CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus VERINO.libr-02.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/VERINO.libr-02.xml.
Surrexere duces somno thalamisque relictis Phidiacis sedere tronis, postquam ostia Gangis Lustrarat croceis coniux Titonia flammis. Tunc rex Iustinus cupiens victricia bella Audire, hoc Graium proceres omnisque senatus Orabant. Tacitis ubi facta silentia linguis, Annuit his Carlus, deflectens lumina terre Cunctatus paulumque silens sic farier orsus: "Edite Caesaridum generoso a stemmate regum Iustine, ingentes si nunc audire labores Francorum cupis et tantis certata periclis Praelia concussis totius viribus orbis, Quae nos iam decimo pugnando gessimus anno, Attigerim quamvis breviter fastigia rerum, Ante diem claudet celeris tamen orbita Phoebi Dimenso caelo lucemque reducet Eois. At referam causam et tanti primordia belli: Impia pestiferi Maumetti inventa tyranni, Qui se demissum aethereis mentitus ab astris Dulcibus illecebris mortalia pectora cepit, Corruptum diris fedavit legibus orbem. Hic Arabas Nilumque omnem Syriamque subegit, Huius et infecta est pene Africa tota veneno. Nos ergo humanae miserati incommoda gentis Turpe putabamus gelido pugnare sub axe Nostraque Ripheis extendere montibus arma, Neglecta tellure Dei, quam barbarus hostis Servitio pressam longos impune per annos Foedarat. Christi convulsa funditus arce Proque sacris illic aderant praesepia templis. Quin etiam ipse Dei caelo demissus ab alto Saepe mihi occurrens haec bella capessere iussit Interpres Raphael. Cum nox involveret umbra Tellurem, tum saepe Dei sum voce monentis Visus in arma rapi. "Cessas nostra opida, cessas Extorquere feris tandem subrepta tyrannis? Rumpe moras tecumque crucis victricia signa Tolle! Iter incumbit longum, longique labores Vosque manent terra, vos seva pericula ponto. Ne tamen absistas! Obstantia cuncta refringes Compositoque domum remeabis foedere victor." Arma iubente Deo sumpsi heroasque potentes Delegi et validam robusto corpore pubem. Qua Rhodanus pontum duplici discriminat alveo, Ter centum intravi rostratis navibus aequor. Ac primum incolumes Phoenicum in littore turmas Exposui, Christo ventisque in vota secundis Has pelagi septem percurri mensibus oras. Victores celsam Libani expugnavimus arcem. Nec mora, Sidonios infestis cursibus agros Predati, Biblum, Cinarae regalia tecta, Eruimus veteremque Tiron arcemque Damasci Herculeasque domos uberrimaque arva Baruti. Confestimque omnis nostro Phoenicia Marti Cessit; et hic paulum terrae pelagique labore Defessus raptis curavit corpora rebus Exhaustas redimens vires pugnisque futuris Accinxit sese miles. Pars altera classis Stratonis turrim celsamque invasit Ioppem, Cernitur unde procul nutrix Ierosolima Christi. Hircano et Gaza evulsis captaque Machero Et campum Hierici, quem colles undique cingunt In formam circi, palmis oleisque virentem Cepimus, ascissus cortex ubi balsama sudat. Illic Herodis celsas delevimus arces; Horrendusque lacus fervente bitumine quamvis Seviat et tetro perturbet sulphure caelum Et scabra exhalans maculet rubigine ferrum, Nos tamen accensas cymbis tranavimus undas. Perculimus pavidas magnis terroribus urbes. Subversis vicis, caesis cultoribus igne Et ferro villae castellaque cuncta ruebant. Iusta Dei in sevos fieri sic ira iubebat. Deseruere omnes trepida formidine cives Opida vicina, et celsis in montibus arces Pars petit, ast alii deserta per invia raptim Cum pecore et natis australes fugit ad oras Mirrhiferamque plagam et calidam petiere Syenen. Interea Syrii collectis viribus omnes A tergo instabant, Arabumque exercitus alter A fronte urgebat. Longeque acerrimus armis Dux erat ante alios dira feritate Tibaldus: Nulla fides homini, divum reverentia nulla Semifero, at dextra pollens et fortior astu. Ah, quotiens versis ficto terrore maniplis Diffugiens furtim latebrosa in valle resedit, Ut mox inclusos hinc inde invaderet armis! Sepius et nostras inopino milite turmas Sub lucem circumque obscura crepuscula noctis Turbavit castra, et coniectis eminus hastis, Cominus ense ferox propius discurrere vallum Ausus et hostili minitans se ostendere porte. Famaque longinquos Arabas Nabateaque secum Agmina concierat, peditum iam millia centum Ducebat pulsosque metu revocabat et ultro Spem tollens varia instigabat voce cohortes (Confectos senio Gallos longoque labore Defessos siccis Arabum ostendebat in arvis Expositam praedam): "Mecum distringite ferrum! Seiunctas sternamus opes, hostisque superbi Impasti lacerent inhumata cadavera corvi!" Est mons excelso subductus in aera dorso, Quem Synnam dixere Arabes, in vertice cuius Divina e celo Moses precepta recepit. Illic silva virens penitus radice sub ima Obtegit angustas fauces, at caetera nudus Vix humiles herbas nutrit tenuesque genistas. At deserta siti regio est, nec pervia cuiquam Externo, puteique latent, et saxea tota est. Hos aditus multo Petreius milite ductor Firmat et insidias frondentibus occulit ulmis. Post volucres equites mittit nostrosque lacessit Eductis gladiis sevamque irritat ad iram Paulatim sese retrahens. Ardentius agmen Idcirco insequitur nostrum. Precognita nobis Fraus erat hostilis; summique cacumine montis Ter senas iussi peditum consistere turmas, Desuper ut valeant ingentia saxa rotare Et simul a tergo tuto cedentibus obstent. At nostri, fauces artas aditusque malignos Qui primi intrarant, iam sternebantur, et atrox Victor Arabs instabat et undique claustra tenebat Infestisque urgens telis ac voce minaci Horrendam edebat stragem. Circumque supraque Prodibant curvis hostes hinc inde latebris, Dumoso implicitos truncabant tramite Gallos. Quod nisi praemissae summa de rupe cohortes Petreios equites ingenti mole superne Stravissent, dirum exitium caedesque fuisset Christicolis gentique mee. Sed percita clades Raptim cum totis meme legionibus illuc Compulit, et fessos hosti extorquere maniplos. Stabat in angustis stricto mucrone Tibaldus Faucibus ac portis praeclusae vallis et omnem Vim facile arcebat. Tum nobis aurea signa Ethereis conspecta iugis minuere pavorem. Mox fauces multo clamore irrupimus omnes, Obvia cuncta neci damus et prosternimus ense Custodes. Duplicat sevas spes addita vires. Illi ubi clamores, simul arma sonantia supra Cervices sensere suas, formidine turpi Proiectis fugere armis, perque avia furtim Palantes nemora et silvestribus obsita dumis Antra metu arripuere fugam, clamante Tibaldo: "Quo fugitis, miseri? Sic me vos traditis hosti? Est ferro quaerenda salus! Victoria nostra est! Inclusi ecce iacent hostes! Durate parumper! Quando iterum in tanto pugnetis cardine? Quando Implicitos fortuna dabit, spes quae altera restat?" Nequicquam haec timidis iactabat voce manuque Obsistens, tantum vix regia substitit ala. Ast alii deserta petunt retroque fugaces Quadrupedes proni ferratis calcibus urgent. Deletas ubi vidit opes seseque relictum Cum paucis, torvo suspexit lumine caelum Sevaque in ingratos torsit convitia divos. Post volucri dilapsus equo Petreius heros Scenitas populos Gedrosiaque arva petivit, Ut pastorales turmas nomadasque rebelles Colligeret rursusque acres in bella Macenas Concitet Assyriaeque caput Babilona lacessit Et cunctas in nos pharetratae Persidis urbis. Hostibus interea caesis spoliisque receptis Etsi animus ferret meus ulteriora petendo Devictum infestis telis urgere Tibaldum, Hinc tamen usta siti regio nos terruit, inde Interiecta palus graviter spirantibus undis Incepto avertit. Tum primi causa laboris Expugnata meis nondum Ierosolima telis Nos retro abstraxit. Quae mox fera bella peregi. Interea Syrias debellavere phalanges Ductores nostri atque urbes cepere superbas, Quas rex Anthiocus, quas condidit ipse Nicanor, Heracliam Tripolinque Laodiceaque tecta. Phoebeasque arces aurataque templa Dianae, Quae nitidus silvis Phiton circumdat amenis, Vertimus et Christo sacras ereximus aras. Possidium et Paltum recidivaque saxa Marati Petrosoque iugo insignis velut Isthmos Aratus Capta, nec Euphrates potuit nec Berrea nostras Evitare manus. Bis centum in montibus arces - Sed longum numerare omnes, quas cepimus urbes Sydonios iuxta veteres Syrieque colonos. Inter utrumque solum surgebat Apollinis aedes, Magnanimi Sesostris opus, commune duobus, Unde Tyrus Syriusque simul responsa petebat. Aureaque in medio templi fulgebat imago, Gemmeus ex humeris pharetrati demonis arcus Pendebat, totumque immani corpore serpens Cingebat cauda apprehensa, rictusque ferarum Horrendus non unus erat. Delevimus igne, Inque loco aeternae fabricata est virginis ara. Nec mora, Samariam peragrans victore peregi Milite Caesareasque domos Flaviosque colonos, Sebastem et Gamalem tangentem vertice nubes Et notum sacris Cleophae sermonibus Emaum Disieci, Liddam et dure cervicis Helirdam. Natalemque Dei Bethlem parvumque Tonantis Presepe aspexi supplex, ubi natus Olympi est Rex hominum divumque pater de virgine Christus. Illic immundos sensi mugire iuvencos: Haec loca victores Arabes fecere profana. Nos vero egregium niveo de marmore templum Christiparae et caeli regine ereximus arces. Perfectis meus inde sacris exercitus omnis Proruit atque alacer celsam properavit ad urbem Metropolim Iudae et densis circumdedit armis. Quae quanquam valido multos munita per annos Praesidio et Cerere invecta tolerare labores Posset et hostiles secura arcere tumultus, Attamen ardor erat sceleratam excindere gentem Protinus et longum per saecula quaerere nomen, Ut, si nubiferum Ierosolima vertice Pindum Aequet et aetherei transcendat culmen Olympi, Vel meus aereas reptasset miles in arces. Haec urbs Eoae quondam clarissima gentis Extitit et multos haec fortunata per annos Innumeros victrix populos ditione subegit. Quam prisci posuere Noae de sanguine patres, Cum primum Armeniis consedit montibus Arca Cumque vagas curvum littus compescuit undas. Urbs altis imposta iugis; circumque petrosus Squalet ager, nulli fontes, nullum aequora flumen Irrigat, at solum torrens de nomine cedri Montis Oliveti bruma de vertice lapsus Per vallem Iosaphae exiguis vix labitur undis. Attamen in media fons est uberrimus urbe, Proximaque octavo lapidi sitientibus arvis Cuncta arent, hostisque omnis secura furores Urbs facile arcebat turritis ardua muris. Ter tamen eversa est: sic nulla superbia durat Et legum neglectus amor. Manet ulctio sontes Iusta Dei. Evertit demum dux Flavius urbem, Commissi in Christum sceleris luit impia paenas. Romanus rursus posuit pulcherrima princeps Nomine mutato maiori menia gyro. Hanc Arabes centum tenuere impune per annos. Postremo vertenda meis Hierosolima telis Restabat pulso trans ultima Bactra Tibaldo. Signa meus miles propius victricia muris Horrendo clamore tulit, fossasque profundas Implere et scalis summa ad fastigia niti Contendit; clypeo munitus culmina prensat Saxa, sudes, contos ferrato umbone repellens. Menia pars subterfodiunt testudine densa, Pars trabibus nexis portarum robora frangunt, Tormentoque alii stridentia saxa per auras Contorquent multis domibus factura ruinas, Ligneaque attollunt castella aequantia turres. Hinc sudibus longis stantes pro turribus hostes Detrudunt supraque urgent et menia nudant. Acrius hoc Arabes nimiumque ferociter instant Tincta Parectonio iaculantes tela veneno Ac piceam in nostras iactabant lampada moles, Plurimaque ardebat flagranti machina teda. Ipsae etiam matres summo in discrimine pugnae Menia fracta novo reparabant aggere terre Et late absconso complerant murice colles Occultisque aditus laqueis fossaque latenti Munierant lenibus stipulis et vimine tecta, Cecus ut intrantes fossarum falleret error -Ceu taurum ignotis foveis venator agrestem Excipit inque feram tuto venabula torquet -, Quippe genus fallax Arabum est duroque labori Assuetum rapta vitam traducere praeda. At meus in ferrum per mille pericula miles Irruit atque omnes aditus explorat in urbem. Haud secus Hircana catulis in valle relictis Sub lucem stimulante fame magalia circum Rugit et horrendos laxat fera tigris hiatus Discutit et vallos et claustra morantia vellit; Pastorum non illa minis, non territa cursu Latrantum, quam mille canes et tela sequuntur. Desperata phalanx Arabum sub turribus altis Stabat et adverso ponebat vulnere vitam. Sublimes quamvis contorta phalarica longe E muris mediam raptos iaculetur in urbem, Terga dedit nullus, sine spe truculentior hostis Pugnando intrepide numerosos pertulit ictus. Captis nulla salus, victis fuga nulla patebat. Funera quis stragemque urbis percurrere posset Illius et nostros aeque narrare labores? Nam nova ter clarum renovarat Cinthia cornu, Ex quo bellando infestis obsedimus armis Celsa Palestine defessi maenia Syon; Sanguineis tandem applausit victoria pennis. Petreios ter mille equites Avicenna regebat Sub duce consuetos olim pugnare Tibaldo, Omnibus expertos belli artibus. Acer et audax Impia Christicolis victor devoverat arma. Ut fractos muros, ut defensoribus arcem Extinctis vacuam vidit, cum nullus equorum Usus in urbe foret, nostrasque irrumpere turmas Cerneret in muris (Iudeus transfuga tantum Rarus erat, potiusque metu quam fideret arci, Pugnabat nullo moturus signa pavore), Advocat instructos equites Nabatheius heros: "O comites, quanto sumus in discrimine, quod nos Exitium presens maneat, nunc cernitis", inquit, "Nudatam quis enim laceratis moenibus urbem Defenderet? Cesis propugnatoribus arcis Subsidium nullum, spes nulla relicta salutis! Audendum tamen est, ne mox pereamus inulti! Esto quisque memor patriae regisque suique! Aut hodie antiquas Arabum remeemus ad oras, Aut, si Parca vetat reditus, cum sanguine multo Hostili Stygias ulti migremus ad undas!" His inflammati dictis clamore tremendo Erumpunt subito portis sevamque procellam Dant equites Martemque ciunt gladiisque minantes Invadunt alacres pugnam. Per tela, per hostes Castra petunt primamque loco movere cohortem. Haud secus Eolii patefacto carcere montis Ventorum rabies furit et trahit omnia verrens, Immenso sonitu silvas, mare, sydera torquet. Disrumpunt primas acies cuneosque refringunt, Viribus ac ferro via fit, densumque per agmen Sanguineis gladiis Petreia fulminat ala. Cum subito Orlando, qui captam intraverat urbem, Nuntiat Elvetius retro cessisse Britannos Emissosque Arabas puro decernere campo; His propere auditis hostili ex aggere preceps, Rupibus ex altis ut saxum, fertur in hostem Et simul horrendo post illos intonat ore: "Siccine desertam fugientes proditis urbem Hostibus?" et saxo Rhambei colla Philarci Conterit et fulva moribundum extendit arena. Haec ubi respexit morientis vulnera fratris, Ingemuit Claetus victusque dolore parumper Constitit elinguis. Rabidas mox arsit in iras, "Quo ruis?" exclamat, cum voce volatile ferrum Torquet in Orlandum, rapidus simul eruit ensem A femore: "En adsum fraterni vulneris ultor!" Hasta tamen longe est ferrato umbone recussa. Cui tunc subridens converso immurmurat ore: "Ibis, Clete, comes fratri, Stygiasque per undas Una ambos nigra vectabit navita cimba!" Dixit et ancipitem gladium inter tempora Claeti Fixit et in geminas discisso pectore partes Prosternit longe mutilata cadavera terrae. Inde alios ferit ense ferox. Simul additur illi Ulverius comes et vibrans Amonius hastam In Berosum -rupto stetit illa infixa cerebro! Hic solitus fuerat radio labentia toto Astra notare polo et rerum praedicere causas, Inspecta genesi supremam funeris horam; Non tamen Albanae praesensit cuspidis ictum. Te quoque Crineus quanquam dilexit Apollo, Cenophile, et tenues resonanti pollice cordas Aurate pulsare lyre Cirraeque sub antro Calliope docuit coniungere carmina nervis, Occidis ipse tamen. Dum versibus arma sonoris Concinis, abrupit resonantia guttura cuspis, Umbraque purpureo fugit maculata cruore Ad Styga. Nec potuit Tyrius sycophanta Rinaldum Effugere Agnonides, foderet licet aere volantis Ilia cornupedis, scissis mucrone recepto In spinis cecidit; gladio confossus eodem Cossaeus Phiston, caesis qui civibus olim Assuetus fuerat gelidas Ediphontis ad undas Praedari et Solocem magnis ditare rapinis. Occidit et Pytheas sacrae regnator Edesae, Qui caeli cursum, terrae qui noverat oras. Corruit et ductor Parthorum ex stirpe Phraartes Arsacidum et Scaenae Babylonius accola Pyrrhus. Stasius et rubrae dives sulcator harenae Orlandum ut vidit stricto mucrone ruentem Prereptamque fugam, sese de rupibus altis Morte necem fugiens barathrum deicit in imum. Postquam Avicenna suos adverso Marte perisse Cernit et infestas se circum adstare coronas Prereptamque fugam et nullam superesse salutem, Spumantem convertit equum et simul intonat ore: "Sanguinis haud expers erit haec victoria Gallis! Visemus nigros per mutua vulnera manes!" Sic frendens densam stricto petit ense cohortem Et pugnans multam interimit sine nomine plebem. Haud aliter pardus, quem densis undique telis Pastores clausum magnis clamoribus urgent, Prelia dira movet tergoque herentia frangit Spicula sanguineoque fremens venabula rictu Mandit et horrendos saltu decurrit in enses; Nec minus extremo furit in certamine rector Petreius: gliscunt furiato in pectore vires, Contra tela ruit, demens molitur ab omni Ense necem! Tandem milleno vulnere fossus Corruit et vitam tenues efflavit in auras. Nos alacres rapto per strata cadavera cursu Labentem quassis muris invadimus urbem; Perque ipsas ferimur spumanti sanguine fossas Aggere deiecto plenas murique ruinis. Robora portarum stridenti a cardine vulsa Prosternunt. Totis legionibus itur in urbem. At matres altis nequicquam saxa fenestris In nos devolvunt atque ultima prelia tentant. Telorum omne genus iaciunt, ingentia trudunt Pondera, decutiunt labefactas funditus aedes, Integra, siqua manent, flammas ad culmina iactant, Dant se precipites supra ipsa micantia tela. Ac super armatas cecidere cadavera turmas, Ut moriens saltem sub pondere conterat hostem Transfuga, cui veniae fuerat spes omnis adempta. Altaque victrices iam longe culmina flammae Exuperant conduntque atra caligine caelum. Pars Arabum intrarat celsam Salomonis in aedem, Portarumque aditus caelato obcluserat aere,- Sed frustra! Irrumpunt Galli, trabibusque Rinaldus Aerea contortis innixus limina vellit. Fit strages! Multo despumat sanguine templum. Horror ubique, ignis, ferrum luctusque pavorque! Auditurque fragor per tecta ruentia, qualis Esse solet circum nimbosa cacumina Pindi, Ut sacris reboant percussa Ceraunia telis, Cum fera turbato iaculatur fulmina caelo Iupiter et crebris proscinditur ictibus aether! Uruntur sacra templa deum veteresque penates, Magnorum monumenta ducum, congesta crematur Gaza, laboratasque auroque ostroque rubenti Infectas urit vestes Vulcanius ardor. Ne meritas scelerum Iudei sanguine poenas Persolvant nobis, ubi flammis cuncta dederunt, Ardentem subiere pyram. Quos protinus ignis Cum patria enectos cinerem convertit in atrum. Exitus ille fuit belli: propriisque nefandae Perfidiae exegit dextris gens impia poenas. Interea obscura nox terram involverat umbra, Cum fumum et flammas combustae liquimus urbis Et fessi rerum castris consedimus altis.