CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus VOLSCO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/VOLSCO.carm-01.xml.

Documentum VOLSCO.carm-01.xml in db pdill0


magnifico d. Ioanni Fusmagen sacrae Caesareae Maiestatis | consiliario dignissimo P. Delius Volscus Quod decet ingenium, nobis, Fusmage, dedisti Munus, et externis quod solet esse quies. Nullus in ignotum modus est tibi nempe relictus, Quem noster Phoebus quemque Minerua colat. Officio linguae, mentis bonitate subisti Perpetuum uerae munus amicitiae. His igitur, qui summa tenet fastigia coeli, Det tibi felices Nestoreosque dies; Det tibi Caesareum sapienti numen amicum, Semper cui fidis consulis auxiliis.