CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-11+02:00. Nodus ZANOBI.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/ZANOBI.carm-01.xml.

Documentum ZANOBI.carm-01.xml in db pdill0


1. Eliconico vati Iohanni Boccaccii de Certaldo | tamquam fratri in urbe Florenti Quid faciam, quae vita mihi, postquam omine claro Cinxit apollinea Caesar de fronde capillos Scire cupis. Calet ingenium, mea cura libelli, Totaque cum priscis, sterilis quod despicit aetas, Vivendi mens fixa viris, nec vulgus et omne Quod placeat populis, sanctum hoc a mente revellent Propositum, quoties mundi laberintus et error Proculerint animum. Sacrorum praemia vatum Aspiciam concessa mihi: mea Laurea semper, Ante oculos mihi Caesar erit, procerumque corona. Et quae caesareo venerunt oscula ab ore. In varias tamen huc illuc mens nescia curas Vertitur unde telum tendat, calamumque lyramque Temperet. ut longo vigilentur carmine noctes. Nunc paces, nunc bella placent, nunc inclita regum Gesta, quibus magnae servanda gloria famae. Nunc nova, nunc veterum menti proponitur ordo. Nescio quid faciam; nova sordent; prisca, tenebris Obsita, difficile est in lucem vertere. Tandem Huc magis inclinor, namque antiquissima facta Nec modo gesta canam: medium dabit optima Clyo. Dum meminisse velis humeros spectantia nostros Quae fuerint, coeptoque operi, ne viribus impar Desinam, tu, diva, novo succurrere vati Incipias, et fonte sacro dea perlue pectus, Calliope, similesque una de stirpe sorores Annuite. In paucos vobis hic forte futurus Est labor, et rari vos in sua regna vocabunt. Tu modo si coepti placet ......... vel si Est aliud, nam multa vides, melioribus utar Consiliis. Tu lora potes, sive addere calcar. Militiam ingenii quocumque in pulvere laetus Experiar, seu tu dederis, seu cepta probaris, Unde per ora virum hic transeat auctor. 2. Cenobius laureatus Florentinus Non possum non esse tuus. Fortissima rerum Omnipotens me vincit amor, quanquam una dolendi Causa subest, nec magna parum quae turbat amantem. Quid totiens nostras in tanto colle quaerelas Spernis? et in vacuo calamum sermone fatigas? Si te nobilitas generis, si gloria legum, Si decus eloquii, morum si fama bonorum Extollit, rebusque favet fortuna secundis, Nec tibi iam meritus videor, cui nomen amici Conveniat, quis vera neget? Tamen omnia solus Aequat amor, paribusque animos complectitur ulnis. Summa trahit, depressa levat, magnumque minori Iungit. et alterna rerum statione triumphat. Hunc re sperne precor. vel si rationibus obstes, Expectes saturam ardentem, non carmen amicum. 3. satyra eiusdem Longius expectans tacui, calamumque calentem Continuit sperata dies, et fervida pressit Verba diu, si forte tuam patientia mentem Nostra domet, seramve tibi vel molliat iram. At postquam placido nusquam te carmine flectis, Saxeus, et durare tanta inclementia menti est, Nec te quae Superos flectunt, Manesque furentes, Carmina permulcent, et nil tibi dulce bonum est. Vertimur in satyras liricos, et carmen amicis Linquimus! exhausta nec restant plura pharetra. Tu quis es, o legum qui mille volumina versas, Insomnis, multaque legis cunsulta papiro. Laetus ut ante diem pulsentur limina, laetus Litibus ambiguis mane expectare clientes, Ut pretium vocis, longa comitante caterva Exposcas. Ferat illa aurum, ferat altera gemmas. Illa, maritali donata monilia collo, Nunc vidua in miseros expendit tristior usus, Si valeat cineri foedus servare mariti. Alteri equum invalidum veniant ......... cause Ante fores gaudens comites implere libellis, Et pompis implere vias, et fingere vultus Difficiles pro materia. Sat rostra forumque Laetus adis, cupidoque paras suffragia lucro. Et pompis implere vias, et fingere vultus Difficiles pro materia. Sat rostra forumque Laetus adis, cupidoque paras suffragia lucro.