CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus VERINO.libr-14.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/VERINO.libr-14.xml.

Documentum VERINO.libr-14.xml in db pdill0


Ut primas cecidisse acies regemque peremptum Hispanum et Lygures vidit dare terga paventes, Sydonio occurrit fulgens Desiderius ostro. "Quo fugitis, miseri?" furiali pertonat ore, "O socii, sic vos, sic me nunc proditis hosti? Quae patriae caritas, quae vobis cura parentum est? Obiicitis vestras flammis hostilibus urbes! Quae spes est reliqua? An Papiensia moenia clausos Defendent, quos non defendit belliger ensis?" Nec plura, Alnulfum contorta traicit hasta, Qui Carli patruelis erat, quem pulchra Silenis Martello peperit furtim. Sic stirpe paterna Nobilis et factis non degenerare priorum Annixus multos Lygures demiserat Orco. Hoc caeso invadit frendens mucrone Galandum, Hoc quoque sublato Alpheum transverberat Agnum Nestoreosque omnes, Pisanae stirpis alumnos, Qui primis caesis binas misere cohortes Subsidium Gallis, contra quos barbarus hostis Saevius exarsit, quod primi in littore Carlum Accepere suo. Flagrantibus incitus iris Perfurit: ut rapidus prerupto a vertice torrens Saxa trahit vulsasque trabes valloque repulso Annua per campos populatur vota coloni, Sic ruit in fortes alacer Lombardus Etruscos. Ubertique femur gladio transfixit acuto, A quo ter fuerat telis hastaque petitus In dextraque levi destrictus vulnere coxa. Concessit paulum retro Syllana iuventus. At non prestantis Glacetus originis auctor Territus instantem invadit mucrone tyrannum Armigerosque duos regis traiecit et Albim, Scandaviis nuper Latium qui venit ab undis, Stravit humi. Pariter Saxettus fulminat ense Sanguineo densosque alacer defertur in hostes. Iam iam Romuleas pepulit Desiderius alas Orsinoque caput letali discutit ictu, Ut truncum longe secta a cervice ruentis Asportaret equus dominique cruore maniplum Spargeret Aeneadum. Fesulanae Mallius alae Occubuit ductor, cum qua Federigus et Hector Corithiaeque alii proceres cecidere catervae. Iam ferus alterno turbarat funere Mavors Tempestasque acies eadem percusserat ambas, Cum Syllana cohors Romani Martis alumna In medios fert arma globos reprimitque feroces Lombardos mortemque cupit pro laude pacisci. Fulminat ante Medix telumque immane coruscans Obvia cuncta neci dat corpora. Persecat agmen Horrendus densasque aperit mucrone catervas. Danorum rector turmas ut vidit hiantes Perrumpique acies Tuscumque instare leonem, In Medicem validis iaculatur viribus hastam. Sed Deus et proli parcens Fortuna futurae Depulit, et comitis Lamberti in pectore fixa est. Sternitur et moriens caros, sua pignora, natos Commendat Medici, ne se efferat hostis inultus. Ingemuit Syllanus eques, morientis amici Ut vidit casum. Fodiens calcaribus armos Alipedis gladio fugientem inquirit Heroldum Hermogenemque equitum regis metit ense magistrum Quadorumque ducis rigido praecordia ferro Fodit et heretica maculatum labe Placillum Stravit humi retroque hostes dare terga coegit. Lotarius contra Medicem notissimus hospes, Cum regeret Tuscas princeps Desiderius urbes, Hunc norat telumque premens, "Sic arma rebellis In dominum stringis? Nostras experte catenas Nunc minime effugies!" dixit, "Moriere! Nec ultra Detrectare iugum poteris nec foedera rumpes!" Haec dicens stricto Tuscum mucrone petivit; Non tamen aeratum cuspis thoraca resolvit. Tunc vero ignescunt irae: patriaeque tyrannum Ut vidit coram, ceu prehensum seva leena Raptorem lacerat catulosque cruenta reposcit, Sic furit immani Syllanus percitus ira Laetiferumque ensem scisso in pulmone recondit. At Guiscardus eques, generis clarissimus auctor, Quem nuper mater quartum Florentia misit Rectorem Gallis, longe penetrarat in hostem. Ingenioque acer, procero corpore et armis Horrendis insignis erat, nam vertice Gorgon Cassidis et temo latrabat Cerberus ore. In clypeo fuerat Briareus pictique Gigantes, Qui fera cum superis miscebant proelia divis. Horrisono stabat Pallas metuenda flagello Saxificaque acrem terrebat pelle Typhoeum, Tendebatque arcum contra crinitus Apollo, Euhyus et torvi se vertit in ora leonis Titanasque feros rabido discerpit hiatu, Alcides clava, Mars ense superbus et hasta, Sidereoque trono maiestas regia torva Fronte superciliisque nigris oculisque tremendis Consedit Iovis et rapidas coit aethere nubes Centimanumque Gigem prosternit sulphure sacro, Immensum Enceladum fumanti conterit Aethna. Hoc Etruscus eques Vulcani munere tectus Securus telorum ibat Lyguresque petebat Intrepidus. Dant terga fugae, quocunque furentem Impellebat equum. Nec segnis Dardana pubes Consulis exemplo sevos decurrit in Hunnos. Baccaramque ducem Saxettus perculit hasta, Haspungum pilo, transverberat ense Trevellum, Bulgareae qui ductor erat princepsque catervae. Hector ubi aspexit Venetos formidine turpi Precipites iam terga dare instantemque procellam Syllanae turmae, galeam clypeumque vomentem Flammarum radios vidit rectoris Etrusci, "Quo fugitis, miseri?" furioso pertonat ore, "Sistite! Victores patrias remeemus ad undas, Aut hodie mecum, sed non moriemur inulti!" Haec ait et nudum vagina deripit ensem ! Et Gerium obtruncat Spinum, qui signa ferebat. Mox in Guiscardum coniecta cuspide fertur, Sed frustra: ignivomo procul est umbone recussa. Quem contra infesto Syllanus perfurit ense Et clypeo effosso solvit mucrone trilicem Loricam et calido rupit precordia ferro. Frassinea ante alios volat igneus Adimar hasta Sauromatasque truces et fortes sternit Hiberos Usdrialoque femur sparro terebravit acuto Sevus et Alpicolas, Lamium Climamque, peremit. Cursor et in medios Donatus pervolat hostes Melgidioque Gotho sectum caput abstulit ense Impiaque immanis disrupit tempora Pyrrhi. Corruit Isatius traiectus pectora ferro, Qui Latias quondam exarchus spoliaverat urbes. Impiger arrepto mucrone Foresius alas Exturbabat agens trepidas - ceu vis elephantis, Quem pavor aut docilis saevum rapit ira magistri. Cum quo Troctus erat, materno sanguine Tuscus, Bebriaco infensus regi patriaque relicta Pontificis partes Francorumque arma secutus. Terribilem edebat Lombarda per agmina caedem Magni animi iuvenis, solus qui saepe volanti Vectus equo est ausus lustrare hostilia castra. Bisdominusque ferox longoque Tolosa veruto, Ceu rapidae tygres per Caspia rura iuvencas Attonitas urgent, sic ambo in bella feruntur. At Bondelmontes, preclarae stirpis origo, Hostibus in mediis caesorum sanguine rorans Perfurit et gladio metit insatiabilis alas. Germanusque simul Scolarius, altera proles, - A quo magnanimus, decus immortale, Philippus, Turcorum clades, ortus -, non viribus impar Fraternis sevos currit violentus in Hunnos. Daphonem interimit, qui regia signa ferebat. Dardanus Hispani pectus confodit Hilerdae. Ah, quanto satius patrias inglorius urbes Incoleret! Sed fata vetant et Lydius ensis. Huius et infesta cecidit Pellarius hasta Impius, aeterno qui Christum patre minorem Dixerat et falsum sumpsisse ex aere corpus Ac vanos simulasse sonos tormentaque ficta, Clavigeris vanum manibus fluxisse cruorem. Dum Syllanus eques turbaret Marte secundo Lombardam infestus pubem, prevenit Alachis Mille equites ducens. Nigra ceu turbo procella Prosternit segetes campis, sic agmen equestre Rupit Etruscorum magno terrore cohortem. Herculis huic robur, bellique erat ipse magister, Quae raro sunt iuncta simul. Disrumpitur ala Lydorum, secat ense globos Lombardus et urget. Bustico iacta pectus transverberat orno, Bracchia detruncat Firidolfo, corruit ipse, Apprehensis frenis in mortua leva pependit. Tu quoque traiectus cecidisti, Dardane, pinu. Corruit insignis Dinus pietate Iohannes. Multaque preterea Syllanae corpora pubis. Laetifero mactat sparro curruque volanti In Lydos fertur victricemque impiger alam Obruit et late insultans discurrit Alachis. Irrumpuntque equites galearum horrore tremendi Hirsutique Hunni variarum pelle ferarum Agmina Francorum magnis clamoribus urgent. Nec minus infensas Augusta ex urbe catervas Ducebat Ferrus iuratas tollere Christi Nomen et extincto in patriam discedere Carlo. Coniunctis igitur legionibus ambo feroces Invadunt Gallos et mutua funera reddunt. Impellunt Italos retro dare terga maniplos. Saucius interea Carlo Sirochius affert Hostes caede nova et pugna fervere secunda. Succurrat fessis roburque refringat Alachis Bellacesque manus reprimat ductoris Hiberi; Ausonios spectare fugam et iam terga dedisse. Nec mora, selecto volat huc cum milite magnus Celticus et Lotharim, Balthorum ex stirpe tumentem, Traiecit. Crepuit thorax, pectusque sub imum Consedit cuspis, cecidit moribundus harenae. Bebriaci gener hic regis soceroque recepit, CarIe, caput dextramque tuam pro munere magno; Nunc iacet ignotus rapidorum preda luporum. Leucterioque femur gladio transfixit acuto: Hic omnis belli solers cognoverat artes, Nec cuiquam fuerat dicendi copia maior, Scandavio Ausonios regi qui saepe rebelles Eloquio iunxit sevisque cohercuit armis: Laetifero occubuit traiectus fulmine Magni. Inde Cremonensi caput a cervice Molorco Deripuit collumque etiam precidit haneli Cornipedis. Nec te lorica, Adoalde, nec umbo Nec calibum tegmen Carli defendit ab ense. Mille die hac victor proceres Pipinius heros Stravit humi caesos. Totidem cecidere, quot ictus. Qualis apud Granium Persarum caede cruentus Eoas acies rumpebat Marte secundo Hamonis de stirpe satus, sic Celticus Hector Lombardas populatur opes. Vilemque perosus Sevire in plebem cupiebat stringere solum In reges gladium, magni velut ira leonis Imbelles contemnit oves tauroque superbo Gaudet hians, contra cum vidit stare minantem. Planitie in media tumulus paulo altior aequo Extabat, Carlus turmas unde arduus omnes Despicit et, qua parte potentior urgeat hostis, Quave imbelle latus possint penetrare cohortes. Nec mora, de numero bis mille elegit equestri Parrisios iuvenes, levum qui turbinis instar Prorupere latus, Venetis Dacisque fugatis Ingentem stragem fecere. At Francus Achilles Invadit medias acies, ubi maior Erynnis Et belli rabies et moles aestuat omnis. Adduntur comites Salomon, Amonius, Astur, Regis sacra phalanx, manus insuperabilis armis. Ter mille insignes equites fregere Sicambros Hispanasque alas. At non secessit Alachis: Sanguineo rutilum galeae iubar ense Rinaldi Decussit! Caelum ardentes petiere favillae. Inque comantis equi sudantia colla pependit, Mox sella assurgens aeratisque orbibus altus Ingenti saltu currum -mirabile visu!- Desilit hostilem. Clypeo post terga remisso Insurgens pedibus stridentem deiicit ensem! Qui caput et collum villosaque pectora rupit Semiferi. Et sectum deiecit ab axe cadaver. Post rapidos impellit equos curruque phalangas Scandavias calcat victor, velut Hectore caeso Dardanios circum muros volitabat Achilles. Ipse inter densas alacer Desiderius alas Celtica turbabat laetalibus agmina telis Unus et innumeri pugnabat militis instar. Bardasenem ut vidit vertentem terga Sicambrum, Extortis convertit equum fugientis habenis. "Nulla salus timidis est! Huc, huc itur in hostes!" Clamabat, "Converte pedes et consere dextram! Aut victor patrias mecum remeabis ad oras, Vel moriere simul!" Dicens haec ore minaci Alipedis longo concussit terga flagello, Torrenti similis fertur, quo raptat hanelum Quadrupedem Stygiis virgo Cocithia telis. Non, si Dircei nostro tonet ore furoris Spiritus et Smyrnae mihi nunc sua carmina tradant, Heroum valeam innumeras percurrere caedes, Alcei quot dextra viros, quot miserit Horco Carlus; nam nullum torsit sine vulnere telum. Nunc medias acies, volucri nunc cornua cursu Perlustrat, partesque celer versatur in omnes. Dextera nec segnis, quamvis sic ore tonaret: "Hunc, precor, extremum, socii, superate laborem, Quorum iam domitus patuit virtutibus orbis! Fortis in hanc pugnam veniet Milonius Hector! En precursor adest, rapidis qui cursibus agmen Francorum volitare affert caesumque Tibaldum. Millia bis centum cum rege Agolante perempta Nuntiat Elvetius. Crudelem excindite gentem! Fudimus infidos Lygures Maurosque bilingues Quingentasque rates Tyrrhenis mersimus undis. Haec trans Herculeos pandet victoria Gades Imperium vobis extremae ad littora Thiles! Haec quoque pontifici reddet sua iura Quirino, Et Latii amissos repetet sibi Caesar honores!" Talibus armatas inter Mavortius alas Hortatur ductor pugnans et singula lustrat. Merdassem Cosdramque, feros de patre Califfo Progenitos, uno truncavit cominus ictu Fixit et immitis Clotari precordia pilo Istricolae, patris antiqui qui colla securi Fregit, ut ante diem regnum sceleratus haberet Solus (In omne nefas, proh regni dira cupido, Impellis mortale genus!). Commota iuventus Principis exemplo ac vitae gens prodiga fertur, Quo maiora fremunt dubii certamina Martis, Obvia prosternunt et cuncta morantia frangunt. Urget precipites cari presentia regis. Nec non insignis querna Desiderius hasta Francorum ruit in turmas sacramque phalangem Irrumpit soloque oculos in principe figit Et Carli vestigat iter teloque parato Incautum taciturnus obit, si posset inermem Opprimere insidiis. Nec aperto occurrere Marti Audet et in solo decrevit rege morari. Hunc ubi conspexit meditantem prelia Namus Occulta et varios circum deflectere gyros, "Te petit ille! Cave!" exclamat, "Tibi, Carle, minatur Exitium. Et, nisi fallor", ait, "Desiderius est rex! Haec Namus. Subito arrepta volat obvius hasta Celtarum rector, dictis simul increpat: "Adsum Ille ego, quem toto nunc quaeris in agmine Carlum! Et simul ingentem murali turbine quercum Torsit, quae rapuit christas conumque comantem Pone duosque equites, Herulum Busarumque, peremit. Scandavius contra destricto fulminat ense Umbonemque ferit frustra; mucrone retuso Instar enim plumbi Vulcania futilis arma Ut tetigit, contusa acies sine vulnere. Risit Hectoreus princeps mixtaque exestuat ira. Vagina eductum manibus connixus utrisque Librat in aurata Lombardi casside ferrum. Sed clypeo obiecto galeam defendit ab ictu Barbarus. At scuti crassissima tergora solvit Aeraque laetalis gladius concussa momordit. Attonitus cecidit. Quadorum vidit Atalfus Ductor et occurrens parma protexit inermem. Ac medium sese opposuit Carloque minanti Instat atrox. Vibratque ensem mortemque repellit Lombardo stimulisque acres irritat ad iras Francorum regem. Qui frendens ore superbo, "Tu nunc ergo dabis penas!" telumque coruscans 320 Transfodit clypeum et thoraca resolvit aenum. Purpureus subito per mille foramina sanguis Loricae emicuit. Trans renes Celtica cuspis Tranavit; costeque omnes crepuere sub ictu. Interea elapsus repetit Desiderius urbem Fessaque paulatim tutis agit agmina castris. Pugnando e campis rector discedit Iberus. Instabant alacres Galli ereptosque dolebant Hostes dilabi. Et nigris nox humida bigis Vecta soporiferis caelum iam pinxerat astris, Traxerunt tamen in multam certamina noctem Francorum proceres. Sed longe Amonius Aiax Prevectus vallo redeuntes excipit hostes Castraque munitis prelustrans obsita fossis Ardebat celso rescindere in aggere vallum. Provida magnanimi vetuit sapientia Carli Accensas revocans lituis ad castra cohortes. Ipse quoque invitum vix sedat voce Rinaldum: "Comprime, macte animi, dextram gladiumque reconde. Differ et in lucem, quos volvis mente, furores." Interea explorat dubias rex barbarus arces. Semovet infidos vigiles et moenia lustrans Gentili replet Papienses milite muros. Expallet, nam signa videt manifesta ruinae; Tot fera monstra deum terrent pugnaeque sinistrae Eventus tristes. Trepidasque pavore phalangas Detrectare videt rursus concurrere Gallis. His agitur preceps Furiis, nec pectore noctem Accipit, aegroto similis, quem torrida lecto Iactantem febris excruciat versatque gementem. Et iam luciferis pallebant sydera flammis, Phoebeumque iubar gelidas dimoverat umbras, Cum tuba terrificis clangoribus impulit auras. Exiliunt Galli proceres, Amonius, Astur, Uggerius Salomonque, duces, et Tusca iuventus, In primisque alacer sevis Guiscardus in armis Picus et egregiae preclarus originis auctor. Ter centumque ruunt equites sua signa secuti Invaduntque hostes et castra inimica coronant. Non tamen Hispano cessit fiducia Ferro. Attollit dictis animos et suscitat iram: "Nulla salus victis, nullus patet exitus. Instat Hostis atrox circum, et densis urgemur ab armis. Nunc mecum ultrices armate in prelia dextras, Arbiter ut nos hinc victores eximat ensis, Aut, si fata vetant, et nos damnavit Erynnis, Ut pariter fuso victoria sanguine constet Francorum regi. Videat sua funera Carlus! Ipse aderit princeps instructo milite, qui nunc Arma parat reficitque novas Desiderius alas." Nec mora, castrorum portis erumpit apertis Ac desperato raptatur in arma furore. Nodosamque ornum iaculatus cortice crudo Tres equites Gallos et nullum fodit inermem. Consequitur furiata cohors, velut eruta moles Ventorum rabie preceps it montibus altis. Audaces neglecta salus et conscia virtus Fecerat, ut moriens vitam quisque auferat hosti. Interea portas reserat Desiderius urbis Emittitque equitum turmas peditumque cohortes Iam raras nimiumque adverso Marte timentes. Ipse inter primos montani vorticis instar Aggreditur Tuscas acies. Certatur utrinque Viribus atque odiis summis. Cupit ille rebelles Ulcisci, hae sevum flagrant delere tyrannum. Francorum rector partito milite Magnus Hos castra expugnare iubet Martisque cruenti Tollere relliquias, hos contra moenia ducit. Pugna duplex oritur. Campo concurrit aperto Hinc Tyrrhena acies, hinc instat ductor Iberus. Hinc victor Carlus pugnat, Desiderius inde Extremo preceps agit in discrimine vires. Hi victos spernunt, illi successibus acres Securique necis proiectant corpora telis. Principioque atrox dubio certamine pugna, Exoritur, sed enim proceres Gallique tribuni Ore tonant: "Hic est, socii, quem vicimus hostem! Quem facit audacem mortis manifesta ruina! Pro rabie, non spe pugnat deprehensus Iberus. Vix decimus superat, decimum prosternite, ne quas Integra relliquias habeat victoria Magni!" Ast Lygus in medias transvectus Spinula turmas Invadit Celtas flagransque cupidine caedis, Deleat ut ponti cladem terrestribus armis. Lucensesque urget -ceu nymbis acta procella Prosternit segetes - et vertere terga coegit. Intonat horrendo ductor Castruccius ore: "Quid fugitis? Lygus est terra devictus et undis! Huic nos cedemus, qui nullis cessimus armis?" Nec plura, alipedem medios direxit in hostes, Dissipat ense globos Lygurum, prosternit Adornum Signiferum et Fisci rupit precordia telo, A quo Fiscorum descendit clara propago. Interea circum Papiensia moenia reges Concurrere simul magnisque furoribus enses Destringunt, pulsusque feris tonat ictibus aether. Dumque bipartitis tractant duo proelia turmis Hispani Gallique duces regesque, seorsum Ecce procul cernunt attolli pulvere nubem Aequalem Tyrrheni equites propiusque moveri. Turbati timuere dolos. Sed Gallica signa Strigosos et equos Phoebeo ardore videntes Deposuere metum, subitoque audacia crevit. Hos longe agnovit specula Riccardus ab alta, Orlandum sociasque manus exclamat adesse! Continuo velox it tota per agmina rumor, Auditurque virum clamor, vastumque gigantem Ceu turrim aspiciunt equitum precedere turmas. Hic Burratus erat, quem sacro in gurgite Romae Laverat antistes summus Christoque rebellem Hactenus imbutum caeli donarat honore. Nec mora, coniunctis opibus Milonia pubes Lombardas acies acresque invadit Iberos. Fortius hoc urget miles Pipinius hostes. Exoritur strages ingens, fuga nulla, caduntque Pugnantes omnes adverso vulnere caesi. Foeda trucis Martis facies, aspersa cruore Arva natant. Devota mori stat barbara turma. Dum vocat Almoenus socios, Victorius udum Clamantis Petrus traiecit arundine guctur. Mox et purpureo fulgens Capponius ostro Hispanos secat ense globos ceu tygris ovile Victoremque Degum curru deiecit ab alto Auratasque ducis cristas argenteaque arma Abstulit, ut Martis mox haec suspendat in aede. Filius hunc iuxta tenerae sub flore iuvente Pugnabat Ginus, quo non formosior alter Syllani generis nec fortior extitit armis. (O utinam nostro hunc Florentia tempore morem Servaret, priscos ritus sequeretur avorum, Ut primo sub flore puer genitore magistro Militet impubesque premat sub casside malas! Nunc trahimus longum conducto milite bellum.) At longe densos Tuscus penetrarat in hostes Quiscardus Maurumque ducem transverberat ense Laetifero et curru moribundum evolvit harenae. Vidit ut Alceus trepida formidine ductor Terga dare Hispanos sevumque instare gigantem Seque suos densa clausos indagine cernens Maiorique hostem miratur mole prementem, Constitit infrendens furialique incitus ira Terrigenam invadit. Lectamque in monte Pirenes Connixus validis iaculatur viribus ornum, Quae clypeum incocti bis seno tergore tauri Implicitum et thoraca simul traiecit et ultra Prelibans carnem rubuit suffusa cruore. Hoc vicisse putans exclamat Cantaber heros: "I demens, sacros Maumetti desere ritus! Exora, ut nostris Christus te liberet armis. Caesus in Hesperiae campis, Burrate, iacebis, Impastis quae praeda lupis, quae pabula corvis!" Ille ira frendens simul et stimulante dolore Vulneris insueti nodosam robore clavam Vibrat et horriferis stridentia pila catenis Deicit incassum. Previdit barbarus ictum Et volucri prefugit equo. Diverberat auras, Aeratos impingit humi sine vulnere caestus Et lapsus prono tellurem pectore plangit. Devolat ad terram Ferrus calcatque iacentem Luctantemque premit gladioque horrentia colla Scindere conatur. Vidit Milonius Hector, Ingemuit graviter casum miseratus amici. Nec mora, terribili labens super agmina saltu - Ceu procul ex alta speculatus rupe columbas Chillo secat volucres pennis stridentibus auras - Alceum invadit iuguloque instantia tela Amovet et leva prostratum attollit et arcet Laetales ictus dextra. Ceu densa frementem A tauri dorso pastorum turba leonem Extorquet, praedamque suo proiectat ab ore Belua pastoremque petit, sic barbarus heros Fertur in Orlandum. Sevit vis effera, torquet Congeminatque ictus frustra fatalibus armis. (Haec olim ignivomae vasta fornace sub Aethnae Cuderat ignipotens Cythereae impulsus amore Dardanio Aeneae Stygiisque immerserat undis.) Belgicus ast Hector stridenti fulminat ense Tergeminasque fodit squamas thoracis aeni Ingentique aperit conscissum vulnere pectus; Fervidus intepuit spumanti sanguine mucro. Concidit exanimis Ferrus poenasque recepit, Umbraque roranti fugit maculata cruore. Amisso dant terga fugae rectore catervae Lombardae Hispanaeque; ruunt; mucronibus urget Palantes victrix nudis Milonia pubes. Ipse gigas instat stridentiaque aera coruscans Exanimata premit pernicibus agmina plantis. Quis pugnae illius stragem, quis funera, Clyo, Formidanda canet caesorum in pulvere regum? Huic, precor, extremo, Musae, aspirate furori. Ecce catervatim prostrata cadavera passim -, Semianimesque artus sonipes currusque calentes Foedataeque cruore rotae calcantque teruntque, Viscera dispersis horrent permixta cerebris, Vicinusque fluit iam sanguine decolor amnis. Instant victores Galli, nec parcitur ulli. Nulli vincla parant. Sevit Mors falce cruenta Innumeramque metens adigit sub Tartara turbam. Captaque deletis confestim castra maniplis Diripiunt Remi et flammam in tentoria iactant. Mox ubi cuncta neci victor dedit ignis et ensis Gallicus, ad muros et castra secunda ruentes Accelerant equites, sequiturque exercitus omnis. Protendunt clypeos hostili caede rubentes.