CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus VERINO.libr-13.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/VERINO.libr-13.xml.
Asdrubal interea Baleari a littore classem Solverat, adiunctis regis telluris Iberae Navibus innumero caedebat remige pontum. Cum duce Lombardo sociato foedere turmas Iunxerat. Ipse maris victor tractabat habenas Gallicaque infesta populatur littora classe Oppidaque evertens caesis combusta colonis Terruerat portus omnes orasque propinquas. Quicquid ab Herculeis ponti iacet usque columnis Tyrrhenum ad pelagus, Maurorum navibus omne Parebat. Iam colla iugo Trinacria pubes Ostrodisque iterum Libycis male saucia telis Gaudaque palmifera et portu Cercinna capaci Prebuerant. Quae cuncta videns Pipinius heros Iam dudum egregias Pisano in littore puppes Struxerat, et nautas Thusco exercebat in Arno Euphranor Rhodius, belli cui summa gerundi In ponto commissa fuit. Quo cautior alter Non erat, atque omnes pelagi mutabilis aestus Noverat et flatus callebat prescius omnes, Quod tempus paci, quod sit magis utile pugnae, Scitus et eloquio mentes accendere bello Et rabiem sedare animis. Primaque iuventa Sub duce Pipino meruit, nec tarda senecta Corporis eripuit vires animique vigorem. Electo implerat ter centum milite naves Puppibus, atque altis magnos missura molares Tormenta ac duro falcatos robore corvos Fecerat - ut Tyrio quondam in certamine primo Implicuit Phrigius Poenorum carbasa consul -, Ne subterfugiens agili discurrere pinu Possit et instantes sinuosis flexibus hostis Rostratas vitet, sed stricto cominus ense Terrestrisque instar Martis depugnet in unda Puppibus annexis Belgarum Martia pubes. Verum ubi veliferae pontum tenuere carinae, Aereas Alpes Taurumque annare revulsum Egeisque putes delabi Cycladas undis. Non procul a Veneris portu Maurusia puppis Stabat, ut Alphea rumorem ex urbe propinqua Exciperet, qua luce novae vada salsa triremes Gallorum scindant. Quas non tentaverat artes Asdrubal? Et ficto fugiens modo terga pavore Verterat et Libye cursum simularat ad oras, Moenia post audax inopina classe Liburni Pulsat et ante oculos abigit de littore praedas. Francorum postquam sulcarunt aequora pinus, Affaturque duces et belli premia ponit: "Quisquis erit ponti victor, dominabitur orbi!" Exitium victis et non tolerabile cuiquam Servitium ostendit clamans: " Victoria nostra est! Nunc, nunc, o socii, paribus consurgite remis Gallorumque rates inimicis findite rostris Captivosque omnes medio submergite ponto! Invalidum Fortuna senem pavidasque triremes Ecce offert vobis! Sed quid vos demoror? Ite!" Dixit et ante alios dedit omnia carbasa ventis Impulit et celerem numeroso verbere puppim. Otior illa Notis scisso volat aequore pinus Spumantesque secat magnis stridoribus undas. Quam contra plenis navis praetoria velis Advolat infesto prorumpens Nerea rostro. Ille prius temo totam tamen ordine classem Struxerat ac centum dextro totidemque sinistro Sub se Naumachioque iubet decemere cornu. Rostratas totidem immotas subsidere portu Et nisi in extremis iubet excursare periclis; Tertius Uvalius ductor, Pipinia proles, Has regit et portu intentus stat classe parata. Utrinque insonuere tube lituique sonori! Contremuit pontus, Tritonque expavit in undis Ceruleis penitusque imis se misit in antris; Terribilisque virum ascendit super ethera clamor. Asdrubal antevolans venientem Euphranora contra Invadit rostrisque petit contraria rostra. Non maiore crepant irati murmura caeli, Ignibus abruptis rapidi cum turbine Cauri Dissiliere poli, tanta tunc mole carinae Concurrere simul. Iaciunt utrinque catenas, Insuper ingenti demisit robore corvum Falcatum Euphranor; crepuit laxata triremis! At non Sydonio ductori audacia cessit, Sed fidens animi socios hortatur adesse Optatae pugnae tempus: "Nunc cominus enses Nudate emeritumque senem prosternite, qui nunc Offertur nostris casurus victima divis! Ecce insigne decus navalis premia serti! Quis prior hostilem stricto petet ense biremem? Quis vestrum feret hoc aurum?" Nec plura locutus Precipiti saltu primus prorupit in hostem Ac Mithileneum gladio transfodit Orontem Eolidemque Gigen resupinum iecit in undis Pisanumque Butem, Pelopea a stirpe tumentem, Obtruncat; longeque caput saltavit in aequor, Singultansque ratem foedavit sanguine truncus. At septem unanimes Rhodii facto agmine fratres, Quos Phoebo peperit gemino Melpodia partu, Asdrubalem invadunt et tela micantia torquent. Non ita nimbosis Coris salit horrida grando Culminibus, petitur quam densis ictibus heros. Stat tamen et fratrum stricto mucrone cohortem Dissipat et pectus primum perfregit Achimo. Inde Macrum Thanagemque ictu prostravit eodem. Mox Driopem frustra fratres in bella cientem Ense metit. Nec te defendit, Candele, tegmen, Pollidamantis opus. Quod contra fulmina tutum Pollidamas Liparae nequicquam cuderat antro, Hoc instar vitrei fregit Sidonius ensis, Et longe preceps iecit de puppe cadaver. Cercaphus ante suos oculos ut tristia vidit Funera, germanis vix se superesse peremptis, Qualis laetifero desevit vulnere tigris Accepto rabieque furens et morte propinqua Latronum insequitur celeri vestigia cursu. Non tulit Euphranor; quamvis seniore sub aevo Martis opus gereret, vires tamen ille furori Immisit Tyriumque ducem petit et rotat ensem Laetiferum. Scindit conum galeamque refringit, Tritaque perfosso crepuerunt ossa cerebro. Nec mora, captivam raptat ductore perempto Turba ratem. Cunctos presentia principis urget. Instat victor ovans, hortatur voce manuque: Noscendus canis Rhodius sine casside pugnat. Parte alia tumidas numeroso remige victor Naumachius pulsabat aquas ventisque secundis Hostilem invectus classem, disiecerat omnes A levo puppes cornu, ceu nubifer Eurus Torquet agens miseras in saxa latentia naves. Non tamen Alphonsus cessit, qui Bethica regna Incolit et Tyrios inter confinia Gades Occidui solis; viginti Nerea velis Proscindens magno adversam ferit agmine proram. Fit fragor! Ac retro ceu duris cautibus icte Cessere, emicuit scintillis lucidus ether, Sulphureos credas radios. Sed robore prestans Naumachius remoque etiam veloque capaci Fortior Alfonsi rursus latus haurit inerme. Non maiore sono prosternitur ardua moles Turbine ventorum vel terre concita motu, Sic crepuit ratis et medio est absorta profundo. Tunc licuit salsis spectare in fluctibus arma: Nequicquam lassis feriebat Nerea palmis Loricata manus; nunc illos aequoris aestus Absorbet, nunc tela super volitantia figunt. Sanguine caesorum maculatur decolor unda; Strenuus ignavusque simul discrimine nullo Obruitur pelago. Findit laceratque natantes Desuper horrisono labens stridore carina. Centum Athlantiades puppes Polimarchus agebat. Hic odio Christi pugnaeque incensus amore Occeani demens foelices liquerat oras. (Elysios illic campos posuere Pelasgi Et ver perpetuum et sedes post fata beatas.) Uvalii postquam in portu residere quietam Aspexit classem, ceu fulmen ab ethere tortum Praetoris magno invadit clamore triremem Primus et ardentem contorquet lampada dextra, Carbasa quae rapuit flammisque furentibus ipsas Antennas malumque hausit. Nec Doridos undae Infusae prosunt, sevit Vulcanius ardor! Quin etiam insultans agili per cerula puppe Urgebat circum magnis clamoribus hostis. Afflictis spes nulla fugae, spes nulla salutis! Quippe alias naves inopino turbine pressas Egerat in scopulos, et sicco in littore pulsae Pene fatiscebant disrupto ventre carinae. Cum classe Euphranor rediens victrice fugatis Hostibus occurrit Polymarcho atque agmine vasto Frangit Athlanteo perfectam in vertice pinum. Momentoque ratem cum malo absorbuit unda, Aureaque in pelago mersa est Iunonis imago. Nec, Polibete, tuam niveo Tritonia signo Defendit Pallas navim, quin Celtica pubes Precipites capta de puppe evolveret hostes. Cillarus ingentis subvectus pondere cetae Terribilem edebat pugnam solusque ruentem Maurorum classem retinebat mole gigantis Horrendus. Signumque etiam feritatis habebat Gorgoneos vultus, centum Egeona lacertis, Pectus et armarat squamosi pelle draconis. Dexter utraque manu dabat uno tempore bina Funera: saxa, trabes, ferrum iaculatus et ignem Multa sub aequoreis Francorum merserat undis Corpora. Vix tandem contorta phalarica rupto Tegmine semiferi traiecit viscera monstri. Concidit et magna turbavit mole profundum Non aliter, quam si vulsi pars maxima montis Leucadium nigris pontum misceret harenis. At Pampilonis ductor Mathita superbae, Ut fusam classem et paucas superesse biremes Vidit et hostiles circumvolitare carinas, Vela dedit ventis et Phoebum supplice voto Orat, si incolumis redeat, de marmore templum Condere solemnesque dies celebrare quotannis. Dum tumidis demens dat inania vota procellis, Ecce Ugone satus remis velisque Salardus Parrisiusque simul falcone citatior Astur Insequitur. Iam iam puppim ferit aerea prora. Non aliter cervum Tyrrhena per arva volantem Turba canum flatu premit et fugientia terga Porrectis laniat rostris, sic Belgica classis Spumanti hostilem discerpit in aequore pinum. Zita tridentiferi portans insigne tonantis (Hipalis hic rector, prisca sed origine Sidon) Hispano armarat ter denas milite puppes. Ut fuga prerepta est circumvallante corona, Per mediam incedens navim clamore paventes Instigat socios: "Ne captos more ferarum Vos iugulent hostes, ne sic pereatis inulti, Stetque illis multo victoria tincta cruore, Stringite", ait, "gladios et mecum invadite Francos!" Talibus hortantem telorum ferrea nubes Oppressit, foditque suum Gortinia guttur, Quae vocem vitamque simul preclusit, harundo. Immersis captisque unus restabat Heroldus Navibus, Abderae frater, qui Tunetis urbis Rex erat, Ausonie notus praedator et hostis. Quid faceret? Sacro se Christi in fonte lavari Fingit et ante pedes victoris concidit ultro Amplectensque genu lachrymis sibi parcier orat. At non Tancredus, Libycum qui noverat astum, Credidit. In mentem rediit fallacia Poeni, Quippe illum quondam Sipontia moenia circum Viderat, et captus mentito foedere furtim Fugerat in Libyam et repetitis impiger armis Tyrrheni superique maris vastaverat oras. "Nunquam hodie effugies", inquit, "mea tela, bilinguis!" Normannus pectusque fodit frustraque rogantem Miscentemque preces geminato perforat ictu. I nunc, iuratum serva, gens perfida, pactum! Dirue nunc sacras aedes et virginis aras Demolire! Mari mergatur barbara pubes, Ut Pharaoneus rubris exercitus undis! Hactenus Eoas Agamennoniasque triremes Atque indignantem vinciri Nerea ponte Demetriique rates mirari Graecia desit, Nec Libycum iactet sulcasse triremibus aequor Quingentis Carthago ferox, certamine primo Cum qua classe pari concurrit Dardana pubes. Plenior haud plures unquam victoria puppes Submersit pelago. Prorsus pecus omne natantum, Ambiguus pavit numeroso funere Protheus. Sic tandem Euphranor Pisana ad littora victor Appulit, unde celer bis dena luce carina Solverat atque omni pontum purgarat ab hoste. Diversis dum bella locis pelagoque geruntur, Omnibus interea accersens Desiderius oris Bebriacos campos replet auxiliaribus armis Innumeras variis linguis variaque cohortes Relligione ciens. Lyguri promiserat arva Fertilis Ethruriae, Capuaeque uberrima culta Trinacriasque urbes Afris Sardoaque regna, Hispanis Rhodani campos oramque Comatam, Saxonibus Rheni promittit prodigus urbes, Quin et Pannonios gentemque binominis Istri Excierat multoque duces allexerat auro. His, inquam, fretus princeps Desiderius armis Ultro animum tollit. Quanquam certamine primo Terga dedit victus, tamen implacabilis ira Elatusque novis turmis immania versat Proelia et absentem verbis exterritat hostem: "Quas mihi, Carle, dabis poenas! Quo sanguine nobis, Gallia caesa, lues regis commissa superbi! At tu, qui solio das iura, Adriane, Tonantis, Luminibus captus nostris famulabere mensis! Evertamque imo fumantia moenia Romae, Ut ventura, loco fuerit quo, nesciat aetas. Marmaridumque feris populis habitanda relinquam Arva. Meis quisquis veniet contrarius armis, Delebo, et nullo posthac memorabitur evo!" Talia vesano volventi in pectore regi Alite vectus equo cursor prenuntiat hostes Adventare procul Ticini ad fluminis undam. Victrices aquilas et Gallica signa per auras Asserit et totos impleri milite campos, Horrendo mugire polos clangore tubarum. Talibus attonitus dictis et mente furenti Arma rapit demens aliosque hortatur ad arma: "Arma iterum cape, miles! Adest Pipinius hostis!" Caetera dum castris pubes armatur, equestre Erumpit portis agmen, peditesque secuntur. Ast ubi Gallorum fulxerunt aurea signa Non procul, armorum iam iam vicinior horror Irruere est visus. Laxas Lombardus habenas Clamoremque simul dubia formidine pressit. Haud aliter tauri moles exposta sonantem Expellit tigrim, retroque minantia flectit Murmura. Ceu Libyae diversa e rupe tremendum Commotumque equites antro sensere leonem, Accurrunt celeres omnes; mox hoste propinquo Non audent propius Martem conferre, sed hastis Coniectis procul irritant clamore frementem. Ipse sed antevolans media inter millia Carlus Threicio currebat equo sine casside cunctis Noscendus talique inflammabat voce cohortes: "Ultimus, o socii, labor hic! Opponitur hostis! Hunc, precor, extremum mecum superate laborem! Hinc iter in patriam est expectatosque triumphos! Innumeros populos gentis domuistis Eoae; Quid memorem vestras per mille pericula dextras Aeternum peperisse decus? Vicistis eosdem! Hi sunt relliquie! Pro praeda sumite pugnam! Quis Christi verus cultor patietur inuri Italiam et sacros depellier urbe Quirini Pontifices? Nunc, nunc sceleratam excindite gentem!" Nec plura effatus. Sonuit clangore tubarum Aether, et innitus volucrum desevit equorum. At non segnis erat sumptis Desiderius armis. Tempora nudus adhuc turmas discurrit in omnes Accenditque animos verbis et fulminat ira. Vix caput horrendo ductor precluserat aere, Cum subito Alecto furialibus ilia telis Fodit equi, ut regem geminato calce supinum Tunderet et rictu stratum laceraret hianti. Haec iam casurum terrebant omina regem. Quin etiam sacri vates horrenda canebant Prodigia exitiumque duci gentique futurum Scandaviae et fixi seriem sic poscere fati. Nec non per plures metuenda insomnia noctes Viderat aurato per vim se a limine pelli Precipitemque alto detrudi a culmine turris In puteum et vitam in densis agitare tenebris. Sepeque prosiluit nocturnis excitus umbris, Insidiis tanquam peteretur, et impiger ense Fulminat in tenebras et inania bella lacessit. Iam celum tellusque tremit concussa volantum Alipedum turmis crebroque horrore rotarum, Iam clypeis clypeos pulsant. Fragor intonat ingens Armorum, crebrisque fremunt hastilibus aurae, Aetheraque obnubit telorum ferrea grando. Caesorum aggeritur tumulus. Bacchatur Erynnis Vipereas laniata comas cornuque recurvo Raptans casuras laetali murmure turmas In pugnam, sequiturque comes Bellona cruento Vexillo, supraque volat Mors pallida rictu Extenso et turbae periturae falce minatur. Diluitur tellus atro madefacta cruore, Vorticibus rapidis spumanti sanguine currunt Torrentes, infecta rubrum capit unda colorem. At rex Francorum tectus fatalibus armis Per medias acies stricto mucrone ruebat Horrendumque rotat moritura per agmina ferrum Perrumpitque viam gladio scinditque phalangas Obstantes, timidasque premit ceu chillo columbas, Horrida ceu lacerat tempestas grandine campos. Dissipat ut nubes irati dextra Tonantis, Urget ut in ponto parvos balena siluros, Ut leo Massilas deturbat mane iuvencas, Talis in arma ruit Francorum magnus Achilles. Diffugiunt turpi repetentes castra pavore Lombardi et Ligures, crescitque audacia Gallis, Ni Serpentinus, qui fratri classe relicta Sex equitum turmas Lusitanis duxit ab oris, Scandaviis tribuisset opem plenusque furore Apprehensis pavidos socios vertisset habenis. "Quo fugitis? Non sic sacris iuravimus aris Funditus Italiam et Francorum evertere gentem! Omnis in ense salus! Duce me vel milite freti Vertite! Sunt dextre nobis, est integer ensis." Haec dicens valido torsit conamine taxum: Quadrupedem, arma virumque simul confodit Etruscum. Agmina mox alacer gladio clypeata premebat Horrendoque furens sternebat vulnere turmas. Huic formidandi species erat atra draconis, Spumaque Cerberei manabat ab ore veneni, Serpentisque instar stridebant sybila linguis. Ignea sub torva radiabant lumina fronte, Squamea pellis erat rigido praedurior aere, Ut femore excepto nulli esset pervia ferro. Insuper et Stigiis corpus muniverat armis, Posset ut armatas impune lacessere turmas. Obvia cui primum venit Magantia pubes, Macharius Simonque, duces, fideique sinistrae Ganus et Albertus, proles indigna parente Infido, et nitidis fulgens Antonius armis, Qui primos Martis sibi deposcebat honores. Huic iam collecto fatalem stamine Parcae Complerant horam: nam Serpentinus, ut illum Ante alios stricto meditantem prelia telo Aspexit, subito ignita cor ferbuit ira. Ac celer emicuit per tela obstantia saltu, Ceu Iovis aetherei cum viderit armiger anguem, Labitur horrisono clangens stridore per auras Sublimemque rapit falcatoque enecat ungue. Stat contra validam torquens Magantius hastam Eductoque prior vagina interritus ense Hispanum invadit dictisque exasperat hostem: "Quo ruis? Hac dabitur dextra, quod stulte petisti Oenotrii tentans Carlique lacessere Martem!" Ille nihil contra, sed diro murmure frendens Aeratam incussit preduro in casside clavam, Quae calibis duri crassissima tegmina fregit Ossaque discusso laceravit trita cerebro. Mox alios proceres et totum dissipat agmen Macharioque caput roranti dispulit ense Amerioque femur laetali cuspide fixit. Ipse etiam Ganus, foderet licet aere volantem Cornipedem et flexo fugeret per devia gyro, Ceu vulpes urgente cane, haud tamen integer inde Elapsus. Raptas caesis ex hostibus hastas Contorsit, te, Gane, petens Lusitanus Achilles. Ipsum non tetigit, sed tergora fixit equina. Corruit exanimis sonipes sternitque supinum Telluri allidens equitem. Mox fervidus ense Serpentinus adest nudo mortemque minatur . Filius in tanto ut vidit discrimine patrem, Ingemuit lachrymans pietate ac fervidus ira Contorquet iaculum clamansque exterret Iberum Eductoque instat gladio turbatque frementem Hispanum et sevo defendit ab hoste parentem. Interea Ganus nati virtute receptus Effugit et fracto repetit tentoria crure. Intumuere fero praecordia nigra tyranno, Crevit et accenso virtus immissa furore Albertique caput divisa casside fregit. Quo, venerande, tuam describam carmine laudem, Qui pia pro caro subiisti fata parente? Iam Serpentinus primam prostraverat alam. At clypeata phalanx, equitum Magantia postquam Agmina fusa vident, densa cinxere corona Telaque in hunc omnes casso torsere labore, Nanque indefessus nullo quoque saucius ictu Stabat et irridens, "Muliebria parcite," dixit, "Fundere foemineis nequicquam tela lacertis! Arma viris sinite! Et mecum Pipinius heros, Siquid Marte valet, purum descendat in aequor, Orlandusque una, et mecum decernat uterque!" Talia Bellovagis minitantem Belgicus Aiax Ut sensit, magno sic intonat ore superbus: "Quid, socii, circum frustra torpentibus armis Turba unum numerosa ducem residetis? Ubi ardor Martius in dextris domiti victricibus orbis Vester adest? Coram dabit hic tot millia morti Impune et victor probris insultat?" Amaris His dictis stricto gladio furibundus in hostem Irruit et turbam iussit secedere campo. Secessere omnes. Stricto mox cominus ense Ductor uterque subit diri certamina Martis, Mutuaque ancipiti defigunt vulnera ferro. Non ita tam vastis fervens sonat ictibus Aethna, Irato cum tela Iovi properata fatigant Mulciber ac Steropes et nudus membra Pyragmon, Aenea quam crebris sonuere horroribus arma. Viribus hic fidens solidoque adamante superbus Tristia sanguinee contemnit vulnera pugnae; Hic arte et lucta melior nec viribus impar Terribiles ictus vano conamine fudit. "Quid frustra imbelli pretentas arma lacerto?" Serpentinus ait, "socios en aspice caesos! Mox te consorti prosternam morte peremptum!" Non tulit ulterius nec passus plura Rinaldus, Instat atrox circumque omni petit impiger arte. Nunc ocream clypeumque fodit galeamque comantem, Nunc flexo gyro nequicquam terga fatigat Vulnifico calibe. Et retro cedentia tela Obstupet et nullum manare e caede cruorem Miratur. Viresque suas ensemque reprehendit Impatiensque irae sua vulnera damnat et odit. Spumantem dimittit equum pronusque revellit Saxum ingens, quod limes erat campestribus arvis, Quo soliti fuerant Satyri Nymphaeque sedere, Cum fessae celeri lustrarent avia cursu. Hoc sublime ferens frustra iaculatur in hostem. Insonuit tantum scutum! Longeque repulsum est, Ceu duris scopulis allisa refunditur unda, Utque retro cedit percusso adamante securis. Stat rationis inops et magna exaestuat ira, Nixus et in dura gladium confringere caute. Disrupit saxum! Et candens scintilla reluxit. Inde ubi belligeras omnes Mavortius artes Tentavit ductor nec erat successus in illis, Rursus equum ascendit, sella sublimis in alta In Serpentinum furiali turbine fertur. Deposito gladio pugnantem amplectitur hostem. Nec segnis contra luctatur Cantaber heros: Desuper Herculea connixus mole Rinaldum Degravat et nexis constringit colla lacertis. Dum sic alternis innectunt bracchia palmis Inque trahunt retrahuntque vices et nexibus herent Impliciti, dominis diffugit uterque relictis Subtractus sonipes. Terra sic ambo ruentes Consurgunt pariter, pariter fera proelia dextris Commiscent nudis. Qualis Taigeta sonantem Aut circum irriguas Pollux certavit Amyclas Cum Bute Alcidamaque fero, sic ambo furentes Terribilem edebant ullo sine sanguine pugnam. Barbarus ipse licet procero corpore prestans Defureret vastis connitens viribus hostem Sternere, sed frustra, nam stabat Celticus Aiax Annosa ut quercus missis in Tartara fibris. Ast ubi Beticolae sensit languere furorem Paulatimque oris flatus accepit anheli Aspexitque atro sudore fluentia membra, Desiluit pernix unaque trementia crura Attollens humeris resupinum illidit harena! Incumbensque super rigido fodit inguina ferro Tristiaque invisam sub Tartara deicit umbram.