CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus VARCHI.appe-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/VARCHI.appe-01.xml.

Documentum VARCHI.appe-01.xml in db pdill0


1. Hic te surgentem formaque et moribus aeque Insignem clausere mali fata impia saecli, Ne fructum tantis de floribus aspiceremus Antoni, et quicquam egregium iam longum esset. 2. Laurentio Lentio Bononiae magistratui Nunc mea formosa est, vereque Bononia foelix, Atque ego vel magnum Laure Tybrim supero Cum tu iustitia, ac nulli pietate secundus Alterna laxas frena, premisque manu Praeside te nulli non poena infligitur, et te Praeside non ulli praemia deficiunt? Perge modo, ut nullus sit me foelicior amnis, Et celebrent nomen saecula cuncta tuum. Haec tibi Apollinea redimitus tempore fronde Magnus ab exiguo gurgite Rhenus ait. 3. ad Iulium Nobilem Eximie quod te Iuli bone amemque colamque Non tua nobilitas, nec tuae opes faciunt. Eximie sed quod me mutuo amasque colisque, Et summo quod sis dignus amore coli. Hinc nisi desieris me amare, et amabilis esse Ipse ego te summo semper amore colam. Et velut ipse nihil bone Iuli te peto frustra, Sic tu nil frustra mi bone Iuli petes. 4. ad Baccium Valorium Valori, quo nil mihi dulcius, aut mage gratum Si licet et fas est, obsecro, dic, agas, Civilis num tu sinuosa volumina iuris, An potius magnum volvis Aristotilem? Ipse ego, squallentes dum findit Syrius agros Omniaque ardenti sole perusta rigent, Ad Gallum densa frondosae vitis in umbra Propter aquam recubans ocia lentus ago. Tu quoque idem ut facias valde moneoque, rogoque Saevum est, cum possis vivere, velle mori. 5. Antonio Benivienio Antoni, qui tot proavos, clarumque parentem Non minus ingenio, quam bonitate refers, Iampridem nisi te magno complector amore, Ni tecum semper vivam, obeamque libens. Invisus Phoebo, Daphnim, Daphnimque perosus, Inteream, nec me (quaeso) Tirintius amet. An te dilectum cur ego et unice amantem Non visis, cum se fregerit ipse calor? Num praeter solitum tenueis contemnis amicos An vero sordent tibi? Si tibi rura Sordida sunt, valeant sordida rura mihi. 6. Petro Stuphae Sic vivam, valeamque, ut te mi Stupha videre Discupio, et tecum seria multa loqui, Multa iocosa etiam, nam vertere seria ludo, Et ludum gravibus iungere saepe decet. Ergo igitur tanto si me dignaris honore, Carpe iter, ac nostrum rus bone Petre, veni. Certe ego te lauta, si non prae divite mensa, Vultu hilari, si non molliter accipiam. Quodsi forte aliquem duces tecum, ut plura, Iulum, Tunc ego vel magnos bis superabo deos. 7. ad Caesarem Herculanum Docte, ac strenue Caesar Herculane, Qui praenomine tanto, itemque tanto, Dignus nomine, Palladi, atque Marti Carus Felsineos lares, et ipsum Nequaquam exiguum, sed Arno, et ipsi Tybri, praeside Lentio, invidendum Rhenum duplice gloria coronas, Ne tu, ne (rogo) tam tener, meique Amator nimius quaerere, si non Crebras, ut soleo, satisque longas Sic, o sic utinam satis disertas, Ad te mittito literas, eoque Me tui immemorem putes, mihi qui Haeres interioribus medullis Ex quo non odium quidem, aut iniqua Ira, sed ratio, piique cordis Indignatio iusta pervenustum ex Imis ossibus expulit Carinum, Carinum mihi corde cariorem. Nam quamvis haveam satis superque Quod scribam, meque scriptione quidquam Ad te dulcius est, mihique maius, Cui dem non habeo tamen, profunda hac Valle dum moror Alpibus propinqua, Sed longe Alpibus omnibus per orbem Quot sunt, quotque fuere, duriore, Nec qua sit mage vasta solitudo. His tesquis ego nec valens, nec aeger Neuter inter utrumque somnioso Totus langueo trepidus veterno, Inter frigora saeva, staminumque Ventorum horrisonos latens boatus. Uror sed tamen interim, simulque Algeo velut Aetna, Caucasusque, Ferventi triplicis rigore flammae, Sed tam dulciter, ut iuvet perire. Hoc est ambrosia frui deorum et Tot inter scopulos ferosque vepres Dulci nectare coelitum potiri. At tu non modo amice, sed patrone Mi Caesar vale, mutuoque amore Tuum dilige Varchium, quod hercle Praeclare facis hactenus, bonoque Bonae tam lepido, atque Bolonetto Ambobus mihi carior ocellis Nota de meliore, Zoppioque Quo nil dulcius est benigniusque Commendes iterum vale, atque salve. 8. ad eundem Domus inclyte Caesar Herculanae Dulce praesidium decusque magnum, Quem non tam facies venusta et oris Maiestas, oculique coelo et ipsis Longe syderibus nitentiores, Quam quidem ingenuus pudor, bonique Mores et studium tenax honesti, et Cordis simplicitas, amorque honosque Queis me prosequeris, velut parentem, Fecerunt mihi luce cariorem, Istic dum mihi Lentius deique Parem coelitibus dedere vitam Quid tu? Quid pater optimus? Quid ipse Frater tam similis tibi, suoque Magno nomine dignus, atque avorum Rerum nunc geritis? Satis valetis Cum familia et omnibus propinquis? Ipse num Latiis vacas Camoenis? An vero Argolicam premis Minervam? An modo celebras salesque Thuscos? Coelorum an numerum ambitusque discis? Naturae an potius studes dieque, ac Noctu Aristotelis teris libellos, Queis nil doctius, elegantiusque. Nam te non licet esse feriatum, Seu forte studio calens equorum, et Exercens patrias ferox palestras, Gaudes innocuas tremendus hastas Vibrare et dubias ciere pugnas Lustris non bene quatuor peractis Verum, quidquid agas, velim benigne Naves hanc operam mihi, parentem Primum a me iubeas valere, deinde Multam fratribus omnibus salutem, Et tuo pariter meoque Bonae Dicas, quem Charites foventque Musae, Dic item Lepido meo, tuoque Alberto patre non fere minori, Nec non Pompilio eruditionis, Eloquentiae et aemulo paternae; Sed num Regule te bone ac diserte, Nam te doctor et artium magister Aldobrande tacebo, compaterque Fabritii, decus inclytum medentum? At certe neque te beate Bocchi, Nec te Beroe, Tullio propinquum, Nec te mi Realine praeteribo, Qui leges colis et colis Camoenas. An vero hic veterem Albium sodalem, So Musarum et medicaminum patronum? Hic ne, te rogo, Zoppium relinquam, Qui Thusce canit, et canit Latine? An hic Gaviniumque Gaggiumque Indictos, Velium, sinamque Torum Oddonemque et reliquos bonos sodales; Doctos hercule et optimos poetas Rusticos ego, Maximos, Vitellos, Tot virtutibus inclytos silebo! Quos tecum simul intimis repostos Gero et perpetuum geram medullis. 9. ad eundem Famosissime et optime Herculane; Cui Mavors favet et favet Minerva Verum uter magis hic ne, an illa, sane Non est dicere, nec licet videre Utrum sis meliorne, pulchriorne, Quod me literulis tuis venustis Venustum ut decet, et pereruditis Creber Felsineos vocas ad agros Et canonica ad arva, ubi paterni Ruris est tibi regius recessus, Ore quem patrio vocant Molinum Beati prope rura Casallecchi, Rura Thessalicis priora Tempe, Et quam Massica gratiora Baccho Ubi (iam redit annus) alsi et arsi, Gratias ago maximas, agamque Dum vivam, tibi semper, atque habebo. Nam referre potis quis esset inquam? Currentem tamen incitas, ut aiunt, Cum te plus cuipiam videre vita, Et tecum simul optimoque Bona, Quo nil gratius est venustiusque, Nil iocundius elegantiusque, Vix semotus ab urbe rusticari, Sed hac conditione, amice magne, Immo maxime mi patrone, ut a me Nunquam vel minimum recedat ipse Bona, nec liceat tibi sine illo Esse unquam, aut tibi forte si videtur Dura haec lex nimium, altera haec feratur. At ne liceat mihi, nec ipsi Bonae longius ungue commorari, Quod si non placet haec quoque esto, fiat Pactum, ac lex alia, uti tibi nec a me, aut A Bona liceat procul vagari. Hoc est durius, inquies, quid ad me Mihi qui sat ago, ac bono sodali? In summa volo nusquam abesse possis Nec a me, nec ab illo, uterque nostrum Plus quam vivere, te videre gliscit. 10. Iulio Nobili Nobilissime Nobilis, valesne? Si vales, valeo, rogoque et oro Ut semper valeas, vale, valensque Te valente, memento me valere. 11. Baccio Valorio Bacci delitium meum, decusque, Vel tu ad me propera statim, vel ipse Statim ad te properabo ; nam videre Te diu excrucior, loquique tecum. 12. Antonio Benivenio Antoni male sit mihi ac moleste, Si non vel Fesulana rura, si non Vel ipsos topiarios recessus, Queis nil alsius est, amoeniusque, Sordent iam mihi, tam diu carenti Te, quem plus cupio videre et arcte Complecti, atque etiam dare osculanti Mille basia, quam beata et ampla Persarum mihi comparare regna. 13. Petro Stuphae Candidissime Stupha, mi vacare Culpa, ac nil sibi turpe, nil iniquum Conscire, est adeo poteris, ut omnes Floccipendere debeat malorum Tecnas, ac probra ficta nil vereri. 14. ad Sylvium Antonianum Magnanimi ducis Hetrusci pulcherrima et alta Progenies stili est Antoniane tui, Quos inter late, virtute, ut maximus annis Franciscus patrio clarius ore micat. Quem colere et toto venerari pectore, nostri Muneris est digna sed celebrare sui. 15. Paulo Iordano Orsino O Paule +columemque et gloria gentis Magnanimi Cosmi delitium atque gener, Qui duri Martis, qui castae Palladis artes Invicto exerces robore, mente tenes. Immensum laetare, tibi iam ducitur uxor, Qua nulla est unquam pulchrior aut melior. Ac similem vobis numerosam da cito prolem, Quae Latium et magni Tybridis arva regat. 16. Mariae Medices Principis clarissimae tumulus Cum Mariam Medicem summa vidisset ab arce Immaturo ereptam funere, Pallas ait: Hac viva cur se coelo conferret, habebat Terra, sed extincta, nil nisi terra iacet. 17. ad Cosmum Medicem Florentinorum ducem Magnus erat per se, vel maximus, inclyte Cosme, Pulcher magnanimi filius Eridani. At nunc te socero, quo nec foelicior alter, Nec melior, multo se quoque maior erit. Quin afflicta, suisque diu prostrata ruinis Itala res iterum tollet ad astra caput. Et decus antiquum, et veterum facta alta parentum Instaurans, priscos aequiparabit avos. Venisse e Medis Medicos Florentia quondam Testantur Medorum aurea mala tibi Et vere (verum si vis bene grata fateri) Vulneribus Medici saepe fuere tuis. 18. votum ad Apollinem pro Cosmo Medices Florentinorum | et Senensium duce tertianam febrem habente Has laurus tibi Phoebe tuis appendimus aris, Atque pias humili fundimus ore preces, Tu ducis Etrusci, quo nec prudentior alter, Nec melior facilis languida membra leva. Nec te magnanimo divum pulcherrime Cosmo Poetineat sanctas applicuisse manus; Ille quidem aegrotat, sed non solus, quia secum Iustitia ac pietas cum probitate iacent. Huc quaeso, huc propera, non hoc te Varchius ipse Tota sed illius nomine terra rogat. 19. ad Cosmum Medices Florentinorum et Senensium ducem Vix bellando alii, tu tantum bella movendo Cosme, fugas hostes, regnaque victor habes. 20. ad eundem Hostes ut vincant, aliis bellare necesse est; At tibi Cosme, uni satis est indicere bellum. 21. ad eundem Arma parent alii, classes atque agmina cogant Ut vincas, satis est vincere velle tibi. 22. ad eundem Qui venit, vidit, vicit, tibi maxime Cosme, Impar, qui solo nomine vincis, erit. 23. Lucretiae Medices Ferrarensium ducis tumulus Te flerunt, te flent Lucretia, teque per aevum Aeternum flebunt Arnus et Eridanus. Heu decus, heu pietas, magnis e regibus orta! Et magnos reges iam paritura peris. 24. ad Franciscum Vintham Disertissime Vintha, si requiris, Ut es non modo diligens, sed ipsa Diligentia, plurimique amicos Soles pendere, si requiris, inquam, Ut mos est tuus, utque iam solebas, Pro nostro veteri parique amore, Quid ruri faciamque moliarque, Urbis immemor, immemorque vestri, Quos sinu atque oculis gero, geramque; Dulci hac dum potiar, brevique luce Unum scilicet hoc, ut neque addam Vero, nec minuam integer, volente Imo id saepe iubente, saepiusque Maximo simul optimoque Cosmo. 25. ad Benedictum Varchium Varchii, cui favet, otiumque Cosmus Thuscorum dominus facit perenne Ut res tradere publicas, suosque Annales calamo elegantiori Posteris queat, interim ac beate Rus colat, procul urbe, et aula et ipsis Quos aeque atque oculos amat, sinuque Observans gerit, intimis amicis Vintha, quem nimis occupat forensis Urbani quoque muneris, domusque Conficit ratio, gravisque cura, Ut tui memor est, eritque in aevum, Optat sic tibi plurimam salutem Eventumque Iubens bonum precatur. 26. Florentia loquitur Incolumem salvumque meum mihi reddito tandem Roma ducem, dominum iam mihi mitte meum, Sat tibi Ioannes, magni decora ampla Leonis Qui referet, Medica sat tibi gente pius. 27. de Cosmo Medices Florentinorum et Senensium duce Cum Thuscum magnae linquentem moenia Romae Vidisset flavo Tybris ab amne ducem, Flevit, et, o, dixit, regum rex optime, siste Siste, haec sunt sceptris culmina digna tuis. 28. de illustr. principe et rever. | Cardinale Leone Ioanne Medices Cum Medicem septem mirantem culmina Tybris Spectasset, noscens ora Leonis, ait: Regna vides olim manibus subiecta tuorum, Atque olim manibus subiicienda tuis. 29. De Francisco Medices, iuventutis Florentiae | ac Senensis Principe urbem Romanam ingredientem Cum princeps regis Ethrusci filius Urbem Intraret, referens ore animoque patrem, Miratur iuvenis faciem frontisque decorem Et patria aethereis lumina syderibus. Macte puer, virtute tua Tritavumque tuorum Laetanti exultans pectore Tybris ait: Dum populus festo per tecta ac compita plausu Igeminant Medices, ingeminantque pilas Ingredere o foelix tuis, foelixque alienis Est bonus, magnis digne parente et avo.