CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-13+02:00. Nodus ZOVENZO.istr-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/ZOVENZO.istr-01.xml.

Documentum ZOVENZO.istr-01.xml in db pdill0


ad Musam Musa, Tridentinam (notum est iter) ibis ad urbem, Ibis ad imperium, musa, beata, meum, Divus ubi in solio sedet Inderbacchus eburno Quo melius nihil est candidiusque nihil. Huic prostrata prius manibus dabis oscula sanctis, Inde orans munus porrige, musa, meum. divo Ioanni Inderbaccho antistiti Dat rediens domitis nomen tibi Bacchus ab Indis, Inderbacche, chori gloria Castalii, Qui licet illustri Germanus ab urbe Vienna Sis genitus, debet terra Latina tibi. Quid debet nimis o felix urbs ista Tridenti Aurea quae sub te praeside saecla videt! Lacteus unde fluens Athesis caput exserit unda Ut dominum summa cernat in arce suum. Naiades et satyri tibi se lucentibus astris Commendant calamo carminibusque suis. Quid, quod et in viridi nuper cane lassa theatro Fugerit in gremium damma recepta tuum? Quid faciant homines, quos das, pater, esse beatos? Quid faciat vatis musa Zovenzonii, Cuius Apollinea frondescunt tempora lauro, Et duce te claris laudibus astra tenet? Haec tibi primitias est hunc enixa libellum, Quem damus attrito pumice purpureum. ISTRIAS a patria sibi nomen habebit amata Quae Tergestinum claudit utrimque fretum. Invenies teneris epigrammata missa puellis, Stoicus et tetrica quae Cato fronte legat. Et si forte voles morientem cernere Christum In cruce, carminibus pendet et ille meis. Hoc tibi munus erit tanto pro munere nullum Sed mentem capias ingeniumque, precor. Vive, vale, nostri decus immortale libelli Ioannes, columen deliciaeque meae. genologia poetae Interpres legum Romaeus dis genuit me; Quae peperit mater Bartholomaea fuit. Frater erat Gabriel, qui funere mersus acerbo est. Vix ego te novi, bella Maria soror. Orta deo placuit Lucretia sponsa tonanti: Illa fuit primo rapta puella die. Ianiusto Ianfrancisco ne vivere lustrum Contigit, o superis lilia nata polis. Ultimus e tanto defluxi sanguine fratrum, Mox datus Aoniis erudiendus aquis. Hic me Socratico praestans sermone Guarinus Edocuit, Borso tunc duce Ferrariae. Clara Chrysoneo sata sanguine nupsit amanti, Et duo nos caelo spiritus unus alit. Ioannes princeps et gloria celsa Tridenti Me vocat, ut lauri tempora nostra beent. Ibimus: o nostris, superi, aspirate camenis, Et date me domino posse placere meo. Vos comites properate deae: nos plectra movemus. Caesar, eris nostrae fabula prima viae. divo Friderico Caesari Augusto Caesar, habes superos belloque togaque faventes Paret et imperio terra fretumque tuo. Ast ego si viridi caput hoc dignabere lauro, Austria Thraicio carmine gesta canam. Cedet Fama tibi, tua gloria vincet Achillem Angustusque tuis laudibus orbis erit. Rabio scribae Augusti Caesar Apollineis cinxit mea tempora sertis Sex ego cum cecini carmina, docte Rabi: Quae licet in nostris fuerint prius edita chartis Nec recitata semel, nostra fuere, Rabi. Paulo Veneto theologo Munera magna decent magnos: sed quid dare maius Carminibus, quaeso, quid mihi, Paule, potes? Aurea vasa? graves gemmas? sacra regna? triumphos? Haec abeunt, nobis carmina sola manent. Secula carminibus vivunt, sine carmine Troia, Carthago, Babylon, Roma sepulta foret. Carmina dant, adimunt animos, sibi carmina tigres Et volucres, quercus, flumina, saxa trahunt. Cerberus, Eumenides cantu cessere: quid ultra? Carminibus motos credimus esse deos. Non igitur parvum munus te, Paule, dedisse Dic, divina mihi carmina qui dederis. in ludis Sixti pontificis maximi Amphitheatrales non vis, Cato, cernere ludos, Hos vis, quos Veneta Sixtus in urbe facit. Non mirum est: illis homines solumque Catonem, His spectatores cernis adesse deos. Ioanni Hieroto Qui serapellinas sub acuto frigore vestes Exuis, et nudo das, Hierote, mihi, Di tibi se faciles praestent, tua fama superstes Sit cineri, et Musis sit cinis ille sacer. Cumque voles liceat thalamos intrare dearum: Cum superis nectar dis Hierote, bibas. Petro Lauredano Laurentii filio Petre, cupidineas dono tibi mittimus artes Pro quibus exilium Naso poeta tulit. Mittimus et pariter saevi medicamen amoris, Si qua negat voto dura puella tuo. Munera parva quidem nostris sed viribus aequa Non spernes, Venetae spesque decusque togae. libello suo Parve liber, Ligurum quom te Regina tenebit In manibus, nostri dic memor esse velit. Victori Capello Venetae classis imperatori Victor in Turcum propera: redibis Victor: illustres tibi iam triumphos Lata decernunt: Venetis faventes Arma dabunt di. I, doma Medos: tua signa Thraces Sentiant, Colchi pariter et Parthi Sentiant, et quos glacialis ambit Caucasus antris. Mox lyra missa capiam superbum Orphei plectrum citharamque Phoebi. Et tuas laudes recinens corymbo Tempora cingam. Interim faustae dare vela classi Dux, iube: venti veniunt secundi. Te vocat Nereus, venerande Victor: Vince, valeque. Faustinae virgini Parvula tractari cupiebas, parvula labris Figebas tua labra meis: ego suggere linguam Et pultare nates teneras: tu bellula risum Innocuosque dabas morsus: maiuscula facta Me fugis, et dulces condis, Faustina, papillas. in calumniatorem Sixti pontificis Quisquis es, o demens, furiis agitatus amaris, Qui vomis in Sixtum disticha Pontificem, Te tua consumat rabies canis omnibus hostis: Sit tibi pro summo munere posse mori. Trilaceae virgini Tridentinae Fingere si Pario Venerem de marmore vellet Mentor, in exemplar tu, Trilacea, fores. Spargeret hic humeris crinem quem condis in auro, Bella, licet Phoebi vincat et ille iubar. Quis lapis hunc poterit frontis simulare nitorem, Quae solet hibernas exsuperare nives? Lumina quid referam quibus allicis ecce poetas, Ut laudent, cupiant, te venerentur, ament? Adde genis natum sub virginitate pudorem, Adde rosas labris purpureumque decus. Colla heu quid memorem, quid eburnea poma, quid artus, Quales nec Phrygius viderat ille Paris? Nec talem posuit Polycletus in arce Minervam: Credo equidem spiras nectar et ambrosiam. O felix facies quem virgo venusta parentem, Cui dabis et gremio pignora nata tuo! Et felix ego sum, cui te vidisse puellam Contigit: o talis sis mea Calliope! O quantum debes tu Mantua grata Tridento Quod tibi nunc talem donat habere nurum! Iamque vale, decus Idaliae, valeantque parentes: Quisquis es, o felix, tu quoque, sponse, vale. Academicis abeuntibus Marsus abit vereor mansurus in urbe Quirini, Parthenopenque petit et mons Hermoleos: Lippius expectat nullis haerere bacillis, Ut petat agnigeri moenia celsa dei: Tribrachus Illyrias properat lecturus ad oras, Nescio Pompeium quo sua fata trahunt. Tu quoque discedis, sed quo, mea cura, Rutilli? Felicem facient quo tua vela pedem? Ite bonis avibus superi quocumque vocabunt, O vatis memores ite Zovenzonii. Petro Veturio Audio cantantes interdum, Petre, puellas, Quae me saepe suis vocibus exanimant. Illa petit dulcem cithara lugente maritum, Illa dolet noctes vivere se viduas. Haec ait: Optatos tibi sum paritura nepotes, Cara parens, lacrimis si moveare meis. O duras aures, o ferrea pectora matrum, Quas tantae nequeunt, Petre, movere preces! epitaphium parentis piissimi Tametsi properas, viator, audi: Zovenzonius hac urna quiesco Romeus: satis est: abi, viator. in archetypam Gentilis Bellini pictoris Dux Throne Nicoleos, Veneti nova gloria sceptri, Te tibi Gentilis hanc, dicat archetypam. in Crispum Empta tibi fuerat virguncula, Crispe, tricentis. Illam vende hodie, nemo ducenta dabit. Ipse trecenta dabo, mea sit virguncula. Fallor Non ego: nulla tibi, Crispe, puella placet. Hieronymo Marcello Francisci filio Sexcentis morbis sunt qui, Marcelle, laborant: Tolle mihi Veneris crimina, sanctus ero. divo Guarino O decus eloquii, vatum clarissima lampas, Pieridum clausae qua patuere fores, Pol mea si nondum mortalia fata propinquant, Cantabo laudes, magne Guarine, tuas. Lyscae scorto nobili Cum tibi sit turpis facies, sis caetera monstrum, Cur tua tot celebrant limina, Lysca, proci? Est quia tu magico medicaris carmine cunnum Semper et intactae virginis inguen habes? Hoc mihi Tumaeon medicus narravit et ille Qui decies gemino vespere te rapuit. Gentili Bellino pictori Gentilem Venetum Bellini sanguine magni Progenitum coelo tollite, Pierides. Vivit enim pictis quidquid facit ille tabellis Deque suis (mirum) spirat odor violis. Raemilio poetae Disticha, Raemilli, do, das hecatonsticha nobis: Hexsticha si dedero, quid mihi reddideris? laus urbis Anconae Vidimus excelsis cinctam te turribus Ancon, Sublimes et in astra domos aedesque dearum, Strataque coctilibus Parioque nitentia saxo. Vidimus et Veneris portus, quos Ennosigaeus Thetis et ipsa manu proprioque tridente peregit. Vidimus irriguos undis crepitantibus hortos Ridentesque satis campos, laetamque Minervam, Et Bacchum felixque pecus stellasque faventes. Quid loquar egregios iuvenes quot et illa puellas Urbs habet illustres, quot sunt quae laude Sabinas Praevertant? his adde, precor, mea musa, Senatum Et prisca pietate viros: quales sacra quondam Roma tulit, tales etiam tulit Attica tellus. Hic ego te sileam crucis o Cyriace repertor? Qui celsa stans aede tuam, pater, aspicis urbem, Aspicis et laetos pomis phaeacibus agros, Felicesque viros tali quos nascier urbe Contigit. O felix ego ter quater amplius ultra Natus humo, si me conceptum Dorica mater Fudisset, meaque his vagissent oscula cunis. Quod quia non fatum est superis, ego semper amoenum Anconae imperium, portus et littus amabo, Unde abeo: Cyriace vale, civesque valete. Hermolao Barbaro poetae clarissimo Hic Ganymedis erat cyathus, cum laeta Tonanti Pocula purpureis ille dabat manibus. Hunc meus Hermoleos Veneti spes rara Senatus Possideat, nostrae pignus amicitiae. Ioanni Bello Bellino pictori clarissimo Qui facis ora tuis spirantia, Belle, tabellis Dignus Alexandro principe pictor eras. Isabellae virgini candidissimae Bella mihi nimis es, nimis, Isabella, videris Ad citharam niveos docta movere pedes. Di tibi dent tenerum qualem cupis ipsa maritum, Di faciant magni te Iovis esse nurum. Danieli Zono corculo suo Zone, Zovenzonii Daniel Raphaelis amice, Sis memor usque mei, sum memor usque tui. in calumniatorem poetae Qui vexare sacrum tenebroso in carcere vatem Ausus es, infestae sint tibi Pierides, Cumque vocatus eris, surdas tibi praebeat aures Liber, et id Phoebus, id quoque Pallas agant. Non satis est noxae sanctum lugere poetam Lauriferasque satis dislaniare comas? Non satis, heu, dulces rara cum coniuge natos In sola flentes destituisse domo? Pro dolor, in tantis etiam insultare querellis Saevior hyrcanis tigribus ausus eris? Non scelus admisit tantum qui porsit Athenis Pocula magnanimo nigra venena seni. Quid tibi supplicii pro talibus imprecer ausis, Cum furias secum carmina tanta trahunt? in Naeviam Naevia, quid faciem celas, male provida culum Ostendis, quotiens, Naevia, mane cacas? Vitali Lando iuris clarissimo consulto Currite, Pierides, Vitali dicite Lando Vivere me, sotiis et superesse meis, Cum quibus heu dulci pro libertate perire Mens fuit: at salvum me voluere dei. Si reducis vitae causam vos forte rogabit, Ut celebret laudes, dicite, Lande, tuas. Manliae piae filiae Cum pia nata rogo mandaret membra parentis Rupit in hos questus dilaniata comas: Non potui tecum mortem, mea mater, obisse, Crinibus in cineres ibis onusta meis. epithalamium Ioannae Tergestinae Formosam sponsam formoso iungite sponso, Iuno, Venus, Charites, tuque Cupido puer, His date fecundam sobolem, date Nestoris annos, Sint grati superis, sit sua fausta domus. Favit Hymen votis, votisque favete puellae, Tu Beronica decens, tu quoque Bella soror: Vos quoque felices pariter gaudete parentes, Gaudeat et si qua est parvula nata domi. Buzacarino poetae clarissimo Cum me donaret lauro: "Sacer esto poeta" Caesar ait. Cur sim, Buzacarine, sacer? Non ego Pierides vidi, nec Apollinis antrum, Non ego libavi Bellerophontis aquas. Sit sacer Ascraeus vates, sit divus Homerus, Virgilius, sis tu, Buzacarine, sacer. Charidemo grammatico Arrigis ad nostram frustra, Charideme, puellam, Quippe fugit, nec vult candida virgo virum. Si sapis, accelera sic fermentatus ad illas Quae venale tibi prostituere femur. Gregorio Tiphernati poetae clarissimo Salve Pieridum decus Tipherna, Quem nostrae Charites vocant alumnum. Carmen vilius hoc meum saliva Laudas pinguius et gravi suilla, Et quod Tarsus idem sacer poeta Dignum podice rancidisque maenis Ducit: sed caput huius est macellum Depastum simul et rudem cloacam. Tu mel Gorgonei vorans caballi Hausisti Latiis quod et Pelasgis Donares pater et potens patronus. At, ne forte tuas ineptus aures Obtundat, mea mox chelys silebit. Tu pulsans obiter tubam tigillo Pendentem numeros canes, quibus me Dis reddes quoque posteris beatum. ad Priscam In quocumque loco, quotiens te, Prisca, per urbem. Offendo, repetis te mihi velle loqui. Et licet accelerem, sisto vestigia, tempus Esse negas: nosco quid tibi, Prisca, velis. Eutycho Modesto grammatico Sit felix, fecunda, decens, pia, candida virgo Intratura torum sponsa, Modesto, tuum, Ante Philippeos numeret quae sedula pacem Et castos mores perpetuamque fidem: Cuius in amplexu requies tibi parta laborum Et videas qui te rite vocent atavum. Tantisper nigros tua nesciat urna lapillos Et superis ambo vos ferat una dies. epitaphium Cicilidis virgunculae suae Cicili, virginibus praestans Chrysona Latinis, Cicili, melliculam deliciaeque meae, Quae tibi crudeles ruperunt stamina Parcae, Cicili, cum superis vivere digna deis? Nondum bis senos aetas tua neverat annos Cum secuit dulces Iris acerba comas, Quas tibi saepe comas optasti, Phoebe, per axem Dum citus aethereos verbere cogis equos. O facies qualem Pario de marmore Crispus Finxit, et huic similis Cynthia, dixit, erat. Lumina quid memorem Veneris vincentia sidus? Lumina nigranti laeta supercilio? Adde genis mixtum niveo candore ruborem: Qualia purpureis lilia mixta rosis. Os erat ambrosiam spirans, et eburnea nondum Coeperunt parvo poma tumere sinu. Proh dolor, hanc flammis dabimus? tantumque decorem Audebis tristi rodere, flamma, rogo? Ante ruat precor o madidis citus imber ab austris, In cinerem tantum ne sinat ire decus. Nectare lota nitet mea Cicilis: ocius aurum Corrumpi poterit, sardonychusque lapis. Ergo agite, o Musae, mecum lacrimabile corpus Tollite, quo felix pignore marmor erit. Et caelate suo, si fas est, distichon antro Quod pia posteritas noverit esse sacrum: Cicilis hic latet, heu, virguncula, qualis in auro Gemma latet: lacrimans hinc bonus hospes abi. Cosmo Medici Te legit indignos Florentia, Cosme, libellos, Pro quibus auctor habet vulnus, et in facie. Non decuit talis tunc ultio, Cosme, Philelphum: Non satyris, illo vulnere notus eris. in Rufum Venetum Di mittant furias in te, scelerate, tuamque, Rufe, manum, quae sic pulsat et innocuos. Hanc lupus, hanc avidaeque canes, hanc Cerberus horrens Devoret, inque suum sit recidiva malum. Eutycho Modesto grammatico Dixi virginibus, Modeste, nostris: "Venturum moror hospitem Priapum". Illae deposito stetere vultu. Mox venit vetus improbumque scortum Et dixit mihi: "Lysca sum, coronam Hellespontiaco ferens Priapo". Subrisi, simul et: "Matrona", dixi, "Non est hic locus, hortus est sub urbe Quo votum dabis istud, at memento, Ne frustra venias, diu Priapum Effecit sibi Iuppiter spadonem". Subrisit quoque Lysca, sed coronam Calcavit pedibus, Iovemque dixit Impurissima Lysca lyscicidam. Iacobo Antonio Marcello equiti clarissimo Clara Semiramiis Babylon, Marcelle, superbit Moenibus, et nulli se putat esse parem. Hine Rhodos illustri iactatur et illa colosso: Da vocem, fiet vivus imago gigas. Gaudent centenas Thebaei claudere portas, Urbs nova quae magni dicitur orbis opus. Impia Pyramidum moles Aegyptus adoret, Quas negat iratum frangere posse Iovem. Mausoli regis rari monumenta doloris Extant, dis Cariae quae posuere manus. Iuppiter in Libycis templum miratur arenis, Hic ubi de sicco pulvere fecit aquas. At tua Roma suo Capitolia celsa Tonanti Construxit, superis invidiosa polis.. Mira quidem sunt haec, sed cedunt cuncta sacello Quod tenet Aspalatum delitiisque fovet. Hoc veteres statuisse Iovi, Marcelle, putamus: Credimus hoc coelo praeposuisse suo. divo Guarino Non credam, Guarine, mihi si iuret Apollo Non habitare tuo pectore Pierides. Faustino Bononiensi Si, Faustine, sapis, tuam Lycorim Linques Ferrariensibus lanistis Aut cerdonibus Istriae brigantis; Tu fontes Heliconis inquietos Exquiras, studii comes severi, Ne te Sardanapalus exoletum Reddat delicias docens suiles. Te Florentia, te vocant Athenae Quas nunc Argyropolei sophistae Divini sale condiunt Platonis. I laetis avibus, memorque nostri, Et si discipulos mei Guarini Fors offenderis, inquies: salutat Vester vos Raphael rudis cinaedus Olim, nunc Cato Socratesque factus. Cantharae matronae primariae Canthara, lascivas inter formosa puellas, Canthara, zelotypo livida facta viro, Non licuit tractare tuas mihi, dura, papillas, Non dare purpureis oscula digna labris. Nunc te dirus habet teneram versatque maritus Saepius et vultus verberat ecce tuos. Ha, scelus, illustres etiam laniare capillos Audet, et heu capiti frangere vasa tuo: Barbarus, et scythicis de cautibus editus infans Cui fera lactenti tigris alumna fuit. Adde quod hic decumo natus tibi consule canos Pascit, et ecce vocant iam sua membra rogos. Cantharam te viduam video, solare dolores, Canthara, pullatis laetior in tunicis, Vel si nigra viro tristis mors prorogat annos, Me pete, linque senem, Canthara, sandapilis. divi Guarini epitaphium Marmore, lector, in hoc divus iacet ille Guarinus Quicum Pierides interiere deae. In lacrymas Helicon vertatur, et areat omnis Laurus : habent superi quem voluere. Vale. Vitali Lando iuris consulto Iam satis Illyricis vixi novus incola terris, Omine iam liceat, Lande, redire tuo. Nullus in his deus est scopulis, quem nostra corymbos Musa petat: Venetis laus mea crescat aquis. Te duce Castalios ausim conscendere montes, Te duce siccabo Bellerophontis aquas. Iusseris, Orpheo Venetas ego carmine classes Prosequar, et nostro, Turce, traheris equo: Iusseris, Insubres populos devictaque regna Tyrrhenosque duces Sforcigenasque canam. Spumantem cernes Scythico tibi sanguine pontum, Ditescet spoliis litus utrumque suis: Iusseris, augustae loquar incunabula gentis, Quique tuis posuit moenia prima fretis. Stemmata Romano Venetos recidiva videbis Sanguine, stirps magno de Iove Landa fluet. Haec ego: tu scopulis obiter me, Lande, perosis Expedias, facit hinc nostra carina pedem. Tu meus a puppi ventus spirabis, adunco, Dente voret portus ancora nostra tuos. Di quibus Illyricum vivit litus, usque valento, Ad Venetos propero te duce, Lande, lares. clarae Augustae Chrysonae coniugi rarissimae Clara Chrysonae, sobolis superbum Sidus, et nostri decus omne secli Lacteis pectens humeris fluentem Cinge capillum: Cinge, nam sacras mea musa lauros Extulit, costum simul et virentem; Quam recens donant Charites lacernam Diva moraris? Obvius pulcher tibi fit Cupido. Clara nox lucet face nuptiali Nox, parens qua me mea fudit alvo Alite fausta, Quippe qui labris potiar pudicis, Unde mel sugam potiar papillis, Arctius stringens hedera venustos Virginis artus. Cerne: quis limen puer obseratum Succutit? quid stas, mea Lampra? venit, Audio: cantat citharamque plectro Pulsat eburno. Interim mensis preciosa sunto Vina cum sertis redolensque nardum. Ipse funali propero ... sed adsunt Dique deaeque. Omnibono Leoniceno rhetori primario Omnibone, Aonii nemoris venerande sacerdos, Cuius ab ingenio discitur omne bonum, Quid virtute tua tibi nunc felicius optem Quae dignum mensa te facit esse Iovis? Tantaque terrarum tua gloria sparsa per orbem Ut felix sit qui viderit Omnibonum. Ut felix ego sum, sed et immortalis habebor Aeternusque mihi, si tibi gratus ero. Iamque vale, decus Italiae, pietasque fidesque, Numen et Astreae virginis Omnibone. in Brigidam Phoebi filiam Brigida, nupsisti pro virgine Ceciliano Corpus ut aspexit, Brigida, mater eras. Leonardo Calbo patritio Veneto Quid tibi pro reduci vita, Leonarde, rependam, Exul adhuc cum sim, pauper, egenus, inops? Carmina polliceor mea qualiacumque: quid ultra, Calbe, queo? me vis? accipe mancipium. Rutilio oratori primario Disticha nostra probas, sed vis epigramma, Rutilli, Carmina quod claudant mille: volumen erit. divo Ioanni Inderbaccho antistiti Rex meus in loculis habet Inderbacchus achatem In quo spirantis vivit imago deae. Flant zephyri: molem cernis motare capillum, Credo equidem domino fatur et illa suo. Hanc ego mox Venerem dixi castamve Minervam, Nomine sed lecto regia Iuno fuit. Pyrrho Academico Pyrrhus ait: Raphael, non venit Lippius ad te, Quippe domi queritur claudus utrumque pedem. "At carmen veniat". Carmen quoque claudicat, inquit, Pentametron. Quid tum non facit hexametron? Gallae Aemiliensi Si te prospicio: rides, si, Galla, saluto, Si taceo, rides: quid tibi, Galla, placet? Ariadnae virgini eburneae Carmen amatoris Lippi tibi retia tendit, Si nescis, vitae spes Ariadna meae. Respondes: Claudum metuam? - Sed mentula recta est. Non sum rivalis, sed mihi virgo places. Hermolao Barbaro poetae clarissimo Barbare, quo Veneta nihil est humanius urbe Doctius et nihil est, candidiusque nihil, Siccine verberibus sacros, sacer ipse, poetas Esse putas dignos? siccine verberibus? Quid tamen admissum est sceleris? "Quod carmina cudant Nulla, sed unguento deliciisque fluant". Durus es, ha, nimium, licet hoc tua dulcis imago, Hoc casti mores ingeniumque negent. Nulla Zovenzonio sunt ocia, Barbare, vati, Nec redolet cosmum nec mea mensa rosam. Delector Samiis, nec habent chrysendeta rhombi, Non aper in cenis, non acipenser adest. Si natalis erit, conditum carne suilla Fumat olus nobis, quod bona coxit anus. Sint tibi convivae testes Brunatius ille Quique refert nostros Buzacarinus avos, Lippius, et qui te tollit super aethera Crispus, Pompeius, Chronicus, Cosmicus et Tribrachus, Laudibus illustres cuncti cantoque superbo, Qui celebrant Latium martigenasque duces. Crede viris tantis vel verbo, crede Rutilli Qui putat Aonias te violasse deas, Qui flagris facibusque virum, crudelibus uras Qui sequitur Socraticamque domum, Qui docet assiduis iuvenes et corrigit horis, Quoi fluit et nullum, Barbare, tempus iners. Iam vale Hermoleos, Veneti spes certa Senatus, Quodque facis crebro scribe, poeta, mihi. Lamprae virgini lepidissimae Vidi, Lampra, tuos ego personatus ocellos, Quos licuit nulli cernere, Lampra, proco. Crinis erat qualem castas gestasse Sabinas Legimus: huic nodum vitta pudica dabat. Lactea frons, gemino radiabat sidere: dignum Imperio fuerat dulce supercilium; Labra genaeque rosas praestabant, vicerat Indum Pectus ebur: felix caetera vestis habet. Crispo Iustinopolitano "Si quid habes veteris vel musti, Crispe, Falerni, Si bona vis cudam carmina, mitte mihi". Nectare potus erat Maro cum cantabat Alexin, Cum cecinit segetes nectare potus erat. Arma virumque cano numquid sine nectare dixit? Meonidem taceo: lumine captus erat. epitaphium Marsi poetae clarissimi Marsus in hac situs est vates clarissimus urna, Quoius erat felix carmine posteritas. Gorgidi Dalmatae poetae clarissimo Gorgi, poetarum volt quisquis amarier a me, Conflabit patriae carmina plena meae, Laudabit positam lactis in collibus urbem Tergestam, quae sub Marte triumphat avo, Laudabit pisces, pelagus laudabit amicum, Laudabit niveos quos parit unda sales, Laudabit nitidos vivo de pumice fontes, Laudabit silvas, pascua, rura, pecus, Laudabit dulces ipsis cum vitibus uvas, Laudabit pepones, phacia poma, nuces, Laudabit pingues, divinum munus, olivas, Laudabit dryades, Panaque capripedem, Laudabit teneras vultu praestante puellas, Laudabit pueros Andromachasque nurus. Postremo quisquis volt quisquis amarier a me, Laudet Martigenas, Gorgi poeta, viros. Laufellae servae formosissimae Si te venalem dominus, Laufella, teneret, Te nihil in toto carius orbe foret. Pro te Crassus opes, pro te sua regna Philippus Traderet, o capta pulchrior Andromacha. epitaphium divi Guarini Disce vel hinc parcas nulla virtute moveri, Non Phoebi cithara. quippe Guarinus obit. divo Ioanni Inderbaccho Inderbacche, licet iam sim rediturus ad Istros, Hic remanes nostrae maxima pars animae, Quippe meis remanes decus et spes unica musis, Quo sine posse negat nostra Minerva loqui, Et sine quo tristes caderent de vertice lauri Et caderent digitis languida plectra meis. At tibi nestoreos superi dent deprecor annos, Corpore sis iuvenis, sis gravitate senex. Et mihi si surdas non praestat Iuppiter aures, O tecum liceat vivere posse. Vale. divae Lucretiae virgunculae Dic age, virgo, venis supero, Lucretia, caelo, Aut quibus in terris es dea nata mihi? Ordiar unde tuas, age dic virguncula, laudes, Qua nihil in toto pulchrius orbe nitet? Aspice flagrantem per eburnea colla capillum Qui nescit radiis cedere, Phoebe, tuis; Aspice divinam super aurea sidera frontem, Sidera supremo suspicienda Iovi. Quis color inficiat si vis cognoscere vultus, Aspice purpureis lilia mixta rosis, Cerne, labella maris superant corallia rubri Quae Veneris spirant nectar et ambrosiam. Colla nives Scythicas et caetera corpora vincunt, Turget adhuc dulci nulla papilla sinu. Adde quod ad citharam tanto movet ordine plantas Ut celeres credas hanc superire notos. Si fortasse suos in te coniecit ocellos, Luminibus visis Gorgonis instar eris. Non talis Pandora fuit, non candida Pallas, Cynthia non talis, non Cytherea fuit. Parcite, Pierides, si vos Lucretia vincit, Parcite vel vestro credite iuditio. Quis thalamos sperare tuos audebit amator, O Ganimedeo digna puella toro? Vive, vale, nostri decus et nova gloria secli, Et valeant tecum divus uterque parens. Petro Veturio patricio Veneto Quatuor extulerat Feronia, Petre, maritos, Uxores Priamus quatuor extulerat. Iunxerunt pariter tedas dulcesque hymenaeos. Quid dices? vicit femina, Petre, virum? in Aeglam ancillam Tota tumes, pendentque tuo de pectore mammae, Et nihil est natibus pinguius, Egle, tuis. At macer est vitulus, canis est macer, et macer est sus Esto velim gracilis, sit mihi pingue pecus. pro reditu Sibenico Lector ad Illyricos veni, mercator ad Istros Nunc redeo, qui tum mercurialis eram. Ferrando grammatico Uxorem, Ferrande, cupis, quae tempore longo, Dedidicit venerem, sitque soluta viro: Dumque rogo causam, dicis quia mentula raro Tenta tibi: catus es, sed malus agricola. Pio II pontifici maximo epicedion Gloria pontificum Pius hic iacet ille secundus Quo nihil in toto doctius orbe fuit. Paulo Dandulo patricio Veneto Radere squalentem non vis tibi, Dandule, barbam. Dic mihi cur, nostrae fautor academiae, An quia nos tristes sibi tristia tempora poscunt, An quia non solitum risit amica tibi? in Lyscam Gaditanam Qui Lyscam putat esse Gaditanam, Qui Lyscam putat esse vinolentam, Qui Lyscam putat esse negligentem, Qui Lyscam putat esse sanguisugam, Qui Lyscam putat eme sycophantam, Qui Lyscam putat esse culilinguem, Qui Lyscam putat esse menstruatam, Qui Lyscam putat me bellualem, Qui Lyscam putat esse matricidam, Qui Lyscam putat esse paederastem, Hic verum putat, et putat quod ultro. Si quaesiveris, ipsa non negabit. divo Ioanni Inderbaccho antistiti Tridentino Tercius hic agitur, si mens bene computat, annus Ex quo non ad te carmina nostra dedi. Desine mirari: tibi nam mea musa libellos Tris peperit Clario qui placuere deo. in Aeglam ancillam Quid sibi vult macies uteri, tumor iste quid, Aegla? Virgo mihi paries: non ego te futui. Sola cubas: numquid pregnantem fecerit uxor Te mea? quartus abest: tres sumus, Aegla, domi. Sabino Istro Audio te nostros mordere, Sabine, libellos Sunt quia lascivi: quid tibi vis faciam? Nolo, Sabine, legant epigrammata nostra Catones Et tetricus censor: nolo, Sabine, legas. Maureliae Venetae Sollicitare meum didicit Maurelia limen, Filia Chrysogoni, qui modo quaestor erat, Quaerentique mihi causam, clam dixit in aurem: "Nolo, Volo, nolo, nolo, volo, volo te". Crispo Veronensi marmorario clarissimo Marmore de Pario mortaria, Crispe, dedisti Haec mihi: dispeream, ni tibi gratus ero. Hieronymo Pisano patricio Veneto Edemus nostros sine te, Pisane, libellos? Et debent sine te carmina nostra legi? Hoc scelus admittam? prius o prius urite quicquid Lusimus, Aonides, et lacerate, deae. pro victoria Anguis Perusini Dis caput invisum fulgentibus Ister in armis Abstulit hoc, laniansque artus inhumata reliquit Frusta feris, victorque suum super obtulit ensem. lectori suae Istriados Iuravit dominus nulli me credere, lector: Qui petit ut credat non timet ille deos. in Marulam magam Marula, turpis anus, magici non inscia philtri, Te triviis hostem praedicat, Andra, meam: Gaudeo si falsa est, et dignae digna parabo Praemia. Dispereo, si modo vera refert. Hoc mihi tu risu vel aperta discute sanna Ut poenas patiar, vel patiatur anus. Lamprae virgini Quam tibi mittit amans Ister, mea Lampra, salutem Non habet, ergo rogat des, dabit ille tibi. Basillae Tergestinae virgini Uror, et invisae miser angor amore Basillae, Istria quam vulgo praedicat esse deam. Hanc mihi si frater Corydon effingit ad unguem, Istria mentitur: pulchrior ipsa dea est. epitaphlum Nicolai Chrysoni Nicoleos iacet hic Chrysonae gloria gentis, Cui virtus facilem stravit in astra viam. in Baucidem lenam Saepius obtundis quod sit tua filia virgo; Baucis, ut es virgo, filia virgo tua est. divae Lucretiae Veronensi Cum praestes Venerem, sis et, Lucretia, virgo, In terris nullum credimus esse Iovem, Quippe tibi Danae pulcherrima cedit et Io, Maior et australem quae fugit ursa polum; Cedit et ipsa tibi pariens Latona gemellos, Et quae suppositam Leda rescivit avem; Vincis et Europen, nullum tamen unda iuvencum Devehit, o quantum dignior ipsa rapi. Quid loquar Aeginam, cum caetera numina vincas? Huic licet accedat vel soror ipsa Iovis. Certe nullus habet superas Saturnius arces, Nullus in astrifero Iuppiter axe tonat. Iuppiter ipse tuus veniam vel corpora plumis Tectus, et aurata fronte iuvencus ero. Tu mea sceptritenens Iuno, mihi nectara nullus Phryx puer, aut pellex ulla bibenda dabit. Sola meos pasces sensus, mea sola voluptas, Gloria, deliciae, balsama, turtur eris. Gorgidi Dalmatae poetae clarissimo Donavit lauro postquam mea tempora Caesar, Ad me duxisti scribere, Gorgi, nefas. Scribe, vel excutiam nostro de vertice frondes, In quibus Orphei numen inesse putas. Crispo Belgramonio Si quaeris quid sim tibi, Belgramone, daturus, Cum superis totum dis Helicona dabo. Ioanni Inderbacco antistiti Tridentino Rex meus illustri digitum mihi cinxerat auro Aeternum nostrae pignus amicitiae. Quod Malachar malus hostis, inexorabilis acer, Pro dolor, eripuit, carius his oculis. Petro Lauredano Laurentii filio Tubera mitte mihi seu gleba, Petre, Sicana, Seu Veroneis eruta iugeribus, Lautius ut liceat miseris cenare poetis, Noscere Romanis et gula quanta fuit. Danieli Hieronymoque suis Thesea Perithous miro dilexit amore, Dilexit Pollux Castora mirifice, Patroclusque puer puerum sibi iunxit Achillem Et verum Pylades numen Orestis erat. Phitias et Damon duo corpora, mens tamen una Vixit, idem vixit Nisus et Euryalus. Et qui Romano stravit Karthaginis arces Fulmine Scipiades Laelius alter erat. Vincitis haec nostrae vos tempestatis amici Magnanimus Daniel Hieronymusque sacer, Et si fas superum mensas optare poetis, Si thalamos, vestri tertius o fierem. Raphaelis Histri carmen ad Porcelium Ille erit aeternus nulloque abolebitur aevo Quem tua, Porceli, musa superba canet; Ut qui nunc Latias nutu quatit anguiger urbes Ingenio vivet, dive poeta, tuo; Vivet et ut patriis ingens Piceninus in armis Quem gravis Hesperiae morte Minerva tulit; Quique triumphali redoles, Alphonse, corymbo Stabis honos regum et gloria Parthenopes, Quique tui extabunt, Caesar Malatesta, labores, Et quantum vivet nomen, Isotta, tuum, Tantum equidem vivam tantumque Hister in astris Si te, Porceli, musa superba canet. Porcelius Raphaeli Histro Perplacuere sacro, Raphael, tua carmina vati, Carmina quae placidi plena liquoris erant. At me quod mira tollis super aethera laude, Gaudeo, sed magno laetor amore magis. Quandoquidem tanto veneraris honore poetam, Accipe devoti carminis ipse vicem. Dum mea pallenti redolebit musa corymbo Dumque meas cinget laurea serta comas, Semper eris, vivent semper tua nomina fonte Digna caballino, carmine digna meo. divae Lamprae virgini venustissimae Thersitem forma quantum Venus aurea vincit, Tantum, Lampra, tibi vincitur ipsa Venus. libello suo Parve liber, totum felix volitabis in orbem Gestabitque suo te Cytherea sinu: Ipse Cupido tibi violas, opobalsama, nectar, Oscula, delitias ambrosiamque dabit. Nulla puella tuas cupiet non noscere chartas, Negliget et qui te nullus amator erit. Cum mea te capiet Nemesis, tunc spicula tende Aurea per nostrum facta cruenta iecur. Iamque vale capitique tuo mea musa corollam Texuit aeternum quae tibi munus erit. de sanguine urbis Tergestae Urbs Tergesta, Phryges cum te posuere coloni Protulit altitonans talia verba deus: "Libera perpetuis esto, mea terra, tyrannis Et duret collo nulla catena tuo. Donec in Adriacis Iustus meus occidet undis Civibus Hectoreis hic poliuchus erit".