidereos laetamque animo per secula sortem. Hic ego ante abitum Christo pia carmina condam Deleboque omnem natam pro crimine culpam, Ut, cum leta mihi mortis mea venerit hora, Letus ego hanc animam leto de pectore mittam Absolvamque omnem solido de corpore poenam. Quare ego te suplex, caeli pater optime, Christe, Per caput ornatum spinis, per vulnera nostrae Lucis et emissam sancto de pectore vocem, Cum tua sub dulci languerent brachia ligno, Perque tuos clavos, scaeveque per omnia mortis, Hanc mihi concedas oro pro munere vitam, Hanc mihi quo semper mea sint tecum omnia, tecum Pes, manus et calami, tecum mens, ora, voluntas, Et cum visceribus tenues secus ossa medulle. Tu quoque praeterea, regum celeberrime princeps, Quem post multa deum mitem clementia regem Ante pios omnes et sceptra ante omnia fecit, Haec eadem siculo pia des tua praemia vati.