CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus VERINO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/VERINO.carm-01.xml.

Documentum VERINO.carm-01.xml in db pdill0


Antonii dum gesta volo pastoris Etrusci Scribere, consuetae desunt in carmine vires. Ille ego, qui cecini laudes clarosque triumphos Armaque Francorum nullis impervia terris, Et veros Christi heroas proceresque supernos Expressi (quibus Antonii coniungere laudes Festino, dextrum modo sit mihi numen Iesu), Descripsi silvas sacras sublimis Olympi; Inter et heroas nunc compatriota canendus Antistes sanctus Syllanae Antonius urbis: Cui fuit Andreas genitor Thomasaque mater, Antiqui cives (et non de plebe fuere). Indole praeclara primis apparuit annis (Grammatices studio primum eudiere parentes); Ingenio licet egregio, sed mente tenaci Clarior ipse tamen, retinens quodcunque legebat. Lascivos pueros tanquam contagia vitans, Solus in ecclesia Christi, si quando vacaret Sedulus a studiis, sacris interfuit horis; Utque procellosi novit discrimina saecli, Decrevit servire Deo sub relligione beati Dominici, cuius miro inflammatus amore Saepe frequentabat cetum festisque diebus Intererat semper. Bis senum ubi venit ad annum, Accessit Fesulas, ubi tunc virtute Ioannes Dominicus clarus posuit coenobia sacra Erexitque solo templum atque habitacula fratrum. Cardineo quanquam post est decoratus honore, Dominici tamen in patriarchae sede remansit: Divitias sprevit, quia paupertatis amator Extitit, ut fiat caeli post funera dives. Vidit ut hunc puerum devoto corde petentem In numero asciri fratrum, quia iunior aetas Visa fuit, dixit: "Studiis quibus ipse vacasti, Militiae ut sanctae valeas tolerare labores?" Respondit: "Sacri disco decreta senatus: Hoc unum studium est, noctesque diesque revolvo. Nunc exopto Deo teneris servire sub annis". "I, redeas ad nos ubi totum in mente repostum". Discessit puer, et Christi inflamatus amore Decretale sacrum bis senis mensibus omne Edidicit, rediitque alacer promissa reposcens. "Experiare, pater, Romanum an dogma, Ioannes, Percepi". Librum diversa in parte petivit; Tunc puerum astantem, fratrum presente corona (Responsa arguti obstupuit generalis ephoebi), Subscepit laetus; benedicens induit illum Veste sacra anciditque comas. Custodia solers Est data, sub cuius tutela dogma salubre Impleat. Eluxit ceu matutina refulget Stella cito, et prompte parens cuicunque monenti Inque choro primus devota mente manebat; Discebat velox, retinens quodcunque legebat. De quo concepit generalis multa Ioannes: "Hic erit Ecclesiae splendor, modo longior aetas, Ordinis et nostri (ni fallor) clara lucerna". Ostendit signum teneris probitatis in annis: Astinuit carne ignaro genitore, latenter Proiciens catulis sub mensa frustula carnis, Conformis vite foret ut post ipse futurae, Assuetusque puer ieiunia ferre tenellus. Post paucos annos apparuit inclyta virtus Antonii, probitas morum et doctrina fidelis. Iure igitur fratres hunc delegere priorem Parthenope et Rome et Senis Fesulisque, per omnem Italiam; tandem generalis ab ordine factus Noctes atque dies sacrum tuebatur ovile. Solerti ingenio commissum munus obibat; Non minus interea studio vigilabat, et omne In chartis tempus tribuebat, quando vacabat A curis, canonas relegens scribensque salubrem Vivendi normam. Numerosa volumina miror Scripsisse, urgerent cum tanta negocia sacri Ordinis. Historiam incipiens ab origine saecli, Annales veteres scrutans, miro ordine gesta Ad sua deduxit priscorum tempora regum, Gratum opus Ausoniis; sed longe gratius illud Quod clero indocto utiliter rudibusque popellis Composuit: summa est et rectae formula vitae. Romanae postquam innotuit clarissima virtus Ecclesiae (probitas morum superabat acumen Ingenii), Etruscae decessit episcopus urbis. Hanc licet ex primo cetu procerumque senatu Appeterent sedem, antistes Syllanus ut esset, Eugenius, cleri qui summus in arce sacerdos Tunc erat, Antonii probitas decrevit ut esset, Elegitque illum renuentem et multa precantem Ne foret (et tunc Parthenopae generalis obibat Offitium). Ut novit quod sic sententia summi Pontificis staret firma ut Marpesia cautes, Sardinias latebras incognitus ire per undas Instituit, ne quis latitantem aprehendere posset. Sed minime potuit: solertis cura nepotis Detinuit; divertit iter Senasque petivit. Ad sacra mox Fesulas tendens coenobia mansit. Haec Florentinae non longe a sedibus urbis Dominici est aedes. Cives venere precantes Ut tueatur oves commissas plebis Etruscae. Littera Pontificis minabunda coercuit illum Suscipere iniunctum tandem pastoris honorem; Bullarum Eugenius sumptus pro paupere solvit. Ut sibi Pontificis nota est Christique voluntas, Pastoris suscepit onus, pompisque relictis Ipse pedes clero solum comitante per urbem, Aplaudente tamen populo procerumque senatu, Bassilicam intravit, celebratisque ordine rebus Ad pastoralem famulis comitantibus aulam Accessit paucis. Solers disquirere cepit Ipse sacerdotum vitas, populosque revisens Circuit ecclesias per se archiepiscopus omnes. Dirigit errores moresque hortatur honestos, Semper et attente decretis sedulus horis Disceptatores causarum examine pensans Iura dabat, nunquam precibus nec munere flexus, Nec procerum motus pastor terrore minantum. Omnibus aequus erat: nullo discrimine tractans Ius tribuit, civis foret an peregrinus et hospes. Hinc Antoninis Romana Ecclesia causis Tunc appellari vetuit, velut arbiter aequus Et prudens esset. Cleri non unica cura, Sed cives etiam laicos curabat ab omni Labe, magistratus adeundo, saepe redarguens Iniustum si quid tentaret Curia. Saepe Accensus zelo paucis scolas cetumque prophanum Irrumpebat, humi tabulas talosque refundens. Ardebat vultus eius, velut ignea flamis Fulminei Christi facies radiabat Iesu, Quando de templo mensas subvertit ementum. Non solum facto, sed verbo obsistere quisquam Non ausus fuerat, quamvis sceleratus et audax. Urgebat tardum Antonii presentia clerum: Nam matutinis antistes primus in horis Ecclesiam intrabat sine somno, pervigil, orans, Nec tardabat iter ventis stridentibus imber. Omnibus exemplum fuerat venerabile pastor. Vestitu et victu modico, quodcunque supersit Sumptibus exiguae mensae tribuebat egenis. Unicus in stabulis pusillo corpore mulus Iumentum fuit: hoc usus senioribus annis. Exclamare libet, videas si tempore nostro Ire sacerdotum proceres, longo ordine mulas Sericeis stratas sagulis famulosque lacernis Coccineis: sanguis Christi Ecclesiaeque supellex His teritur pompis! Formido dicere cuncta: Consumunt molles aeraria sacra cynedi Et scorta; in foedo Petri patrimonia luxu Labuntur. Christe, Ecclesiae succurre labanti! Inceptum repetamus opus. Fulgebat ubique Fama per Ausonias Syllani antistitis oras. Accersivit eum pastor Romanus in aulam Detinuitque ipsum, dum vixit, rebus in altis; Consilio Antonii est usus, quin aeger in ipso Articulo Eugenius mortis consistere iuxta Mandavit, per quem divina viatica sumpsit. Mystica Pontifici tribuit sacramenta; nec ipsum Qui post successit, Nicolaus, honore minore Dignatus. Voluit retinere, sed ille relictum Visere per multos annos decrevit ovile; Maiorique gradu antistes ornasset uterque, Si non Pontifices preventi morte fuissent. Ipse tamen renuit semper, vitabat et urbem Romanam, ne maius onus sua colla gravaret; Ne lupus inferni (si pastor abesset) ovile Incustoditum laceraret, pervigil horis Astabat presens. Nicolao papa Calistus Successit; mos est de nobilitate suprema Mittere Pontifici legatos, quando creatur. In quorum numero antistes Antonius unus Est missus, qui verba novo presente senatu Pontifici fecit. Proceres stupuere silentes Eloquium, et gravitas linguae permista Latinae Traxerat attonitos (scripta est oratio). Rursus Orator missus quando Pius ipse creatus Antistes summus, pariterque oravit ad illum; Cum quo legati de nobilitate periti Sunt simul electi. Sancti facundia Patris Ornavit Tusci decus immortale Leonis. Cumque reformare Ecclesiam Pius ipse Latinam, Corrigere errores clerique superflua vellet, Inter censores Romanae Antonius unus Ecclesiae fuerat. Post res infecta remansit: Emersere nova et maiora negocia. Casu Germanus Latias venit Federigus in oras Aureaque imperii Romani serta recepit, Decrevitque Pius Turcarum invadere gentes. Ausoniae dum cogit opes celeresque triremes, Cardineo Latium excurrit comitante senatu; Venit in Etruriam, nostra quoque mansit in urbe. Mille quater centum tunc quinquagesimus annus Et nonus fuerat, postquam admirabile Verbum Christus homo effectum; Maii lux orta secunda est, Cum rutilans noctis tenebras Aurora fugasset, Occidit antistes cum Tuscae Antonius urbis, Ecclesiae lumen, sanctorum regula morum. Extremam vitae tunc clausit episcopus horam, Confectus senio et morbo longoque labore, Empyreaeque animam foelicem reddidit aulae. Moesta sacerdotum paucis tamen ante diebus Pastorem circum morientem turba gemebat. Astabant cives lachrymis et corde dolenti, Et non immerito: comuni orbata parente, Anxia pertimuit tristi Florentia luctu. Quos solabatur: "Mecum gaudete. fideles Filioli; solvor tenebroso a carcere liber, Eternae iam iam visurus gaudia vitae. Intercessor ero vobis, deponite luctum; Ecce, pater mecum est vestrae Zenobius urbis. Haec ex ore suo vobis memoranda relinquo: In primis clerum divina sorte vocatum Admoneo castam sine crimine ducere vitam. Interdicta Venus clero est rerumque cupido, Et scelerum radix procul esto superbia clero. Quippe sacerdotum probitas est regula plebis, Sal terrae quoniam sacer est quicunque minister. ' Pasce meos agnos ', Petro ter dixit Iesus, Quaeque salutiferi Christi fuit actio norma Vivendi recte. Charitas vos mutua, cives, Uniat in Christo; nil formidate sinixtri; Concordes punite malos iustosque fovete; Contenti modico, damnosum spernite luxum. Nil desperandum est, ubi ius dominatur er aequum". Submisse moriens vix est haec verba locutus. Ut Pius extinctum pastorem sensit Etruscum, Illachrymans propere Marci porrexit in aedem, Cernat ut Antonii in pheretro venerabile corpus. Puniceo clero pompas mandavit agendas: "Hic, quia presentis vitae contempsit honores, Dignus honorato fungatur funere caeli". Incola basilicae, primum portatur in aedem, Exequiisque illic tandem de more peractis Defertur corpus Sancti ad coenobia Marci. Pone sequebantur flentes matresque virique, Comunis tanquam pullati in funere patris. Perdiderat latus apoplexi foemina levum, Devota Antonii: ut tetigit venerabile corpus, Extemplo incolumis subrexit corpore sano, Seque suis pedibus portavit in aedes. Non potuit triduo turba impediente sepulchro Includi: cupiebat enim quicunque videre, Tangere vel corpus. Suavi redolebat amomo, Membraque defuncti spirantes dixeris artus, Absque ullo tabo quoniam incorrupta manebant. Nimirum hoc vitae sanctae mirabile signum est: Et Maius tunc mensis erat, iam venerat aestas. Prestringam ex multis, lector, miracula patris. Mortis in extremo mulier paritura dolebat: Per triduum nullo poterat medicamine foetus Emitti. Illa pilos barbae Antoniique capillos Imposuit femori et pastorem in vota rogavit: Confestim peperit. Fuit unus in urbe Reati Cui Leonardus erat nomen: dum tenderet aeger Cum nato ut calidis Senarum se abluat undis, Invasit febris et tenues dolor opprimit artus. Corruit ex alto tectorum culmine natus; Obstupuit genitor, lacerum ut conspexit ephoebum: "Antonine pater, Leonardo occurre precanti Redde mihi natum, aegroto mihi redde salutem, Redde, inquam: quodcunque petes, tibi solvet Iesus". Surrexit subito incolumis natusque paterque; Videre hoc multi testes mirabile signum. Non reticenda mihi mulieris visio castae est. Qua sacer antistes de saeclo Antonius hora Presenti in caelum migravit, vidit apertum Empyreum et Christum cum maiestate sedentem. Astabant circum Seraphin Cherubinque Thronique Sanctorumque omnis cetus splendore corusco; In quibus angelici Dominicus ordinis autor In throno residens miro fulgore nitebat. Angelus hunc iuxta fulgebat ut ignea lampas; Post hunc in solio Thommas splendebat Aquinas Stellifera in veste et redimitus tempora gemmis. Angelus assistens erat hinc, vacuumque sedile Ex auro nitido vicinum femina vidit; Vidit et angelicum iuvenem, qui voce sonora Innixus virga clamabat: "Cedite, turbae, Cedite: concivis caeli functurus honore est, Carcere terreno antistes Antonius urbis Syllanae egressus".Surgunt ceduntque benigni, Continguntque manus, leti dant oscula fronti. Et iuxta in solio vacuo consedit Aquinum Et merito, quia virgo et doctor uterque fidelis, Gloria par merito sancto debetur utrique, Exemplo et scripto Ecclesiam ditavit Iesu. Nec vigilans, somno nec pressa haec somnia vidit, Dephrenditque diem posthac morientis et horam. Inclyta Piceno est urbs Fabrianus in agro, Incola cuius erat mulier pauperrima rerum. Deformata etiam morbo, miserabile visu, Contractis nervis curvarat corporis artus. Andreas germanus erat, famulusque fidelis Manserat Antonii multis antistitis annis, Consensu cuius matrem pariterque sororem Mendicas fovit. Vestem portavit ad illas, Antonine, tuam, ut precio nutriret egenas. Servavere tamen, quanvis urgeret egestas, Relliquias tanquam sanctas. Miracula postquam Defuncti audivit pastoris, ut ille precantes Audiat, extemplo matrem accersivit, et orat Afferat Antonii vestem seque induat illam, Ut, postquam morbos sanarunt pharmaca nulla, Tam sancti incolumen faciat pastoris amictus. Induta hanc vestem requievit nocte, doloris Expers, et sano surrexit corpore mane. Obstupuit genitrix: vicini ad fluminis undam, Ut mundet sordes, per se festina cucurrit. Obstupuere omnes, quae norant; unde repente Sit facta incolumis, medicinae quis fuit auctor Exposcunt: mulier cunctis rem ordine narrat. Belcarus Feus in nostra iustissimus urbe Vir fuit; et pauper, numerosa prole premente, Tradere non poterat nuptui sine dote puellam Iam grandem natu (viginti excesserat annis, Coniugio iusto saepe indotata carebat). Antonii, dum vixit, erat Belcarus amicus; Et saepe et multum pastorem in vota precatus Ut conferret opem, sicut consueverat olim, "Ne dubites", dicens per noctem apparuit ipsi, "Inveniet dignum iam iam tua nata maritum, Coniugio aequali parva cum dote locabis". Nobilis ac dives pauco post tempore venit Sponte ad Belcarum iuvenis natamque poposcit, Qui renuit pulchram grandi cum dote puellam. Connubium sancti celebratum antistitis esse Hoc Feus asseruit nutu; hic post carmine Tusco Divinas cecinit laudes odasque sonoras. Antistes, salve, pastorum regula, salve, Norma sacerdotum, vivendi formula cunctis! Tu solamen eras miserorum, portus et aura Afflictis, populi defensor et auctor egeni; Per te Martini sancti pietatis asylum Exhibuit felix inopi Florentia turbae, Nec reor inventum terrarum hoc sanctius usquam: Nobilitas nutritur inops de divite egena, Ut quibus haud posset paupertas tradere dotes, Tenuia nec parvos patrimonia pascere natos, Impleat hoc munus tantae pietatis utrumque Electorum hominum charitas et prompta voluntas. Post mille et centum non alter episcopus annos Sic legem Excelsi nostra servavit in urbe, Ut dici merito possit Zenobius alter. Immortale decus, pastorum gloria, salve! Antoni, supplex ad te Florentia poscit Exores Christum discrimina cuncta repellat, Ut iusto regat imperio quis iura ministrat, Vivant in charitate Dei concordia cives, Nostra domicilia existant sacraria Christi, Floreat expulsis maculis Florentia felix, Exemplumque tuum proponat rebus agendis. Tu pius et iustus, tu virgo, doctor et aequus, Acer in hereticos, mitis cuicunque petenti. Accepit nullus devota mente repulsam, Presidium implorans: tua sunt miracula testes. Verinum exaudi: presertim mortis in hora Sis praesens, nullus Sathane me terreat horror, Sed procul aufugiat; tecum bonus angelus assit, Inter ut electos fiam novus incola caeli.