CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus ZAMBERTI.dolo-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/ZAMBERTI.dolo-01.xml.
argumentum Puellam subraptam Athenis, spectatores, Pessimus emit leno, quam dives admodum Adolescens deamat, quem deperit vetula Insana, ac vendere vult, modo magnum Si possit faciat lucrum. Amans vetula nummos suffundit, puellus dolo Mulierem a lenone emit. Libera cognoscitur puella, lenonem Interea triste agunt, fiunt nuptiae. Adolescens puella potitur, leno mulierem Et pecuniam cum vetula simul amittit.
prologus Meme adsum, spectatores. Heus tu, praeco, Ut omnes sedeant facito, ne regnum Inopiae petat histrio, qui huc lepidam affert fabellam. Sed quid miramini? An quia has puellas Ductitem? Quasi non deceat senem puerascere, Adolescenturire tamen! At nervus pedamentis Eget, apage istas testudines, quae turres volunt Scandere! Sed illud feci ut hoc vos scilicet Donarem munere, his puellis, inquam, Quae vestrum semper tueantur imperium. Advortite: dum huc venio lubens, Hasce tres puellas offendo solas. "Ecquid hic rerum?" Aio ego, at illae: "Adriacam dum petimus sedem, Expulsae Italia, qui nobis commonstret iter Quaerimus". Quibus ego: "Sequimini, rectum Enim commonstrabo iter". Nam illaec via tortuosa, At illa subdola, istaec vero virulenta, Hac eamus igitur, nam viam huiusmodi Manibus suis fecit Iuppiter. Veritatis enim Est illi nomen, qua scandunt mortales caelum; Haec nempe Iustitiae soror est Aequanimitas, Quae se cum his aliis vobis donat, spectatores, sic Vocitantur. Quin propinatis igitur mihi, malum, Meri cantharum pro munere huiusmodi? An quia quid huc venerim non dixerim? Dicam igitur, at vos interibi hasce adservate Et colite haud secus quam aurum. Athenis, inquam, atticis mercator quidam dives Admodum fuit Alithologus, unicam habens filiam, Qui nostrae urbis summum noverat mercatorem Polychrysum, ut fieri solet, qui solum filium Itidem habet adolescentem, formosum et summis Quidem natum in divitiis. Huius autem, quem Modo dixi Alithologi, surripitur filia, quae, hanc Cum raptore petens civitatem, apud lenonem Inscia venditur. Illic vero qui eam vendit, Dum pedibus studet apud Neptunum dormiens, Se illic reliquit. Hanc igitur puellam, ut Mos iuvenum prorsus est omnium, huius qui Hic in proximo habitat Polychrysi filius Amat efflictim amaturque ab ea, qui amor Est suavissimus. Puellam autem leno minus Trecentis aureis minis dare denegat. Astu vero servi Sphaleri insana Vetula illum amans adolescentem Operam praestat argentariam. Cognoscitur puella, Libera asseritur; ubi eam puello leno Vendidit, male mulctatur leno Unaque opera vetula nummos, leno Mulierem et pecuniam amittunt planissime. Adolescens igitur puellam multa dote In uxorem ducit et qui prius amici, Affines fiunt nuptiis. Hoc igitur est Quod apud vos et risu et ioco fiet, Spectatores, hodie negotium. Sed heus tu, Caveam obcludito sis, malum, pessulis Et repagulis, ne barbara Irruat turba. Sedete iam, sultis, spectatores, Atque huic rei animum advortite. At qui risum Continere nequit, rideat (nam non est Quod ob ib pignus velim capi) modo ne stando Rem interturbet. Sed aperiuntur fores, Eccum qui vobis rem omnem aperient. At ego, sicut suadet lassitudo, tabernam Petam aleatoriam. Illic enim me Invitavit Bacchus albano, cretico et falerno.
l. POLYCHRYSUS senex, EUPHYLATIA anus
Polychrysus Homines qui cum iuvenescunt, senectutem exoptant, Si, quam perniciosam exquirunt rem, noscerent, Illud nec magis optarent quam id quod omnibus displicet. Sic nempe fit ut saepe quae noceant optare studeant. At me quoque istuc fecisse memini, verum istaec Senectus adeo molesta est ut nil ferme Molestius siet. Vide, obsecro: posteaquam senectutis Legionem auxi, caligant oculi, genua labant, Cum baculo eundum est. Vah, quid est opus Verbis? Vix credas nec satis commode Incedo, nam lapillus exhibet molestiam. At postea id accidit incommodi, nam uxor fundum Vult ut infodiam suum, quod sane tam facile Factu mihi est quam cervos cursu superare. Sed miror quid illud siet quod uxor mea Tam tempestiva domo exierit. Vicinam fortasse adiit quam parituram Mihi dixerat heri, sed certum est videre. Vicinam an templum Veneris petierit, Nam quae iuvenes senibus in matrimonium Locantur, ubi agros suos incultos cernunt, Crebro templa revisere simulant, Aiunt sibi res divinas curae esse, at Malas consuunt trichas. Nam ibi aut Nutant aut nictant aut annuunt, Quo possint amatores conducere Sicque nos hircos male mulctant. Id volo Observare, nam me id aetatis hominem Hircinam vestem induere pudet. Incedam formicino tamen gradu, Os enim meum sublinirier nolo. Euphylatia Mulieres quae, dum iuvenescunt, senibus se In matrimonium collocant, nec magis sapiunt Quam qui desipiunt, nam nesciunt quid negotii Siet senem maritum habere. Id experta Probe scio. Sudem enim ubi in lecto cubo, Videor habere socium non virum. Ubi conqueror me nuptam tali viro, "Ha! vix credas, inquit, vix me commovere possum, Caput dolet, vide ut subsultat cor, tange Venas!". Id negotii nobis mulieribus non placet, Vestes enim nostras crebro excuti cupimus, At ego insulsa mulieribus aliis istaec mihi Insusurrantibus non credebam. Eccum flagitium Maximum: furcillis centum arrigendus est nervus Ubi astis et clipeo pugnandum est! Sed videon Meum maritum? Immo exitium dicere volui! Polychrysus Ecce meam, si velis nunc intueri, uxorem, Quae me, nec secus ac tineae facere solent, corrodit! Euphylatia Nunc Veneri votum vovi ut quamprimum maritum Meum offendam mortuum, quem nec magis amo Quam daemonem. Sed eccum ornamentum capulare! Adhuc vivit! Nequiter successit votum. Ut me excruciat illic incessus testudineus! Vide, obsecro, ut illi oculi lipitudine scintillant! Silicernum putidum! Polychrysus Profecto illaec ea est Bestia nequissima, quae me vult et noctu Et interdiu equitare nec cogitat quid Negotii siet equos huiusmodi domare. Sed festinabo ut illi valentulus aliquantulum Videar. Hem, paene cecidi. Euphylatia Eccum paene Terram osculatus est, quod utinam Magnus permisisset Iuppiter, os enim contrivisset Pulchre. At illaec non sua, sed mea esset Aegritudo, nam aegrotantes minus languent Quam illi qui eis serviunt. Contollam gradum, Eum enim alloqui gestio, quando Hoc mihi sic habendum et ferendum est tandem. Polychrysus Me petit uxor, compellabo blanditer. Mea uxor, Quid te tam tempestive domo exiisse dixerim? Poteras etiam quiescere. Illud dico ut salva sies Ut volo, mea uxor. Euphylatia Salvus itidem et tu Sies, mi vir, at illud "ut volo" non mihi placet. Nam meam salutem tuo arbitratu nihil moror. Polychrysus Qui istuc? Euphylatia Quoniam dixisses velim: "Ut vis, salva Sies", nam qui salva esse possum, mi vir, Ubi meum sentiam fundum dietim silvescere? Polychrysus At istuc dicere minime possum, mea uxor. Euphylatia Et cur non? Polychrysus Quoniam est quod rem huiusmodi Prohibeat. Euphylatia Quid illud est, obsecro? Polychrysus Quoniam Mulierem quandam vos omnes feminae haud magis Vultis cognoscere quam rem quam vidistis nunquam ... Euphylatia Quid illud est? Quam, obsecro, nunc mihi nominas Mulierem? Nomen si dixeris, fortasse cognoscam. Polychrysus Illi Saturitatis est nomem. Euphylatia Ha, nugas agis! Polychrysus Nugas Ago? Immo nihil est aeque verum. Euphylatia Audi, mi vir, Volo scire an nostras admittis rationes Et si me vis loqui. Polychrysus Immo tuo loquere Arbitratu, auscultabo. Euphylatia Audi. Polychrysus Audio. Euphylatia Qui uxorem ducunt, non secius Faciunt ac rustici, qui agros conducunt. Illi enim Eos plantis et arboribus vestiunt et poliunt, Fimo fovent et saturos efficiunt. Tum arant, Seminant, occant, irrigant, metunt, incendunt. Hoc nempe est quod iucundos, beatos et fertiles Efficit agros. Qui uxores conducunt, itidem facere Debent: vestire scilicet sumptu regio, ut venustiores Sient, pascere laute et opipare, ut pinguescentes Osseam non prae se ferant imaginem, agrum postea Uxorium infodere, colere, sulcare, arare, Subvolvere, et hoc crebro, ut laetiores, hilariores Et placidiores se suis maritis praestent. Hoc est Maritis mutilare cornua, hoc est hircinam Secare barbam, hoc est hircinam vestem fugere. Quod cum negligitis vos viri, qui nos feminas Floccipenditis, tunc hirci amittunt cornua, Nam illa vos geritis. Polychrysus Lucrum quod feci Cum te duxi, mea uxor, nec tribus venderem Tuberibus! Euphylatia Qui istuc? Polychrysus Quoniam pulchre Hominem docuisti et quomodo possit domum Funditus suam subvertere et lumbifragium perpeti. Profecto nulla est quae te sapientior femina Vivat. Euphylatia Sic sum sapiens, ut vides! Polychrysus Si te, ut de re huiusmodi altercarem, conventam Voluissem, tibi nunc responderem, at non est quod Ob id nunc te velim. Euphylatia Scio probe: in re etenim Cuius mea interest, meum nec magis consilium Postulas quam hominis ab hinc triennio mortui. Polychrysus Ha, istuc ne dicas obsecro, mea Uxor! Nam nulla est quam aeque amaverim Feminam. Euphylatia Scio hoc dictis potius Quam abs te factis factum fuisse et fieri. Sed quid Igitur est quod me conventam velis? Polychrysus Audi. Euphylatia Audio, quid est? Polychrysus Tua Nunc mihi sententia ut palam fiat volo. Euphylatia Meum est, mi vir, tibi parere in rebus Omnibus, ut uxorem, quae frugi est, facere decet. Polychrysus Dicas velim, nudum adolescentem si vincire Velles, ne transvorsum truderet, quod vinculum Sumeres utendum tibi? Euphylatia Illud "nudum" non Intelligo. Polychrysus Illud dico "nudum adolescentem", Qui nullis adhuc amatoriis detinetur retinaculis. Euphylatia Hoc nempe dicis? Polychrysus Rem tenes, dic igitur. Euphylatia Vinculo uxorio. Polychrysus Rem recte elocuta Es. Euphylatia At qui istuc nunc dicas, id scire Volo. Polychrysus Dicam. Scis me esse decrepitum Senem. Euphylatia Scio et experta sum. Polychrysus Mitte Nunc ridicularia atque audi. Euphylatia Audio. Polychrysus Nec te iuvenem. Euphylatia Scio etiam hoc. Polychrysus Filium, Iam senescentes, unicum Mononyum habemus Et summis quidem natum in divitiis. Euphylatia Ita est. Polychrysus Salutares ei nuptias futuras existimo, quandoquidem nunc Animum liberum habeat suum ab omni amore Foedo, cuius sententiae paucos admodum invenias Adolescentes. Euphylatia Vera autumas. Polychrysus Nec magnas Illas dotes magnifacio, nam quid confert magna Dos cum scorto caenoso. Velim nempe nostro puellam Adiungere filio, quam optimi mores et virtutes Laudent. Euphylatia Ita censeo, summam enim Et pulchritatem et dotem in femina existimo Deorum metum, existimationem pudoris, affinium Benivolentiam, concordiam, pacem. Haec sunt Quae amplam mulieribus dotem praestant. Polychrysus Ita est. Euphylatia At illud prius censeo faciundum. Polychrysus Quid? Euphylatia Scin Sphalerum nostrum semper una Nostro esse cum filio? Polychrysus Scio, quid tum? Euphylatia Dicam ut prius scias, docte ut scis, quasi De alia re loquaris, an filius claudicet, Ne quampiam scilicet amet, clanculum Te, meretricem. Nam in rebus huiusmodi servi Sunt ministri quo apud eros cariores Sient filiorum verbis. Hoc enim Ex Sphalero nostro tibi fiet palam. Polychrysus Immo recte Dicis, ita est. Curabo etiam istuc conveniamque Sphalerum ac perterebrabo hominem. Euphylatia Observato Etiam illud. Polychrysus Quid? Euphylatia Ne illic te decipiat, Nam astutus admodum est Sphalerus enim. Polychrysus Astutus astutiorem quaerit, non tu scis? Euphylatia Scio. Polychrysus Ibo igitur hac, tu ito domum ac vasa ut Apparata sient facito, ut auspicatiores filii Nuptiae fiant, Euphylatia Auspicatae erunt satis. Modo bona veniat uxor, sed istuc curabo Ut omnia cum veneris intus parata sient.
2. SPHALERUS servus, POLYCHRYSUS senex
Sphalerus Profecto quanto magis cogito tanto magis Miseram divitum esse vitam existimo. Nam Habent agros, domos, pecunias, grandem familiam Ut meus istic erus Polychrysus, pedisequas, Servos, villicos, vasa argentea, equos, mulas, Currus aureos, quae omnia adeo sunt multa ut vix ea Oculeus custodiret Argus, cui observandam Io Iunonem tradidisse ferunt. Nunc enim est Necessum ut agros circumspiciant, nunc domos reconcinnent, Nunc pecunias adservent, gubernent familiam, Danda quoque est reipublicae pars mulsi; quae omnia Efficiunt ut illos numquam hilares videas, numquam Laetos. Si filii ducunt uxores, hi divites de dote Sollicitiores sunt quam de nuru; pellem petunt, Carnem negligunt: hos, inquam, foeda stimulat avaritia, Sic fit. Apage homines huismodi, quos nullus Dies laetos videt! Nos servi pulchrius et liberius Vitam ducimus. Nam cum dormio, ut de me dicam, Fures nec magis timeo quam rem quam viderim Numquam. Tamen vivo, numquam fleo, semper rideo Ubi illud comminiscor fures scilicet nihil Apud me habere quod furentur praeter operas aranearum. Hoc fit quoniam quod mihi harpagent habeo aliud nihil. Ubi ego satur sum, nec uxor nec filii plorant. Hoc est, inquam, beate vivere. Nam aliquid praeter Modum appetere et nimiis divitiis exenterarier Aut insulsi aut dementis aut delirantis Esse hominis censeo. Vide, obsecro, isti, inquam, divites: Centum habent claves quibus aurum adservent Suum, scrinia ferrea, at ego, qui nihil habeo, Illud nihil numquam observo, nam me numquam vellicat. Claves et scrinia habeo nulla, quibus mihi illud Adservem nihil. Vivo, numquam deest at nihil superest. Minus sollicitus igitur. Istaec vestis pellit frigus, aureas Illas et argenteas nihil moror. Ecce crevit Luxuria, aurum in foenus sumunt ut fiant Torques quibus foedam suam ostentent stultitiam. Hoc est illud postea quod homines in foedam Pauperiem trudit. Sed ego stultior qui huiusmodi mores Corrigendos mihi sumam. Pirus et pecuniae Medium tenent loci: vulpes subdolae subtrahere Gestiunt, at pecuniae hactenus fecerunt viaticum. Altera namque vulpes detonsam caudam gerit, altera Versutior admodum ... Sed, hoe, iam satis, quid Haec enim ad me attinent? Nihil, inquam, at si Comminiscor probe, iam diu est quod domo discessi. Potuit interim erus inclamare planissime, Revisam igitur an domo discesserit erus. Polychrysus Ut incessus huiusmodi huic aetati molestus est, Vah, vix credas! Pedes enim vix satis Possum movere commode. Ita fit cum senescimus. Sed quis illic est? Sphalerus Si oculi non caligant mei, Illic noster est senex. Polychrysus Nequeo etiam discernere, Apage senectutem huiusmodi! Sphalerus Properabo ut Ero auxilio siem quousque incedere voluerit. Polychrysus Nunc in bivio sum et qua eundum siet Ut Sphalerum conveniam, ignoro planissime. Sphalerus Me quaerit, ut videor audire, sed me non videt. Polychrysus At quid igitur nunc faciundum scio, inclamabo: Quis illic est? Non me audit. Hoe! Heus! Quis illic? Sphalerus Ho, ere, ecce me, adsum! Polychrysus Quis tu es? Sphalerus Ego. Polychrysus Quis ille ego? Sphalerus Sphalerus tuus. Polychrysus Sphalere! Sphalerus Mi patrone, Quid est? Polychrysus Ut te mihi opportune offers. Sphalerus Ita facere soleo. Opportunitatis enim omnia Habeo itinera. Polychrysus Itane? Sphalerus Ita me amabit Iuppiter. Polychrysus Gaudeo et mihi est volupe. Sed est quod te velim de re mea consulere. Sphalerus Tu me? Polychrysus Ita. Sphalerus Abi. Polychrysus Quo? Sphalerus Tace. Polychrysus Quid taceam? Sphalerus Quia servos Eris consulere aequum esse minime censeo. Nam quid prodest cum servile consilium Vos eri negligitis? Polychrysus Face quod volo Nec meum nunc obtundas caput, nam Nunc nugis opus minime est. Sphalerus A tuo nunc Impera arbitratu, ut volueris fiet, quid illud est? Polychrysus Audi. Sphalerus Audio, quid est? Polychrysus Heo dic, sodes, Domum nostram quot sunt anni quod uteris? Sphalerus Tot ut vix comminiscar. Hoc unum memini, Te me in Sardinia emisse ab hinc annis Triginta, parvulus tunc admodum eram. Polychrysus Ego vero et uxor mea quales erga te fuerimus, Comminiscerisne? Sphalerus Planissime. Polychrysus Dic igitur. Sphalerus Non pro servo, sed pro filio habitus sum semper Apud vos et magnam habeo gratiam. Verum Si quid tibi non satis ex sententia feci, Id inscitia me fecisse paenitet, non quod Ex industria non studuerim quo tibi satisfacerem. Sed quid istuc nunc pergis scrutarier? Polychrysus Dicam. At quoniam te ea facere quae servum frugi Facere oportet videbam, sedulo curavi ut te Non pro servo sed filio educarem et tibi Mononyum non patronum sed socium addidi, Filium meum unicum, ut scis. Sphalerus Scio. Polychrysus Quod fecissem minime, si te aliovorsum tendere Existimassem quam hominem probum facere decet. Sphalerus Ita censeo at nec secus illum observavi quam si Gnatus fuisset meus et puer, quoniam te me Amare plurimum videbat, meis sic obtemperabat Praeceptis, ut me alterum patrem censeret, Quod sane etiam nunc facit. Obsecro, quid est In teneris assuescere! Semper me sequitur, audit, Observat. Polychrysus Gaudeo et mihi est voluptas Maxima, quod talem habeam filium. Sphalerus Res ita est Et, si me audires, quod hucusque infectum est, Ut fieret sedulo curares. Polychrysus Quid illud est, Dicas obsecro, mi Sphalere. Sphalerus Dicam, audi, Ere mi, hoc quod tibi dicturus iam diu est, Quod tibi palam fecissem, nisi fuisset illud Quod nos servi semper vobis eris sumus odiosi. Censebam: si dixero, me spernet. At quoniam in hunc Incidimus sermonem, quod sentio exacte dicam, Nullos adhibebo interpretes, tu audi. Polychrysus Audio, Quid est? Sphalerus Omnes patres qui suos frugi filios Esse cupiunt, iniquos esse decet, nec etiam istuc dicere voui. Polychrysus Sphalerus Ita hercle, Sed quorsum istuc, dicam. Polychrysus O Iuppiter, quorsum haec? Sphalerus Quid tu tecum? Polychrysus Nihil, de filio sollicitus sum. Sphalerus Istam mittas faxo sollicitudinem, si me audieris. Polychrysus Sequere. Sphalerus Audi. Filium unicum habes, Mononyum, Quem centies tantillum manibus gestavi meis, Et mea quidem sententia ita probum ut alter Eo probior non facile inveniri queat. Polychrysus Felix sum, si hoc ita est. Nos patres semper Timemus ubi filios habemus frugi, ne se flagitiis Inquinent veremur. Si malos, tute existimato Qualis illaec nostra siet anxitudo: noctes insomnes Ducimus, semper cum illis sumus, semper sumus Adanxii ne aliquod faciant flagitium. Sphalerus Quid, malum, hoc est negotii? Ubi malum habes filium Anxius es, ubi bonum te sollicitudo stimulat. Quid facias igitur? Polychrysus Nec bonos nec malos Velim, si possiem. Sphalerus Ecce modo, quas, malum, Nugas blactis? Non tu scis nec bonos malos Nec malos bonos esse? Vide, obsecro, ut Senes delirant egregie! Polychrysus Cave malam rem. Sphalerus Non te, sed alios delirare dico. Polychrysus Immo recte Dixisti. Sphalerus De Mononyo tuo quid censes? Polychrysus Egon? Sphalerus Ita. Polychrysus Filium esse frugi et optimum adolescentem. Sphalerus Sic patres faciunt, Semper suos bonos esse filios censent, at multi Sunt qui non minus sunt falsi quam fallacia. Polychrysus Filium meum unum ex paucis esse semper Sum arbitratus. Obsecro, mi Sphalere, Face certior siem an perversam habeam sententiam. Sphalerus Cedo manum. Polychrysus Eccam. Sphalerus Per hanc tibi Manum iuro, mi patrone, quod sicut pulcher Et dives filius est tuus, ita prudens est, Probus, bonus, mitis, benignus et ut paucos Admodum his dotibus praeditus adolescentes. Videas, obsecro, ut vitia aversatur omnia. Polychrysus Itane? Sphalerus Velim videres. Polychrysus Dii immortales illunc Mihi adservate! Sphalerus Meo hoc studio, diligentia Et opera factum censeto. Polychrysus Immo maximas Tibi gratias habeo. Sphalerus Sed illud vereor. Polychrysus Hem, quid? Sphalerus Ne dum aliorum sibi societates et contubernia quaerit Ut fieri solet in hoc nunc tempore. Pulcher Est, formosus, at iuventus huiusmodi pessimos habet Mores. Quid scio, huiusmodi societates adolescentes Ducunt praecipites. Tute ipse corum mores examussim Nosti. Illud dico ne me fortasse lapideum censeas. Polychrysus Sphalere, ita est, semper hoc timui, quorsum Evadas intelligo probe. Sphalerus Sed scin quid censerem Agendum? Polychrysus Immo enarra. Sphalerus Nolo, nam nunc Non es docendus, quasi tibi dare legem velim, minime. Polychrysus Obsecro, mi Sphalere, tuum nunc quaero consilium, Age, eloquere. Sphalerus Audi quando lubet, sed me ne censeas Aliorsum dicere quam par est. Polychrysus Dementes hoc faciunt. Sphalerus Ut me adservent cupio. Polychrysus Tibi dii dent quod cupis. Sphalerus Et talem qualem raro haec civitas viderit. Polychrysus Iuppiter! Sphalerus Quid est? Polychrysus Nihil, prae laetitia Mihi subsultat cor in pectore. Sphalerus Ita me Amabit Iuppiter, ut istuc magis tibi credo Quam dicas, at redeamus ad rem. Polychrysus Sequere. Sphalerus Et pulchrum admodum. Polychrysus Ita est. Sphalerus Ne interpella! Et divitem. Polychrysus Nihil est hoc vero verius. Sphalerus Quando tempus, Aetas et opportunitas suadet, ut uxorem Duceret, suaderem. Hoc enim hominem Retinaculo vincies, postmodum omnem Cispellito tristitudinem. Polychrysus Etsi servilia istaec Sint consilia, saluberrima sunt tamen. Sphalerus Nescio, rem omnem Tibi edisertavi. Polychrysus Hoc, Sphalere, diu est Quod fecissem, sed veritus sum ... Sphalerus Quid? Polychrysus Ne filius aliquam clam me adamaret meretricem. Istuc dico, nam probe scio quid puelli Isti facere consueverunt. Sphalerus Tace, Tace. Polychrysus Quid est? Sphalerus Tace, malum! Polychrysus Immo tu, malum, dic cur! Sphalerus Heo, dic sodes, Filium tuum cur mihi adservandum dedisti? Polychrysus Ne se scilicet in aliquod sine custode truderet Flagitium. Sphalerus Censen igitur me tui filii Observatorem ita dementem, ut illum meretriciis Vinculis illaqueari permitterem? Polychrysus Minime. Sphalerus Despue igitur. Polychrysus Quid despuam? Sphalerus Id quod modo Dixisti. Polychrysus Quomodo vis me verba despuere, belua? Sphalerus Istuc non dico. Polychrysus Quid igitur? Sphalerus Ut in ea quae Dudum dixisti verba, spues. Polychrysus Vin ita faciam? Sphalerus Ho! Ita nempe, nam dixisti id quod adolescens nec magis Cogitat quam id quod numquam suis vidit oculis. Ita me amabit sancta Libertas! Polychrysus Nunc me Servatum vult summus Iuppiter. Sphalerus Festina, mi ere, Ut filius uxorem ducat. Face modo quod servus Imperat, immo tibi suadet, dicere volui. Polychrysus Ita faciam Et ob istuc tecum verba huiusmodi feci, ut scirem Scilicet an filius liberum animum haberet suum. Sphalerus Omnia intellexisti, face iam ut lubet. Polychrysus Quaeritabo, Hercle, si quam possim puellam quae illi placeat invenire. Meam etiam uxorem gymnasio huiusmodi Alligabo. Sphalerus Etiam ego, si vis, perscrutabor. Polychrysus Immo, iubeo. Sphalerus Nunc me facere quid vis? Polychrysus Nostrum facito Convenias villicum eique dicas ut agnum pinguem Huc secum deferat. Hunc enim hilarem cum Uxore diem habere volo. Sphalerus Ei noctem gratiorem Censerem, si fieri possit. Polychrysus Vide, Sphalere, meam Uxorem pulchre vestio, laute et centuriatim pasco, Venere autem exhilarare nequeo. Sphalerus Cur? Polychrysus Quoniam iam Annis decem Venus me suo expulit regno. Sphalerus Quid ita? Polychrysus Vah! Cum lectum inscendo, Sum fessus. Sphalerus Ha, ha, he! Polychrysus Abi, festina, Ne mihi in mora sies, ero domi. Sphalerus Ito quando lubet; Villicum offendam, faxo ut agnum Afferat properiter. Polychrysus Pinguem dico. Sphalerus Intellexi. Polychrysus Ito igitur, festina, malum!
3. PHILEVOCHIUS parasitus
Philevochius Quindecim hos dies, quibus cenavi domi, totos Ferales habui: illaec enim esculenta paene me interfecerunt. Vide, obsecro, ut corpus intumuit meum. Medicus mihi petendus est, ut quid hoc siet Sciam. At, ut existimo, istaec adventavit Aegritudo, quoniam de meo cenavi et quasdam Escas, quae parasitos necare student, quas Illi nec magis amant quam venenum. Heus, tu, uxor, Dato illam matulam cum lotio mihi, ut Medicus videat an istaec tumefactio prandium Velit. Sed tu hasce occludito fores, oppessulatae Volo ut sient. Sed eccum medicum in illoc viculo.
4. BDELYRIA vetula, THESSALA ancilla
Bdelyria Mulieres quibus amationes displicent, se nunc suspendant Omnes, nam tunc odio omnes habent illecebras. Vide, obsecro, quale nam deliquium faciunt. Ubi Cupido non est, nullae ibi munditiae, Nullus sapor, nulla dulcedo. Vah! Quid est opus Verbis? Omnia insipida sunt! Illaec enim stultae Sua illa ineptitudine sic senescunt Et tunc amissis ovibus caulas obcludere student. Ha, ha, he! Id caveo, aliena mihi sumo exempla. Nolo enim mihi ut dicatur postea vetula Insana, nunc, quando est occasio, luxari gestio. Ecce ut lepide incedo! Nec miror si iuvenes, Ubi me intuentur, delirant. Contra etiam ego desipio, Ut mutuus amor suavior siet, sed omnes Irrideo praeter unicum Mononyum meum. Illic profecto est qui me solo interficit intuitu Cui Ganimedes nec quidem condignus esset servus. Obsecro ut illi oculi splenditant! Ubi enim Eos intueor, discrucior animi, misera; Ut illos lubens dissuaviarem! Sed quid Genas memorem illas eburneas, quid nasum, Quid os rubicundum, quid caesariem, Quid faciem dicam totam, quae in corde Meo sedem posuit suam? At illuc sis vide Quam illic potest, si vult, amare mulierem! Nam ego deorum et maioribus meorum gratia Ditissima sum, prudens ac formosissima. Ita me amabit Iuppiter, ut Veneri Alexander aureum numquam dedisset pomum, Si illic fuissem. Sed certum est experiri Si illum mihi amatorem asciscere possim. At volo prius pauxillum me ornare, nolo enim Meus puellus me sic spectet, si forte huc veniat. Heus, tu, Thessala, nunc ut hic sies facito! Thessala Ecce me, era, quid est quod tuam ancillam evocasti? Bdelyria Afferto mihi nunc cistulam cum pigmentis. Thessala Licet. Bdelyria Et ampullas etiam una. Thessala Et istuc Faciam, quid aliud vis? Bdelyria Ut festines. Thessala Ecce nunc hic ero. Bdelyria Audi, audi. Thessala Quid est? Bdelyria Vide, obsecro, et si aliquam In genis videas rugam. Thessala Immo totae rugis scatent. Bdelyria Malum quod tibi nunc dii dent! Meas genas Tugis refertas? En tibi, quin dicis me puellam Venustissimam? Thessala Id quod est dico, era. Bdelyria Temulenta es. Afferto igitur caudecam complanatoriam. Thessala Caudecam complanatoriam nullam quam habeas novi. Bdelyria Cistulam, quae unguenta illaec habet complanatoria, Dico, malum, rufam illam, nostin? Thessala Novi Iam quid dicas. Bdelyria Festina igitur, malum. Thessala Ecce nunc hic ero. Bdelyria Quod illaec lutuosa Ancilla meas genas rugis scatere dixerit, non possum Perpeti. Ulciscar, si vivo, sine modo. Edocebo enim Quid pericli siet, eris sic transvorsum respondere. Thessala Eccam, era, hic artem pigmentariam. Bdelyria Sed obsecro Ut oblita sum! Thessala Quid? Bdelyria Tibi dicere ut Tripodem tecum afferres. Curre igitur ut Sit ubi sedeam. Thessala Istuc curabo. Bdelyria Nulla est quae tales habeat interpollationes mulier, Has enim suis fecit manibus Circe. Thessala Eccum Tripodem tibi, sede quando lubet. Bdelyria Age Thessala, totum nunc os mihi his ut interpolles Pigmentis volo. Hanc cerussam accipe. Thessala Licet, quid postea? Bdelyria Obline, ut scis, nunc Vultum, ut assueta es. Thessala Tuum aut meum Face sciam. Bdelyria Meum dico, malum! Thessala Faciam Lubens. Sic? Bdelyria Ita nempe. Thessala At istaec rugae Apparent peius malum. Bdelyria Quas nunc, malum, Rugas blactis? Thessala Quibus tuum os floret. Bdelyria Ecce pergis etiam dementare. Sed quid palpebrae? Thessala Vah, malum, ut dependent! Vix, credo, Eas decem possent furcillae attollere. Bdelyria Sine ut in speculo me aspiciam modo. Adde etiam cerussam. Thessala En. Bdelyria Sine. Thessala Satisne? Bdelyria Nimium, malum, absterge! Thessala Ut lubet, en. Bdelyria Adde nunc cerussam Iterum. Thessala En. Bdelyria Sine ut speculum Ostendat. Thessala Quid nunc? Bdelyria Ho, ho, o! Thessala Ut gaudeo, era, cum tibi satisfacio! Sed dic sodes, Vis tu nunc, quae vetula sies, iuvenescere? In senio enim pigmenta huiusmodi nec magis prosunt Quam pharmaca mortuis. Nam si puellas foedant, Tute exstimato qualem tibi possint pulchritudinem Praestare. Bdelyria Hem, quale, triumvenefica, Nunc verbum te audio effudisse? Men vetulam? Sine, sine! Immo nulla est alia puella praeter me! Thessala Posteaquam sic vis, era, esto etiam infans, ut lubet. Bdelyria Ne posthac verbum huiusmodi dicas, fac sis cave! Thessala Faciam ut lubet. Bdelyria Adde nunc purpurissum. Thessala Resupina oculos paululum. Bdelyria En. Thessala Nimium. Bdelyria Obfirmato caput meum ut lubet. Thessala Ne quoquam te moveas nunc, nam faciam temet, ubi In speculo aspexeris, nec magis cognoscas quam Rem quam vidisti numquam. Vicinae vero Mulierem an larvam intueantur nescient. Bdelyria Nec istuc volo, meam nunc formam Mutare nolo, sed cedo speculum. Thessala Quid tibi? Bdelyria Immo recte fecisti, at nunc sumito tibi unguenta Illaec complanatoria, nam si quae forte sunt rugae, Unguento huiusmodi complanari volo. Festina iam. Thessala Nulla nunc est nympha praeter te. Sic dicam: Quid hoc, malum, est negotii, si, dum vera loquor, Mihi minatur? Aliquo me donabit munere, Ubi id quod non est, garrire incipiam? Bdelyria Sic est, sed tu, dum Veneris phanum peto, Ut rite apparatum prandium siet facito. Sed sequere tu me hac acolutha Hancque attolle caudam, ne vicos converrat.
5. SPHALERUS servus, BDELYRIA vetula
Sphalerus Patres qui filiis suis tempestive, ubi possunt, uxores danunt, Ceteros qui id negligunt nec secus quam sani insanos Excellunt. Nam id efficiunt: si filii Scilicet molesti aut nequam sunt, illac falce temeritudinem Suam subsecant. Vide, obsecro, quid uxoriae Possint compedes. Id expertus scio, nam omnia Memini me circuivisse lupanaria, quod sane, Si uxorem haberem, ut prius, nec magis cogitarem quam moriri. Erilem igitur nunc laudo sententiam. Nam Pueritia mala est, adolescentia peior, iuventus pessima. Haec enim assuescit, illa vero patitur, istaec autem Illam ducit praecipitem et aliam illa et ut numquam Finem queas invenire qui frugi siet. Vah, Quid est opus verbis? Nullus est qui nunc Vivat Daphnio probior aut integrior sive castior, Omne enim illic exuit virus et venenum, Virtutum, inquam, ille et probitatis sacrarium est Merum. Vide etiam, obsecro, quot nunc sint Lenones, quot lenae, quot parasiti adulescentium Qui nihil aliud sunt quam exitium, interitus Et vastities mera. Sed eris etiam Utilius, ut censeo, esset, si adolescentes nobis servis Quandoque audirent. Illud dico, nam, ubi extenduntur nervi, Aut nos eis parere est necessum Aut tergus nostrum cicatricosum habere. Tunc nos aselli sumus clitellarii, nequimus Obiurgare, reprehendere minus, verberare Minime. Hinc illa licentia, ut velint impuberes Senes praeire, quae illaec malum est impudentia. Ho! dives sum, quid si stultus? Pecus inauratum. Ho! nobilis, heo dic sodes, ianum nosti? Nec Ianum Nec Ianuarium. Haec est illa insania quae ut Ianuarium noscas efficiet belua bellissima. Tunc quis illic Ianus siet probe scies et cum deliquio. Sed iam volo domum petere, ut visam scilicet An noster villicus agnum praemiserit sciscamque Et quam nam de nuptiis erus noster habeat Sententiam. Bdelyria Vide, vide ut oblita sum Manus illac rosacea lavare aqua! Dum Festino, hoc nempe feci flagitium. Sphalerus Quae Si fierent, noster senex iuvenesceret. Sed quis illic est? Bdelyria Si recte cerno, illic Mei Mononyi servus est Sphalerus. Sphalerus Quae Nam illaec est ansata aula? Bdelyria Ipsus est, Hercle! Sphalerus Illaec aut larva aut malus Est daemon, si recte conspicor. Bdelyria Adibo atque Alloquar. Sphalerus Haec me petit, o Iuppiter! Haec Nempe vetula est, sed puellascit. Congrediar, Certum est enim illudere, erile certe sedulo Curavi imperium. Bdelyria Obsecro, quid amor potest! Hunc amo qui illius est servus. Sphalerus O daemon, Haec nempe Bdelyria est, quam prae senectute Iam annis decem mortuam censebam! Eccum malum quod illi dii dent: iuvenescit! Hic nunc meus erit risus. Bdelyria Quis hic loquitur? Sphalerus Nullum quis hic qui loquatur novi. Bdelyria Obsecro ut illic est vorsutus! Sphalerus Vel dentes etiam Excreato. Bdelyria Heo, quis illic est? Sphalerus Si oculos Habes, nonne vides Sphalerum? Bdelyria Sphalere!? Sphalerus Em! Bdelyria Salvus sies. Sphalerus Bdelyria et tu Itidem, sed quonam sic cum ancilla tu quae Puella sies et quam nullae sient quae pulchritate Superent? At illuc sis vide ne te rapiat Iuppiter! Bdelyria Nihil est quod verear. Sphalerus Qui istuc? Bdelyria Quoniam eum suum detinet catamitus. Nos vero puellas omnes despicit nunc, Sed, quae frugi esse volunt, verentur Nihil mulieres, at quas cupidineus furor exagitat, Centum vix observarent oculi. Sphalerus Ita est, hercle! Bdelyria Sed phanum petebam Veneris. Sphalerus Qui istuc? Bdelyria Ut illam mihi propitiarem. Sphalerus Estne quo Egeas? Bdelyria Sic non esset! Sphalerus Quid tibi est? Bdelyria Id quod nollem. Sphalerus . Haberent, iam ego liber annis triginta essem. Sed quid rei esse dicam? Bdelyria . Maximam existimo cum eo quod amo careo. Sphalerus Res ita est et id quia experior probe scio, Nam nunc me argentaria exagitat aegritudo, Sed quorsum istuc nec magis intellego Quam prius quam te convenirem. At si dixeris tibi Fortasse aut opere aut verbis iuvabo. Pecuniis te non egere scio. Bdelyria . Qui aeque possit mihi in re huiusmodi Suffragarier. Sphalerus . Enim est omnibus inservire. Bdelyria . Frugifaciunt! Sphalerus . Si quid est quod tibi praestare possim, meam utitor Operam, fideliorem fortasse invenies quam censes. Bdelyria Si istuc non mihi persuaderem, id enarrarem Tibi nunc minime. Sphalerus . Nunc sciam. Bdelyria . Vidisti puellam? Sphalerus . Bdelyria . Annos natam censes? Sphalerus . Bdelyria . Sphalerus Dic serio, lustrum vidistine quintumdecimum? Bdelyria Hem, quid blacteras, furcifer? Sphalerus . Ut erraveram, quintum enim dicere volui. Bdelyria Hui! quintum? Vix tertium! Sphalerus O lepidam puellam! vin te amplecter? Bdelyria Abi in malam rem! Sphalerus . Habes amatorem? Bdelyria . Obtundis caput. Sphalerus . Bdelyria . Quem nosti, quem nec minus quam memet Ipsam amo. Sua esse cupio, ab illo amarier Gestio, at huic rei expediendae te commodiorem Ministrum accommodare nescio. At illic Itidem pulcher et dives est. Sphalerus . Siet iam scio. Bdelyria . Sphalerus . Me summus amabit Iuppiter. Bdelyria Qualem nunc habes igitur sententiam de re huiusmodi? Sphalerus Dicam: illic quem sic efflictim amas Meus est erus Mononyus. Bdelyria . Sagax nasum habes! Sphalerus . Est admodum itidemque formosus, sed dic Sodes: si id tibi docte expedio negotii, Quo me donabis munere? Bdelyria . Numquam rem huiusmodi fecisse paeniteat. Sphalerus Istanc ut me cudere fabam sinas volo, Sed pecuniis mihi erit opus. Bdelyria . Me tuam si id facis. Sphalerus . Docte complicabo et implicabo, sed amorem Et pecunias itidem magnifacere est impossibile. Bdelyria Abi, nam aurum omne prae facie illius mihi Lutum est merum. Sphalerus . Te doceam. Bdelyria . Et argentum cum tibi erit opus dabo. Sphalerus Ubi te inveniam, si te mihi erit opus? Bdelyria Domi ero. Sphalerus . Erilem filium, sed heus, tu Bdelyria ... Bdelyria Hem! Sphalerus . Fortasse enim illunc mecum huc hodie ducam. Bdelyria Immo pulchriorem efficiam, sed festina, amabo. Sphalerus Dii immortales, quantis nunc me donatis gaudiis! Hunc enim risu, ioco et pecuniis diem Feracem mihi efficere voltis, quod nec magis Putabam hodie quam me futurum regem; sed nimis Miror quod risum nunc continuerim. Certum Est igitur erilem convenire filium, ut hoc Faciam illi palam siet, aliquam tunc fortasse Onerabimus zamiam. Sed festinabo.
6. CHRYSOPHAGUS leno, BARDODROMUS servus
Chrysophagus Vos lectos sternite et mensam apparate, iam Ibo ut obsonem. Sed quae illaec, malum, est ineptitudo? Quoties edixi ut has aranearum operas deiceretis Hisce foribus nostris? Nihil facio profecto nisi cum aliquid Vobis praecipio, fustem erigo. Sed si cum rediero id offendam, Ita me amabit Laverna, et praeteritae et futurae negligentiae Faciam ut vos paeniteat. Quid hoc est negotii? Heus, Bardodrome! Ho, ho! Bardodromus . Chrysophagus Illam cape sportulam et sequere me hac. Bardodromus Age ut lubet, mi ere. Chrysophagus . Est basiliscus, sed festina, malum! Bardodromus Ecce modo semper me vis currere, cursorem melius Tibi fuisset emere. Chrysophagus . Sed quomodo lucrum magnum facere possim nunc Cogito. Puellam Rhodostomam emi viginti Minis, quam intellexisse videor Mononyum Polychrysi filium efflictim amare. Illaec Bona est praeda; ei illam dabo, sed trecentae Minae ut illi evolent est necessum. Quid Mea refert? Nisi id esset, nos lenones Paupertas excruciaret omnes, adolescentium Haec inscitia nos dites efficit. Integram habui Puellam, sic ei dabitur. Effingam me prius illam Venditurum, quod ubi illic sciet festinabit Ut abducat. Certum est enim hodie id expedire Negotium. Sed cesso ire, sequere tu.
7. MEROPHILA lena, RHODOSTOMA puella
Merophila Profecto quo magis cogito eo magis aegre fero fortunam Tuam, quam te in aedem detruserit lenoniam, Mea Rhodostoma. Obsecro ut illaec oratio tua Cor meum contudit, vix etiam contineo lacrimas. Sic fit! Ita in mortalium vita est comparatum Ut semper vos divites sequatur exitium et Invidia. Quid fieri vis! Hoc aequo ferendum Est animo. Pius imbellis est, cedere debuit igitur; Tyrannus, obsecro, quid potest! At illum Claudis sequitur pedibus poena, ne timeas. Sic ludere nobiscum fortuna solet: dominos in servitutem Foedam trudit, servos extollit, quando lubet, Quos subvertit postmodum. Sic vivitur. Bonum igitur In re mala animum habeas velim, Mea puella, nam et opibus Et verbis et opere iuvabo in rebus omnibus. Pudicitiam Tuam corrumpi nolo, visam enim et si quem tibi Possim maritum invenire. Verum si adolescentem Quendam, qui hic in proximo habitat, divitem Possim tibi dicare, hoc tam lubens faxim Quam aliquid lucrari, ubi datur occasio. Rhodostoma Homines, qui dum excelsi stant, Alios negligunt, spernunt et floccifaciunt, haud Magis sapiunt quam beluae. Nesciunt enim quid eis in crastinum Prandii apparatum siet, unde fit ut, cum se Stare credunt, ruant. Tunc neglectos amplectuntur, Exosculantur, contingunt dextras, at illi eos nec magis amant Quam paupertatem. Eccum me miseram! Habui Ancillas, servos, domos, rura, pecunias, vehicula Et alia huiusmodi quae beatos homines efficere Dicuntur. At nunc vide, obsecro, ut Illis, quas tunc negligebam rebus, indigeo egregie! At hoc astu illius scelerosi factum est Qui nil est aliud quam vitiorum mera cloaca Et adolescentium baratrum, quam Crux quandoque geret volatilibus pabulum. At tu Merophila, quoniam id quod probae facere Consueverunt mulieres, consuesti, te mei miseret. O sortem adversam! Hoc equidem Haud magis putabam quam moriri. Merophila . Ne corrumpas oculos, amabo, mea Rhodostoma! Vide, qui crastinum non curat, crastinam Floccifacit vitam. Rhodostoma Nulla est hoc Veritas verior. Merophila Sed nolim te ob istuc Affligas. Rhodostoma Quid vis faciam, tibi obtemperabo Haud secus ac matri, sed est quod meum nunc Cor vellicet. Merophila Quid illud est, loquere Audacter. Ne fle, malum! Fletus huiusmodi Rebus sic prostratis nec magis prodest quam mortui Bello. Si enim auxilium lacrimis refectum In adversis aliquid praestaret commodi, lacrimae Omnes essent venales, vilius igitur esset aurum Quam fletus. At quoniam hoc aliud nihil est quam nugae, Alia est inveniunda via, qua tibi dolorem Huiusmodi eximam ac te totam gaudio Expleam. Sed age, mea puella, dice, obsecro, Quid illud est quod te adeo stimulat. Nihil est quod nunc verearis, tibimet ipsi Dixisse putato. Postmodum tibi consulam Et fortasse aegritudini huiusmodi medelam Inveniam, quae conferat. Ecce ploras, vah! Tace, amabo, enarra iam quid illud siet. Rhodostoma Fortuna etsi me ex divitiarum culmine Foedissime deiecerit, mea Merophila, tamen diis Gratias habeo quoniam me apud te divertere voluerint, Quae haud secus me diligas quam si tuo in ventre Gestaveris lacteque alueris teque ob istuc Nec minus vereor aut diligo quam matrem meam. Merophila Vide, Rhodostoma, fateor maritum meum Et me artem exercere lenoniam, verum Ego et bonum et malum animum Habeo cum volo. Illic te emit ut scilicet Te venalem dietim faciens, magnum lucrum Sibi compararet. Istuc ego vetui, at quoniam illic Mihi numquam advorsatur, te integram vendere studet. Quod ut fiat itidem nolo, sed gestio quo tibi Maritum inveniam, qui dives siet, Ut bona bonam et faustam ducas vitam. Rhodostoma Dii ita faxint, sed quam tibi pro beneficio huiusmodi Postmodum gratiam conferam, nescio, misera. Merophila Maximum tunc mihi donum datum censeto Ubi id fecero. Sed age, dice quid illud Est quod sic animum lancinat tuum. Rhodostoma Audi. Merophila Audio. Quid est? Rhodostoma Si quis fortasse Qui te fortiores essent superaret, nonne illic Te quoque facilius prosterneret? Merophila Hui! Quis hoc sanae Mentis negaret? Sed quid istuc dicas? Nunc si sic Scirem me vivere (ac scio), an viverem profecto Nescirem? Rhodostoma At faxo ut id tibi luce clarius Siet. Merophila Sequere. Rhodostoma Audi. Merophila Audio. Rhodostoma Phoebum, Iovem, Neptunum, Martem sive alios deos Cupidinem puerulum domitasse audisti numquam? Merophila Immo crebro, sed quid hoc ad rem nostram? Rhodostoma Dicam. Si deos, quid mortales nonne potuit interficere? Merophila Hui! Rhodostoma Illic igitur me miseram suis sagittis Obsecro ut valide percussit! Cor totum meum candet. Merophila Quid ego ex te audio? Rhodostoma Ne succenseas, obsecro, mea mater! Deus est et praevalidus admodum. Merophila Succenseam Ego tibi ob istuc? Immo omne quod tibi praestare Auxilii potero, dedam lubens. Sed unum est quod velim, Ut illic scilicet quem amas, te in uxorem Duceret. Nam fateor, quid meretrice impudentius? Quid foedius? Quid spurcius? Quid caenosius? Quid odiosius? Quid detestabilius? Contra uxore quae bona siet, quid pulchrius? Quid mundius? Quid splendidius? Quid amabilius? Quid excellentius? Quas qui odiunt, aut Meretricias cloacas sequuntur aut foetenti Luxuriae inserviunt. Vide, obsecro: ubi Vestes, aurum, argentum, servas, servos, pedisequas, Lautas epulas et alia huiusmodi meretrici donaveris, Illaec omnia abeunt in maximam malam crucem, Et litigium et malevolentiam et odium pariunt, Ac domos et familias radicitus convellunt et eradicant. At illae semper petunt, datur at semper indigent, Quasi illis donaveris nihil. Numquam enim satis datum Aut donatum illis est, semper etiam aliquid harpagare Student. At quae uxori facias, amorem, gratiam Ac pacem generant et concordiam, hinc dulcis Prolis propagatio, hinc filiae et filii, hinc nuptiae Postmodum quibus parentum animi oblectantur Et multae aliae bonae res, quas ut nunc tibi enarrem Non est occasio. Haec mea, inquam, est sententia. Sed quis illic est Cuius gratia te sic Cupido excruciat? Rhodostoma Dicam. Ubi tuus vir me emit, dum eum sequor, E navi postquam educta sum, adolescentulum offendo Ita pulchrum ut prae illius pulchritudine statim Mei tunc oculi caligarent. Illic autem adeo Meo impressus est cordi ut viva an mortua siem Penitus nesciam. Unum hoc habeas velim, Tunc me quasi expirasse haud secus quam qui Catoblepam intuetur aut calcibus anguem pressit, Quo sane nulla est perniciosior quae siet belua. Me autem illic perdite amat, nam oculis Spectabat me emissiciis quasi illic statua esset fixa. Merophila O Iuppiter! Sed eum quot annos natum censes? Rhodostoma Sextum decimum, ut censeo, annum nondum vidit. Merophila Qua facie? Rhodostoma Statura procera, incessu puerili Ac ut qui praecedentem semper retineat manu, Vultu faceto, sed quem lentigo paululum honestet, Ore rubicundo, oculis caesiis et qui semper Nictant ut tibi cor vellicent, capillis argenteis. Verum ubi illum intueris, ridet confestim. Cuius, inquam, oculis pro solio Venerem, ore autem Cupidinem pro arce uti censerem. Sic, inquam, sentio. Merophila Eum cum aspexisti, solum vidistine? Rhodostoma Non. Merophila Quis cum eo igitur? Rhodostoma Nescio. Tres, inquam, Vidi, quorum unum illic verebatur maxime Illumque audivi dicere ... Merophila Quid? Rhodostoma "Sequere, Mononye! Miror quod nunc Sic spectas meretrices, sequere". Merophila Quis istuc dixit? Rhodostoma Ille tertius quem tibi modo dixi. Merophila Quid ille Igitur ad hoc tunc? Rhodostoma Nihil nisi: "Ut lubet, Mi ere". Merophila Vide, obsecro, quid mores et rectum Vivere possint! Velim lubens eorum scire Nomina. Rhodostoma Dicam, nam illic omnes tunc Compellavit. Erat, inquam, quidam Hiereus Et nescio quis alius quem illic Daphnium appellabat, Veste oblonga ac simonaso. Tertium verum illum, quem cum modo tibi dixi Adeo vereri et venerari, ab eo Philaretum Appellari audivi. Merophila Heo dicito, ubi illic Eum sic revocavit, quid adolescens? Rhodostoma "Tace - inquit - nam nunc mortuus sum". Merophila Verum illic adolescentem quonam Vocavit nomine? Rhodostoma Id quod audivi dicam. Ubi eum vocavit, Mononyum nominare Audivi. Sed audi. Merophila Sequere. Rhodostoma Heri postmodum Is tabellas ad me non misit, sed detulit Furtive (nam stator consulum ei nimia erat Molestus mora), quibus suum mihi amorem Miseriamque depinxit. Merophila Ubi illaec Tabellae sunt? Rhodostoma Domi. Merophila O summe Iuppiter! Rhodostoma Quid tibi est? Merophila Mononyum Amas? Rhodostoma At illic me etiam contra amat. Merophila Ho benefactum! Rhodostoma At unum est quod te oratam Nunc velim, mea Merophila. Me. Quid est? Rhodostoma Quo illum alloqui possim opportunitatem mihi ut Des scilicet. Merophila Istuc quidem faciam lubens. Studebo etiam ut illic tuus maritus siet, Nam dives admodum est, unicus est. Huic ego negotio suum alligabo Sphalerum Servum; volo enim illic seni det verba Nec sinat ut uxorem filio det. Rhodostoma Heo! adolescentem Illum nostin? Merophila Rogitas? Quippe quae eum Meo aluerim lacte. Rhodostoma Ho, summe Iuppiter! Rei huiusmodi opportunitas opportunior minime Te mihi esset, mea mater! Merophila Timorem nunc omnem te Reiicere volo. Nam servus illic aliquam Complicabit tricham, qua trecentas Excudet minas quas illic adolescens meo Pro te confestim enumerabit viro. Sic Fient nuptiae, quas etiam illius comprobabit pater Ubi te noverit. Sed i intro et timorem Nunc omnem excute. Visam enim si Mononyum queam invenire. Sed eccum Bardodromum servum: sportulam habet, Redit cum obsonio, ut censeo. Certum est hunc Alloqui lapidem: sciscam etenim ubi erum Reliquerit, postmodum Mononyum conveniam.
8. BARDODROMUS servus, MEROPHILA lena
Bardodromus Si homines ut vivant edere et bibere sibi necessum esse Scirent, multi profecto liberaliores nunc essent quam sunt. Nam splendide et laute obsonarent, at quoniam id Nonnulli ignorant planissime, dum pecuniis parcere student Aliquid corrodunt tamquam mustelae et sic victitant. Apage istos homines! Quid enim illac miseria impudentius? Vide: etiam erus istic meus decies macellum circuivit Ut obsonaret, eccum bellum obsonium: Caudam emit bovinam! Iussit enim ut lautum Sibi apparetur prandium, splendidum sua Illud esset sententia. Si tota coqueretur, at iussit Frustilatim secarier, nam mediam in crastinum sibi Adservari vult. Panis igitur et alium mihi hodie Erunt in prandio, si recte conspicor. Sed quis illic est? Merophila Quidnam garrit illaec Belua? Bardodromus Si mei non caligant oculi, eram intueor. Merophila Bardodrome! Bardodromus Hem, quid vis, era? Merophila Quo Te agis nunc cum istac sportula? Bardodromus Venio emporio Et in malam rem, nam erus cum illac sua deambulatione Talos meos paene confregit omnes, dum parce obsonare Studet. Merophila Unde venias nunc non te interrogo. Bardodromus Quid igitur? Merophila Quo te agas, id scire volo. Bardodromus Ecce sportulam, erus obsonavit, domum peto Ut apparetur prandium. Merophila Heo, ubi erus Est? Bardodromus Illic. Merophila Ubi? Bardodromus In emporio, Ibi enim eum reliqui. Merophila Quid ibi rerum? Bardodromus Nescio. Nonnullos alloquebatur, ut credo, Mercatores. Merophila Quid ita? Bardodromus Nescio nisi quod Eum audivi dicere. Merophila Quid? Bardodromus Trecentas si mihi Dabitis minas, illaec erit mulier vestra, Sin secus mea erit. Merophila Quid aliud? Bardodromus Nihil, nam iussit ut domum irem. Merophila Abi Et festina ut apparetur prandium. Bardodromus Abeo.
9. MONONYUS adolescens, MEROPHILA lena
Mononyus Civitatem cum exercitus oppugnat aliquis, omnes Tunc milites sunt in gymnasio: nam alii se in Equos proiciunt, alii sibi aptant arma, Alii tendunt arcus, alii machinas subvolvunt, Alii invadunt urbem, alii portas petunt, alii scandunt Muros adeo ut illaec deditionem faciat necessum siet. Ego, inquam, illaec sum civitas quam expugnare Cupido vult: Exercitum enim instruxit validum, ductricem Quoque adhibuit puellam scilicet Rhodostomam. Illaec vero geminos ad me misit exploratores, oculos Scilicet suos quos ubi conspexi tunc coepi suspicarier, At illaec postmodum ingentem duxit exercitum Venereorum militum: delicias nempe risus, Iocos, illecebras, voluptatem, lasciviam, Complexus, oscula, suavia. Hi, inquam, omnes ipsius sunt armigeri Cupidinis, Hi sunt catapultae, hi sunt balistae et arietes. Obsecro quam valide civitatem arietaverunt meam! At ubi complexus, oscula et suavia instauraverunt Bellum, tunc disiecti muri, moenia ruunt, Implentur fossae, intrant civitatem hostes, Arcem deiciunt et me miserum captum Suaviisque vinctum ductrici Rhodostomae tribuunt. Capta igitur est civitas quam puella retinet. Vide, obsecro, si bellum fecit Cupido proelium! Ita me dii bene amabunt ut me male mulctavit! At quomodo meam possim Rhodostomam harpagare, nunc Cogito miser, quae die noctuque me excruciat Misellum, quod illaec mihi morigera siet leno permittet Numquam sine pecuniis. Novi ego lenonios mores! Nam ubi cum lenonibus de re agis pecuniaria, Confestim illi sunt festivi, promittunt, iurant, Periurant, pereierant, deos et daemones obtestantur omnes. Postmodum promissa denegant, at ubi non adest Aurum, te haud secus audiunt aut intuentur ac Si natus numquam sies. Haec sunt quae Tibi lenones tribuunt obsonia. Sed certum est Experiri: omnem impendam operam, audacem Decet esse amatorem et citum admodum. Sed quaenam illaec est mulier quae se huc tam cito Recipit gradu? Certum est videre quid sibi Velit mulier. Merophila Mulieres quae ubi opus est Malum et bonum animum habent, Thaletem sapientia Superant. Sic mea est opinio, sic ego facere studeo. Lena sum, fateor, su, ad lucrum admodum callida, Et quis illic est qui, ubi datur occasio, sibi non faciat Bene? Hoc, inquam, facio ego, nam vetus adagium est: Quid vesper vehat homines planissime ignorare. Id caveo cautius ut prosperius mihi postmodum Succedat senectus, at nostrum lucrum nil est, Inquam, aliud quam merum aucupium. Nam adolescentes Aves sunt, esca est meretrix, rete autem Lenonium, quo capiuntur aves, lectus est Ubi se possint, ut lubet, amantes Dispennere, non autem aucupes quae Omnes habemus artes ad decipiendas aves. Sic stulti faciunt qui sese in mendicitatem foedam Properant detrudere ut illic Mononyus nunc incoeptat, Qui Rhodostomae puellae nostrae tabellas misit. At in negotio huiusmodi adolescenti et verbis Et opere auxiliabor: illum, inquam, haud secus Amo quam si filius esset meus, studebo igitur Ut illic illam in uxorem ducat. Quod si fecero, Et adolescentulo et puellae ac coniugi meo Erit bene. Nam illam maritus meus se viginti Mihi dixit minis emisse, trecentas quaerit Sicut ex Bardodromo intellexi. Dabuntur. Quidni? Nos pecunia, illic puella et puella adolescente Potiemur: hoc, inquam, instructius nequit negotium expedirier. Sed iam visam si Mononyum invenire queam, Certum est enim Rhodostomae in rebus omnibus Auxiliarier. Sed quis illic est? Mononyus Profecto Illaec est Merophila lena, quae me felicem Et infelicem uno potest facere nutu. Merophila Quis nunc Mihi Mononyum commostrabit adolescentem? Ita eo mihi convento est opus. Mononyus Illaec mulier me Quaerit, quid hoc est negotii? Venus fortasse Me servatum vult. Merophila Ibo igitur hac, non est Quod aut adolescentem aut eius servum non Offendam Sphalerum. Mononyus Quam rem nunc Illaec incoeptat mulier? Revocabo: heus, mulier! Merophila Quis me revocat? Mononyus Quem tuo aluisti lacte Ut esset quem excruciaret Venus. Merophila Hem, Mononye! Sic me felicitet summus Iuppiter Ut, posteaquam te conveni, bonam fortunam invenisse Nollem. Mononyus Qui istuc? Merophila Quoniam tu mihi ea es carior. Mononyus Quid est, quod, quia me convenisti, gaudes? Merophila Dicam, sed sinas repirare. Mononyus Ut lubet. Merophila Ho, ho! Mononyus Fessa, inquam, es. Merophila Ita profecto. Mononyus Sedeas si lubet. Commode enim quid est Quod velis mihi poteris edisertare. Merophila Iam stando rem omnem huiusmodi faciam ut Intelligas. Mononyus Quando hanc habes sententiam, age iam Eloquere. Merophila Heo, pater tuus quomodo se habet? Mononyus Ut solent senes qui numquam valent, Nam semper aliqua est quae eos infestet aegritudo. Merophila Sic nempe est, sed te ei audire aequum censeo Qui adolescens sies, illic autem te senior est. Sed mater tua quid? Mononyus Vah! Merophila Quid est? Mononyus Nihil est ea morosius. Merophila Quid tu ais? Mononyus Id quod est. Merophila Ha, ha, he! Mononyus Quid rides? Merophila Quia unde illaec sit aegritudo probe novi. Mononyus Age, enarra. Merophila Quia fundum suum Silvescere non potest perpeti. Pater tuus iam agros huiusmodi Haud magis arare potest quam boves Abhinc triennio mortui. Sic anni volunt Quorum iam plenus pater est tuus. Mononyus Ita est, sed Vide, quaeso, quid afferre solet senectus importuna! Merophila Mitte iam istaec, amabo, mi alumne, et ausculta id quod in re tua est Mononyus Immo iam audire gestio, age, enarra quando Occasionem tam bonam habes. Merophila Ausculta. Mononyus Dice, en audio libens. Merophila Parentes habes, Mononye, quos tibi dii adservassint cupio, verum Illic pater tuus anxius, iracundus morosusque admodum Est, sicut senes solent, qui numquam sunt festivi. Mononyus Ita est. Merophila Tace, ne interpella. Mononyus Sequere. Merophila At ne te aliquo meretricio flagitio cloaces, Parentes tui illi rei student plurimum ut uxorem Scilicet ducas. Mononyus Uxorem ego ducam qui In castris Cupidinis stipendium sumpserim? Hoc, inquam, Mihi tam facile est quam retibus piscari in aere. Haec, inquam, est illa patrum iniquitas, nam patres Ubi se a Venere non contemni sed despici tamquam Imbelles milites vident, nos adolescentes ulciscuntur Probe, volunt nos una secum poenas luere, Vincla etenim confestim obiciunt uxoria Quas nec magis amo quam infernas furias. Aiunt enim Nos adolescentes sibi senibus obtemperare debere Et audire "nam cum meretrices blandis verbis, osculis Dulcibus operibusque venereis vos adolescentes alliciunt, Tunc paupertatem parant. Linguae postmodum Meretriciae numquam sunt mutae, semper petunt, at Aves melle captae a veneno haud metuentes Pecunias profundunt centuriatim; fiunt Convivia, fiunt crapulae, ludi, adolescentium Et familiarum pernicies et interitus et multae aliae Malae res quae tandem foedam miseriam pariunt, Quam vos puelli numquam nisi cum vos invadit Praevidetis". Haec inquiunt senes deliri et nescio Quas alias nugas, at quae illi commiserint Flagitia cum adolescenturirent, haud magis cogitant Quam si ea perpetrati fuerint numquam. Pater, Pater, meos oculos effodi malo quam uxorem Ducere. Merophila Perversam habes sententiam. Mononyus Immo si ducerem, Malus me exagitaret daemon. Merophila Qui istuc? Mononyus Quoniam non tu te scis quod pulchra uxor communis est Turpis autem nauseam excitat viro confestim? Merophila Puer es! Mononyus Quid ita? Merophila Quoniam non vides. Mononyus Quid? Merophila Id quod est! Mononyus Quid? Dice, obsecro. Merophila Age, dice: Si pulchram duces uxorem, nauseam habebisne? Mononyus Minime. Merophila Quid si turpem? Mononyus Quid? Merophila Illaec Turpis communis erit? Mononyus Minime. Merophila Quid igitur garris, puer? Mononyus Id quod scio, Sed dicito de uxore quid scis. Merophila Ho, ho, plus scio quam fortasse arbitraris, at quam de Re huiusmodi sententiam habeam, si me interroges, dicam. Mononyus Immo te, ut dicas, rogo. Merophila Mortem ut oppetas potius Quam uxorem quae tibi displiceat ducas. Mononyus Et quis illic erit stultus qui aliam habeat Sententiam? Vide, mea nutrix, illius sum sententiae Et si dissentiant ceteri ... Merophila Ducere igitur uxorem Vis. Mononyus Illa, dico, lege scilicet quae Mihi placeat et quam ego amem. Merophila At te meretrices amare aequum non Censeo, Mononye, nam amare meretricem Nil est ferme aliud quam se ipsum odere. Id scio, nulla enim est femina Quae mores meretricios me doctius noscat. Istas, inquam, suppilatrices ut osa sum obtuerier! Mononyus Vide, mea nutrix, meretrices omnes unose Haud secus amo quam daemonem. Merophila Heo dic Mihi, quam amans mulierem in uxorem duceres? Mononyus Heu! Merophila Quid heu? Hoc heu non solent Magna negotia expedirier. Siquidem obloquere Audenter, me nosti probe, in rebus iuvabo Omnibus sicut nutricem bonae frugi facere par est. Sed age iam, enarra quid est, at vide, obsecro, ne Verborum hic facias congeriem. Mononyus Audi. Merophila Audio. Mononyus Negotium huiusmodi quod tibi enarraturus Sum in te an tuto despuere Possim scire volo. Merophila Vah! Mononyus Quid Est? Merophila Et quid est quod te deterreat? Mononyus Ne dicaculam offenderim feminam. Merophila Linguacem feminam futilem censeo, sed quae Compendiosos faciat logos rarenter invenias Mulierem, multas autem quae ferocientem Linguam gerant ac anserina cohors semper Perstrepunt. Mononyus Sic faciunt mulieres Ubi intempestiviter nugantur. Merophila Vera autumas At haec missa nunc facias velim, nam hic non est Terrendum tempus. Res huiusmodi si mihi Palam ut siet effeceris, verbis Et opere iuvabo et tu te nulli dixisse Poteris censere, nam haec invulganda non sunt. Mononyus Ita censeo, sed ausculta. Merophila Age dic, auscultabo. Mononyus Primitus scio te me tuo aluisse lacte ac Tantillum tuis compluries gestitasse manibus. Merophila Ita est, sed quid tum? Mononyus Tace et ausculta. Merophila Sequere. Mononyus Dic sodes, nutricis postquam officio functa es, Quot annos te pro ancilla habuimus? Merophila Tredecim si recte comminiscor. Mononyus Ita est, Nam sic parentes asserunt mei. Merophila Esto Quid inde? Mononyus Audies, at me te in rebus Omnibus iuvisse scis, quas illa poterat aetas Facere, unde sane factum est ut te mater Mea haud secus ac filiam amaret plurimum. Merophila Et id probe scio. Mononyus Verum si quid fortasse Iniuriae aut iurgii obtigit, id nempe fuit Quod mater mea te in coniugem illum desamatissimum Duxisse lenonem non poterat perpeti. Merophila Pervorsam Habet sententiam, nam ad suum lucrum hominem Esse admodum callidum oportet. Id lucri meo est Viro, at ubi hoc non est cum deliquio domus, Quid id ad me attinet? Sed vos divites, Heo, num lenonia peiorem artem sequimini, Ubi tamquam hirundines pauperum fenore omnem obsorbetis Sanguinem? Apage homines huiusmodi qui dum Rimulam evitant, in foveam proruunt! Sed iam sequere. Mononyus Hoc me dixisse nolim Censeas quod aegre patiar. Immo postquam sic tibi lubet Et res ita evenit, diis magnas habeo gratias. Merophila Qui istuc? Mononyus Quia Merophilam novi beneficii Memorem. Merophila Immo si quid est quod mea Possit perfici opera, tuum erit imperare. Sed quid hoc est? Mononyus Dicam. Nonnulli sunt dies Quod post operam gymnasii, animi relaxandi gratia Ut fieri quandoque solet ut utendum remissionibus siet, Portum petii, quo aliquam navem viderem Mercatoriam. At dum deambulo, eccum forte Tuum virum quandam puellam e navi Educentem conspicor et adeo quidem Pulchram ut nullam praeter eam esse Venerem existimem. Tunc accedo propius. Illic transit ac me salutat, sequitur puella, Quae transiens ubi in me suos obliquos ocellos Infixit, tunc cor meum fecit naufragium, Nam illic aspectus animam concipilavit meam. Merophila O Iuppiter! Mononyus Quid clamas? Merophila Nihil, sequere. Mononyus At nunc Cupidinis spicula in me miserum Perpluunt, cor, inquam, meum totum ignescit, At quid nunc aut faciam aut cogitem Sive quid inceptem ignoro penitus, auxilii Autem nihil conquirere scio, praesidii parum, Subsidii minus, consilii vero nihilo magis: Istaec est quam amans in uxorem ducerem. Verum in te omnis mea est sita salus, Nam docte hoc potes expedire negotium Ut illaec sit mea uxor. Quod si feceris, Eccum me tibi perpetuo devinctum beneficio Huiusmodi, at si neglexeris, tunc conducendae In funere meo erunt praeficae. Sed vide, Mea nutrix, ne in insidias devenerim. Merophila Habe bonum animum, immo in praesidia ne time. Mononyus Rem tibi omnem elocutus sum, tu te modo Quid faciundum censeas dicito. Merophila Ausculta. Hoc scito et facillime siet negotium Ut te puella et tu illa potiamini, Sed sine modo ut Sphalerum conveniam Servum tuum, eo enim mihi est opus. Mononyus Nihil agimus. Merophila Quid ita? Mononyus Quoniam in eo tantum Praesidii est quantum in nuce putrida. Merophila Potin ut taceas? Volo, inquam, ut in patrem tuum dolos et trichas Fabricet. Mononyus Meum patrem ab illo decipi?! Merophila Et cur non? Et vulpes quoque capiuntur. Mononyus Haec sunt verba. Merophila At haec verba opera pariunt. Meus vir Illam trecentis emit minis, illas Ut a patre tuo subtrahat Sphalerus astute volo. Quae ubi lenoni connumerabuntur, abduces Puellam confestim, quae te adeo misella deperit Ut insomnes paene omnes faciat noctes: Te amat, te vult, de te cogitat. Mononyus Ho Venus! Merophila Immo ut tecum de re huiusmodi Verba facerem, huc veni. Mononyus Magnas habeo Gratias, mea nutrix, sed vide interibi ne Leno eam alicui vendat. Merophila Non faciet Quia me nolle scit. Sed vin pauxillum puellam Amplecti? Mononyus Immo nihil est quod mihi aeque possit Esse voluptuosum. Merophila Sequere igitur me hac. Sphalerum Postea conveniemus ut hoc felici eventu Potiatur negotium et risu et ioco.
10. SPHALERUS servus
Sphalerus Quibus dei sunt propitii aliquid semper obiciunt Commodi, at quibus insensi, semper aliquam oggerunt Calamitatem. Id expertus probe scio, nam ubi me In foedam dei servitutem detruserunt, tunc Mihi eos fuisse insensos censeo; quod autem mihi Propitii fuerint id illo argumento novi, nam apud Erum meum Polychrysum adeo honeste, laute Et delicate servitutem servivi ut non pro servo Sed pro filio illic me apud se habuerit semper. At quandoque Nos mortales dii ludunt et deludunt in somnis ut lubet Et miris, inquam, modis. Quod quidem mihi istac Obtigit nocte. Videbar etenim asininam sumpsisse Imaginem manumque cum simiis conservisse: illae autem Delirae insultabant obludebantque. Vah! Quid est Opus verbis? Insigne facinus feci: factus enim sum Asinus inter simias! Id mihi hac nocte somnii Obtigit, quod ad quam nam rem pertineat Haud magis scio quam id quod ignoro. Eccum nunc mihi Conveniendus ariolus est, qui mihi id somnii faciat Ut palam siet. At prius erilem volo alloqui Filium, nam certum est Bdelyriam vetulam hodie Circumducere occasionemque tam bonam non floccipendere: Et mihi namque et erili filio fortasse bene erit. Postmodum id sciscam quid afferat somnii, Ac de nuptiis cum Mononyo non est quod verba non faciam. Sed iam cesso, ibo ut Mononyum conveniam Erilem filium si uspiam est. Sed festinabo.
11. MEROPHILA lena, RHODOSTOMA puella, MONONYUS adolescens
Merophila Heus! Et quis hic est? Rhodostoma! Te appello, age, Exi quoniam hic tuus adest genius, alumna Veneris! Sed vide Prius ut manus tuas et os illac rosacea perfundas Aqua. Haec, inquam, amantum sunt deliciae. Sed festina, ita, Inquam, negotium est. Rhodostoma Ecce me, quid, obsecro, est, Mea mater, quod tam properiter me exire volueris domo? Merophila Ut tuum iam Mononyum videas, amplectaris, dissuavies. Rhodostoma Ecce me, dicto tuo, mea mater, obtemperantem ut Filiam quae frugi esse vult, aequum est facere. Merophila At prius est quod audias. Rhodostoma Enarra iam Quod lubet et tibi audientem et obtemperantem Filiam habes. Id, inquam, humanitas tua Pectore quam gestito meo tibi condonavit. Obsecro quid negotii est deos habere propitios! Merophila At illic febre laborabat Pannoniae reginam intuens Et meo studio, opera et diligentia convaluit. Rhodostoma Ita nempe est, sed amico bono nihil conducibilius Censeo. Merophila Sed iam audi. Rhodostoma Audio. Merophila Heus tu, Mononye! Mononyus Hem, quid est, mea nutrix? Merophila Ut huc Accedas volo, nam negotium huiusmodi Non minus tua quam huius interest. Mononyus Ecce me, age, obloquere, Quid est? Merophila Mononye, te meo me aluisse lacte Te non ignorare exacte scio, verum istuc etiam Ut intelligas volo: Rhodostomam scilecet me Haud secus ac matrem et vereri et metuere posteaquam Domum ingressa est nostram. Mononyus Mehercule! Id facit quod puellam ingenuam par est facere. Rhodostoma Immo id tu quod adolescentem probum facere Addecet, qui me scilicet quae nec condigna Tuae domui ancillari siem, tam clementi, tam Suavi atque benigno sermone honestes. Mononyus Vide, mea Rhodostoma, sicut malos condecorare, Sic probos incomiciare cerebrosi esse hominis Censeo. Sed tuae quibus refulges virtutes Efficiunt ut id indubitatim dicere audeam. Rhodostoma At ob istuc tibi igitur maximas habeo gratias. Merophila Hoe! Iam satis, nolo iam his nugis meum Caput obtundier. Audite iam, sultis. Mononyus Sequere. Merophila Nam verba huiusmodi nihil aliud sunt quam aritudo mera. Mononyus Ita est, sed iam sequere quod incepisti. Merophila Audite igitur. At quoniam te et illam non secus Ac filios amo meos et quia te hanc amare, Hanc vero te efflictim deperire scio, vobis Quod possum praestare auxilii dedendum puto. Mononyus Vide, mea nutrix, me tibi id destinabit Perpetuo. Merophila Immo per Bromii ardens caput iuro Me tibi tuaeque familiae plurimum debere. Censebo, ubi tibi ex sententia satifecero, sed audi. Mononyus Audio, sequere. Merophila Meum tu te scis, Mononye, Coniugem et me pariter artem exercere lenoniam Hincque nostram ducere vitam. Mononyus Scio, sed quid Tum? Merophila Ausculta sis et ne interrumpas. Mononyus Sequere. Merophila Meus igitur vir uti qui grandem Amat pecuniam facere solet. His diebus Hanc trecentis emit puellam aureis Minis, se hinc grande consequi posse lucrum sperans, (Ut homines facere solent qui faciendum esse Sumptum censent ubi lucrum quaeritur) Eamque dat incorruptam ad servandam mihi. Hanc igitur recipiens interrogo et cuias sit, si Parentes habeat. Illaec autem flens mihi suas Miserias edisertavit omnes oratque atque obsecrat Ut pudicitiam suam corrumpi non permittam. At ego ubi haec audivi avideque ut acta sunt Intellexi, eam haud secus ac memet ipsam Amare coepi et id oneris sumpsi: ut illam Nostram amicitiam contraxisse haud umquam pigeat. Eam igitur nec vendi nec vitiari Sum perpessa. Unde iurgia, tumultus Et lites inter me et meum virum plures Sunt velitatae, integram tandem puellam Adservavi, illi sane rei studens ut eam possem Scilicet alicui in matrimonium collocare. Quod sane tam libens faxo quam aliquod Assequi lautum prandium. Nam amantem Amanti scio dicarem et tuo et huiusce Amori satisfactum esset cumulate. Mononyus Ita me summus ad felicitatem addaxit Iuppiter Ut nulla est que te vivat femina probior. Merophila Tunc ero proba ubi te huic destinavero, Sed tuo hic nobis est opus Sphalero, Mononye. Mononyus Conveniemus modo. Illic provinciam Huiusmodi sumat? Merophila Quis prohibebit? Illic Servus tuus est. Mononyus Vereor, hercle ... Merophila Quid? Mononyus Ne verba huiusmodi fumum pariant. Merophila At Illic fumus flammam confestim emittet. Non tu scis Fumum et flammam in eadem habitare vicinia? Sed iam experiri volo an haec verba aliquid Operis conficere sciant. Heus, tu, Mononye! Mononyus Quid Est mea nutrix? Merophila Hanc puellam amplectere Et exosculare iam si lubet, nam illam tibi Hodie congermanescere omnino gestio. Mononyus Immo Id lubens faxo. Amplectere me nunc, mea Annaticula, meum passerculum, mea puellula. Rhodostoma Ut te lubens complector, mi ocelle, mea vita, Mea salus. Ut tua sim ut discrucior animi misera! Mononyus Immo ut mea sis pariterque ego tuus, omnis sollicitudo Et cura me excruciat. Mononyus Excrucieris Nolo, mi anime. Mononyus Age, compara labella labellis. Rhodostoma Eh, me miseram, ut tota liquefio! Mononyus Nullum Aliud mel hyblaeum esse censo. Age, iterum Me exosculare. Rhodostoma En. Mononyus Ho! mea voluptas! Rhodostoma O mea iucunditas! Ut sine te omnia vacuitatis Sunt plena mihi! Mononyus Annus hic profecto Mihi erit calamitosus numquam. Merophila Quid ita? Mononyus Quoniam is mihi dies omni fuit beatior beatitudine, Quo meam puellam columbatim exosculatus sum. Rhodostoma Et ego quoque tuae astipulor sententiae. Merophila Heo, Mononye, Dic sodes! Mononyus Quid est? Merophila Haec tibi videntur Ne verba? Mononyus Immo divitiae et deliciae illae Sunt regiae, quas habuisse dicitur Croesus. Merophila Sed iam id negotii censeo expediundum, ne dum Moramur aliquid hic resarcietur mali. Tu Rhodostoma, Abi, tu, Mononye, in illoc volo ut sies angiporto At ego hic Sphalerum quaeritabo. Non est quod Hodie forum petens hac non Transeat: quem ubi conspexero aggrediar, Tu postea, angiporto exiens, plorans eiulansque miseriasque Tuas enarrans, nos quasi ex improviso offendas volo, Sed festina, ne tu te tibi in mora sies. Mononyus Abeo, tu Sphalerum operirier cures. Merophila Istuc mihi curae erit, abi iam. Rhodostoma Vale, vale, dulcis mi anime.
12. SPHALERUS servus, MEROPHILA lena, MONONYUS adolescens
Sphalerus Dii immortales, ut defessus sum erilem quaeritando Filium! Gymnasium petii, piraeum lustravi, Palestram circuivi et per vicos cucurri omnes: Nusquam invenio gentium. Obsecro, quid hoc est rei Nisi fortasse illum aliquis socienus circumduxit? Formosus admodum est ... Mores qui sient nunc Novi probe, hoc, inquam, est quod semper timeo, Haec est illa quae me semper macerat anxitudo. Merophila Si oculi mei satis suum faciunt officium, Illic profecto est Sphalerus. Sphalerus Quid si Aliquem petiit in ganeo aut in lupanari? Nullus sum. Lustra igitur et prostibula certum est etiam Circumspectare, sed quis illic est? Merophila Eccum Scelerum caput. Sphalerus Profecto nescio quid Hoc negotii siet, hodie namque nimis formido. Merophila Is hariolatur, nam negotium huiusmodi ei certe Aliquam portendet malam rem scio. Sphalerus Pergam Igitur nunc facere scrutariam, nolo enim Mononyum Nostrum foedis moribus inquinarier. Sed eccam Merophilam lenam, adibo atque alloquar. Merophila Heus, Sphalere! Sphalerus Hem, Merophila! Merophila Quo te agis? Sphalerus Immo tu quid hic rerum? Merophila Te observabam. Sphalerus Men? Merophila Ita nempe. Sphalerus Qui istuc? Merophila Ut Esset cum quo loquerer. Sphalerus De qua re? Merophila De ea re nempe: scilicet ut scirem quid illud Est quod tam properanti festinabas gradu. Sphalerus Semper Vos feminae estis lingulacae et cum etiam non Oportet. Et quid, quaeso, est quod nunc id quaerens Mille verborum facis, quasi aliquid pro re publica Dictura sies? Merophila Ha, ha, ha, he! Semper odiosae sumus. Sphalerus Heo dic sodes, filium vidisti nostrum Mononyum? Merophila Obsecro et ubi me filium vidisse vestrum Nunc vis? Sphalerus Quia id nescio interrogo. Merophila Bellum hominem qui me de re quam ignoro Interrogat! Sed dic, eum quaerisne? Sphalerus Immo Quaeritavi ac me maxima invasit lassitudo. Merophila Dic sodes. Sphalerus Ita me amabit Iuppiter! Merophila Quid Ex eo vis? Sphalerus Scire quid ad te attinet? Merophila Nihil. Sphalerus Cur igitur scire cupis? Merophila Quia scire volebam id quod nescio, Sed illud dixeram, si nescis, quia Ei bene volo. Sphalerus Pecuniis potius, nam lenonium Est non homines sed pecunias amare et homines In pauperiem trudere. Is est amor lenonius! Merophila Perverse nunc sentis, nam quandoque et lenones Adolescentulis auxiliantur. Sphalerus Ita nempe ut Scilicet sese properent suspendere. Merophila Mentiris! Mononyus Qui aerumnas herculeas Amantium calamitatibus componunt, nec plus habent sapientiae Quam simiae. Nam hydram, leonem nemeaeum, Aves stymphalicas, Antheum, Nexum, Cerberum Et alia huiusmodi monstra viribus Tantum Hercules domuit et id perfacile: Iovis, inquam, erat filius. At illae vires Haud secus amantibus prosunt quam fumus oculis. Id enim experior miser. Sphalerus Quis illic loquitur? Mononyus Nam ubi me Cupidinis receperunt castra ... Sphalerus Quis, Obsecro, illic est de Cupidine sic verba funditans? Merophila Nonne, quaeso, vides Mononyum? Sphalerus Hem, illic Noster Mononyus est? Sed quid illic cum Cupidine Habet commertii? Merophila Tu te interrogandus es, Qui ei datus pedisequus sies? Sphalerus Subauscultabo. Mononyus Confestim gladii, enses, equi, hastae, loricae, Digladiationes, palestra, gymnasia et alia huiusmodi Abierunt in malam rem, nam his instrumentis Cupido sibi non esse opus dixit, haec etenim Martialia sunt arma. Noluit, inquam, milites suos Arma gestare huiusmodi, nequeunt etenim puellarum Animos expugnare. Dedit igitur mihi Risus, iocos, lasciviam, libidinem, immodestiam, Incostantiam, sales, odium sui, cachinnos, intemperantiam, Voluptates, facetias, impudentiam, largitatem, Oscula suavia, suavia, basia, lites, Amplexus, complexus, velitationes, iurgia, tumultus, Negligentiam, odium, timorem, spem. Haec, inquam, omnia ipsius Cupidinis sunt Arietes, tragulae et catapultae, Quibus Cupido adolescentium animos oppugnat. Vide, obsecro: posteaquam mea Rhodostoma me exosculata est, Tunc Cupidinis catapultas sensi. Sphalerus Hem! Merophila Tace. Mononyus Postmodum hinc spes invitat, hinc timor Retrahit, hinc dolor excruciat, Hinc metus ne leno eam vendat, Hinc patris obiurgatio me miserum exagitant. Verum quantum spei aut auxilii in negotio huiusmodi Habeam, in Sphalero situm est nostro Ut meam habeam Rhodostomam. Sed eccum ut amantes prorsus omnes delirant! Magnam in Sphalero habeo confidentiam At eum de re huiusmodi certiorem nondum feci, At illud dixi quasi illic id sciscat examussim. In qua re si suum illic mihi negabit auxilium, Mortem confestim oppetam est necessum. Sed estne illic quem conspicor Sphalerus noster? Merophila Audis tu illum? Sphalerus Audio. Merophila Timeo. Sphalerus Quid? Merophila Ne illic se in aliquod trudat flagitium, At tu te id caveto cautius. Sphalerus At ego vereor Magis. Merophila Quid? Sphalerus Dicam. In somnis hac nocte Asinus fui inter simias, at ne vigilans inter Fustes asinus siem, id me stimulat. Nam, obsecro, quid hoc est negotii? Merophila Tace. Mononyus Profecto ipsus est Sphalere! Sphalerus Ere! Hem, non praevideram. Mononyus Salvus sies. Sphalerus Et tu itidem, Mi ere. Mononyus Tu id facere potes, nam tres sunt Menses quod salus me haud secus intuetur quam si gnatus Non siem. Sphalerus Qui istuc? Mononyus Quia dolor, Fletus, lacrimae, singultus, suspiria, ploratus In me miserum perpluunt. Sphalerus Unde hoc Tibi nunc est, obsecro? Deest profecto tibi nunc nihil: Adolescens es formosus, dives et recte valens; Quis illud igitur est quod te nunc sic excruciat? Mononyus Dic sodes, quid tibi divitiae aut pulchritas, ubi Laetum non habeas animum tuum, prodesse possunt? Sphalerus Nihilo magis quam mortuis longae exequiarum pompae. Sed hoc quid siet face ut sciam. Merophila Age, enarra: si quid est quod Cor tuum vellicet, istic aut verbis aut opere Iuvabit. Mononyus Iuvare verbis itidem est Quod amicum egentem expellere. Ut miser nunc Exenteror. Sphalerus Eccum cuculum! Fles? Quasi Fletus huiusmodi tibi auxilii praestare aliquid Possit! Mononyus Durare nequeo, mi Sphalere. Sphalerus Age, enarra, Malum, quid illud est? Mononyus Nostin Chry... Sphalerus Quid "Chry"? Mononyus ... so ... Sphalerus Quid, malum? Deliras! Quis ille "Chry" aut "So" siet nescio. Mononyus Ha! Istuc ne dicas, mi Sphalere! Prae dolore enim Vix possum loqui. Sphalerus Tace, puer, sequere, Bonum habeto animum ubi me vides. Mononyus Nostin Chrysophagum lenonem? Sphalerus Quidni noverim! Tuumne maritum? Merophila Nae. Sphalerus Quid tum? Mononyus Is habet puellam. Sphalerus Age, eloquere, revocato animum. Eccum me medicum egregium: In hoc sinu enim omnia gestito pharmaca! Mononyus At cupidineis vulneribus nequeunt Pharmaca medicarier. Sphalerus Tace et Sequere. Mononyus Quae me nimio amore excruciat Miserum, vellem si possim Illam in uxorem ducere. Illaec meretrix non est, Sed summis in divitiis nata, incorrupta et venusta Admodum. Sphalerus Audio, quid inde? Mononyus Audi. Illic autem leno, ubi trecentas habebit minas, Confestim mulierem tradet. Pecuniam Huiusmodi me non habere tu te scis probe. Sphalerus Scio, quid demum? Mononyus Ut illam mihi confestim Pecuniam invenires, si posses, vellem. Sphalerus Et unde eam Summam utendam tibi? Mononyus Meum defraudato patrem. Sphalerus Quomodo? Merophila Ut fallax homo fallaciam aliquam Fabricet docendus non est, nam ipsemet fallaciarum Arcam possidet. Mononyus Vide, mi Sphalere, aut hodie Mihi pecuniam huiusmodi te praebere est necessum Aut me confestim videre mortuum. Sphalerus Tace, non Tu scis quod servi qui eris suis, cum Possunt, non opitulantur, haud secus sunt existimandi Quam apluda? Sic censeo. Eccum tu, Mononye, trecentas vis ut tibi hodie inveniam Aureas minas. Id lubens faxo, inveniam Et tibi hodie connumerabo. Ne time, id hodie Tibi docte expediam negotium, nam et pecuniam Habebis et mulierem abduces etsi meae Id postmodum sentient scapulae negotium. At prius leno mihi conveniendus est. Mononyus Qui istuc? Sphalerus Tace si potes, sed heus, tu, Merophila, Iam quibus mihi nunc est opus apparato. Merophila Quid vis? Sphalerus Stilum, ceram et linum ac tabellas, Volo, inquam, ut is tabellas conscribat quamprimum. Merophila Immo commodius scribere poterit hic intro Apud me. Sphalerus Sequere igitur me, Mononye, Nam te tutum, salvum et servatum hodie volo.
13. CHRYSOPHAGUS leno, PHILEVOCHIUS parasitus
Chrysophagus Homines qui in occipito oculos gestitant Aliis sapientiores sunt mea quidem sententia, nam Ubi quid apparatum est insidiarum praevident Confestim ac cispellunt, ut ego facio. Nam sedulo curo ne me inopem senectus invadat, Omni enim lucro animum despondi meum. Quod qui negligunt, profecto ditescunt numquam. Sed vide nunc, ut de me dicam: Rhodostomam Viginti emi minis, quam ut prostituam Uxor mea non potest perpeti. Certum est igitur eam vendere, At illam a me non nisi trecentae aureae minae Abducere possunt. Quod si hodie expedio Negotii, huic diei vini sacrificabo fideliam. Philevochius Medicum quo mihi erat opus conveni, qui, ubi Corpus contrectavit meum, et consilium Et pharmacum tribuit aegritudini. Edixit enim ne cepas, alia, betas aut olera Huiusmodi gustarem, nam obsonia huiusmodi Parasitis exitium praestant. Laletanum vinum Etiam non secus odere me vult quam daemonem. "Gallinas vero, perdices, turdos, agninam, suillam, Vitulinam ut devores volo, inquit, Et phalernum bibas. Sed pharmacum Huiusmodi tibi conducibilius erit si alieno Facias sumptu, parasitorum enim aegritudines Alieno sumptu semper expelli solent". Curabo igitur convenire qui medicamentum eiusmodi mihi praestet. Chrysophagus Sed huic negotio operam omnem volo meam accommodare, Ut aliunde trecentae aureae mihi extrudantur minae. Philevochius At ut mea fert opinio, nullus est qui aegritudinem Hanc possit commodius expellere Quam Chrysophagus leno. Is enim modo Aurum devoret, cetera floccifacit obsonia, at ego Ubi lautum est prandium, ibi me sepultum Malim quam Croesi aurum possidere. Ita censeo faciundum iis qui corpus Suum saginare student. Sed ibo hac, visam Etenim si hominem queam invenire. Chrysophagus Obsecro, quis illic est qui me tam Properiter videtur petere? Philevochius profecto illic est parasitus. Philevochius Salve, mea salus. Chrysophagus Et tu quoque salvus itidem sies. Philevochius Immo tu ille es qui me salvum potes efficere. Chrysophagus Qui istuc? Philevochius Quoniam tu te mihi ipse es Apollo, Qui me hodie servabis belle. Chrysophagus Istuc Quid siet nescio, age, enarra! Me enim Optime novi, fateor me lenonem esse, quomodo autem Ex lenone Apollo factus siem, id scire volo. Philevochius Ausculta igitur. Chrysophagus Age, obloquere. Philevochius Heo dic Sodes, Apollinem num scis medicinam invenisse? Chrysophagus Scio, ita ferunt etiam, sed quid hoc ad me? Philevochius Tace et ausculta. Chrysophagus Sequere. Philevochius Si aegritudines Expellis, nonne alius es Apollo? Chrysophagus Quid Hoc est negotii? Nullos hucusque, quod sciam, homines Curavi, nisi fortasse aliquos divites, quos Divite curavi aegritudine, feci etenim Ut in paupertatem deicerentur foedam. Philevochius Nec tu etiam mortuus es. Chrysophagus Qui hoc dicis? Philevochius Quoniam et te quoque pauperem fortuna efficere poterit Ubi volet. Sic nobiscum lusitat illaec, interdum nos Dites efficit at postmodum pauperes. Chrysophagus Ita est, at Istuc futurum in me est. Philevochius At id futurum Ubi adventarit, maxime te excruciat Ubi tibi divitiarum illaec succurrit memoria. Chrysophagus Mitte iam istaec, quoniam nondum Quomodo Apollo factus siem edisertasti. Philevochius Audi, Si vis. Vide, obsecro, ut malus tumor corpus Exagitet meum. Chrysophagus Video, sed quid tum? Philevochius Audi. Tu hac me potes aegritudine liberare. Chrysophagus Egon? Philevochius Tu. Chrysophagus Quomodo? Philevochius Ausculta. Ubi me agnina, Suilla, vitulina, perdicibus, turdis et gallis expleveris Gallinaceis, istaec enim confestim abibit tumefactio Et tu mihi ille eris servator Apollo. Chrysophagus Nunc te intelligo! Quasi dicas ut tibi id praestem medicaminis. Philevochius Ita Nempe. Chrysophagus Lubens faxo, sed cedo ... Philevochius Quid Cedo? Chrysophagus Nummos, inquam, quibus id possim conficere Pharmaci! Philevochius Nunc nugas agis. Chrysophagus Immo tu, Qui velis sumptu meo corpus tuum explerier Et sic me non Apollinem sed arietem fieri. Philevochius Si sumptu meo id, inquam, facere voluissem, Te petiissem minime, sed mihi illud sane Conducibilius erit si alieno fiet sumptu. At si id nunc fecero sumpti, dic sodes, Non tu te scis meam crumenam postmodum Aegritudinem invadere posse maximam? Chrysophagus Istuc quoque ego scio, at mea mihi Tua est carior, proin abi hinc in malum Cruciatum cum toto istoc Apolline tuo! Nam gloriam sine pecuniis nec magis existimo Quam tipulam. Sic vivitur hodie. Sed mihi negotium Est, nisi quid vis, abeo. Philevochius Immo abi in malum Cruciatum. Chrysophagus Ito prae tu, qui me Nunc tuis nugis vis Apollinem facere! Philevochius Illic hinc abiit. Nequiter istaec successit Parasitatio. Alia nunc invenienda est via, Si tumori huiusmodi medelam invenire volo.
14. SPHALERUS servus, CHRYSOPHAGUS leno
Sphalerus Homines qui, ubi opus est, aliquam nesciunt complicare Tricham aut fallaciam, omni prorsus sunt ignaviores Ignavia. Nam ubi alicui amico dolo aut fraudibus Est opitulandum, tunc nec plus habent auxilii Quam muscae mortuae. Quorum e numero si ego quoque essem, Erilis filius in crastinum trecentas haberet minas Quibus mulierem a lenone abduceret! Apage igitur Homines huiusmodi torpidos, qui nec plus habent Ingenii quam pumex! Homines etenim qui, cum est necessum, Dolos texere, sutellas et technas resarcire, Verba supplantare ac trichas consuere ignorant, Mihi displicent. Fateor vafrum hominem amandum esse. Eccum modo Mononyus me convenit aitque sibi trecentis Opus esse minis, imperavit etiam ut illas nunc inveniam. Quod negotii quomodo possem ego docte expedire, Si fallaciarum gymnasio operam non impendissem meam? Trecentas autem minas si huius civitatis cives sic Haberent ut ego, istaec civitas tribus nummis Posset emi plumbeis cum totis civibus Et minori etiam pretio. Verum illas hodie Me tam scio habiturum quam nunc me vivere. Oppidum hodie expugnabo aliquod: hae litterae, inquam, Milites sunt armati, Bdelyria vero illud est oppidum Quod expugnare gestio. Agglomerabo, inquam, eam facete Trecentisque minis emungam pulchre. Certum est, Inquam, erili opitulari filio in amore huiusmodi quamquam scio Senex me exdorsuare omnino volet. Sed id quid ad me? Modo id expediam scite negotium. Sed eccum lenonem, Adibo atque alloquar. Chrysophagus Nimis miror quod mercatores, Qui dudum apud macellum sese Rhodostomam empturos Dixerunt mihi, nondum venerint. At fortasse Quod domum petierunt meam et illaec me illic Belua deblacterando tenuit. Revisam igitur Si fortasse convenire homines possim ne occasionem Eiusmodi mea videar negligentia contempsisse. Nam cerebrosi esse hominis censeo gallinas Pascere quae ova non pariant. Ibo igitur. Sphalerus Heus, Chrysophage! Quo tendis? Chrysophagus Quis illic est? Quis me revocat? Sphalerus Summus familiaris tuus Sphalerus. Chrysophagus Nescio quam mihi familiaris sies! Si quas habeo meretrices sic mihi essent familiares, Iam tribus annis mala essem peremptus fame. Sed quid vis? Sphalerus Quo tendebas, scilicet id scire Volebam. Chrysophagus Id quid ad te attinet? Sphalerus Rogitas. Chrysophagus Et cur non? Sphalerus Quia id ad te potius quam ad me Attinet. Chrysophagus Quid illud est face sciam, Sed quo te agis? Sphalerus Dicam, sutorem petebam. Chrysophagus Sutorem? Quoi rei? Sphalerus Ut revisam scilicet an senis Nostri reconcinnaverit subligaculum. Chrysophagus Quas, malum, Mihi nunc narras insanias? Sphalerus Scire cupis, id dico Quod est, sed est etiam de quo tecum verba Facere velim. Chrysophagus Si mea interest auscultabo, Si vero tua tibi non ero morigerus. Sphalerus Qui vos lenones Appellant, maximum faciunt flagitium. Chrysophagus Qui Istuc? Sphalerus Quoniam non lenones sed leones estis Maximi, quoniam amicum numquam auditis ubi Interest sua. Chrysophagus Illud dixeram quoniam mihi Negotium est. Quid est quod velis, age, enarra. Sphalerus Heo dic sodes, si tuam hodie crumenam auro opplebo, Quid mihi erit portorii? Chrysophagus Quid? Ego et tu Hodie combibiones erimus egregii. Sphalerus Hunc magistratum Nolo, nam et apud erum meum id habeo cum volo. Chrysophagus Et quomodo tu te id operis facere poteris qui paupertate paupior Sies? Libertatem etenim nummo non posses tibi plumbeo Comparare. Sphalerus Id faxo egregie si tuam mihi operam Accommodas. Chrysophagus Omnia quibus tibi erit opus praeter Pecuniam praebebo lubens. Sphalerus Audi. Tu puellam Habes Rhodostomam venalem. Chrysophagus Qui tu hoc scis? Sphalerus Non tu scis flagitia tam scite abscondi non posse quin Detegantur? Chrysophagus Ita est, at nullum existimo Flagitium si lucrari gestio. Sphalerus Homini nec omne Lucrum conducibile censeo. Chrysophagus Age, perge si vis, Quid vis fac confestim ut sciam, nam lenonium Est non philosophari, sed pecuniam harpagare. Sphalerus Audi. Chrysophagus Sequere. Sphalerus Quantum igitur tibi pro illac Possum pecuniarum praebere? Chrysophagus Quantum igitur tibi pro illac Possam pecuniarum praebere? Chrysophagus Si mihi hodie Trecentas aureas connumerabis minas, Illaec erit mulier tua, alioqui a me illam Abducere potis est nemo. Sphalerus Intellexi, at Mihi illam comparare nolim credas. Chrysophagus Cui ergo? Sphalerus Mononyo nostro. Chrysophagus Quod facinus ex te Audio? Sphalerus Pulchras amare mulieres nec maius Est facinus quam magnum lucrum sequi. Chrysophagus Ita est, Sed miror quod illic qui nondum pilat amet Mulieres. Sphalerus Qui id curo, Studeo, inquam, ut Ei trecentas dem minas, at tu puellam ne alicui Usque ad vesperum vendas fac sis cave. Chrysophagus Immo Facito ut ad vesperum nummos habeam connumeratos. Sphalerus Fiet istud. Chrysophagus Vide ne me inconcilies. Sphalerus Vide, Chrysophage, non est quod post hunc diem quicquam mihi Accreduas si a me te deceptum perspicies. Nam me semper te amasse tu te scis, sed audi. Chrysophagus Quid est? Sphalerus Minas connumerabo Mononyo, Tibi illic eas tradet. Chrysophagus Qui minas connumerabit Mulierem abducet, sed fac commentus sies. Abire Volo, nam est quod domi revisere velim, nisi quid vis. Sphalerus Abi, interea exculcabo nummos. Dii immortales, Quantas nunc complico trichas, quantas moveo Machinas! At scio quod haec omnia me ulmeum Efficient praetorem. Nam ubi senex sibi esse Data verba comperiet filiumque suum talia me Ministro fecisse flagitia, meos oculos effodiet. Sed ad me id quid? Si omnes timerent, qui bellum Ubi esset opus conficerent, invenirentur minime. Sed quid hoc est negotii quod, ubi aliquod perpetrandum Est scelus, nequit illud ex sententia expedirier, si nos Servi nostram non adhibemus solertiam et consilium? Ecce nunc trecentae sunt inveniendae minae, Huic rei omnem meam volo operam accommodare. Sed visam si possim nunc Bdelyriam insulsam Convenire vetulam: alirei certum est meam Operam minime impartire. At cesso, ibo.
15. BDELYRIA vetula, SPHALERUS servus
Bdelyria Qui homines negotiis suis pagendis suam adhibent solertiam, Ceteris saniores sunt, mea quidem sententia, nam Id quod quaerunt facilius assequuntur. Qui vero Tristi laborant torpore, ubi se laute cenaturos Sperant, fumum habent quem edant et profecto Ignavo homine nihil est foedius. Nam ubi ex improviso aliqua sese accommodat Opportunitas, dum isti bardi dormiunt, Illaec opportunitas effluit, at illi postmodum plorant, Ubi omnis in fundo spes est devoluta. Quod Ne mihi quoque eveniat cavebo cautius. Posteaquam Me Mononyi apprehendit amor, omni studio, Solertia et vigilantia insudare volo, modo illum Mihi possim in coniugem comparare. Sed visam Si Sphalerum queam eius invenire servum: Scibo etenim quid illic de re huiusmodi Habeat in transtro. Sed heus, tu! Heus, Thessala! Obclude nunc sis fores ambas. Tu vero acolutha, sequere me hac. Sphalerus Magno exercitu priscos oppida et civitates expugnasse Aut nugas fuisse maximas aut eos homines fuisse Nihil censeo, nam nunc solus ego oppidum ut subvertam Meme accingo, milites etenim in pectore omnes habeo. Sed eccam vetulam! Opportune exit foras. Bdelyria Profecto Ubi aliquid prospere sese habiturum est cuiquam, Omnis tunc sese opportunitas praestat adiutricem. Eccum enim Sphalerum, quo mihi convento erat Opus. Sphalerus Salva sies, Bdelyria. Bdelyria Et tu quoque, Mi Sphalere. Sphalerus Matrem tuam opportunitatem fuisse Censerem. Bdelyria Quid ita? Sphalerus Quoniam, ubi te volo, Confestim invenio. Bdelyria Immo opportunitas apud Me hospitatur. Sphalerus Capta tua, inquam, est pulchritate. Bdelyria Ita nempe est, sed quid habes novi? Sphalerus Heo Dic, quid si faxo ut nullum dicas te hucusque Hoc diem habuisse laetiorem? Bdelyria Eccam me, Quam lubet, mulctam indicto. Sphalerus Decem ut Mihi confestim minas enumeres volo Aureas. Bdelyria Qui istuc? Sphalerus Quoniam nunc ille Tibi sum alipes Mercurius, venio etenim Ut tibi nunciem id quod in re tua est. Bdelyria Quid illud est, obsecro, mi Sphalere? Eia cane! Sphalerus Immo si id scire cupis, ut nunc in manu mea Decem aureae laureae minae cantent facito. Bdelyria Nec tam lubens pranderem, mi Sphalere, Ut has tibi nunc condono. Sphalerus Hos homines In castris Cupidinis addecet militare, qui aurum Et argentum haud secus existimant Quam argillam qua pueri lusitant. Bdelyria Venerem Non tu scis philargyriam semper odio habuisse? Sphalerus Ita est. Bdelyria Age, iam expedi quidnam habeas novi. Sphalerus Ut me felicem hodie facias. Bdelyria Immo beatum efficiam. Sphalerus Quem hominum? Bdelyria Te. Sphalerus Id facere poteris Facile. Bdelyria Quid ita? Sphalerus Quoniam hodie ... Bdelyria Quid hodie? Sphalerus Sinas respirare, malum! Tu, ubi incedis, ancillam quae caudam sublevet habes, At ego, ubi amicis deferendum auxilium est, Palium humeris gestitans meis curro, nam Aliter amicis ex sententia inservire nescio. Sed audi. Bdelyria Sequere. Sphalerus Cypria Venus Geminas ad te hodie missura est oratrices. Bdelyria Quae illaec, obsecro, sunt oratrices, aut quid Sibi volunt? Sphalerus Audi. Una Beatitudo, Altera vero Felicitas vocitatur. Bdelyria Quid quaerunt? Sphalerus Ancillae sunt Veneris. Bdelyria Quid huc adventant? Sphalerus Audies. Ut me scilicet beatitudine bees, Te vero felicites felicitate, ubi in Mononyi Eris amplexu. Bdelyria Utinam id mihi benigna Praestet Venus! Sed credon hoc tibi? Sphalerus Tu te has Legito tabellas. Bdelyria Quid hoc est? Sphalerus Ipsus Tenellus et dulcis puellus ut ad te scriberet Feci. Bdelyria Ostende. Sphalerus En, sed velim audisses. Bdelyria Quid? Sphalerus Inspice tabellas, dicam postea. Bdelyria Sigilli signum quid est? Sphalerus Venus in Martis Complexu. Bdelyria Id optimum est omen, Sed inspice, sodes, ecquid meus puellus ad me Scribit. Sphalerus Immo tu te eas legito, ne me curiosiorem Esse quam par est censeas. Bdelyria Ha, istuc ne dicas, mi Sphalere! Sed face modo quod ego impero, lege! Sphalerus Id faciam lubens, nam tibi adeo lubens in re huiusmodi Opitulor ac si interesset mea. Bdelyria Id ita me Dii bene amabunt, Sphalere, ut credo tibi, unde fit Ut tibi immortales gratias referam. Sphalerus Ausculta. Bdelyria Age, lege. Sphalerus "Infelix Mononyus suae Bdelyriae amasiae et nymphae venereae salutem"! Bdelyria Hem! Estne hoc? Sphalerus Inspice. Bdelyria Sequere, Sed quorsum illud infelix dixerit nescio. Sphalerus Omnia scies, nam amantem aequum est scire omnia, Sed ausculta. Bdelyria Sequere. Sphalerus "Duplex me excruciat Anxitudo: nam et tuus me amor ambedit, Tum alia tristitudo me macerat quam noster Sphalerus tibi efficiet ut palam siet. In qua Re si mihi tuum, ut fidelem amantem par est Facere, auxilium praestabis, eccum me semper tuum. Vale mea dulcis alumna Veneris"! Sed ecce Lituras. Bdelyria Quas lituras? Sphalerus Quas effecerunt Lacrimae, lacrimabat enim hasce scribens Prae amore, inquam. Bdelyria Quid id est? Haec tabellae Dulce et amarum vinum commiscent nunc Mihi. Sphalerus Eccum putum! Debuerat et istuc Etiam tibi expromere. Vide, obsecro, quid puellaris Aetas siet! Bdelyria Quid est? Sphalerus Veretur. Bdelyria Quid? Sphalerus Prodere peccatum suum. Bdelyria Age, face Sciam quicquid est. Sphalerus Dicam. Posteaquam Discedo a te, Mononyum offendo subtristem, Flentem, aegrum animo. Rogito Quid siet, quasi me nescire effingens, At ille confestim plorabundus mihi amorem Quem in te habet edisertat rogitatque Ut illi auxilio siem. Bdelyria Tu quid tum? Sphalerus Vah! Spondeo, nam me ditiorem promissis haud Facile invenias nunc. Tum etiam illud accedit Quod "eris servos opitularier in rebus omnibus Aequum censeo". Bdelyria Ita est. Sphalerus "Sed est, inquit, Quod cor meum exedit". Aio ego: "Quid Enarra". At illic tacet, tum ego iterum interrogo, Perterebro ut medicos qui frugi sunt par est facere. At illic me si quendam noverim technopium Interrogat. Aio ego: "Quis istic technopius siet Nescio, sed quid hoc est"? Ait ille: "Heri is e Corintho Veniens, filiam ducens secum formosam admodum, Dum it ad emporium, hic apud lenam virginem Reliquit quam, ubi conspicio, tunc lenae Meme insinuo, alloquor virginem. Quid verbis est Opus? Post iocos, lusus, sermones et suavia, Virginem comprimo. Illa vero nolebat, At ego florem rapui. Interim pater revertitur Ac filiam plorantem comperit. Utque factum Rescivit, me aggreditur clamitans et convicians At ego confestim diffugio et salutem pedibus quaero. At nunc lena me convenit aitque illum dicere Se nisi trecentas confestim habuerit aureas minas, In ius iturum. Nam filiam corruptam non quit sine Pecunia alicui despondere. Id timeo miser Ne pater resciscat meus". Rem omnem iam Intellexisti, haec illa est tristitudo quae illum Sic lancinat tuum amatorculum. Quid facturum Censes si centum illic posceret talenta, Si trecentae minae eum adeo excruciant? Quod sane te dare idem est Quod caudae vulpinae pilum extorquere. Bdelyria Ha, ha, he! Adolescentes qui, quid nummi sient nesciunt, Id faciunt! Sphalerus Vide, obsecro, sed tota salus Sua nunc in te sita est. Bdelyria Meo amori? Immo quingentas etiam dabo minas, si opus fuerit! Sequere igitur me hac. Nolo, inquam, calamitatem Huiusmodi meum puellum sic vellicare.
16. MONONYUS adolescens
Mononyus Bonum habere animum in aerumna dimidium Mali esse dicunt, at quomodo in re huiusmodi bonum Habeam animum nescio. Nam leno trecentas Omnino aureas hodie vult minas, at Illas neque habeo quomodoque habiturus siem, Ita me summus felicitet Iuppiter, nescio. Totius igitur negotii huius sarcina in uno Sita est Sphalero. Illic bonum habet animum, At ego quid sentiam nescio, hoc unum me Scire fateor: si hodie lenoni trecentae non connumerantur Aureae minae, mulier abducetur, at ego miser Male peribo. Sed visam si fortasse uspiam Sphalerum redeuntem videam. Sed eccum Crepuerunt fores stultitiae, utinam me illaec Stultae trecentis hodie minis donent!
17. SPHALERUS servus, MONONYUS adolescens
Sphalerus Enses, pugiones, catapultas, tragulas et scuta nunc volo Omnia reicere, nam eis nunc mihi non est opus, Expugnavi enim oppidum et praedam abstuli maximam. Visam nunc si erilem possim convenire filium, Eum namque laetitia laetiorem hac crumena hodie Facere gestio, postmodum divertam in ganeum ac Esu et potu has volo absumere minas. Sed eccum, Mononyum opportune video. Heus! Mononyus Quis me revocat? Sphalerus Felicitas! Mononyus Quid mihi Cum illa est commertii? Sphalerus Age, respice, ad me nunc Sis, cucule! Mononyus Hem, Sphalere, mea salus, mea Vita! Quid affers? Vitam an mortem? Sphalerus Obsecro, Quid te mortuo mihi est opus? Eccum affero pecuniam, Felicitatem et vitam, quamvis ... Mononyus Quid quamvis? Sphalerus Tuus pater postmodum egregiam faciet virgidemiam. Mononyus Ubi? Sphalerus In tergore meo. Mononyus Tace, belua! Sphalerus Immo tace tu, nam nunc est quod tu rideas, At ego in illo gymnasio miser male peribo. Mononyus Sed pecuniae ubi? Sphalerus Eccam crumenam, hic Enim trecentae insunt aureae minae. Tu te Nunc lenonem facito offendas ut mulierem Abducas. Mononyus Festinabo, tu vale. Ibo hac.
18. CHRYSOPHAGUS leno, POLYCHRYSUS senex
Chrysophagus Servis fidem praestare ubi agitur de pecunia, Idem est mea quidem sententia quod mortuis Pecuniam asservandam tradere. Nam cum Cogito, num ego hodie fui omnium insanissimus Qui credidi Sphalerum trecentas mihi pro Rhodostoma Aureas daturum minas, quippe qui nec trecentas Posset mihi muscas commode praebere. Aiebat Enim se in vesperum trecentas mihi daturum minas, At dies iam ad genua est. Ibo igitur ut mulierem Mecum ducam ad emporium. Certum est, inquam, Hodie illam vendere. Polychrysus Profecto malus et nihilist Servus qui erile imperium non studet exequi. Edixeram enim Sphalero nostro ut filium conveniret Meum ac loqueretur secum de nuptiis, postmodum Que mihi consuleret an tuto possem adolescenti Uxorem dare. At is bonus vir nondum redit, obsequitur Enim filio meo. Peiorem, inquam, eo hominem aut Vorsutiorem numquam, edepol, me vidisse censeo. Chrysophagus Vide etiam Ut illic parasitus me suis nugis illic detinuit! Superest etiam ut aliqua huic rei accedat clitella Quae negotium meum recrastinet. Sed quis Illic est? Hem, opportune eccum Mononyi patrem, Profecto scibo an de re huiusmodi Polychrysus Quidpiam intellexerit. Polychrysus Verum hucusque Numquam, quod sciam, verba dedit mihi, impiger Semper fuit. Sed quem dicam eum esse qui Huc festinat? Chrysophagus Salvus sies, Polychryse! Polychrysus Dii te servassint, leno! Quid hic rerum? Chrysophagus Quid hic reist, rogitas? Quasi nescias! Polychrysus Quid est? Chrysophagus Quid est, ultro a me! Polychrysus Quae nunc te intemperiae Stimulant, ignavissime? Chrysophagus Immo quae te larvae Exagitant, qui hodie tuis sutellis et dolis, ut me Circumducas, apparas? Polychrysus Me hominem id aetatis Te sutellis circumducere? Vix contineo digitos Ad oculos eruendos tuos! Chrysophagus Nunc negas? Polychrysus Ita summus me felicitet Iuppiter ut quid nunc Dicas, leno, nescio. Sed nimis miror quod me Sic incomities, qui dicas me, ut te circumducam, gestire! Chrysophagus Ita est. Polychrysus Face nunc quicquid est ut Sciam, si me amas, leno. Chrysophagus Interroga Servum tuum Sphalerum. Polychrysus Quid eum interrogem? Chrysophagus At te, qui iam cano capite sies, fidem Gerere fluxam non pudet? Polychrysus Me fidem fluxam? Quid hoc est, age, ediserta, fortasse Id me scire tibi persuades quod ignoro planissime. Chrysophagus Ignoras? At faxo scias! Polychrysus Perge, profecto Servus meus aliquam contexuit tricham. Chrysophagus Audi. Polychrysus Sequere. Chrysophagus Nonnulli sunt dies quod quandam emi Puellam virginem et formosam admodum. Polychrysus Hei! metuo, illaec "virgo" non placet. Chrysophagus Quid ais? Polychrysus Nihil, sequere. Chrysophagus Ut lenones facere solent. Polychrysus Scio, Quid tum? Chrysophagus Audi. Quam quoniam uxor mea ut prostituam Non potest perpeti, vendere gestiebam. Polychrysus Intelligo. Chrysophagus At modo ubi obsonavi, dum redeo quo Me huic expediundo negotio accingam, Tuum servum offendo Sphalerum. Is quamprimum Me retinet infitque: "Quam habes puellam Ne alicui in vesperum vendas fac sis cave". Polychrysus Sphalerus istuc tibi dixit? Chrysophagus Ita nempe. Polychrysus Quando hoc fuit? Chrysophagus Nunc modo. Polychrysus Quid tu? Chrysophagus Ut lenones facere solent. Aio: "Si mihi trecentas Aureas praebebis minas, illaec tua erit". Polychrysus Quis ille? Chrysophagus Vah! laureas confestim Illic mihi spondet minas. Hoc, inquam, fuit in Undecimo quarto et octavo elementis, Quo huic civitati lucidus effulsit dies Cum rosae chrysuraniae aureo et caelesti In campo natae sunt, iustitiam et pacem adducentes. Polychrysus Aenigmata huiusmodi fateor me non intelligere At hoc unum habeto: sicut ille tibi laureas Daturus est minas, sic ei hodie ulmeas praebebo Virgas. Munus enim praetorium ut fungatur volo. At nunc mihi prae timore genua labant Ne scrinium domi meum confregerit. Sed Cui illic eam emere vult mulierem? Fecit Ne tibi palam? Chrysophagus Ita. Polychrysus Cui igitur? Chrysophagus Audi. Aiebat enim se illam tuo emere filio. Polychrysus Filio Emere meretrices meo? Perii, interii, Nunc omnes qui sunt, qui fuerunt Quique futuri sunt, miseria antideo! Sed quando Istuc tibi dixit? Chrysophagus Modo. Polychrysus Deditne Tibi etiam aurum? Chrysophagus Si dedisset, Huc non venissem cum clitellis conviciorum. Hoc est quod conqueror: servum mihi dedisse verba. Polychrysus Immo mihi data esse verba sentio et fateor, Sed ulciscar probe, si vivo, hodie. Tu vale. Octo hodie volo virgis secandis servos Adscribere, quae omnes ut in tergore Sphaleri Moriantur volo. Certum est enim hodie Carnificinam exercere, postmodum hominem Pistrino alligabo. Faciam ut sciscat quid negotii Siet eros fallere. Sed visam si uspiam apparet scelerosus.
19. SPHALERUS servus, POLYCHRYSUS senex, LORARII
Sphalerus Si alas nunc mihi sumerem daedaleas, infortunium Me posse effugere haud sperarem, nam hodie flagitium Nimis maximum feci: erile imperium neglexi Et erilem filium mea opera in meretriciam Cloacam detrusi. Quod ubi noster resciscet senex, Me, non dubium est, exossare volet. Sed eccum, Comprimam vocem. Polychrysus Ten meum imperium Neglexisse tuisque trichis meum implicasse filium Atque mihi sic verba dedisse? Minime perpetiar! Sine conveniam, profecto scies quid siet erilem Sententiam aliovorsum ducere! At ego non credebam Cum uxor mihi obstinate insusurrabat ne tibi quicquam Crederem. Sine, sine. Sphalerus Certum est Adire hominem atque confidenter alloqui. Dissimulabo Quasi eum non videam atque hic deambulabo, magnificos Sermones faciam. Polychrysus Obsecro ut prius mecum Verba feci ad continentiam et quae illaec est Vulpes quam is lupus non fefellisset? Sphalerus Senex Iratus est, profecto rem rescivit. Quid ad me? Polychrysus Ut illum lubens invenirem nunc! Nam primitus Oculos eruerem, postmodum ulmeis depingerem Virgis usque ad necem. Sphalerus Immo tui sunt eruendi Quippe qui officium suum minime faciant! Polychrysus Ubi, malum, illic impurus sese hodie demersit? Sphalerus Profecto nimis mihi quae audivi videntur mira. In foro etenim dicebatur Persarum regem magno Cum exercitu periisse scilicet, unde magna Praeda, multum auri et argenti a militibus Nostris sublatum est. Polychrysus Quis illic est qui Nescio quid de Persarum imperatore deblacterat? Sphalerus Mitylenas, Euboeam etiam aiunt deditionem Fecisse. Polychrysus Profecto illic est quem quaero Sphalerus. Heus, bone vir! Sphalerus Nescio quid Etiam insusurrabant at quasi per nebulam videor Intellexisse Persarum classem a nostra disiectam Et male mulctatam. Quod utinam magnus Faxit Iuppiter! Sed festinabo ut haec faciam Ero meo palam sient. Hem, ere, Ita me amabit Libertas ut te non praevideram. Polychrysus Non praevideras? Furcifer! Sphalerus Fateor me in occipitio Oculos non habere, Ianus non sum. Polychrysus Irrides Etiam, scelerum caput, quem hodie, si vivo, adeo Dedolabo ut te me vidisse aut cognovisse paeniteat!? Sphalerus Aut nunc deliras aut nescio quid tibi mala est Obiectum manu, qui me nunc incomities. Quid illud est rei? Polychrysus Carnifex! Posteaquam Meum corrupisti filium et domum sic nostram Cloacasti, nunc etiam venis irrisum dominum? Ut lubet in oculos involare his digitis! Sphalerus Ere, si sapias, ab huiusmodi flagitio cavebis cautius. Polychrysus Etiam minitaris, scelerose, quem virgis contritum Cruci dabo discipulum?! Sphalerus Innocentem Superbum decet esse et proterviter, ubi opus siet, Verba facere. Sed dic sodes, et quomodo ego tuum corrupi Filium? Polychrysus Rogitas? Qui lenoni Chrysophago Pro puella, quam meus amat filius, minas Aureas trecentas pollicitus fueris! Hoc non est Filium corrumpere? Praebitere occasionem Quae se in flagitia trudat ut domum male Mulctet nostram ac se et me insigni nota Dedecoret, hoc est meum natum ad parsimoniam Instituere? Intellexistin? Sphalerus Et ob id sic Clamitas? Insanis! Polychrysus Heo, dice, tu, si tuus Istaec filius faceret flagitia, rideres? At ego Stultior, qui, cum scibam te una Cum gnato esse meo, ut defecato Eram animo, nihil verebar, nihil timebam, miser! Profecto ex multis pauci sunt qui tibi amici Sient homines, at quos tibi amicos censes, illi tibi Exitiales sunt inimici et obvertunt Cornua. Sphalerus Ere, ob id te irasci Nolim. Nam et si comminisci velis quid Illac aetate feceris, crimen filii tibi admodum Videbitur levius. Quid mirum fecit? Quid inauditum? Et pater tuus istuc quoque fecit: homo est, Puellam amat, more hominum facit. Quid, obsecro, flagitii est, dic sodes, Virginem liberare? Fateor: illic me modo convenit Aitque aut sibi in exilium esse eundum aut Illam habendam. At ego, ut servum frugi facere par est, Filium adservavi tibi, nolui enim adolescentem Id aetatis exulare. Non tu scis, malum, quibus Flagitiis se, qui formosi sunt ut tuus est Filius, coinquinent? Polychrysus Scio, at istuc Facere minime debueras me inscio. Sphalerus Necessum Erat, illic enim exilium parabat. Polychrysus Pol, hodie mihi amplius verba non dabis, Nam pro illo exulabis! In pistrino ibi enim volo ut Crucieris ad molarum scilicet legionem. Tunc Enim scies quid pericli siet Eris os sublinire. Sphalerus Istaec gratitudo? Filium tibi servavi, at tu exilium mihi apparas? Memento! Polychrysus Heus, lorarii! Sphalerus Quid lorarii? Polychrysus Scies nunc. Lorarii! Sphalerus Quid est? Audi. Polychrysus Surdus sum, nihil audio. Lorarii! Sphalerus Id utinam magnus faciat Iuppiter! Polychrysus Quid? Sphalerus Nihil, audi. Polychrysus Lorarii! Malum! Sphalerus Serio an ioco? Polychrysus Irrides etiam? Heus, lorarii, in malam rem! Lorarii Quid est? Polychrysus Hunc confestim vincite arcte ac protinam In pistrinum rapite. Sphalerus Quid feci? Polychrysus Scies Ubi molas suspensas collo habebis. Rapite Confestim hunc furem! Quid hoc, malum, est negotii? Semper isti servi adeo male sunt inconciliati Ut numquam exitium timeant, nisi Cum adventarit. Eccum, dum Is filio obsequi studet meo, in phylacam truditur. At nunc filium volo convenire meum, Ut sciscam me mortuum an vivum velit Hodie. Sed est quod visam domi Ne fortasse illic, dum aurum quaerit, Aliquid mihi benigne suppilaverit, Postmodum cum filio alterum conficiam bellum.
20. CHRYSOPHAGUS leno, PHILEVOCHIUS parasitus
Chrysophagus Sphalerus, quem hominem fallacem et subdolum Censebam, profecto hodie mihi egregiam Praestitit operam. Nam trecentas pro Rhodostoma Mononyus mihi aureas connumeravit minas Et puellam abduxit. Certe hic mihi dies Bona et fausta illuxit alite. Sed videon Philevochium? Ipsus est, adibo hominem. Philevochius Aut per somnium aut per nebulam sive per Fumum audivisse videor Mononyum, scilicet Polychrysi filium, virginem a lenone Emisse et hoc sycophantiis Sphaleri; Iratumque senem admodum Sphalerum Protinam in pistrinum dedisse. Id, inquam, Ex lenone scibo, sed eccum hominem Opportune. Chrysophagus Philevochie! Philevochius Salve Mea festivitas! Te multum hodie auri Lucratum gaudeo et mihi est volupe. Chrysophagus Heo, intellextin? Philevochius Omnia! Quin potamus Igitur? Chrysophagus Immo ut hic nobis dies hilaris Siet volo. Nunc tibi ero servator Apollo. Philevochius Ita me amabunt dii, ut bene dicis. Sed Quid moramur? Chrysophagus Sequere. Philevochius Ito prae.
21. MONONYUS adolescens, RHODOSTOMA puella, ALITHOLOGUS | et POLYCHRYSUS senes
Mononyus Ut te lubens nunc amplector, mea Rhodostoma, Tibique plurimum gratulor quod ex antro exieris Leonino. Obsecro, quam valide timui ne illic te Alicui venderet. Rhodostoma O mea salus! Nunc Tua sum. Mononyus At quomodo, hoc meus pater Ubi resciscet, perferre poterit nescio, sed Id, quid ad me? Meum relinquam patrem, modo Tecum una siem, mea puella. Rhodostoma Ubi Tu eris, me tuam semper esse scito. Polychrysus Ubi, ubi Illum dicam esse filium meum scelestum, Qui nostram studet domum pervertere? Mononyus Pater est, eccum, hei mihi. Rhodostoma Quid dixerit Auscultato nec ei respondeas proterviter. Nam superbiter patri respondere filium frugi Non decet. Hoc unum scito quod Venus Nobis opitulabitur. Quid scis? Polychrysus Gestiebam ut nuptias Concelebrarem at illic, me inscio, meretricem Trecentis a lenone minis emit. Haec, inquam, ea est Quam in me pietatem habet. Rhodostoma Audis tu Illum? Mononyus Res huiusmodi subolet ei, Id autem quid mea refert? Certum est hominem Adire, quid enim commisi ab homine alienum? Rhodostoma Ita est. Mononyus Patrem suum, ut aequum est Probum facere filium, Mononyus salutat. Polychrysus Hem, flagitiose, tu te qui id ausus es Flagitii perpetrarier, me etiam alloqui audes? Mononyus Quid feci? Polychrysus Etiam interrogas? Qui Ubi te flagitiis cloacasti et meam Funditus evertisti domum, me quoque minutatim Deartuasti, fronte rupta, etiam audes Dicere: "Quid feci?"! Mononyus Id nec feci nec ut facerem Animatus fui. Polychrysus Heo dic sodes, quae Istaec est mulier? Mononyus Haec civis est Attica et virgo et summis nata in divitiis, Quam in uxorem mihi sumpsi et sine Deliquio tuo. Estne hoc domos subvertere? Estne hoc flagitiis inquinarier et te assulatim Dedolare? Feci id quod homines id aetatis Facere consueverunt, at te ecquam in adolescentia Liberis lustris operam impenderis, aequum est Comminisci, pater. Polychrysus Vera autumas, At prius me consulere aequum fuit. Mononyus Id factum non est. Quid, malum, vis igitur te excruciare? Polychrysus At Sphalerus luet poenas. Mononyus Ubi illic est? Polychrysus In pistrino. Mononyus Male fecisti. Polychrysus Immo tu, Qui nostram quaeris pessundare familiam! Rhodostoma Nostrum nostris non est malam rem portendere. Polychrysus Et tu etiam propudiosa pellex mutire audes? Rhodostoma Pellex ego? Mentiris! Polychrysus At si me Irritassis, hoc scipione ut verum dicere discas Faxo! Mononyus Quiesce, pater, nec te ob istuc Excandescere volo hodie. Polychrysus Immo tibi Ob istuc quoad vixero insensus ero. Polychrysus Sed quis, obsecro, illic est qui sic suffarcinatus Incedit properiter? Polychrysus Illic nos Petit. Alithologus Omnes quos et superum et inferum Aluit mare populos circuivi, filiam quaeritando Mean nec eam hucusque inveni. Inquiram Etiam et apud hosce, nam hic antiquum Habeo amicum Polychrysum. Sciscam etenim et si Quid de filia audiverit mea. Polychrysus Quo nunc Se agere dicam hunc filonem? Alithologus Sed Eccum opportune sese mihi offert Polychrysus. Polychrysus Profecto is alienigena est. Rhodostoma Nescio. Quid hoc siet negotii, cor mihi in pectore Subsultat. Alithologus Salvus et fortunatus plurimum Sies, Polychryse. Polychrysus Dii te ament, sed quis Tu es? Alithologus Obsecro, noscin tu me? Polychrysus Non, Quod sciam. Alithologus Num amicum tuum Noscis Alithologum? Polychrysus Ho, Alithologe Amicissime! Itidem salvus sies! Ut te amplector Et deosculor lubens! Sed quid hic rerum? Rectene vales? Alithologus Recte, inquam, valeo, At animum habeo aegrum. Polychrysus Qui istuc? Alithologus Quoniam Cilices, Paphlagoniam, Capadociam, Persas, Epyrum, Aetholiam et Graeciam omnem Inquirendo circuivi. Polychrysus Quid, malum, scrutariam Huiusmodi fecisti? Alithologus Scies, amice. Si filiam quae mihi parvula admodum surrupta Est possem invenire. Quoniam mihi nescio quis Insusurravit hic esse lenonem quendam, Qui puellas emit surruptas, huc veni. Sed quid tu ais? Polychrysus Ita est, sed audi. Nunc filius istic meus, me inscio, Ita illum lenonem summus male perdat Iuppiter, Puellam illam emit trecentis minis et ob id Discrucior animi miser. Sed filiae tuae Quid erat nominis? Fortasse illam inveniemus, Si uspiam hic divertitur. Alithologus Ei, inquam, erat nomen ... Polychrysus Ne fle! Alithologus Ha! Nimis exenteror! Sed ei erat Nomen Rhodostomae. Rhodostoma Mi pater salve! Ut te complector et amplector lubens! Vide, Obsecro, ut, quamprimum te vidi, cor in pectore Subsultabat meo. Alithologus Ho mea nata! Ut prae Laetitia fleo. Mononyus O mi socer, dii te fortunent! Alithologus Quid socer! Quid hoc est rei? Mononyus Ut Illaec mea sit uxor discupio, si vis. Alithologus Immo id Gestio ut fiat, si tuus annuit pater. Polychrysus Immo ita dii faxint, nam illam centies Tantillam manibus gestavi meis. Volo igitur Ut mea illaec nurus siet. Dii has felicitent Nuptias. Mononyus Ita faxint. Polychrysus Ut prae Gaudio et laetitia salio, mi fili, quod hanc Puellam in uxorem duxeris. Mononyus At Velim, pater, ut nostro Sphalero parcas ob istuc. Polychrysus Id faciam lubens. Heus, vos, famuli! Evocate Huc ad nos confestim sultis foras Sphalerum. Alithologus Heo, Polychryse. Polychrysus Hem? Alithologus Filiam Meam quae, ut scis, civis est attica et libera, Illic leno quomodo aut emere aut vendere Potuit? Polychrysus Non tu scis mores lenonios, Qui modo lucrentur, respiciunt numquam? Alithologus At ut illas trecentas confestim despuat Minas aequum censeo. Tunc enim filio Licebit tuo et vestes et torques et alia Ornamenta muliebria coemere. Polychrysus Pro sano Nunc loqueris, sed festinemus ut lenonem Conveniamus. Tu, Rhodostoma, Ito intus ad uxorem meam et facito Ut vasa intus omnia apparata sient. Nam ubi negotium cum lenone Expediero, obsonari laute volo ut is nobis Iucundus et hilaris siet dies. Rhodostoma Ubi adveneris, faxo omnia intus Apparata sient. Dii immortales Quantis me hodie donatis gaudiis! Fecistis enim ut patrem convenirem Meum, nunc animo defecato Angeroniae Sacrificare volo. Sed ibo ut apparentur Quae iussit Polychrysus. Sed memet moror?
22. CHRYSOPHAGUS leno, PHILEVOCHIUS parasitus, | MONONYUS adolescens, POLYCHRYSUS et ALITHOLOGUS senes
Chrysophagus Sicut hodie mihi magnum obtigit lucrum, Sic etiam par fuit ut laute pranderem. Sed Aurum iam huiusmodi in foenus dare gestio Ut duplam mihi postmodum rationem reddat. Sed sequere tu, Philevochie. Philevochius Audientem Tuo dicto servum invenisti hodie, mi patrone. Chrysophagus Id meae, inquam, fecerunt mensae. Sed eccum Polychrysum. Mononyus Nos hodie vult summus felicitare Iuppiter! Polychrysus Quo argumento istuc dicis? Mononyus Quia leno Nunc ultro nobis sese offert opportune. Polychrysus Hem, eccum civitatis huius contagionem! Alithologus Obsecro, illic est? Polychrysus Ne. Chrysophagus Quam Expeditionem facturus nunc senatus Properat? Polychrysus Quam te audivisse paeniteat. Chrysophagus Quid paeniteat? Polychrysus Heo, tu pro Rhodostoma A filio meo trecentas nonne recepisti Minas? Chrysophagus Factum, quid tum? Polychrysus Testibus nunc opus non est nobis, quod sciam. Chrysophagus Quid est? Polychrysus Aut illas filio hic Meo confestim restituere aut i in ius, leno! Chrysophagus Quid restituam? Vendidi puellam, praetium Accepi, haec sunt nugae! Alithologus Et unde Hoc tibi ut meam filiam, quae civis est attica Et libera, vendas alicui? Chrysophagus Quia eam Emi. Alithologus Male emptam vendere non Poteras. Polychrysus Non te pudet puellum Sic circumducere? Periurum caput, festina, I in ius! Meus etenim filius puellam Illam ut liberam in uxorem duxit, Illam igitur liberam asserere volumus Ante iudices, nisi confestim aurum mihi Exculcas. Chrysophagus Male et nequiter hoc operis Successit hodie mihi! In ius non eo, nam et Consultoribus et foris dum datur opera, tempus Teritur et pecuniae abeunt. Minus igitur Damnum est minas restituere quam illas Postmodum cum magno damno invitum Praebere. Eccas hic trecentas minas: Quae vos infelicitent et in malum trudant Cruciatum! Polychrysus Immo te potius adeo affligant Ut resti te pensilem facias! Mononyus Vide, Leno, ne aliquid inclementer in patrem tu te Dicas meum, nisi hinc caput vis auferre Fissile tuum. Philevochius Vos qui et mulierem Et pecuniam habetis ac nuptias concelebrare Vultis, quid moramini ut grande et lautum Obsonium devehatur domum? Polychrysus Immo recte dicis, Sequere me hac ad macellum. Tu, Mononye, Socerum ducito domum, nam ubi advenero, Ut confestim nuptiae celebrentur, volo. Mononyus Fiet, mi pater. Socer, sequere tu me hac. Recitator Spectatores, illi abierunt domum at hic Obsonatum, omnia fient intus postmodum, At haec acta comoedia est. Sed sunt quos risus et quos dolor Exagitet plurimum. Nam vetula Bdelyria, dum sibi adolescentis amorem Quaerit reconciliascere, amissis nummis, Cogitur mendicare: sic heae plectuntur stultae. At leno, dum se vulpem implicasse Censet laqueo dumque abire vult, Vulpem aufugisse conspicit ac semet Laqueo detinerier: nam et mulierem Et nummos et prandium amisit Planissime. At Polychrysus interibi Ut auspicatiores filii faciat nuptias. Si haec placuit fabula, plausum Date manibus. Surgite et armis potentibus Sic Persas contundite ut extremum vobis Linquant Venetis belligeris Tanaim.