CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus VERINO.epig-07.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/VERINO.epig-07.xml.

Documentum VERINO.epig-07.xml in db pdill0


1. Pannonicos magni regis visure penates, Ore, liber, casto carmina sacra cane. Magnanimos Christi proceres caelique triumphos Deprome intacto, Calliopea, sono. Ite procul, nugae! Non sunt miscenda prophanis Quae sunt aeterno mystica sacra Dei. 2. in celebritate Mathyae apostoli eulogium Annua divini veneremur sacra Mathyae: Sint animi mundi, sint sine fece dies. Inter bissenos Christi licet ultimus esset Tempore discipulus, par charitate fuit. Huius enim orantis (visum mirabile!) caelo Circuit innocuo lumine flama caput. Proditor unde ruit, divina sorte Mathyas Suffectus: causa est nominis inde sibi. "Donatum" nostri, Ebrei dixere "Mathyam", Quod primae meruit sortis habere locum. Iste truces vertit populos ad numina Christi, Inmites Thracas Illiricosque feros. Iudeaeque prius caecas lustraverat urbes, Ostendens quanti criminis illa rea est. Purgavit vitiis mentes et corpora morbis: Quis non discipulum dixerit esse Dei? Contempsit gladios, Christi inflamatus amore; Qualis pugnator, qualis athleta fuit! Frenderet ipse licet daemon saevusque tyrannus, Non timuit, victor, vulnera mille pati. Haec omnes igitur celebrent solemnia gentes, Praesertim histricolis lux veneranda viris. Heroem Christi et regem celebrate Mathyam: Iste diu terram, sydera at ille colat. 3. de inani fiducia amicorum O mentita mihi totiens fiducia! De me Post nonum lustrum mentio nulla fuit. Cur ego litterulas didici? Quid carmen inane? Surgunt indocti, tu sine honore iaces. Quid probitas morum, quid parte in Caesaris esse Profuit, et nunquam me temerasse fidem? Omnibus ille quidem magnos largitus honores, Uni (quod doleo) defuit ille mihi. 4. ad Petrum Caponium | praestantem virum amicissimum O Petre, dilectos inter numerande sodales O spes certa mei praesidiumque mali, Cum Medicis blandos aditus et tempora noris, Rem nostram insinues, ut meminisse velit (Siqua mei est cura, efluxi nec totus ab illo), Ne cinerem expectet fataque tarda mei. 5. eulogium in solemnitate divi Hieronymi, | lucis christianorum et normae sanctitatis Ultima Septembris venit lux alma; favete, Christicolae, et sacram concelebrate diem. Aspiciam nullum tam sancta in luce gementem, Et nitidum claro fulgeat orbe iubar. Flonde coronati promant bona carmina vates: Ore pio et casto pectore vera canant. Non hic nequitiae locus est; procul esto, profani! Quis dabit inmundo tam pretiosa sui? Christe, potens rerum, summi Patris unice Fili, Nunc labia aethereo terge liquore mea, Hieronymi ut valeam innumeras percurrere laudes, Altior ut solito spiritus ore tonet. Unde ego principium summam? Praestantior an sit Moribus, an summo clarior ingenio? Evolvam licet historias omnesque poetas, Cui similem aequiperem non reperire queo. Hic omnes novit linguas, nec tersior alter Tot scripsit libros, nec Cicerone minor. Magna sacrosanctae quamquam sunt flumina legis Largaque de nitido gurgite vena fluit, At nemo uberior tanto candore disertus Tradidit ausoniis pabula sacra viris. Non solum exhausit graeco de fonte libellos, Traduxit Iudae quin sacra mysteria, Quicquid veridici quondam cecinere prophetae, Ulla nec in libris menda reperta suis. Optimus interpres, divinae enygmata legis Clara labore suo reddidit Ausoniis. Per te magnanimi nota est matrona Sueri, Cum ruit in laqueos proditor ipse suos; Per te syderei Raphaellis nomen in ore est, Per te Iob iustus dicitur et patiens; Eloquioque tuo proscissum Olophernis iniqui Foemineo audacter novimus ense caput Ereptamque senum petulanti a fraude Susannam; Novimus occisos iure fuisse senes. Tu quicquid scripsit Moses ab origine mundi Vertisti in nostrum clarius eloquium. Hic Testamentum in Latium convertit utrunque; Clarius hoc nobis quam fuit ante suis. Mystica tu retegis fidei velamina, doctor, Tu re, tu verbis, haec sacra vera probas, Norma pudicitiae, sanctorum gloria morum, O doctor, cunctis anteferende viris! Et merito: inferior non es caelestibus ullis, At vir seraphicis equiperande tronis! Eneadum contempsit opes, contempsit honores, Fugit delitias, improba Roma, tuas. Ut mens divinis chartis coniunctior esset, Fertur in horrendis delituisse iugis, Inter serpentes, inter deserta ferarum; Vix lutulenta sibi reppulit unda sitim. Pectora dilacerans nudo liventia saxo, Vix sacco implicitus pervigilabat humi. Ut celebs rapidos Veneris compesceret ignes, Atrivit longa pallida membra fame, Saepeque, perscrutans divina volumina, totum Insomnis noctem iunxerat ille die. Tu nisi barbariem lingua, facunde, canora Tersisses, Romae barbara sacra forent. Si non interpres doctus fidusque fuisses, Heu, plena hereseos pagina sacra foret. Salve, virginei decus immortale pudoris! Salve, romanae relligionis honos! Salve, lux cleri, salve, tutela salusque Christicolum, salve, spes mea, Hieronyme! Exorante Deum mihi te confido negare Posse nihil; misero, te precor, affer opem, Scilicet ut mundem mortalis crimina culpae, Ut careant morbo corpora, mens vitiis, Inter et electos superis predestinet oris: Haec, pater, est voti summa petita mei. 6. in honorem beatae Luciae | virginis ac martyris epigramma Ecce, sacros Idus gelidi celebrate Decembris; Ista syracusiae virginis alma dies. Trinacrias longe forma Lucia puellas Invictoque animo vicit et ipsa viros. Impia contempsit crudelis iussa tyranni, Quae corruptoris spreverat ante preces. Instaret torvus nudo licet ense satelles, Fortior incepto perstitit illa suo. Ut mens fixa Deo, sic ipsa immobilis haesit Corpore: non potuit tota movere cohors. Non illam centum potuere avellere tauri; Nec mirum: fuerat numine plena Dei. O virgo, aethereae claro cognomine lucis, Pelle, precor, mentis nubila caeca meae. Lincea perdurent ad seram lumina mortem, Et post fata meus spiritus astra petat. 7. in solemnitate beati Ioannis | apostoli ac evangelistae Altiloqui lux ista nitet memoranda Ioannis; Quisquis fana subis, pectore tolle notam. Impuris votis divorum est nullus amicus; Precipue castis ista colenda dies. Hic Christi est vates, memorabilis ore canoro, Qui mare, qui terras, qui ferit astra tuba. Nec mirum: in cena, recubans in pectore Christi, Fertur de sacro fonte bibisse Dei; Altius unde canit, subvectus in aethera pennis, Vix Augustini cognitus ingenio. Lucidior nullus scripsit, nec verior alter: Hunc quoque Maumettes heresiarche probat. Hic Evangeli claro fulgore tenebras Dispulit errorum restituitque diem. Scripsit et in Pathmo miranda oracula, quae si Conspicies, dices altius esse nihil. Nec timuit diros irati Caesaris ignes, Balnea sed tanquam nudus amoena petat, Ferventem illesus triduum toleravit olivum: Syderei Christi qualis amicus erat, Immo discipulus charus, cui credita mater! Propensi haec animi qualia signa putes! Unde nec immerito mentem cum corpore raptam Post annos centum vexit ad astra Deus. Vivere quamquam alii paradysi in vertice dicant, At nos in coelo credimus esse magis; Quem miro ante omnes Christus dilexit amore, Abscondi corpus num pateretur humi? Ergo divini veneremur sacra Ioannis; Orantum puras audiet ille preces. 8. contra sceleratum Herodem, | qui infantes Iudeos necavit ut Christum simul perderet Perderet ut celi regem, sceleratus Herodes Infantum morti millia multa dedit, Quos, ferus, ante oculos et matris ab ubere raptos Sanguineo torvae iusserat ense fodi. Belua nulla ferox saevo equiperetur Herodi, Non quae caucaseos orba pererrat agros. Uxorem et dulces crudeli vulnere natos Et pariter fratres foderat ille prius! Ah, quem lactentes regno fecere timorem? Ad te delusum non rediere Magi. An tu quae sacri Iudae cecinere prophetae, Improbe, ne regnet, tollere posse putas? Tu dabis aeternas scelerum sub Tartara poenas; Innocui infantes sydera celsa petent, Et nive candidior quocunque volaverit agnus Sydereus, psallens turba sequetur iter. Si non ore Deum confessi, sanguine fuso Se primos testes exhibuere Deo. Sanguine relligio sic nostra exordia coepit, Quam durum caeli est ut tibi constet iter. 9. epigramma in honorem archangeli Raphaelis Assis, coelestis Raphael, tua sacra colenti, Maior ut exiguo crescat in ore sonus; Non mihi Pyerides, non hic dicendus Apollo: Scribenti, Raphael, tu satis esse potes. Tu propiore Dei, gemmis ornatus et auro, In solio cernis cominus ora Dei. Tu citior ventis ales delapsus ab astris, Defers in terras iussa tremenda Dei. Tu procul a nobis fallaces daemonas arces, Certa salus miseris presidiumque reis. Inmineant quamvis horrenda pericula, pellis; Adventu fiunt cuncta secunda tuo. Sis foelix nobis adversaque cuncta repellas: Non homo, non daemon possit obesse mihi. 10. in celebratione archangeli Michaelis Sydereae ductor, Michael venerande, cohortis, Hostiles nobis nunc procul arce minas, Qui squamosa feri fodisti terga draconis, Assirium immites quem timuere manus; Una qui solus viginti in nocte phalangas Stravisti: leto tot tua dextra dedit. Tu fortis fidusque, Deo Christoque rebellem Fudisti aetherea victor ab arce manum. Militiam merito caeli tibi credidit omnem Ductoremque suis te Deus esse dedit. Assis, dive, precor, Michael, venerabile numen: Dissice fallacis daemonis insidias, Bellorumque omnem foelix compesce procellam, Ut detur nostro tempore pace frui. 11. cantus in ascensione | Domini Iesu Christi in caelum Lux hodierna, viri, miro celebretur honore, Ne nos ingratos sentiat esse Deus. Qualia credendum est agitari gaudia caelo! Non parvum est ista luce dolere nefas. Hac Deus omnipotens rediit sua Christus ad astra; Hac homini coeli est porta revulsa die. Insuetum per iter, per lactea lumina raptus, Vidit homo aeterni tecta superba Dei. Astrorum innocuos nudo pede contigit ignes, Vidit et angelicos seraphicosque tronos. Quod, nisi Christus ovans portas reserasset Holympi, Atria vidisset regia nemo Dei. In caelum ascendit spoliato Christus Averno, Ut novus in vacuos incola tendat agros. 12. cantus in solemnitate Spiritus Sancti Mane erat et nullae turbabant aethera nubes, Intonuit leva cum Deus axe poli, Candida cum caelo venit delapsa columba, Cuius lingua micans fulguris instar erat. Veridicos fudit rostris ardentibus ignes, Illuxit claro lumine totus apex. Discipulos Christi lambens innoxia flama, Praescia complevit numine corda sacro. Tunc sacra pandebant variis miracula linguis, Indocto fuerant qui prius ore rudes. Qui, piscatores, Siriae vix flumina norant, Mox seriem aeterni praecinuere Dei, Audacterque omnes demigravere per urbes Et severe sacrae relligionis agros; Extremis quorum sonus est auditus ab Indis Et fines magni circuit occeani. Non logyce gyros, non stoyca tela verentes, Flumina socratici non timuere libri, Numine sed pleni veram docuere salutem Et sacrosanctam constituere fidem. Salve, festa dies, vel luce sacratior omni, Qua diffusa Dei est gratia tanta viris! Tertia de caelo aeterni persona Tonantis Innocuo sacros imbuit igne patres. Sunt tres personae distincto nomine, et idem Est Deus: est Natus, Spiritus estque Pater. Omnipotens pariter, pariter sine fine, sine ortu; Tris merito indictum est nos celebrare dies. Qui cupis ergo capax divini muneris esse, Emundes sordes nequitiamque prius, Ut pura eniteant coelesti pectora regi, Offendunt quoniam sordida tecta Deum. Atria purpureis ornantur picta tapetis: Principis adventu est anxia tota domus. Spiritus at sanctus, terrae caelique creator, Qua pompa a nobis accipiendus erit? Quem non tota capit tam vasti machina mundi, Mundi corda tenent hunc aliquando viri. Mortales moveant argentea dona tyrannos; Sydereo dentur pectora casta Deo. Ergo sacrum quisquis sceleratus leserit ignem, Perpetuo infoelix igne cremandus erit. 13. in laudem natalis Ioannis Batistae, | mortalium omnium, excepta Maria, sanctissimi Moestitia expulsa, terrarum gaudeat orbis: Natalis lux est ista, Batista, tuus. Laetitiae bona signa date et celebrate Ioannem, Praepositum cunctis non semel ore Dei: Qui petiit silvas infans lactentibus annis, Cui fuit herba cibus, potus et unda fuit, Induit et teneros setis horrentibus artus; Corpore neglecto, mens operata Deo est. Delitias, hominum pestem, sic fugit ut hostem; Parcus erat somni, vix sibi nota quies. "Quenque sui sceleris", silvis clamabat in altis, "Poeniteat: iam sunt regna propinqua Dei!". Coelorum regem sacris Iordanis in undis Abluit, et levo sensit ab axe sonum: "Filius hic meus est", vox est de nube locuta, Inque Dei nivea est lapsa columba caput. Tunc vidit caeli portas a limine vulsas Et secreta Dei non referenda viris. Iudicio Christi, surrexit nemo Ioanne Maior, ni Christi virgo Maria parens. Ergo omnes animis puris et pectore loeto Natalem herois concelebrate Dei. 14. in martyrio beati Ioannis Baptistae. | Contra sceleratum Herodem Reginae incestus praecidit colla Ioannis, Quis erat in toto sanctius orbe nihil. Belua crudelis, quo te scelerata cupido Impulit? Immanem vis superare patrem: Ut psaltatrici, ne tu periuria rumpas, Des caput innocui, luxuriose, viri. Iniustum cuicunque licet sine fraude negare, Pollicitus quanquam es nec sine teste Deo. Non impune feres, immanis proditor: exul, Amisso regno, tecta aliena petes, Impieque aeternas poenas sub Tartara solves, Cum patre sulphureis excruciandus aquis. Elysios campos Christi praecursor adibit; Mox petet Impyrei flamea tecta poli. 15. eulogium beatae Foelicitatis, | cum septem filiis, Kalendis Augusti Augusti (venere sacrae) celebrate Calendas: Fratribus haec septem est commemoranda dies. Septem clara parens heroes intulit astris, Qui fulgore suo Pleiades aequiperant. O foelix genitrix, vero cognomine foelix, Foemina vel cunctis equiperanda viris! Audacterque feri sprevit mandata tyranni: Maluit ergo mori quam temerare sacra. Hoc nati fecere sui, sed matre monente Pro patria ut mortem lege subire velint. Intrepida aspexit truncari pignora septem; Tandem post natos ultima caesa fuit. Nil agis, Altioche; aeterno memoraberis aevo Impius; illa omni tempore fortis erit. 16. epigramma in laudem Pancratii pueri et martyris Pancratii invicti celebrat lux ista triumphos; Exactum Maii iam prope dimidium est. Bissenos puerum numerantem perdidit annos Immitis Decius, sed magis astra dedit. Flectere non flamae minitantisque arma tyranni Constantis pueri non potuere fidem. Omnia contempsit Crucifixi propter amorem; Quae patiere senex, cum facit ista puer? 17. in honorem beati Zenobii episcopi florentini Etruscae antistes colitur Zenobius urbis; Ista Fluentinis est celebranda dies. Hic Augustini comes Ambrosiique sodalis, Ingenio clarus, clarus et eloquio. Legatum hunc Damasus Bisanti misit ad arcem, Cum getico arderent dardana tecta rogo, Arrius ausonias cum tanquam pestis in urbes Serperet eclesiae dira venena vomens. Ast opere et sermone potens Zenobius omnem Pestem exturbavit finibus Italiae. Non aliter caelo nubes Aquilone sereno Pelluntur, nitido fulget et axe dies; Sic tunc alma fides Christi candore nivali Enituit, nullis commaculata notis. Foelix o nimium, Florentia, praesule tanto! Pastoris mores nunc imitere tui. Undecies centum orator Zenobius annos Mitigat irati numina lesa Dei, Ut patriae parcat venturosque arceat hostes, Peccantis populi nec meminisse velit. Innumeris erepta malis, Florentia servat Ius libertatis, servat et imperium. Crimina nostra preces vincunt; ad culmina ventum est Nequitiae; iam iam certa ruina manet. Deseret iratus periturum pastor ovile, Ne frustra ingratis sedulus oret opem. 18. epigramma beati Remisii, | qui primus Galliam ad fidem Christi convertit Remisii lux haec cunctis celeberrima Gallis Exoritur; claro luceat axe dies. Hic simulachra Deum, hic errores depulit omnes, Hic docuit veri numina sancta Dei, Unxit et invicti Clodovei regis olivo Tempora, quod coelo missa columba tulit. Quin hodie hoc oleo foelices Gallia reges Ungit; pontificis servat in aede sui. Francorum reges Christi cognomen habere Propter Remisium commeruere suum. 19. in honorem beati Georgii martyris, | qui draconem in Libia interemit Cappadocum herois lux est veneranda Georgi; Precipue Libies pulchra Cylena colit. Ut noscas causam, serpens stabulabat ad urbem, Qua retinet turpes concava vallis aquas. Ne ieiuna voret deprehensos belua cives, Huic data sunt ovium corpora bina die. Ast ubi nulla pecus libicis reperitur in agris, Corpora bina hominum sorte dedere ferae. Terruit armatas aflatu saepe cohortes, Ad clausas portas agmina fusa vorans. Moenia flamivomo stridore horrendus adibat, Obsessas noctu ceu lupus urget oves. Non tulit hoc heros validaque Georgius hasta Terribilis fregit squamea terga ferae, Et caeso eripuit miseram a serpente puellam; Ex quo sunt illo condita templa loco. 20. eulogium in beati Francisci honorem Octobris lux quarta nitet: veneremur ovantes Seraphici in terris annua sacra viri. Eclesiam iste suis humeris fulcire ruentem Et potuit magni flectere corda Dei, Ne genus humanum rursus submergat in undis Vel nos, ceu quondam Sogdomon, igne cremet. Quo, Francisce, tuas percurram carmine laudes, O vir divinis equiperande choris? Relligio Christi, ni tu, Francisce, fuisses, Quis foret haereseos debilitata notis! Angelici nobis inventor et ordinis auctor, Monstrasti quae sit tuta tenenda via, Quoque modo quaerenda salus, fugienda pericla, In celum nobis tutius ut sit iter. Hic, mundi illecebris spretis opibusque caducis, Horrendi coluit frigida saxa iugi. Omnia dimisit Christi fortissimus heros, Militia ut posset liberiore frui. Exemploque suo stimulis agitata iuventus, Deseruit natos deseruitque patres, Atque opibus magnis, petiens deserta, relictis, Pauperis est normam turba secuta ducis. Non Abrae foecunda magis de semine proles Extitit, unde trahit gens populosa caput, Quam tot Francisci patriarchae signa secuntur, Inque dies nomen crescit ubique suum. Tu citius libici pelagi numerabis arenas Omniaque in nitido sydera fixa polo, Quam sacra Francisci numeres tot nomina fratrum: Nullaque pars orbi relligione caret. Que regio in terris Francisci nominis expers? Dic ubi non extent condita templa sibi. Sint Arabes, Turcique feri, Maurique bilingues, Huic fieri sacram substinuere domum. Et merito: terrestre nihil Franciscus amavit, Nil proprium fratres iussit habere suos, Et pedibus nudis, terrae ceu rebus ademptis Mens levior posset vivere iure suo, Ut spes tota Deo, qui cuncta animantia pascit, Haereat, ut tollat semina nequitiae: Discipulus, de more, sui precepta magistri, Qui paupertatis tot documenta dedit. Millia cum tot sint, habeant cum praedia nulla, Immo nihil (quis enim pascit, et unde cibus?), Nempe deesse nihil tam sanctis fratribus usquam Vidimus: an mirum non satis istud erit? Nil timeat quicunque Dei charitate fovetur: Num pavit priscos manna superna patres? At nunc, placato cum maior gratia caelo est, Credam Christicolis posse deesse nihil. Franciscus tanto exarsit charitatis amore, Senserit ut Christi vulnera quinque sui, Ut sibi quae Nili fraudarat vulnera princeps Montibus hetruscis redderet ipse Deus. Salve, certa salus mundi, Francisce, ruentis, Salve, turbati portus et aura maris! Cum meus hos linquet discedens spiritus artus, Ne, pater, aeterna morte perire sinas: Tartareas furias et monstra horrenda repelle, A facie nostra daemonas arce procul. 21. de cenaculo Christi, quam tabulam | Philippus Florentinus, pictor insignis, | pinxit regi Pannoniae Qui cupis aeterni convivia noscere Christi, Ultima discipulis cum data cena fuit, Aspice pictoris spirantia dona Philippi, Pictaque non dices, sed magis ora loqui. 22. laus eiusdem pictoris Siquis picta Petri Puliensis viderit ora, "Hic Petrus est!", et non dicet: "Imago Petri est". Artifici cessit Natura, ut verior ars sit; Spirantem superat picta tabella virum. 23. de Alnolfo musico, ad Laurentium Medicem Mutua mittebant alterne dona Quirites, Falciferi colerent dum sacra templa senis; Mos quoque natali Christi est dare mutua dona. Alnolfus, quod habet, dat tibi dulce melos; Tu quoque, nostra salus, Medices, et gloria, reddes Quae sunt fortuna munera digna tua. 24. epigramma in laudem Victoris, | Celsi, Nazarei martyrum Martiribus tribus haec Christi celeberrima lux est: Victori et Celso Nazareoque sacra est, Quos non flama nocens saevi nec blanda tyranni Flectere calliditas, nec potuere minae. Instaret Decius quamvis horrentibus armis, Plus tamen eternum pertimuere Deum. Corpora cuncta rapit durae inclementia mortis; Mens tamen eterna est solaque morte caret. Unde nec immerito tribuerunt corpora morti, Ut mens pura pias offerat ipsa preces. Horum, Christicolae, tam clara exempla sequamur, Ut nos possimus regna videre Dei. 25. in honorem beatae Annae, | matris sanctissimae Virginis Mariae Ad tua, sancta parens, venio solemnia, vates; Divinus mundo crescat in ore sonus. Virginis, Anna, parens, matrum sanctissima, salve, Cuius nostra salus orta Maria sinu est. Tu nisi christiparam genuisses, Anna, Mariam, Clausa forent nobis limina celsa poli; Tu nisi praesidium peperisses, Anna, Mariam, Quis non tartareis obrueretur aquis? Haec plures nobis genuit foecunda Marias, Eclesiae primos quae peperere duces. Haec matronalis decus immortale pudoris Extitit; haec illi sacra dicata dies. 26. ad amicum, cur foro iudiciali abstineat, | cum sera sit poetarum fama Cur totiens steriles Herato mea vertat harenas Quaeris, cum cineri gloria sera datur, Clamosique fori lites et iurgia vitem, Cur moestis nolim vendere verba reis. Quid faciam? A teneris Phoebi nutritus amore, Nec cupio magnas ambitiosus opes; Nunquam tarda fuit post mortem fama perennis, At vitae brevis est et fugitivus honos. Sim nunc obscurus, sat erit si funere clarus Incipiatque meum nomen ab exequiis. Occidet invidia et iusti reddentur honores, Detraxit vivo quos mihi livor edax. 27. ad amicum, cur tam cito libros suos | mittat in Pannoniam Tam cito cur properem nostros exire libellos? Cum nostra his detur nullus in urbe locus, Gloria pannonici attraxit mea carmina regis: Insignem credunt posse tenere locum. Nemo suae acceptus patriae est, livore premente: Effugiunt patrios carmina nostra lares. 28. ad Franciscum Saxettum, | prestantem ac liberalem virum Saxette, etrusca Mecenas alter in urbe, Hic est Natalis nox memoranda Dei. Quid tibi Verinus, preter sua carmina, donet? Nil peto; sat fuerit, dum modo nostra legas. 29. ad eundem, de Saturnalibus, | quae erant signa dominicae nativitatis Horrendo cum flaret atrox aquilone December, Saturni coluit martia Roma dies, Loetaque profusis agitabant gaudia donis; Tunc data libertas omnibus aequa fuit. Syderei haec Christi Natalem signa canebant; Tristem tam sacra non licet esse die. Mittimus haec loeti nostros tibi munera versus, Quos ista scripsit nocte Thalia tibi. 30. elegia in laudem Natalis Domini nostri | Iesu Christi "Aurea pax terris, alto sit gloria coelo", Angelicos certum est praecinuisse choros. Virgine sydereus de coelo nascitur infans; Haec est ante omnes nox veneranda dies. Tres luxere polo Christo nascente comete; Tres soles visi, sed tamen unus erat, Ut tres personas distincto nomine credas Numen idem, et verbum virgine factus homo. In mediis tenebris coelestis gloria lucis Orta est: lucidior nox fuit illa die. Terrarum extremi nabateo in vertice reges Viderunt puro sydus in axe novum, Quo duce, ceu sequitur mediis in fluctibus Arton Navita, turba suum regia carpsit iter. Ante illos fulgor mirandi syderis ibat Ostenditque Magis praevia flama viam. Aurum cum myrra tribuerunt munera regi, At regi et terrae thurea dona deo. Pastorum quoque laeta cohors, custodia noctis Cui cecidit, pueri currit ad antra Dei. O quam suave fuit sacris pastoribus illam Noctem blethmiticis pervigilasse iugis! Ducamus nos ergo sacram sine crimine noctem Insomnes, et sit mens sine tristitia. Hac est orta salus hominum, delapsus ab astris Verus homo et, nostra pelle latente, Deus. Bos puerum agnovit, Dominum cognovit asellus, Et nudum aflatu fovit uterque suo. Desine, vermis homo, tanto efervescere fastu Et praesepe tui cerne cubile Dei, Atria cui sordent altis subnixa columnis! Sola suum infantem regia virgo fovet, Quem foeno pannisque suis involvit inhaerens; At tua in attalico est nixa puella toro! Hanc veteres noctem cupierunt visere patres, Humana ut cernant praesulis ora Dei. Praecinuere sacri vates castaeque Sybillae Quod pariet verum virgo puella Deum; Vidit et infantem cum matre per aethera Caesar, Pythia cui virgo dixerat esse Deum. Syderei nox ista Dei Natalis agatur; Altera non tanto debet honore coli. Gaudia cum magnis certatim efundite donis: Natalem Christi sic celebrare decet. Si non est aurum, si desit thuris acervus, Magnifica in Dominum mente probandus amor. Hanc animis puris noctem celebremus ovantes: Non vincent nostras aurea dona preces. Spectat quippe Deus tribuentis munera mentem, Quae, si laeta fuit, gratior esse solet. Gaudete, Natalis adest, sperate salutem, Mortales: nostro ferbuit igne Deus. Exuta est hominis tristem natura senectam: Enituit positis clarior exuviis, Qualis silva viret gelidae post tempora brumae, Arboribus flondes cum rediere suae. Iam genus humanum, nullis caelestibus impar, Nascentis Christi nobilitavit amor. Natalem celebrate Dei! Rescissus Holympus, In caelum vobis est patefacta via. 31. eulogium in passione Domini Iesu Christi Plangite, mortales, liventia pectora parmis, Et grandes lachrymae moesta per ora fluant. Ecce, deus noster, caeli terraeque creator, Protrahitur, vinctus post sua terga manus. Perfidus ante volat sceleratam proditor alam, Auctorem vitae tradat ut ore Iesum. "Non opus est vinclis; celo descendit ab alto Sponte Deus; nectis cur fera vincla Deo?" Ad vocem Christi cecidisti, turba, retrorsum, Prostrata ante suos exanimata pedes, Ad cuius nutum tremit omnis machina mundi, Paret et imperio terra polusque suo. Nectis vincla Deo, qui te de carcere solvit, Qui siccis pedibus per mare fecit iter, Urgeret cum te Pharaon instantibus armis, Submersitque hostes post tua terga feros! Non vos commovit decisa satellitis auris, Sanavit mitis quam pia dextra Iesu. Ceu latro pontificis socerum protractus ad Annam Ceditur, et servus comspuit ora Dei. Ductus et ad Caipham, testes audivit iniquos, Passus et est dorso verbera mille suo. Mane ad pretorem primo duxere Pilatum, Clamantes dignum morte fuisse Iesum, Et tormenta crucis, tanquam siccarius esset, Ingenti populus flagitat ore dari. Clamabat: "Crucifige Iesum, crucifige, Pilate; Ni facias, magni Caesaris hostis eris". Ille tamen voces turbae spernebat iniquas: Nam causam nullam noverat esse necis; Quin illum morte indignum dimisit Herodes, Nec voluit iusti sanguinis esse reum. Sed cedi et populo rorantem sanguine iussit Ostendi, ut plebi mitior ira foret. Instabat tamen illa ferox: "Rape, tolle, quid haeres? Cum sit homo Christus, se facit ipse Deum!" Ast ubi nequicquam potuit placare furorem, A iusto ille manus sanguine lavit aqua. Ah, frustra excusas et causam nectis inanem: Hanc labem tollem tempora nulla tibi! Cedant iustitiae manifesta pericula mortis, Propter quam voluit vel Deus ipse mori! Tu vero eternum damnas sine crimine regem; Mens foeda est, prodest quid tibi lota manus? Saepius exclamat populus: "Dimitte latronem, Da Barabam nobis et crucifige Iesum!" Proh crudele nefas, caeli terraeque parentis Fodere ambrosias spinea serta comas! Et geminos inter ligno affixere latrones, Inventus cuius nullus in ore dolus! O charitas immensa Dei, tu verbera perfers Ut nos tartareis eripiamur aquis! Tu tormenta crucis voluisti sponte subire, Inferni paenis liber ut esset homo. Ah, cur myrratum tribuit Iudeus acetum Et tibi cum tristi pocula felle dedit, Quem tu coelesti deserta per invia rore Pavisti, et suavis fluminis unda data est? In dulces fluvios undam qui vertit amaram, Reddita sunt tristi pocula felle sibi. Talia pro meritis tibi perfida turba rependit; I, nunc, ingratis, optime, confer opem! Confossus, tacuit veluti mitissimus agnus; Carnifici veniam praebuit ipse suo, Hostibus ut lesi discamus parcere nostris Et male pro meritis nos referamus opem. Longino lumen tribuit pro vulnere Christus, Exanimum cuius foderat hasta latus. Congemuit caelum, contraxit lumina Phoebus, Delituit medio Cynthia fusca die. Ne Domini mortem videant, caligo cohorta est Astraque in interitu nigra fuere Dei. Angelici lussere chori plantusque dedere Congemuitque omnis curia celsa poli. Et si caelicolas moeror non urgeat ullus, Interitu Christi congemuere tamen. Contremuit magno tellus concussa tumultu, Ut bissena ferant opida versa solo. Ingentes petrae Christo moriente teruntur, Pontificum at solum ferrea corda rigent. Derident spernuntque Iesum et cervice minantes In regem aeternum iurgia seva vomunt: "Hic alios salvos fecit, se perdidit unum; De cruce descendat, monstret et esse Deum!" At non obscuro vidistis Lazaron antro Ad vocem Christi prosiluisse foras? Quis ceci nati detexit lumina? Nunquid Haec signa eterni sunt manifesta Dei? Non miror: sanctos, haec qui cecinere, prophetas Aflixit variis gens scelerata modis. Vineti heredem tandem fera turba peremit: Quid faciet vobis, dicite, queso, pater? Interimet perdetque omnem stirpemque domosque, Agricolisque aliis haec fodienda dabit. Et merito, Domino totiens Iudea rebellis, Aeternas poenas, perfidiosa, lues. Subdita semper eris, populo famulaberis omni; Mancipium infoelix, iussa aliena tremes. Hoc genus invisum Moses ne perderet olim, Iratum flexit substinuitque Deum. Vos regno explosit tandem patientia Christi Atque aliis caelum gentibus ipse dedit. Quin in defunctum saevit scelerata propago Et custodiri vult monimenta Dei Signarique suis gemmis, ne forte sepulchro Discipuli effosso corpus inane trahant. Sed frustra! Erumpet victor Deus; improba proles, Te ne putas saxo posse tenere Deum? Quem non vasta capit totius machina mundi, Militibus credis posse tenere decem? Heu, heu, christicole, lachrymis ploremus abortis; Nunc verus tangat tristia corda dolor. Cuncta elementa suum Christo moriente dolorem Ostendunt; medio nox tenebrosa die est. Scinduntur lapides; tellus concussa, sepulchra Eruta, consurgunt corpora multa virum. Ecce, iacet nimio mater confecta dolore: Quis poterit lachrymas continuisse genis? Virgo crucem amplectens rorantem sanguine nati, Foeda cruore linit fletibus ora suis. Heu, gladius fuit hic vatis Simeonis acutus Qui pectus fodit, virgo Maria, tuum. Vera parens, unum peperit sine semine natum, Qui terram verbo fecit et astra suo; Hunc (inquam) vidit lacerato verbera dorso Sublimi affixum substinuisse cruce. Quis commota neget lachrymantis viscera matris, Mysteria haec quamquam noverat illa prius? Flevit et ipse Iesus mortemque expavit amaram, Quippe homo verus erat, verus et ipse Deus. Propter nos caesus, propter nos vulnera passus, Propter nos mortem pertulit atque crucem. Quis siccis adeo ingratus non ploret ocellis, Et cum matre sua virgine flere velit? Porphyreae ergo crucis victricia signa sequamur; Sic, sic omnis erit tutus ab hoste fero. Ergo piis lachrymis flentes delicta lavemus; Sic tribuet nobis gaudia longa Deus. 32. ad Mathyam regem Pannoniae invictissimum Armipotens princeps, proles memoranda Ioannis, Cui Deus et virtus cuncta secunda dedit, Hos quoque percurras, cum cessant bella, libellos: Heroum his laudes Calliopea canit. Non hic imbelli luduntur carmine nugae; Ad te ausim nugas mittere, mentis inops? Cum sis certa salus et nostri gloria saecli, Ad te sacrorum scripsimus acta ducum. Imparibusque elegis romana per oppida primus Syderei cecini mystica sacra Dei. Da veniam, doctas siquid rude perculit aures; Edidit intactos nostra Thalia sonos. 33. de illiberalitate Mecennatis | et Pollionis sui temporis Carmina quid perdis? Quae te vecordia cepit? Quid Mecennatis nomen inane vocas? Rumpe moras, proscinde libros et nomina dele! Illusum quae te detinuere morae? Quid moror? Heu, demens, foedant iam tempora cani; Exsolvit sterilis praemia nulla labor. Ergo alios quaerat noster sibi Pollio vates; Non iterum surdis auribus ista canam. 34. gratulatio de victoria Mathyae regis Pannoniae | nuper habita de incursione Turcorum Implevit latias loetis rumoribus urbes Vecta per adriacos nuntia fama sinus. Aplausit niveis nuper Victoria pennis; Flavit pannonicis aura secunda iugis. Dalmatiam irruerant Turcorum millia quinque, Christicolum ut plenos depopulentur agros; Territaque extimuit saevum Germania motum, Cum vidit terris barbara signa suis. At non magnanimi proles generosa Ioannis Contatur: fortes ducit in arma viros. Saltus Dalmaciae et fauces intercipit artas, Ne fuga per latos ulla pateret agros, Praedantesque hostes stricto rex ense Mathyas Invadit: subito barbara tela cadunt. Fit strages ingens; exundant sanguine campi Sanguineque algentes intepuere nives. Instant victores, sternunt capiuntque paventes; Vix unus cladis nuntius inde fugit. Pannonii exuvias loeti praedamque receptam Exportant; capiunt praemia digna duces. Hoc utinam foelix possem spectare trophaeum Cernereque invicti principis ora mei! Ista sophocleis quamquam sunt digna coturnis, Nec debent parvo carmine magna cani, Ingenii quodcunque mihi de fonte sororum Fluxerit, id regi serviet omne meo. Ordiar invicti foelicia principis arma; Tu vires nobis ingeniumque dabis.