CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus ZUPPARDO.alfo-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/ZUPPARDO.alfo-01.xml.
Huc date, Pyerides, huc dulcia pectora, Muse, Huc agite et celeres repetamus nomina magni Principis Alfonsi nuperque agitata per orbem Cantemus meliore tuba. Tu, pulcer Apollo, Adsis et nostre des vela secunda carinae. Captivam imperii postquam Tros impius urbem Duxit et in sanctos sitiens in sanguine sevit Hocque ortum est terris tam detestabile crimen, Alfonsus magnos concepit mente dolore Quos hominum nulli tacitus patefecit et iram Dissimulans forti clausit sub pectore vulnus. Cumque animo tanti sceleris vindicta sederet Aspiceretque fidem Christi populumque iacentem Devictasque urbes graias atque agmina cesa Totque hominum strages offensaque numina, fervet Armis et gestis obprobria vincere rebus Intus agit votoque suo compellere reges Querit et afflicto pergit dare gaudia mundo. Cumque igitur firma hec esset sententia menti, Alfonso in somnis vultu veneranda venusto Aspectuque gravis virgo, laniata capillos, Vulneribus quoque fossa suis lachrimisque fluentes Uda genas visa est, talesque a pectore questus Reddidit: "O mundi princeps, o firma columna, O rebus concessa salus, mea vulnera, Cesar, Aspice et a collo pendentes cerne capillos Et lachrimis succurre meis! Cur pectora, princeps, Curve meos pateris foedari in sanguine vultus Et lateri dare rostra canes? Fortissime Cesar, Eia, age, surge, veni, propera, cape proelia! Quisnam Te valet excepto casus defendere et alme Virginis arma tue, vel quis sua iura tueri Atque, fatigatis per tanta pericula membris, Speratam in terris hodie conferre salutem? Stringe tuo capiti galeam! Sit dextera fortis Et Christi clipeata fide! Tibi relligionis Iura per antiquos concessa fuere parentes. O spes sola mei, lux o mea candida, Cesar, Arma cape et Teucros tanta virtute superbos Opprime et antiquum tua sumant arma furorem, Quippe tibi soli tanta est iniuria casus Et soli vindicta tibi: sunt munera magni Officii hec, Alfonse, tui. Mea vulnera rursus Respice et attonitum per tanta pericula mundum Protege et umbrosa facias requiescere silva. Ipse potes tantos solus medicare dolores Cunque tuis armis tantas extinguere flammas Et tantum cohibere nefas; impune videri Ne tantum patiare scelus nec vulnera, Cesar! Cum Natura, suo gradiens certo ordine, corpus Gessisset mortale tuum et tibi quaeque dedisset Qualia sunt homini, gestis tamen undique rebus Immortalis eris vivesque per omnia magnus Tempora et a cunctis pius ipse vocabere votis". Hec ait et stratis herens dehinc virgo parumper Accipit Alfonsum secumque per avia ducit In montem excelsum. Loquitur post talia rursus: "Aspice per longas multum distantia valles In plano loca plena viris urbemque iacentem, Unde levis fumus surguntque ad sidera nubes: Urbs illa imperii est, quam sevus barbarus imis Sedibus evertit gladioque et sanguine gaudens Corpora sanctorum strata in tellure cruentat. Agredere hanc armis urbem pacemque per omnes Componas primum populos, dehinc proelia misce Cum Teucro intrepidus venturaque cetera comple, Que tibi sub dubio ostendet Fortuna favore. Nanque ego, missa Deo, quamvis tu multa videbis Ambigua in primis ipsamque minantia mortem, Nuncio venturos summa cum laude triumphos, Imperium sceptrumque tibi: quam protinus armis Impiger ascendes ducesque ad sidera nomen Preclara virtute tuum. Tuque, optime Cesar, Expedias, fractis concede piacula rebus!". Postquam igitur virgo monstravit singula regi Magnanimo gessit quondam quae Teucer in urbe, Addidit hanc celi pulsantem sidera vocem: "Alfonse, Alfonse!"; atque his ictus vocibus ether Excitat a somno regem, qui, visa per ipsos Expediens somnos, corpus regale repente Excipit a stratis. Obscure candida nocti Successit properata dies et lumina mundo Dat Phebus; subeunt mortalia pectora cure. Protinus accitos equites proceresque ducesque Prestantesque omnes animi virtute Quirites Invictus bello princeps animosus in unum Collocat atque illis animi secreta resolvit. Dic tu, Musa, mihi quanto sua lingua lepore Fulserit et fluvius qualis decurrerit alto Principis ore pii, nec non prudentia quantum Huc illucque fluens partes discusserit omnes! Incipiens igitur tales a pectore voces Edidit, Alfonsum cunctis spectantibus ipsum: "Preteritum, o proceres, repetens ego tempus ab illo, Huc me quo viridis duxit mea prima iuventus, Cuncta inde aspiciens animoque priora revolvens, Contra hostes Fidei mea semper mens animusque Ire fuit belloque viros temptare superbos. Morte patris postquam, mundum volventibus astris, In nostras venere manus sceptra imperiumque, Quesierim quantum regem Cartaginis ipsum Perdere ab armata dignoscere classe potestis. Quod nobis dono celestia numina dedunt, Nil ultra temptare licet: sic postulat ordo Et sub sidereo procedens lumine fatum. Post hec succedunt regni pia iura fidesque, Partenopes, tanto nobis quesita labore; Nunc autem quanto poscat nos sanguine Teucer Et quantas bello exultans devicerit urbes Ac quantum christos et Christi extinguere nomen Et siciat quantum nostros delere penates, Omnia sunt nostris hec nota pericula regnis. Preterea, quotiens nostros ego pectore volvo Tot victos bello reges, mens estuat intus Impellorque animo et totis cum viribus ipsam Vindictam amplector magnaque cupidine bellum Exquiro, ut nostris iniuria cesset ab armis. At nostri reges tanta impietate furentem Teucrum dissimulant sentire et relligionis Undique perruptum monstrant non cernere murum; Quare propositum dudum quod mente resedit, Nullo unquam certe moriturum sidere, firmum Ac fixum immotumque manet, cum tempore votum Crescit et huic vires currens mea suggerit etas. Ipsum igitur tanto crassantem in sanguine Teucrum Est animus petere et totas effundere vires Cumque bonis animam hanc atque omnia credere bello Et gentem argolicam pro religione tueri. Quo possum meliore animo et meliore labore Obsequium praestare Deo? Quove ordine possum Plus facili optatam celi mihi querere pacem? Te, bone Christe, sequor, mundum cum sanguine cuius Luciferi a manibus pietas divina redemit; Aspicias mea vota, Deus, faber optime mundi, Servitioque tuo subito ventura secundes! Quanvis quae teneo tua sint hec omnia, certe Vota reor placitura tibi; tibi sola voluntas Sufficit; illa gerit tibi munera, thura precesque. Longa patrum in natos dudum doctrina probatur: Ante oculos primum mores vitamque animumque Natorum accipiant, sub qua ratione tueri Seque suumque queant, possint quove ordine caute Rem gerere et visa postquam virtute nitentes Prestiterint, illis sua queque negocia ponant. Exemplo, proceres, si forte hortamur in isto Iam natum Alfonsum, Teucrum nova bella videbunt Itala aragoneis coniuncta. Quid arma minari, Quidve queant animi fortes, quid proelia tandem Barbarus accipiet, Martis sub nomine cepta? Colligite ergo, duces, vires, solita arma decusque Summite et effuso repetamus sanguine celum! Nam licet in dubiis stent multa pericula rebus, Utraque nos properans faciet victoria letos. Ergo hanc iudiciis legem decernite vestris Et cuncta, ut facitis, decori postponite nostro". Plurima disseruit facundo a pectore princeps, Que tanquam a dulci fluxere cadentia fonte. Ab dictis tacuit, quae sint sua vota suorum Expectans. Princeps tandem prior ipse Salerni Incipit et letum profert a pectore votum: "Magnanime o princeps, regum o fortissime, Cesar, Cuius ab imperio pacem coluere tiramni, Depositisque armis felix sedet itala tellus, Propositum hoc sanctum quis non a sydere ductum Dixerit? Hasque tuas reor esse a numine voces Teque loqui spirante Deo, dignissime Cesar. Ipse ego me viresque meas corpusque animumque Offero. Pestiferum celeres surgamus in hostem!". Quam mora longa foret describere singula, quantum Letitia caluere animi comitumque ducumque Et quantum accensos dederint nova bella Quirites! Ut tandem expediam, laudantur vota benigni Principis atque animo rutilans facundia forti; Certandi studio fervens preclara iuventus Gaudet et in sanctum properat gens itala bellum. Postquam igitur proceres leti sua vota dederunt, Ipse iterum princeps placido sic disserit ore: "Quanta meis hodie rebus sit nata voluntas Et menti tranquilla quies, quae corpore vires Atque animo, proceres, posset nec promere certe Nec facilis mea lingua loqui. Magna addita ceptis Spes votis quoque firma meis; licet ante fuisset Strenua pro meritis vestris mihi cognita virtus, Nunc illam expertus claro plus sidere vidi Fulgentem. Maior magnis hec gloria regnis, Clarius obsequio nihil est quam recta voluntas Atque animi sincera fides: hec ipsa fuere Consiliis ostensa bonis atque ordine vestris Et multis conspecta modis tantumque tulerunt Fortia virtutis mihi pectora vestra, Quirites, Ut si forte animum leporis Natura dedisset Audacem, auxiliis eadem daret optima vestris". At Deus omnipotens, cui sunt nota omnia soli Consilia atque hominum mentes, sublimis ab alto Hec videt et secum celi pia numina gaudent. Quoque magis princeps clara ratione videret Se carum gratumque Deo, Deus altus ab alto Dat signum solem, nimbos et lumina terris; Ipse deus belli, Mars, gaudet, gaudet et omnis Turba equitum signo. Votum hoc Fortuna secundum Reddat et in santos procedat amica labores! Surge igitur, princeps, contra pete prelia Teucrum Et tibi signatos bello perquire triumphos! Aspice tot gemitus, luctus! Tu ferre salutem, Tu potes, altus, opem; totus te flagitat orbis. Adsis acque fremens percussum ulciscere Christum, Ut tibi det meritas laudes et premia mundus Eternamque tuo capiti Deus ipse quietem. Unus eris toto, princeps, celeberrimus orbe Letaque tota tuum celebrabit Grecia nomen Et cantu ad Parthos versuque volabit ad Indos. Fer tecum vates, tecumque, Alfonse, poetas, Optima quo lustrent tua gesta poemata, quove Inclita per populos properet tua fama futuros. Stringe igitur bellum, nova proelia posce, falanges In terris pelagoque rates atque omnia demum Expedias! Decuit rapto sub tempore reges Confestim vigiles rebus dare vota futuris. Stringe iterum bellum! Quot tu nova regna videbis, Quotque urbes, populos, aut quae clamantia nomen Principis Alfonsi varia lingua ora sonabunt! Solus eris magnus, solus venerabere mundo Victor et extingues regum memorata priorum; Te tandem imperio capiet tua maxima Roma Et te perpetuis Capitolia leta triumphis.