CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus VETERANO.epig-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/VETERANO.epig-01.xml.

Documentum VETERANO.epig-01.xml in db pdill0


1. Ne careat lacrymis liber hic, post fata Feretri, Hic me subscripsi, cumque dolore gravi, Hunc ego iamdudum Federicus, stante Feretro, Transcripsi (gratus vel fuit ille mihi Quem modo vel semper fas est lugere parentem Et dominum qui me nutriit); atque diu Pagina testis erit, lachrymis interlita multis, Haec tibi, qui moesta haec carmina pauca legis. Et si dissimilis conclusit littera librum Scriptorum ignarum me dolor ipse facit. 2. Dux Federicus eram Montefeltrius. Extat ymago Haec mea vera quidem. Sum modo cum superis. Integer ipse fui vivens animoque fideque Integer et membris sum modo: qualis eram Si cupis integrum totum me visere: quaeso Ad Bernardini templa viator eas. Nam qui post septem lustros me vidit, in archa Credidit ille uno me iacuisse die. Incorrupta fides membra incorrupta meretur Servasse. Hoc pietas relligioque facit. Vos igitur summo qui me coluistis amore Dicite cum lachrimis Dux Federice vale. 3. Hunc ego iamdudum fateor Veteranus adisse Et meruisse manum stringere saepe suam Atque omni ex parte vidi hoc flexibile corpus Nec nimius toto corpore pallor erat. Hunc igitur superi si servant, denique fas est Hunc et inaurato marmore herere ducem Quem noviter pinxi sociatum carmine. Si quis Queritat hunc cur nam subtus tentoria? credat Hunc quoque sub divo requiem sumpsisse, pruinas Inter: et ardenti patiens sub sole. Labori Intentum. Pulvinar erat sibi targa: ciboque Parcus: aqua et pomis nimium contentus: et istae Delitie domini victoris saepe fuere.