CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus VEGIO.appe-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/VEGIO.appe-01.xml.
1. ad Picininum Parve labor, cui te mittam? quem nunc mihi carum Efficiam? quis erit cui mea dona dabo? Parvus es at magnae latitant sub pectore vires. O si sit quisquam par tibi, quaere parem, Ergo eris ergo meo, mi Picenine, libelle Persimilis, nostro munere dignus eris. Hunc tu sume libens et amica fronte revise
2. Maffei Vegii ad Andream Pisanum. Pulcra Panormigeni perlegi scripta poetae Qui canit imparibus sexus utrosque modis. Non potui non hunc laudare, non oscula dulci, Dulcior Andrea, dulcia ferre operi. At nostrum in vatem si sit qui turpiter audet, Qui moveat dentes ore calente truces, Pone animo antiquos illustres laude poetas, Qui similes pulcre composuere sales. Quid cecinit Naso? Quid blandi musa Propertii? Lesbia tu, Sappho? tuque, Tibulle, places. Clarus Callimachus. Placuerunt scripta Catulli. Hi tamen et flammas et cecinere iocos. Quidque ut praeteream reliquos, Maro, gloria vatum Quid cecinit? lusus scripsit et ille leves. Mox sese ad segetes pascuaque et arma recepit. Si dicit pecudes, an Maro pastor erat? Multa canunt docti, quae non fecere, poetae, Quae sua non novit dextera, multa canunt. Verum illud sapere est et dignum laude perenni! Quae non viderunt lumina, Musa videt. Sic igitur Plautus miraeque Terentius artis Essent convivae, leno et uterque foret? Atque alii quorum sine fine est copia magna Quos studii et famae scribere iussit amor. Haec satis, Andrea, nunc ad maledicta revertor Quae cecinit fidis invida lingua modis. Clara Panhormitae vivent praeconia vatis; Quive nefas ausus voce furente cadet. Ille cadet, tenuesque furor vanescet in auras Et stabit nostri nobile vatis opus.
3. congratulatio victoriae pugnae Lucensis | ad Nicolaum Piccininum ... quam fortibus armis Incumbens fausto domuisti Marte feroces Pulciferos! Quae cum factu res credita nulli Esset, ovans tamen, adversum praestantior agmen Fregisti, et tanta haec soli tibi contigit uni Gloria, quae nulli ante fuit nec pectore, nec vi. At qui nota sequor. Tantum tua claruit ardens Seque altum evexit virtus, ut munere dignum Haud parvo dux ante alios insignior unus Crediderit, gladioque potens, animisque Philippus. Quin etiam armorum praefecit ducibus et te Donavit sceptro belli. Tum fortis in enses Ut primum ruere et Marti se credere coepit, Genua te primum elegit cui fideret arma, Luchanasque acies et ius committere pugnae. Non repetam celebres titulos, quos moenia Tharri Victa tibi attulerint, non fauces gentis Etruscae Obsidione gravi infractas, non caetera tandem Eximia ac fera. Neque enim quo singula vellem Narrare, huc veni, laudum ornamenta tuarum. At vero non possum huius non dicere belli, Quae nuper tanta auspicibus praeconia divis Cesserat, et capto tam clara ex hoste trophea Scilicet armorum fidens Florentia totas Contulerat vires vicinae in pascua Lucae. Genua Luchanam servare potentior urbem Adnixa auxilio, dubiis spemque addere rebus, Commisit sua signa tuae victricia dextrae, Inlabens placidis dirimebat Serculus undis Agmen utrumque, at tu, quo non audentior alter, Nec quis consilio melior, nec robore maior Per medium turmas duxisti interritus annem, Incensas magno venturi Martis amore.
4. congratulatio victoriae pugnae navalis | et pugnae terrestris Vallis Tellinae | ad Nicolaum Piccininum ... Tu Bergomeis in vallibus arcem Et duram valido domuisti robore gentem. Tu genus indomitum sub Pulciferensibus armis Bis fractum, propriis cum sedibus extinxisti; Quo tantum in tutum concessit Genua facto. Nunc proinde armatos exercens aequore naves. Terrificat quot habet contermina moenia, Pontus Parte alia Etruscis tantum tua fama sub oris Crevit, ut e coelo missum te predicet omnis Lidia, te populi desolatique Senatus. Te trepidant, vix tuta sui munimine valli, Florentina tuum reformidant moenia nomen. Tu Tharri, tu Pontremuli, tu caetera in ipsis Faucibus expugnata tua mille oppida dextra. Et mille ornasti signis victicibus arces. Tu Lucense solum tristi obsidione redentum Servasti. Nec laetata est Florentia duro Marte diu; cuius pauco cum milite multas Profligasti acies; faustum et memorabile pugnae Exemplum, dum non veritus trans fluminis altum Ire vadum, laetas duxisti in bella cohortes Verte inter et Tanagrum trans flumen capta recense Oppida tot potuisse brevi tam tempore vinci. Qua vero digna navalem laude triumphum Prosequar? Omne suum Venetorum summa potestas Et terra et mediis robur contraxerat undis. Terra equites, mediis naves armavit in undis Ausa sed incassum pulchram sperare Cremonam Tu contra, pro quo stant coeli et numina pugnant, Armatis totidem rexisti navibus ingens Bellum, ipsis nunc primum in aquis feliciter usus Auspiciis, cui tam praestans victoria cessit, Tam clara, ut magnis certo sit digna, vel ipsis Adscribenda diis ...