CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus UBERTI.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/UBERTI.carm-01.xml.

Documentum UBERTI.carm-01.xml in db pdill0


ad virginem Venetam Cassandram Fidelem philosophantem | Franciscus Ubertus Sis felix, nostrumque leves, Cassandra, laborem Ac mihi qua sit iter, ducat quod fontis ad undam Pierii, monstrare velis. Nam virgo per aequor Venimus, ut liceat doctas audire sorores Si datur hoc per te facilis modo Nympha roganti, Qualiscumque canet laudes tibi nostra Thalia. Nam sexum super egressa es virtute, virago, Tum celeri (mirum) studio. Hinc doctissima dici Iure potes; sed quam memorem te, virgo pudica? An quae diva? Refer. An quae tu forte Sibylla? Eveniunt quando haec divum haud sine numine! Nympha, Vive, lege ac magnum scribens tibi nomen adopta. ad virginem Venetam Cassandram Fidelem philosophantem | Franciscus Ubertus Virginei Cassandra chori doctissima virgo O princeps sexus gloria et huius have! Flaminius de te noster miranda canebat; Ut sunt, illa mihi credere libet. Vera quidem credens mirorque et gratulor urbi Quae te progenuit candida virgo tuae. Quid ni? Splendor enim patriae Cassandra potentis Si cadat infelix; si modo livor, eris. O, quantum est? Doctos facunda ex tempore virgo De studiis audes semper adire viros. Praestat opem Pallas, quam tu colis inclyta Nympha Hinc magni freta es viribus ingenii. Virgo felix Cumeae saecula vatis O Veneti vivas maxima fama soli.