CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus VERINO.libr-06.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/VERINO.libr-06.xml.
Ut stetit ante fores Carlus lachrymabilis aulae, Quam septem aeratis circumdant moenia saxis - Et gemine introitus cingunt latera ardua turres -, Legit in adverso ferrate limine porte Horrida Dictei pavitans aedicta tyranni: "Tartaream hac itur tenebrosi Ditis ad urbem; Hac ad perpetuos itur sine fine dolores. Ne reditum hinc speres, qui limina nostra subisti. Me nihil ante fuit, lector, mortale creatum. Sic lex inferni aeternum durabit in aevum." At virgo, ut vidit pavitantem ac dira trementem Supplicia ante fores tremulis insistere plantis, "Dux invicte", inquit, "quae tanti causa timoris? Descendis Christo manes auctore sub imos, Ut videas, quantis damnentur crimina poenis. Ceu solet immundo radios defigere caeno Nec trahit infectos sursum Phoebeia lampas, Sic tibi non oberit baratri sentina profundi." Nec plura, horrisonae patefecit robora porte. Quo sonitu custos super ossa semesa recumbens Protinus exiliit latrantia guttura pandens, Ut voret intrantes vastaque ingurgitet alvo. At virgo: "Iniectis subito clamantia vinclis Viperei compesce", inquit, "canis ora! Quid heres, Francorum ductor? Validas innecte catenas!" Nec mora, protractum vinclis ac dira frementem Aerato ingentis religavit in orbe columnae, Ut quondam Alcides per vim subtraxit amicum Invito rege inferni et custode ligato, Unde tuos iterum timuit, Proserpina, raptus Tartareus Pluto, ne coniuge regnet adempta. Post ambo celeres portam execrabilis aule Confusamque urbem subeunt merore gementum Ancipitesque vias Ditis callesque pererrant Tectorum angustos et caeca nocte feruntur Per loca luctiferae graviter spirantia nubis, Haud secus, ambages et subterranea tecta Niliacae molis siquis sine lumine lustret Implicitosque dolos nemoris silvaeque palustris. Inde ubi moerentes aditus sedesque malignas Intrarunt ambo, diras sensere catenas Horriferosque sonos et verbera seva dolentum. "Inspice", virgo inquit, "piceas ubi densior auras Caligo obscurat, nigro squalentia fumo Atria Dictei regis torvumque tribunal. Circuit haec rapidus torrens fumantibus undis, Quem ligat annoso sine ramis robore quercus, Angustos aditus miseris ut prebeat umbris. Tu tamen intrepide sequere et vestigia firma, Ne pes labatur turpi per levia musco." Portam observabat dira feritate satelles Vipereus; rabiesque truci manabat ab ore; Ingentem falcem et telum quatiebat acutum, Quo miseras animas figit postesque tuetur. Ut vidit Carlum, subito furialibus iris Ianitor exarsit stricto mucrone minatus Exitium. Sed docta comes "Procul esto, profane!" Clamavit rabiemque feri compescuit ense. Marmore terribilis iudex Radamantus in atro Iura dabat residens umbris; fraterque severus Iuxta assistebat nigranti tergore barri Implicitus Minos scelerate crimina culpae Inquirens cogensque animas peccata fateri. Parte sedens alia non exorabilis Horci Torva fronte Cato reddebat iura Latinis. Stabant squalentes demissa in pectora barba Iudicium subiturae animae sevumque tribunal Moeste aspectabant; vultuque horrente Megera Frendebat virides irritans unguibus angues; Thesiphoneque adstans multo serpente revincta Et quatit horrisono immanes stridore catenas; Infernique volant circum praetoria regis Harpyae et mestos fletus pro vocibus edunt; Feralisque ululat bubo, gemit improba cornix Et strix informis pastusque cadavere vultur. "Arripite", exclamat violenta concitus ira, "Hunc," Minos, "legem sic nam despexit Averni." Nec mora, mille enses et mille sonantia tela Explicuit rabiosa cohors. Tum mille dracones Horrida tergeminis vibrarunt sibila linguis. Quod nisi Tartareis virgo Titania monstris Occlusisset iter spumantiaque ora colubrum Fregisset gladio, nunquam remeasset ad astra Carlus et Oeclide prope busta miserrima vatis Aeternum infoelix tristi iacuisset in urbe. "Ite procul, nequam", exclamat, "procul ite, phalanges!" Titanis, "cohibe, Alecto scelerata, furorem! Huc Iovis imperio superis descendit ab oris Impia visurus tenebrosi Tartara centri Francorum princeps. Ne quaeras plura doceri!" Invitusque minas posuit Radamantus, et horror Concidit. Hinc linquunt Dictei tecta tyranni Carlus et Astrea et porta egrediuntur acota. Illinc a leva salebris et sentibus asprum Monstrat iter vastum callis declivis in antrum. Aspis et alatus iaculus viridisque chelidrus Rectus et incedens flammanti regulus ore, Multiplicique errat cornu metuenda cerastes. Haud aliter, siquis Libyes deserta peragret Arvaque Carmanie nunquam privata venenis. Cuspide sed virgo discussis praevia dumis Securum prebebat iter caecasque latebras Dissolvit. Primi sic ventum ad limina gyri est. Concava vallis erat, quam rupes undique cingunt Prerupte, nulleque virent in vertice silvae. Eterna squalent nudae caligine cautes. Quam secat accenso nebulosus sulphure torrens, Semper et infectum turbat gravis aera fumus. Illic perpetuus rapidis fornacibus ignis Excoquit immersas animas. It stridor ad auras Tostarum, mugit flammis crepitantibus aether Obscurus, redditque atrox suspiria vallis. Ut Carlum vidit miserantem et sepe querentem Tam miseram sortem, "Quae te", Titania dixit, "Rex, pietas frustra cepit? Spes nulla peremptis. Impia perpetuis cruciantur crimina penis. Hi sunt, qui Veneris flagrante libidine leges Spreverunt turpi foedantes crimine vitam Nec Veneri posuere modum illicitosque hymeneos Miscentes more ac ritu vixere ferarum. Defige in tenebris oculos, ubi torridus amnis Aestuat, aspicies ceu ranas ore loquaci Extantes undis raucas iterare querelas, Sic miseras animas torreri in flumine summo. Quem procul ardenti cernis fornace cremari, Ultimus Assyriae coepit rex sceptra Tonoscon. Quam laniat torvus candenti forcipe demon Ignitoque femur repetit trans viscera ferro, Belidae coniunx Nini fuit: haec sibi natum Illicito amplexu iunxit multosque necavit, Obscenum postquam petulans extinxerat ignem. Quae gerit aspidea maculatam cuspide mammam Candida deturpans liventi membra veneno, Implicuit quantis bellis regina Quirites! Cognate strepuere tubae civilibus armis, Acciacus rubuit cognato sanguine pontus. Uritur aeterno petulans Antonius igne. Aspice, quae contra ignite est religata columne, Cuius adhuc niveo rutilans e corpore fulgor Exit, et ante alias umbras formosa videtur: Europamque Asiamque evertit Marte cruento. Cerne Parim accenso frustra motare camino. Nec procul in flammis natum armipotentis Achillis Neoptolemum Hermionemque simul; corpusque biforme Nubigenae, cuius pendet letalis arundo Pectore semiferi nondum siccata cruore. Cerne ducem Assyrie piceo sub gurgite mergi Sepius invitum, castris quem virgo sub altis Stravit et exemit cives hostilibus armis. Qui calidum niveis tranat Phlegetonta lacertis, Ah, quotiens caecis turbatum noctibus aequor, Dum te, Sesta, petit, delphini more Leander Sulcavit; nunc ambo natant ferventibus undis. Sed longe ante alias cruciatur Caesaris uxor Messalina pice ardenti. Sempronia iuxta Uritur et mutat nequicquam membra perusta. Invitoque viro quondam damnata Galicta Sulphureo poenas graviores sustinet antro, Fulviaque horrendas ferventi in flumine poenas Solvit et aeternum coniux scelerata Salassi Septimiique uxor, quis nil natura creavit . Improbius, iuncteque ambae cruciantur in igne. Ippia, moechorum notissima fabula Romae, Uritur ignivomo ad mentum detrusa sepulchro. Perfidie luxusque simul scelerata Tomilda Dat poenas pulchrumque dolet vidisse Cacanum. Improbaque Augusti neptis genetrixque proterva Infandique parens simul Agrippina Neronis, Caligulaeque illic coquitur Caesonia coniux. Pessima sulphureis ardet Melantia flammis." "Quis globus ille", inquit Carlus, "caligine nigra Volvitur umbrarum? Dic, oro, et nomina pande. Cur nulla illarum in flammis apparet imago, Sed tantum luctus tostarum auditur et horror?" "Illae omnes ausere nefas", Titania dixit, "Eolis haec fratrem, dilexit Myrrha parentem, Germanumque suum cognovit Clodia moechum. Hoc scelus horrendum tenebroso exuritur igne. Impia perpetua damnavit crimina nocte Dux Herebi fumoque animas contexit amaro. Ast huius vallis fundo torquentur in imo, Qui turpi molles stuprarunt arte cynedos. Ne quaeras, poenis quantis peccata luantur: Improbus hos ceno mersit Radamantus in atro Sulphureumque amnem supra ferventibus undis Induxit. Quisquam si forte emergere tentat Combustumque caput fumanti substulit aestu, Adsunt Tartarei volucres uncosque tremendos Iniiciunt lacerantque artus truduntque sub undas. Haud aliter falco volucrem si forte natantem Viderit, ingenti delapsus ab aethere motu In pavidam fertur cogitque in flumine mergi. Aspice, qui fluctu canos attolere tentat: Hic Galba est princeps. Nivei cerne ora Cherinti Et scortum Idei Sigeo e littore raptum Regis. Et intonsus Cinix - infamia Poeni Ille erat Hannibalis-, longe nec Hamilcaris umbra Barchini picis ardentis cruciatur in olla. Sporus et Antinous, Romani principis uxor, Sub fece sulphurea tosti sine fine cremantur. Sed iam fata vocant alios inquirere gyros. Linquamus miseros humani seminis hostes, Quos neque Tartareae possunt tolerare sorores." Haec dicens virgo fauces deflectit ad artas Exuste vallis: squalent nigrantia saxa; Non arbor, non herba virens, magnoque fragore Hanc dirimit rapidus spumanti gurgite torrens. Pons ibi sublicius longo marcebat ab evo, Erumpunt nigra ardentes de caute liquores, Torridus unde caput sumit Phlegetontius amnis. Huc ambo postquam fluvio venere relicto, Aspra salebrosi petiere cacumina collis. Nec procul in morem curvi tenebrosa theatri Planities iacit, et densis circum horrida dumis Silva viret, servatque aditus basiliscus et idrus; Plenaque regifero torquent convivia luxu. Umbrarum esuriens agmen; spumatque Falerno Crystallus; siccasque quatit sitis aspera fauces. "Rumpe moras", Titanis ait, "gyrumque secundum Lustremus, si quas umbras agnoscere possis. Haec est, quae lautis dapibus patrimonia molli Ampla ligurivit luxu, gens dedita ventri. Tartarei prohibent plenas attingere mensas Carnifices, condunt quin saepe in viscera ferrum Gucturaque extendunt ferventibus arrida lymphis." "Dic mihi", Carlus ait, "qui sunt, Astrea, lebetes, Quos cerno subter virgis crepitare sonoris? Palladione dapes umbris assantur olivo?" Subrisit virgo: "Quae nubes lumina texit? Non hae corpus habent, sed iustae numinis irae Diversis plectunt contraria crimina penis: Quem totiens mergi ferventi cernis aeno Et vomere ignitos, biberat quos, ore liquores, Bebriaco in campo victor successit Othoni. Cuius fossa vides candenti viscera ferro Torreri ad prunas lentoque exurier igne, Hunc peperit primo felix Drusilla marito, Augusti coniunx. Sed vincit Apicius omnes, Cuius adhuc comenta gulae parvumque volumen Exquisita modis condiri fercula miris Edocet. At postquam consumpserat omnia venter, Letifero potu vitam exalavit egentem. Hunc iuxta prisca setosus origine Thare, Qui regnum fratri parva pro lente paternum Vendidit, esuriens rapido cruciatur in igne. Non est pena minor vetiti presentia pomi: Semper enim aspiciunt, quae nunquam attingere possunt." Consumptis quidam membris nervisque peresis Substulit ardenti sic clamans ora lebete: "Cur unquam Memphim stagnantiaque ostia Nili Deserui allectus diri conviva Neronis? Mansissemque utinam pauper sine principe tonsor!" Plura locuturum demon submersit in aestu. Quas miser accensa dabat Heliogabalus arca Inclusus penas traiectusque inguina ferro! Vidit ut in tenebris figentem lumina Carlum, "Quid miraris?" ait Titanis, "Desere vallem, Quam Deus aeterna merito caligine texit! Rumpe moras, celeres currunt non segniter horae, Et tibi dumosae scrupulosa per avia silvae Grande iter incumbit salebris et sentibus artum. Me sequere!" Haec dicens exusta cacumina rupis Transit et ignoti fertur per devia callis. Est locus inferni glacialem expostus ad Arcton, Aeternisque riget vallis concreta pruinis, Perpetuo quales Riphei frigore montes Torpescunt; nix alta riget glaciesque perennis. Tristia producunt turpes absintia campi, Plenaque Cerbereis illic sunt arva cicutis. Plurima letiferam taxus non frondibus umbram Efficit, ac tantum ramis et stipite denso Frigentes obscurat agros lucemque malignam Prebet, uti pronus cum gurgite Phoebus Iberi Flammiferos currus mersit venientibus umbris. Horrida concreto squalebat frigore tellus, Per mediumque piger ceno vix labitur amnis Algidus et stagni in morem mutarat amaras In glaciem mixtaque aloe vitiaverat undas. "Hic scelus invidie luitur." Titania dixit, "Aspice liventes animas glacieque ligatas, Dentibus incussis algore trementia membra Ut vibrent tremuloque edant suspiria luctu. O iusti vindicta Dei! Cinxere colubri Nexibus algentes animas linguisque trisulcis Terrificant laniantque artus foecundaque membra Insuper excruciant efflantes ore venena. Quem tu strumosum pedibus incedere claudis Aspicis, ille fuit magni detractor Achillis Thersites. Simili damnatus crimine Drances Horret in algenti glacie, nec vipera cessat Faucibus evulsas utrique arrodere linguas. Que passim in gelidis silvis canisque pruinis Stat tremebunda cohors, omnes de pube fuerunt Graiorum: gentis vitium commune Pelasgae. Horret et in medio pallens algore Nicanor. Siste parum!" Titanis ait, "Te spectat euntem, Qui sedet a leva; ut reor, est Sidonius Hanno. Hic Hanno est, cui si voluissent credere Poeni, Foedera per summum totiens iurata Tonantem Servassent Teucris, et tu, Carthago, maneres Incolumis." "Cur has meruisti solvere poenas? Quis te livor edax tristes detrusit in oras?" Sic rex. Sic Poenus vix surgens talia reddit: "Qua lege infernas spirans accesseris umbras? Quis monstrarit iter? Quae te clementia divum Incolumem ducat per inhospita tecta tyranni Tartarei, et tristem livoris visere campum Sustineas? Licet ignorem nollemque videre Foelicem hic quenquam, tibi non responsa negabo. Cum Trebiam et saltus Cortonae Punicus ensis Vastaret, madidae Latio cum sanguine Cannae Undarent possetque capi Romana propago, Si bellatori populus Tyriusque senatus Concessisset opem, stimulis agitatus iniquis Invidiae suasi servari foedera Teucris, Dedendum Hannibalem; victoribus arma negavi Mittenda; et quoniam poterat Barchinia secta Non secus excindi, patrie livore ruinam Construxi." Haec dicens depresso obmutuit ore. Protinus inde abeunt celeres Hannone relicto. Interea multos cernunt in vallibus imis Obliquis oculis gelidis algere pruinis. Stabat pube tenus concreto in flumine virgo, Rodebatque ferox extantia pectora serpens. "Haec Agloe," Titanis ait, "dat improba penas Invidiae. Non est capitalior altera pestis, Livoris sed pena comes." Nec plura locuta est. Vix poterat Carlus glacialem ferre rigorem, Quippe illi stabant concreto in vertice crines, Penulaque algebat stridentibus horrida crustis. Inde per anfractus vallis, per devia saxa Accelerant ambo, campum fluviumque relinquunt Invidie et fessi celso super aggere fossae Consistunt. Frustra latam tranare paludem Nituntur. Pons nullus erat nec cerula puppis. Dum sic ambigui resident in margine fontis, Ecce, inter densas magno stridore tenebras Tartareus demon ferro non segnis adunco Scindebat tetrum squalentibus aera pennis, Ut capiat laceretque ambos. Sed voce sonora, "Aethereo detruse polo Christique rebellis, Comprime", clamavit, "violenti pectoris iram", Astrea, "et curvam iam nunc depone bipennem!" Subdereque invitum nigrantia terga coegit. Primaque terribiles humeros Titania virgo Tartarei volucris prostravit et ora rudentis Horrida, ne noceat, validis compressit habenis. Tergemini rictu extabant ceu fulmina dentes, Horrebantque instar telorum in corpore pennae Sanguineae, torvo ardebant in vertice flammae. Hoc postquam ascendit monstrum Pipinius heros, Virginis apprehendit fidos Titanidos armos. Tunc per inane volans non parvo pondere pressum Scindebat Stygias magnis stridoribus auras. Ah, quotiens ambos concusso extrudere dorso Tentavit medioque freto fumantis Averni Deiicere et versae peracuta cuspide caudae Nequicquam squamas thoracis fixit aenas! Vix tandem incolumes extremam in littoris oram Eiecit dixitque abiens velocius Euris: "Iam spes nulla fuge est! Nulla hinc exire potestas!" "Ne dubites", inquit virgo, "depone timorem. Evades tutus, porta egredieris eburna. Hac nostrum vertamus iter silvamque petamus Spiniferam et duri salebrosa cacumina montis. Hic, hic aspicies sevos in frusta tyrannos Concidi, et rabidas cernes discurrere tygres Infernasque canes laniare trementia membra. Oricacum Grai dixere hunc nomine collum, Aeterno quoniam reboat clamore malorum. Quas regum caedes laniataque viscera nosces, Defluat ut rapidus spumanti sanguine torrens!" Nondum finierat, duro cum vertice saxi Currentem videre virum catulosque sequaces Post tergum et rabidis urgentes dentibus armos. Non aliter, lepores Tyrrena per arva volantes Alipedum cum turba canum laceratque voratque Certatim mersis disrupta in viscera rostris. Post densos frutices latitantem ac dira timentem Corripuit rabido tygris Cocytia morsu Membraque rorantes per vepres secta reliquit. Mox rursus coiere artus -mirabile visu!-, Inque suam rediit vix sano vulnere formam Corpus et in scopulo frendens consedit acuto. Altera defuerant (ni fallor) lumina fronti. Ad quem conversus Pipini magnus alumnus, "Crimine quo tantas meruisti pendere poenas, Dic", ait, "umbra, mihi! Phrygiine ex urbe Quirini? Egregia de stirpe ducum tua monstrat imago Te genitum." Haec Carlus; cui Poenus talia reddit: "Nulla fides nullusque metus cultusque deorum Extitit in me." inquit, "Solum mihi numen in ense. Et iurata patri ante aras puerilibus annis Proelia perfeci sacrataque foedera rupi. Disiecique Alpes et saxa per invia duxi Turriferos barros. Saturavi sanguine campos Aeneadum Ausonios. Nostrum, dum sidera caelum, Dum silvae frondes, dum pisces pontus habebit, Italia horrebit nomen." nec plura locutus, Ut sensit strepitus atque ora patentia vidit Adventare canum, preceps de montibus altis Desiliit, laceros et acutis sentibus artus Induit et scissum confixit murice corpus. "Aspice Caligulam lacerum crudeliter ora! Quam procul a laeva concisam in fronte cohortem Cernis (et impaste truncata cadavera tygres Dilacerant regum), fuit haec acerrima Christi Hostis et innocuum sparsit violenta cruorem. Aspice purpureo rorantes sanguine fratres Thebarum! Mediis nec cessant aspera poenis Exercere odia, et ferri si copia detur, Mutua fraternis vibrarent spicula dextris. Sed longe ante alios Cosdras vel tygride peior Dat scelerum penas, rodunt quem mille cerastes. Quid tibi Tyrrheni referam tormenta tyranni? Audis Tartareo, quos evomat ille, sepulchro Clamores: laniant rabidi sua pectora vermes. Mortua sic olim coniunxit corpora vivis Efferus, ut tabo miserorum absumeret artus. Vitelli flammas dolet evasisse sonantes Flavius haud similis fratri magnoque parenti. Hunnorum princeps, terrarum maximus horror, Sanguine rorabat bis mille in frusta resectus, Quem fera per scopulos membratim turba luporum Discerpit: Christi fuit immanissimus hostis. Nec procul Herculeus Caesar laceratur eisdem Suppliciis, dire pascunt sua membra volucres." Ut geminos Carlus vidit manante cruore Foedatos raptis oculis et vulnere turpi Naribus abscissis, "Quae monstra horrentia cerno? Dic", ait, "O virgo, patriam, dic nomina regum! Cur Deus aeterna caligine lumina texit?" "Acrius infestis laniantur morsibus ambo Ausonie caedes", respondit, "et oppida versa Effera barbaricos testantur facta furores. Plorat adhuc", Titanis ait, "Syllana propago Funditus eversis muris caesisque colonis, Terrarumque caput quondam pulcherrima Roma Per septem deserta dies deflevit in ignem. Hic ferus est Totilas, Latii communis Erinis. Hic Geticis primum Romam circumdedit armis Ausoniam vastans nimbosae grandinis instar. Quem torvo aspectu et procero corpore cernis, Quem lupa, quem serpens horrendis morsibus urgent Membraque discerpunt, rex ultimus ille Gothorum est. Cuius mille premunt per sentes corpora tigres, Impius in Christum strinxit Maxentius ensem. O, si Bistonii laniari viscera Martis Vipereis serris disruptaque membra secari Aspiceres, maneat diros quae poena gigantes! Obscurae sed enim vallis torquentur in imo. At breve nos urget tempus, prohibetque morari Inferni regina throni. Cernamus et illos, Qui sibimet vitam dextra rapuere nocenti. Hunc superamus", ait virgo Titania, "collem." Haec dicens volucri cursu per inhospita saxa Labitur. Assequitur non tardus Belgicus heros. Protinus ingentem ramis frondentibus ulmum, Quae fuerat medio spatiosi consita campi, Suspiciunt, quantam Palibroti humentia circum Culta ferunt (fama est stabulari armenta sub una Arbore barrorum solemque expellere ramis). Hanc circum vanas hominum volitare figuras Et miris simulachra modis errantia cernunt. Tum vespum numerosum agmen, tum dirus asilus Crabronesque feri sevo stridore ruebant, Albunea ut silva haec pestis sub sole recenti Terret hanelantes trepida formidine vaccas. Constitit admirans simulachra volantia Carlus. "Cur ita diversis plectantur crimina penis?" T alia mirantem multis e millibus unus Alloquitur: "Nostri si tangere cura doloris Ulla potest causamque cupis cognoscere culpe: Rupimus invito mortalia vincla Tonante, Carceris humani commissam liquimus arcem. Fodimus, heu, nostris crudeles pectora dextris! Nunc quam vellemus duros tolerare labores Mortalis vitae primumque resumere corpus! Sed Styx et leges aeterni numinis obstant. Nec te suspensum teneant, quae corpora cernis: Apparent, nec vera, tamen terrestria membra. Verum animae rursus sua corpora quaeque resument, Ut simul aut vitam aut capiant sine fine dolores. Tormentum sceleri maius minusque paratur. O, utinam campi postquam maduere Philippi Sanguine bis Phrygio, pectus non ense petissem, Incola non essem tenebrosi Cassius Horci! Illa est magnanimi coniux carissima Bruti, Quae clausit rapidis ardentia guttura flammis. Cuius sic laceros cernis crudeliter artus, Deposuit moriens Campanos Taurea fastus. Qui gestat latum transfosso pectore vulnus, Eacide Telamone satus, fortissimus Aiax. Respice, ne cineres violaret Dido Sichei, Despecto in flammas sese proiecit Hiarba." Plura locuturum fodit furialis asilus. Condoluit Carlus, sed vultu Astrea sereno Annuit inferni penis non esse dolendum. "Quem fixum in spinis prostrato corpore cernis, Iudee quondam preses Pilatus iniquus. Hic est mollis Otho, coniux est illa Latini. Sed longum numerare omnes." Titania dixit. Inde abeunt celeres per regna carentia luce, Sanguinee donec venere ad stagna paludis. Pons erat annosus ruituro fornice, subter Cocyti stabat rubicundi immobilis unda. Trans amnem parvus surgebat vertice collis Molliter acclivi. Post silva et vallis amoena. Illic mellifluo stillabant fonte liquores, Ante oculos passim spumantia vina fluebant, Multaque pendebant plenis redolentia lucis Poma, quot autumno gignit Pheacius hortus. Subter erant tenues macilento corpore turbae, Innumeri populi matrumque virumque sedebant, Quos vexante fame tristis prohibebat Erynnis Regifico ante oculos luxu contingere mensas. Atque ante ora fluens electro purior amnis, Augebatque sitim spumantis copia Bacchi. Qualis erat facies pallore simillima morti, Ut quondam obsessus circum Petreius Ilerdam Caesareis turmis arenti in vertice montis Despexit fluvium pressa sub valle fluentem. "Hoc", Titanis ait, "luco cruciantur avari: Inter opes inopes. Longe, quam rere, dolores Maiores dat macra cohors." Stat lumine torvo Alecto invigilans, nudo intonat ense Megera Nec gustare sinit quicquam. Caeloque rebellis Plutonis scelerata phalanx horrenda flagello Verbera congeminat dicitque minantia verba: "Laetiferum cumulate aurum! Spoliate deorum Auratas aedes! Sevas agitate rapinas! Crudeles, nullam partem posuistis egenis! Hoc vobis ingens tormentum ditibus instat: Quanto maior erit census, maiora luetis Supplicia. Invitis mors abstulit omnia vobis!" Tunc unus pandens arentia guttura supplex Poscebat vili linguam irrorarier unda, In cuius subito Plutonius ore satelles Demersit candens aurum fervensque bitumen. "Hic aquilas olim victriciaque arma Quiritum Victus apud Carras Parthorum amisit in arvis. Hic quoque, cum posset cumulatis prelia gazis Ferre diu atque ultro Romana lacessere bella, Caecus avaritia pugnae mercede negata Dimisit Galathas Tracesque in Marte probatos. Me rudem primus navim mirantibus undis Obtulit: insolito stupuit cum pondere Thetis, Caeruleoque udis curru Neptunnus ab antris Audaci pontum doluit patuisse carinae. Ad quid mortales, auri scelerata cupido, Cogis! Nempe omnis labes et origo malorum Ex hoc fonte fluit, caedes et furta, rapinae. Forsitan et plures circo cruciantur in isto, Caetera Dictei quam torqueat aula tyranni." Talia dum magna narraret voce per umbras Titanis, vidit fulgentibus aurea gemmis Unius niveo pendere monilia collo, Teter et e rupto manabat pectore sanguis. "Dic mihi," Carlus ait, "virgo, quam cernimus umbram? Signatum cur pectus habet? Cur plena pyropis Est torques? Stygiasne aurum portatur ad undas?" Tunc una ex scutis pressum caput exerit imis Obliquoque aegre respexit lumine regem Atque haec subtristis confuso immurmurat ore: "Prodidit ista virum, devicta cupidine gemmae, Et merito nati servat sub pectore vulnus." "Nec levior tua culpa mea est! Quid detegis," inquit, "Uxorem Argivi vatis, Tarpea, Quiritum Dedecus, obsessam quae prodidit hostibus arcem?" Dum sic alterne convitia mutua iactant, "Meme", Cresus ait, "Lydorum cernite regem, Nunc mendicantem, cuius domus aurea quondam Stabat, et auratis residebant tecta columnis! Huc nudus tandem infernas pervectus ad umbras Tristia perpetior vilis ieiunia panis. Hoc dives mecum cruciatur Lazarus igne, Cui pretiosa licet superaret copia mensae, Non tamen hic ullam partem donavit egenis. Aret et in mediis sitibundus Tantalus undis." Talia dicentem arripuit Vulcania lampas Arridaque in sicco combusta est lingua palato. "Aspice, qui flavas moriens ditavit harenas Pactoli", Titanis ait, "squalentia cuius Pallor obit croceus compressis dentibus ora! Cerne sub ingenti saxorum mole gementem: Vix caput attollit contritis ossibus Accham." Ut rapidum sensit flammis crepitantibus ignem Carlus et obnubi nigra caligine vallem Et liquidum vidit ventosis follibus aurum Effundi, "Quaenam fulvi pretiosa metalli Vena", inquit, "coquitur? Quorsum nunc manibus imis Usus adest auri?" "Per quae peccavit, eisdem Torqueri debet." respondit diva virago. "Sacrilegus Verres liquefacto exuritur auro. Hic ingens turba est. Haec dira et maxima pestis Infecit mortale genus. Torquentur in imo Christicolae ingrati, potius quibus extitit aurum Quam praecepta Dei, qui pascere iussit egentes Et tegere algentes et solvere carcere vinctos. Aspice, quam torvo nos spectat lumine Triphon, Motet ut ardenti fumantia membra lebete Incassumque vocet Saxon super ethere fratrem! Hic est ille Simon, sacram qui prodidit urbem Hostibus et gemmis templum spoliavit et auro Sanctaque sanctorum nulli reserata profano Polluit et fractam patefecit gentibus arcam. Ille sacros nummos rapuit Salomonis ab aede Simacus; ante omnes et furto et caede Nicanor Pleminius, quamvis inhonesto vulnere templi Ultrix spiranti sciderit Proserpina nares. Difficile est monstare omnes, urgetque morantes Hora brevis cursus, et restant multa videnda. Sed vertamus iter leva, nam rupe sub illa est Vallis iners (Itali sic illam nomine dicunt) Perpetuis munita iugis. Cernamus inertes Et resides animas quondam, dum vita manebat; Nunc labor aeternus vexat." Nec plura locuta, Per declive iugum labens pernicior Euro, Ceu, leporem aut cicnum cum vidit ab ethere summo, Devolat horrendus pennis stridentibus astur. Mons erat acclivis, per quem descensus ad imum Ut paries preceps erat, ut per levia saxa Non mus, non scaber posset reptare chelidrus. Planitiem ignotam subter nebula atra tegebat, Maiorem ut facerent geminata pericla timorem. At non Francorum cessit fiducia regi: Per declive iugum preceps saltavit ad imum Et vatem assequitur non tardis passibus heros. Tunc vero excussis nebulis currentia vidit Agmina, quae sevis Cocythia virgo flagellis Impellebat agens stimulisque urgebat inertes. Illi humeris curvis ingentia saxa gementes Vectabant apicem ad summum de vallibus imis. Cum vero ad celsi perventum est culmina montis, In caput hinc fessos demon trudebat ad imum; Pondere tum vasto scopulis lacerabat acutis. Corpora pulvereo contrita cruore iacebant. Sed subito ad penas rursus rediviva coibant Membra, iterumque humeris onus intolerabile ponens Urgebat tardos Plutonius ense satelles. "Hic, hic pigra luent magno sub pondere segnes Otia!" clamavit flammantiaque ora retorsit In Vaccam ferrumque ardens in viscera torsit. "Sic cessas, tanquam Campanis ocia terris Rursus agas! Sunt hic, sunt hic sine fine labores!" Ut vidit Carlum demissa fronte tuentem, "Quid miraris?" ait partemque e rupe revellit Ingentem, quantam gemini vix ferre iuvenci Depressa cervice queant, et concitus ira In regem portabat onus. Tunc Belgicus heros Vagina intrepidus fulgentem diripit ensem. At virgo antevolans ferrata cuspide rictum Fixit et "Esto procul!" dixit torveque minantem Frendentemque abigens miseras reiecit ad umbras. "Quid spectas", Titanis ait, "dux inclyte, turbam? Agnosces nullum. Restant sine nomine poenae. Et merito: nullum fecerunt ocia clarum." Iam medium caeli transcenderat aurea Phoebe Noctivago curru, cepit cum talia virgo: "Dum Deus obscurae labentia tempora noctis Concedit, necdum clarum iubar extulit ortus, Intima lustremus caeci penetralia regni. Illic nubigenas et formidanda gigantum Corpora prevalidis cernes artata catenis. Illic cunctorum radix et causa malorum Plectitur horrendis scelerata superbia poenis, Hereticique omnes fundo torquentur in imo. Hic quoque perfidiae scelus exitiale crematur: Ne quaeras poenas. Sed quid te demoror? Huc, huc Me sequere!" Haec dicens subiit squalentibus antrum Obtectum spinis. Sine calle aditusque reflexus Angustum prebebat iter rimisque malignis Obscura in gyrum saxo spelunca cavato. Vel latus obliquum peracuta rupe terebat, Aeneaque in duris sonuerunt cautibus arma. Intima telluris perventum in viscera tandem est, Quem dixere locum Grai cognomine centrum, Unde omnis spatio cycli perducitur aequo Linea contingens extremi marginis oras. Nec locus aethereis ullus distantior astris. Rex ubi celicolum sublimi in sede moratur Sub pedibusque suis pendentem despicit orbem, Tunc iuga sub plantis magno commota fragore Sensit et horrendam sevo stridore procellam Involvi et vaste nutantia dorsa caverne. Non aliter rabies ventorum in viscera terre, Quam postquam autumnus torrenti sole reclusit, Obice disrupto erumpens cum murmure magno Prostratis muris evertit funditus urbes: Subsidunt montes et mutant flumina cursus. "Dic, virgo, causam," Pipinius inquit alumnus, "Cur tenebrosa feri quatiatur regia Ditis! Quis movet aereas tam magno turbine turres? An Iovis irati perturbant fulmina manes?" Subridens Astrea inquit: "Non arma tonantis Tartara concutiunt. Prisco regit ordine mundum Rex caeli et terre. Propius si lumina figes, Terrigenas cernes ingenti mole gigantes, Quos validae astringunt candenti ex aere catenae. Dum latera incassum motant ambesa gementes, Clamores, quales audis, ad sidera tollunt. Cuius adhuc cernis manantia tempora tabo, Disruptum fregit Balearis funda cerebrum. Aspice, quam torva in caelum convitia fronte Dicat adhuc, Tyria ceu quondam victor in arce, Ut fumant sacris crepitantia pectora tedis! Hic est centimanus Briareus, quem ferrea vincla Mille premunt, vasta cervix sub mole gravatur. Immanemque Libym lapidosus conterit Athlas, Et cum sulphureo Encheladum gravat Ethna Vesevo; Nebrottusque ferox toto prostratus in antro Ceu basis ingentes pressa cervice columnas Sustinet atque auras vitales gutture clauso Insolitum per iter, desecta per ilia, carpit." Ardentem medio Salmonea vidit in igne, Siderei frustra mentitum fulmina regis. Immensasque dabant penas Pholeusque Polusque, Conversa in silicem Niobe cum prole superba Latone natis non concessura sub alto Moerebat saxo; laceros crudeliter artus Pascebant avidi corvi, vulturque renascens Cor primum arrodens oculos linguamque vorabat. Tullia Tarquinusque simul laceratur ab idris, Quatuor aversae quorum laniata quadrigae In diversa trahunt per acutos corpora sentes. Nec longe Metius discerptus membra cruore Foedarat dumos et saxa fluentia tabo. Et parricidae laniari corda Phraartis Et Decii aspexit serris stridentibus artus Discindi, geminos seva qui fraude Philippos Fodit et in Christum distrinxit perfidus enses. Praeterea ingentem vidit sine nomine turbam Demersam in caeno, supra quam faginus axis Currebat, stimulisque ferox auriga volantes Impellebat equos, donec contrita cruore Undique ferratos macularint viscera currus. Hos iuxta heretici, tristis sentina veneni Ceu sordes Herebi fundo defluxit in imo. Illic Tyrrhesias et cum Calcante Melampus Tyrrhenusque Tages, artis monstrator iniquae, Tristia vipereis absorbent pocula succis. Arrius aspideis liventia pectora gyris Cinctus erat, cuius rodens precordia serpens Edebat ternis horrentia sibila linguis, Fusaque Tartareae laniabant viscera tigres. Livida terribilis Manichei scorpius ora Ebionisque truci fodiebat cuspide pectus. "Hic est Lysimachus princeps," Titania dixit, "Qui sacra sanctorum et Christi simulachra cremavit. Respice, ceu serpens depascitur ora Cherinti Falcatoque artus discerpserit ungue cruentos! Aspice Costantem fratri magnoque parenti Dissimilem, ut sevi lacerent sua membra colubri! Haec est Iustina Ambrosio contraria: quantis Aeternum infoelix Herebi laceratur ab idris! Ille Valens vitio et poena damnatus eadem est. Hic est Nestorius, rodit quem turba chelidrum, Hereticusque Libys consumptique ora Photini." Non tot harenosae Libyes deserta peragrans Pestiferis angues invenit Portius arvis, Quot nunc cornigeri Maumetti corpora circum Saucia frendebant diro stridore cerastes Tabida sanguineis macerantes viscera malis. Porphirio et Celso linguas ex ore revulsas, Mox alios artus basiliscus dente terebat. Qui Christum in Persis accepto vulnere sensit Esse Deum, poena Caesar laceratur eadem. Proditor infestos inter Catilina colubros Esca iacebat humi, corrupta cadavera vermes Paulatim laniant. Tum sevis morsibus artus Plurima vivaces lacerando vipera mandit. Impius hunc iuxta sub dente Philippicus idrae Conteritur, vellitque atrox sua lumina serpens. Nec procul Hippocrates aberat Mutinesque bilingues, Et totiens animo varius Menodonis iniquo Infidusque Amasis caeno merguntur in atro, Sese Tartareis prebentes pabula cancris. Est puteus mediae centro telluris in imo Obscurus, totas cuius densaverat undas In glaciem deformis hiems, gravis halitus unde Emanans tetro infernum vitiarat odore. Ut vidit vacuum, "Quibus ille reconditur umbris?" Carlus ait, "Dic, virgo, nefas gentemque malignam! Formidabilior non est locus alter Averni." "Impius hic", dixit vates Titania, "quisquis Struxerit insidias patrie, demergitur ima Suffossus glacie. Latet et laceratur ab idris, Qui primum aethereo movit bella impia regi, Interiore sinu puteique voragine mersus Substinet immensas scelerato e crimine poenas. Et merito, summo cecidit qui culmine celi, Perfidiae tante reus excruciandus in imo Tartarei baratri torqueri debuit amne. Ultimus extremo cruciatur proditor antro Crure tenus Iudas demersus in ore Chimerae Inque venenoso concisus dente secatur." Dum celerem Carlus volvit per singula mentem Infernique omnes aditus imosque recessus, Dum miseros manes lustrat, dum crimina discit, Plenus ut innumeris iam Tartarus aestuet umbris, Stat rationis inops. Tunc virgo Astrea morantem Increpitans regem, "Tempus non postulat", inquit, "Segnitiem tantam. Fugit hora, et stamina Parcae, Dum loquimur, plenis involvunt ultima fusis. Horrida Dictei linquamus claustra tyranni, Linquamus miseros cives lachrymabilis urbis. Elysiam vallem et lucos lustremus amenos, Purgatis ut mox vitiis ad sidera tendas." Dixit et egrediens Herebi per mille labores Incolumem niveae portae per limen eburnum Eduxit Stigiis undis post terga relictis.