CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus TILESIO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/TILESIO.carm-01.xml.

Documentum TILESIO.carm-01.xml in db pdill0


14. Paret victus amans blandiciis Amphitrionius, Nactusque exanimem, quam expuerat iam mare, purpuram Infecit Tyrio primus ovem murice candidam 15. Aspice ut aureolus virides intermicat herbas Virgatisque nitet maculis, insignis et ostro, Pulchra velut variis distincta coloribus Iris ... Et tenui formans orsum se involvit amictu 16. ... sit quanta potentia matris Naturae hinc parvo perdiscas munere nec te Reddant quae vulgus temere miratur hiantem 18. Desuper explorant, nostris licet omnia Phoebus Eripiat rediens oculis, solusque diurna Lampade collustret coelum, mare, nubila, terras; Unus pro cunctis fulget, fluit inde quod usquam est Luminis, inde calor manat, pater omnibus idem est, Omnibus idem animas afflat, quaecumque moventur, Seu suspensa levi fugiunt per inania lapsu, Squammea seu penetrant fluctus errantque per aequor Immensum, vel qua solidus se colligit Orbis. Noctifuge, aurato qui laberis aethera curru, Luciparens, frugumque potens, per te omnia primum Exoriuntur, alisque idem quodcumque videtur, Sive hominum, pecudumque genus, seu turba volucrum, Pabulaque, et ramis dense frondentibus arbor: Salve magna Iovis proles, caeli decus ingens Cuncta videns, quae sunt, quae mox ventura trahuntur, Quodque fuit, reges insignes, oppida et arces, Bellaque, et ingentes strages, partosque triumphos 20. Cornibus exiguis prorupta veste volucris Argutum caput aethereas ostendit in auras, Dissimilique alas incenso nitore coruscat Caerula namque viret pars haec, pars lutea parsque Illita purpureisque notis minioque refulget. Editaque in lucem primum male firma nec alis Freta suis, stat mollis adhuc et fixa moratur Mox durata die sursumque elata revisit Unde viget quodcumque movetur, lumina solis 21. Teque nemus miseratur amicum, te quoque mollis Herba, tuis quae se ramis defendit ab aestu 24. Omniparens natura, hominum rerumque creatrix, Difficilis facilis, similis tibi dissimilisque, Nulligena, indefessa ferax, te pulchrior ipsa, Solaque quae tecum certas, te et victa revincis; Omnia me nimis afficiunt, quo lumina cumque Verto libens, nihil est non mirum, daedala quod tu Effingis, rebusque animam simul omnibus afflas, Unde vigent, quaecumque videntur pabula, frondes Et genus aligerum pecudesque et squamea turba 26. Molliter acclinis rupes, mox ardua surgit Et praecisa volat sub nubila celsa, sinusque Pandit in immensum moles imitata theatri. Altius hac nil est, nil hac muscosius usquam, Quodque magis gelida fessos refrigeret umbra, Incendit Canis aestivas dum lampade terras, Et frondosa fremunt querulis virgulta cicadis: Inde vocant Tempe; locus est prope Crathidis undas Qua septem caput attollens se montibus effert Nobilis et pingues spectat Consentia campos Grande decus Calabrum ... Illic certa piis domus est, procul unde locorum Livor abit, sitis et fulvi insatiabilis auri, Nec pavor exanimat, nec mentis futilis aestus Laetitia, aut mordaci extollit gloria fuco; Omnibus at sincera fides, pietasque deumque Relligio, et quicquid suadent haec tempora, queis me Natum esse gaudet mens alterius praescia vitae 27. Qui simul infusus, deformes undique cura, Diluit ardentesque exstinguit pectoris aestus