CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus STROZZI.erot-05.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/STROZZI.erot-05.xml.

Documentum STROZZI.erot-05.xml in db pdill0


1. ad Pium Secundum Pontificem Summum | in adventu eius Ferrariam commendatio | quod bellum adversus Turcos meditetur Deseruit solito formosior aequora Titan, Illuxit votis mille petita dies, Qua tu, Romanae sedis moderator et orbis, Cui dedit omnipotens sceptra verenda Pater, Dirigeres nostras iter expectatus ad oras Et Borsi intrares hospita tecta ducis. Quid potuit laetae contingere gratius urbi, Quidve tuo maius numine terra dare? Nil ultra cupimus, nil, te praesente, veremur, Dum sacra Pontificis cernimus ora Pii, Quem propriis ultro tendentem laudibus, ipsi Novimus Augustum hunc promeruisse locum. Haesit ubi numeros tua gloria ducta per omneis Ulterius nihil est quo ferat illa gradum. Ipse licet maneas tantarum in culmine rerum Nostraque te exultet Principe relligio, Non tamen humanos praeclara modestia mores Exuit, et nulli est mitius ingenium. Ergo non alio fas est te nomine dici Quam tua quo pietas nota sit, atque fides. Iustitiamne prius mirer, sanctissime praesul, An memorem largas ad pia dona manus? Quid tua quas habeat vireis facundia, dicam? Quantaque de docto pectore vena fluat? Te non ulla latent clarorum scripta virorum, Nulla sacrae series te fugit historiae. Nec tua contemnit generosos cura poetas Quos divinae aliquid mentis habere ferunt. Tale sed ipse facis, vatum doctissime, carmen, Quale canit sumpta Delius ipse lyra. Quod si festa sacros poscunt altaria ritus, Debitus et Superis concelebratur honos, Cernimus augusta te maiestate sedentem, Cui tegit albenteis sacra corona comas. Inque tuo gravitas sedet ac reverentia vultu Atque pios gestus pendula turba probat. Alme Pater, salve; salve, qui claudis et idem Clavigera reseras regna beata manu. Salve, quem colimus, quem credimus atque fatemur Aetherii sanctas Regis habere viceis, Romanae sedi qui non minus addis honoris Quam tibi contulerit Ponteficale decus. Pastorem lacero cum te praefecit Ovili, Consuluit misero cura superna Gregi. Ut taceam, latiae quae sit tibi cura quietis Et per te patriis ocia parta focis; Utque Tarentinos, duce te, Roverella tumultus Sedarit iussis, consiliisque tuis; Singula neu referam, quae tu recteque pieque Inter mortaleis numinis instar agis, Perfidus ecce Dei populos invasit Amyrras Et Scythicus nostro regnat in orbe furor. Actum erat, instabat victor crudelis, erantque Omnia plena metus, omnia plena fugae. Hunc Maometheas terris imponere leges Non sinis et tristeis comprimis ipse minas. Namque, ubi Pontificem Te barbara turba creatum Audiit, atque animos, propositumque tuum, Substitit in medio rerum conterrita cursu, Nominis et fama pene subacta tui est. Improbe, quid te igitur facturum, Turca, putemus, Romanum accipies cum vigilare Ducem? Iamque lacessitas animare in proelia genteis? Iustaque in immiteis bella movere feras? Ecce tremit Rhodope, pavet imo conditus alveo Et revocat celeres impius Hebrus aquas. Bellipotens Mavors iam Thracia regna reliquit Iam pro Romanis induit arma suis; Iam virtute sua totum Pius excitat orbem; Infelix, moneo, iam tibi, Turca, cave. Nam tua, quae nostro langore ferocia crevit, Concidet, et latias experiere manus. Nos Pelopis regio amissa et Byzantia clades Admonuere tuae, perfide, saevitiae. Nos Peloponnesus tandem et Byzantia clades Admonuit fraudis perfidiaeque tuae. Nec solum nostris, scelerate, fugabere terris, Sed fugies patrios pulsus ad usque Getas, Vel Pius, immiti miles de gente triumphans, Iniiciet capto ferrea vincla tibi. Ite, duces, trepidum pia signa feramus in hostem, Dextera iam faustum concinit omen avis: Vicimus; imbellis dat terga fugacia pubes, Sparsaque Amyreo sanguine fumat humus. Haec tua, Pi, laus est, tua gloria; teque parentem Auspiciis vocitat libera terra tuis. Unus enim Scythicam miseris avertere pestem Gentibus, oblata commoditate, potes. Nec te posse sat est, sed adest tibi certa voluntas, Idem etiam rectae non rationis eges. Dum procul hostis abest, et adhuc sine fine supersunt Oppida, barbarica non violata manu, Degere secura potuisti tutus in urbe, Aetatique simul consuluisse tuae. Sed gravis afflictae fidei te iniuria movit; Sollicitant animum nostra pericla tuum. Anxius his stimulis Romanas deseris arceis Et longum, infirmo corpore, carpis iter. Non labor, aut imbres, obiectave flumina, non te Apenninicolae continuere nives. Interea laetis clamoribus insonat aether Et tibi fert patrios obvia turba Deos. Undique concurrunt, in te sua lumina pascunt Exoptat longos et tibi quisque dies. Auguriis sibi quisque animum felicibus implet Et suscepta tuo nomine vota facit. Unum omnes pariter te poscere fata loquuntur, Quo duce turcarum stirps scelerata cadat. Qua re age, et inceptum, Pater optime, perfice munus; Et tibi commissas respice, Pastor, oveis, Pro quibus innumeros quaeris, paterisque labores, Nec senio virtus ista premente iacet. Nulla tuis poterit maiorum gloria rebus Aequari, et cedent cuncta tropaea tibi. Hic saevum Annibalem, fortesque subegit Iberos Ultus honoratae funera bina domus. Hic domitis Asiae populis, victoque triumphat Antiocho, et patrias strenuus auget opes. Ille capit Persen, vinctum trahit ille Iugurtham Cimbrorumque sua comprimit arte minas. Conatus, Catilina, tuos hic fregit, at illi Egregium nomen Creta subacta dedit. Ille vagum Cylicem, et sertoria contudit arma Iuraque Romani protulit imperii. Orbe sub arctoo bis quinos ille per annos Vicit et extremum subdidit Oceanum. Alter, ubi terras simul et pacavit et aequor, Iuncta suo meruit templa tenere Iovi. Alter et Aurorae populos penetravit, et Indis Pellaeum imposuit, victor ubique iugum. Adde Pium Aenean, Alciden, Hectora, Achillem Et quoscumque canit Graecia magna duces. Omnibus his celebrem virtus dedit inclyta famam Et gestae eximium res peperere decus. Tu tamen hos superas, neque enim te ducit inanis Gloria, nec regni dira cupido tenet. Verus honos, fidei studium venerabile nostrae Hoc te praeclarum sumere iussit onus. Quod cupis, externae gentes novere probantque Et iungit socias Pannonis ora manus. Hoc, Hispane ferox, et idem, Germania, sentis Nec tuus in tali tempore Caesar abest. Gallia pacatis aderit comitata Britannis Et munita suis rupibus Illyria. His comes Epeiros veniet, Cyprosque, Rhodosque Et positae nostris insulae in aequoribus. Pars quoque Threiciae gentis simul induet arma Inque tuum exitium, Turca superbe, ruet. Quid loquar Italiae felicia regna potentis, Exitioque aderit, turce superbe, tuo. Quid loquar Italiam, quae vix tua iussa manebit. Quam gravis in rabidos concitat ira canes? Hanc prius unanimem tua si sapientia reddet, Sub latias venient ultima regna manus. Tecum erit Alphonsi proles clarissima regis, Rex ipse, atque hominum millia multa dabit; Sforcius hinc heros premet, hinc Florentia tecum Stabit et auxilium proxima Sena feret; Sena, triumphaleis inter celeberrima terras Felix Sena, Pii patria Pontificis. Hinc Ligur, hinc Venetus terraque marique iuvabunt, Ardor Arimineae nec minor urbis erit. Magnanimusque ruet dirum Sismundus in hostem Et Malatesta suas iunget amicus opes. Hos, inimicitiis positis, Federice, sequeris, Urbinumque manet gloria magna tuum. Non Manfreda domus, nec opem Gonzaga negabit Mantua, nec forti subdita terra Pino. Adde alias urbeis, opibusque virisque potenteis, Quosque tua populos sub ditione tenes. Agmina longa Ducum felicia castra sequentur Et tingent rubra candida signa cruce. Hos inter, venerande Parens, Dux Borsius ibit; Borsius, Ausonii spesque decusque soli. Borsius, Italicae pacis servator et autor, Romanae verus Relligionis amor. Ille tibi fidus studio, tibi deditus omni Seque suumque libens obtulit imperium. Qui genus omne hominum, quamvis bene multa merendo Ingeniique sui dexteritate liget, Te tamen in primis unum colit, atque fatetur Se debere Pio plurima Pontifici. Hoc tua Maiestas, et vincula sanguinis, et qua Excellis virtus fasque piumque petunt. Cum virtute tua tumque tibi sanguine iunctus Tumque tu sanctae sis caput ecclesiaie. Illius ecce potes gratam cognoscere mentem, Illius insignem cernere laetitiam Hi quoscumque vides nullo de more paratus, Et passim stratis haec nova forma viis, Haec hominum quaecumque tibi fuit obvia turba, Adventum excepit quae modo pompa tuum, Omnia magnanimi Ducis haec testantur amorem In te quem ex omni crescere parte vides. Maxima quae si quis, (nam sunt ea maxima) ducit, Ipse putat meritis inferiora tuis. Hunc talem, tantumque, Pater mitissime, Regem Qui tibi non ficto pectore servit, ama; Quem benefacta patrum, et proprio quaesita labore Commendat fidei gloria summa tuae. Hunc pietate tua complectere, suscipe totum Et dignare suos hospes inire lares Quem virtus propria et veterum benefacta parentum Commendant fidei nunc pater alme tuae. Quicquid opum per te quodcumque parabit honoris Protinus accedet rebus id omne tuis. Non apud immemorem stabunt tua facta, nec ulli Concedet magnis Borsius officiis. Hunc igitur bonus et cognatam respice gentem Estensemque domum, Ferrariamque tuam. Vive diu felix, Superi tua vota secundent, Ut subeat Latium barbara terra iugum. 2. irata puella amatori suo ob convicia in se iactata, | quod eum desertura sit minatur Ecquis erit saevi finis, mens anxia luctus? Tristis an aeterni plena doloris eris? Semper an in lacrymis miseri versabimur iisdem Et nullum inveniet longa querela modum? Num mihi placandi superest spes ulla furoris, An magis illa meis crescet acerba malis? Summissus quoties veniam supplexque rogavi, Siquid liberius dicere visus eram? Nam, si non penitus culpa caret ausa puellae Suspectam immerito lingua notare fidem, Qui mihi surripuit sensus et talia iussit Credere, praecipuum crimen amoris erat. Fac tamen impulerit nos huc temerarius error Verbaque non sani pectoris exciderint: Has meruit poenas meus immutabilis ardor? Et quae spectata est per duo lustra fides? Moenadas his potuit precibus placare furenteis Et magnum Pentheus conciliare Deum; Victa nec infandos torrem misisset in igneis, Laturum nato tristia fata parens. Ipsa immota tamen perstat, velut aspera cautes Quae maris assiduas negligit alta minas. Perstat et immitis mea laeto incendia vultu Spectat, in exitium scilicet orta meum. Quis tam formosam, tam duram credere posset? Sic ne immortaleis concitat ira Deas? Me miserum! toties gelidus praecordia sanguis Circuit, et toto corpore vita fugit, Illius quoties cogor meminisse furoris, Cum formidatae frontis imago subit. Nam modo vix dignata meos audire labores, Rettulit haec tristi verba superba sono: Si mens sana tibi, vel si pudor ullus inesset, Debueras oculis te eripuisse meis. An me lethaeo perfusam gurgite demens Credis? et oblitam tot maledicta simul? Si tamen admisi quicquam, si iusta querelae In me causa tibi est, si mea laesa fides, Hos male devoveat sonti mihi lingua capillos Atque haec amissa lumina luce cadant. Vel si te gravior crudelem poena iuvabit, Devorer a saevis ipsa relicta feris. Quid mirare meo vidisse in limine quemquam, Si pater assiduis non caret hospitibus; Cum vaga servorum manus huc, illucque recurset, Sitque ancillarum plurima turba domi? Non tamen haec refero, quo nostri rursus amoris Firmior insideat, perfide, cura tibi; Nec desertorem cupiam quod rursus amare; Sed me ne tacitam crimina tanta premant. Haud inopes adeo mentis sumus ut tua nobis Perfida non liceat noscere consilia. Tu levior pennis atque inconstantior aura, Populeas vincis mobilitate comas. Inque novos properas saltus, veteresque relinquis Quodque doles fieri, turpiter ipse facis. Foedera periurus sed si violare parabas, Ut sic culparer, non ego digna fui. Quod si commisso securus crimine gaudes, Facta tamen vindex punit iniqua Deus. Nunc fictos alio gemitus, simulataque verba Transfer, iam parta est altera amica tibi: Digna erit illa tuo fieri celeberrima versu, Cui felix omni tempore carus eris. At mea non adeo facies mutata senecta est, Omnibus ut videar despicienda procis; Et si fata iubent ut amem, non me tua posthac Decipiet solitis improba lingua dolis. Quam cuperem nostri tibi nil placuisse, nec unquam Me facilem votis exhibuisse tuis! Torqueor e nobis quicquam tibi dulce fuisse Si neque difficilis, si neque dura fui. Illa ego tam penitus aboleri, perfide, vellem Quam facile ex animo laberis ipse meo. Me lacrymae et ficti vultus cepere, tuisque Fraudibus elusa est credula simplicitas. Vos natura malos levibus non aequa puellis Instruxit variis artibus atque dolis. Phyllida Demophoon, et Colchida lusit Iason; Flevit ad ultores sola Ariadna Deos. Ardebat Circe, flagrabat amore Calypso, Utraque Dulichiam vidit abire ratem. Ille etiam, sua quem pietas ad sidera tollit, Ingratus libycum prodidit hospitium. Talibus exemplis, et quae super addere possem, Ad mea debueram cautior esse mala. Sed vetuit fati non evitabilis ordo Et rata fortunae sors erat illa meae. Quaelibet istarum potuit defendere culpam, Vivere raptoris nomine tuta sui: Me neque semideos, nec praemia magna secutam Dicent, aut fortis bellica facta viri, Sed levibus nugis tribuisse libentius aureis, Carmine dum celebrem me iuvat esse tuo. Haec mihi grata fuit quondam, (nec vera negabo) Gloria, dum nobis verus amicus eras. Nunc tua me quoniam ventosa superbia temnit, Damnat et infamis pagina plena notae, Te simul, atque tuos certum est odisse libellos, E quibus ut tollas nomina nostra velim, Ut satis ipse tibi facias, quod saepe minaris Tamquam ego sim magna nobilis Iliade. Et mea ne pateat magis imprudentia, si te In primis talem semper amasse legar, Accipe, quae dederas meliori tempore dona, Dum tibi sollicito maxima cura fui. Haec mihi tu quondam invitae conferre solebas, Nunc tibi sum vilis, nunc et avara vocor. Scis tamen a nobis hoc crimen abesse, nec unquam Porrexi cupidas in tua damna manus. Scis etiam quoties Eriphyles munere captae Impia damnarim facta latente viro. Nec minus ut iuvenum precibus, pretioque repugnans Praetulerim multis, qui male dignus erat. Non magis infelix Thysbe dilexit amantem, Nec magis Evadne commoritura virum, Quam mihi carus eras, veri cum signa caloris Mutatusque color, blandaque verba dabant. Tum quoque si pro te iussisses ponere vitam, Nullum fugissem mortis adire genus. Nunc tamen inconstans, impura et perfida dicor Et sonat ante meas plurima rixa fores. Deprensamque Venus manifesto in crimine servat, Et mea non ulli ianua clausa viro est. Sic votis nunquam potiaris, ut omnia fingis Hac ut parte meus stat sine labe pudor. Atque utinam de me ulterius nihil ipse tulisses, Anthia ne populo fabula nota foret. Sed quid plura iuvat levibus iactare querelis? Illa ego sum rea quae te modo teste fui. I procul, atque aliam meliorem quaere puellam, Nullaque dehinc mecum sint tibi colloquia. Dixit et invitis lacrymis roravit ocellos, Fugit et averso mox inimica gradu. Saepius et quamvis summissa voce rogarem, Haud facta est precibus mitior illa meis. Heu quid agam? quo me vertam? quae spes mihi restat? Quidve paras, tantis mens agitata malis? Audax o nimium, et nimium temeraria lingua Et semper domino perniciosa tuo, Nunquam igitur disces freno parere? nec unquam Verborum fervens impetus iste cadet? Heu tua me quoties furibunda insania laesit, Te propter quoties tristior illa fuit? Vera licet fuerint, quae nondum certa tenebas, An tibi magnus erat conticuisse labor? Hoc nostras facere, et veteres fecisse puellas Qui neget, haud sanae mentis habendus erit. Aut culpa caret, aut peccasse impune licebit, Cum simileis lusus mille referre queat. Quid tamen absolvi dominam me iudice prodest Et refuga ad solitum colla referre iugum? Et dare captivas sub sua iura manus. Omnia sunt frustra, miserum namque odit amantem: Oderit ipsa licet, cogor amare tamen. Quod si nec coelum, nec amaro terra dolori Subvenit et praeceps fert mea verba notus, Praestat, ut indomitos mors finiat una labores, Quam toties illa non miserante mori. Aude igitur: manibus propriis accersere fata Et multa infelix effuge, Tite, mala; Audiat extinctum primo crudelis in aevo, Seque tuae causam noverit esse necis; Elatumque toro specula prospectet ab alta, Cum tristeis lacrymas funera turba dabit. Illic indigno transfixum vulnere cernat, Squallentemque comam, pallidaque ora notet. Forsitan ex imo suspiria pectore ducet Tristis, et ex oculis lucida gutta cadet. Tunc iucunda tibi, si quid vaga sentiet umbra, Mors erit, et grata sorte fruere magis. Sed potius dura, et fortunam vince ferendo: Fortiter est virtus aspera quaeque pati. Sume animos, dominamque trucem lenire precando Ne dubita, atque iterum mox iterumque roga. Corda puellarum subitas impellit in iras Causa levis, parva conciliatque mora. Ecce favent dictis, plausumque dedere columbae, Haud frustra est: pacis dat bona signa Venus. 3. ad Hieronymuni Castellum Medicum, memorans cum plurima, | tum Stroziae Domus clarissimos viros et pace et bello Caerula iam roseo vehitur super aequora curru Ignea producto quae fugat astra die, Principiumque refert anni, celebresque calendas Quae nomen servant, Iane vetuste, tuum. Admiranda quibus magni mysteria regis Et quibus aeterni late misteria regis Et quibus aeterni misteria sacra tonantis Nostra colit vera relligione fides. Iam vaga discurrens puerorum turba per urbem Annua porrecta flagitat aera manu. Nec minus incipiunt variis prodire puellae Cultibus atque omni quaeritur arte decor. Illa gradum profert tyrio spectabilis ostro, Cui premit ornatas lucida gemma comas; Candidaque aurata circumdat colla catena Quae leviter niveos verberat apta sinus. Illa gerit virideis habitus, haec induit albos; Huic fluit ad rutilos aurea palla pedes; Pars ferrugineo, nigro pars gaudet amictu, Et nullus festa cessat in urbe color. Interea gravibus iuvenum manus anxia curis Huc illuc trepidum fertque referque pedem: Hic dominae lento sequitur vestigia passu, Plurimaque incoeptum causa moratur iter; Et non una suum causa moratur iter; Ille per anfractus notae regionis amicam Praeterit, atque alia est obvius inde via. Hic coram alloquitur tenero sermone puellam, Fingit et ad comitem vertere verba suum Verbaque cum sotio fingit habere suo Hic oculis, alter suspirans indicat ignem, Alter compositis dat sua signa notis. Ancillam furtim solemnibus ille calendis Convenit, ac dominae munera ferre iubet; Et tremulum mittit quod crinibus inserat aurum, Quod levis afflatu ventilet aura suo; Ille dat Eoa lectos de merce lapillos, Ille dat Arabia stamina texta manu; Hic donat quicquid solers Hetruria misit; Hic quicquid tellus Parthenopaea tulit; Alter, ubi instituit quo munere donet amicam, Nuntia fit mentis littera blanda suae. Nec Iuvenum quisquam tota nunc segnis in urbe In quorum captis mentibus haeret amor. Me puer iste diu curis exercuit iisdem, Castelle, et studium par fuit ante mihi. Ille rudem primo castrorum in parte recepit Post etiam experto signa ferenda dedit. Septimus a decimo cum iam succederet annus, Signaret teneras cum mihi barba genas. Hic noctes totosque dies consumpsimus, hinc se Gaudia nostra, dolor, spesque timorque dabant. Nec deerat cui, luce sacra, mea dona dicarem Et, sua quae nobis mittere vellet, erat. Illa sibi fidum quoniam crudelis amantem Prodidit, illa mei finis amoris erit. At non parva mihi restant solatia, de me Quod nullo poterit perfida iure queri. Sic modo felicem placidis Amor extulit alis, Tangeret ut magnos gloria nostra Deos. Et modo per casus miserum iactavit acerbos Praecipitemque suae misit ad ima rotae. Atque adeo nil dulce suum mihi praebuit unquam, Maxima quin fellis copia mixta foret. Quid grave servitium, quid summa pericula narrem? Quid dominae nimia de levitate quaerar? Perfidiamne prius damnem, moresve sinistros, Aut mala, quae demens per duo lustra tuli? Vix quondam ultrices tenuit mora tanta carinas, Cum cecidit graia dardana Troia manu. Me tamen haud ulli poterant avertere casus, Fidave amicorum flectere consilia; Nam rectos animi sensus, dum blanda voluptas Vicit, erant oculis haec aliena meis. Nec puduit levibus tantum persistere coeptis, Multa mihi licuit dum meliora sequi, Cum iustis animum stimulis accendere posset Sanguine ab Hetrusco Strozia ducta domus, Non obscura quidem, nec aviti nominis expers, Et quae non patriae nobilitate caret. Illa nec antiquis opibus, nec prole virorum Indiget ut numero sit populosa suo. Et seu facta iuvat bello, seu pace referre, Non contemnendos gens tulit ista viros. Iustitiae vexiliferum, qui summus habetur Haec Florentino prima dedit populo, Tempore Athenarum quo Dux oppresserat urbem Servitio, et populos, nobilis Arne, tuos, Haec tunc immanem patribus coniuncta tyrannum Expulit, et tristeis fortiter ulta minas. Ferrariam turmis hostilibus undique cinctam Liberat hoc ipso sanguine natus eques. Cuius ne merito fraudetur carmine nomen Franciscum veteres hunc vocitastis avi. Scilicet externis dominis servire nepotes Noluit, Estensis quos tegit umbra domus. Nec Tyburtina propriis dominatus in urbe Hannibal auspiciis praetereundus erit, Cui quondam magnae fama virtutis et aequi Iura sui populus detulit imperii: Hac genitum stirpe Ubertum modo Mantua vidit, Insignemque opibus consilioque virum. Tu quoque, natorum felix grege, Carole, quondam Lumen eras patriae praecipuumque decus. Hac genitor Nannes descendit origine, cuius Vitae conveniens exitus ille fuit. Qui patriae ductor victorem reppulit hostem Obvius et proprio pectore clausit iter. Qua toties tristi bellorum exercita fato, Iactat se campis Brixia fertilibus. Quid, Marcelle, tuas versu sequar, optime, laudes? Et quos nunc etiam secula nostra vident? Hinc tibi Pallas adest, omni memorabilis aevo Quem genitum docta Pallade nemo neget, Lubrica quem nunquam potuit fortuna movere, Sive adversa illi, sive secunda foret. Heu qualem amisit discors Florentia civem! Nunc veluti numen gens Patavina colit. Fer tamen aequo animo, non hic tua crimina, Palla: Perculit illustreis ista ruina viros. Sic etiam magnum damnavit Roma Camillum, Sic et Aristides pulsus ab urbe sua. Vos quoque dilecti referam mea limina fratres, Nec pudor his fuerit vos numerare viris. Tuque licet tua Nicoleos nondum occupet ora Canities aevo nec graviore premat, Non te ita gessisti, non sic vixisse videris, Ut mens defuerit, consiliumve tibi. Quid praefecturas et pubescentibus annis Tradita commemorem saepius imperia? Adde quod externas legatus missus ad urbeis Non oneri fueris dedecorive tuis. Audiit Alphonsus te rex hoc munus agentem, Vidit romani curia pontificis. Hinc gentes petis Hetruscas, Venetumque senatum, Et quos nunc populos dicere longa mora est. Ipse etiam Caesar titulo donavit equestri, Cum subiit laetae moenia Ferrariae, Magnanimus populo cum dux plaudente creatus Borsius, et medio structa theatra foro. Temporis illius, quis gaudia dicere possit? Cum canerent ipsum plebsque patresque ducem? Picta coronati proceres vexilla ferebant, Signaque gestabat plurimus alba puer. Non vario nostri caruerunt flore capilli, Veraque prosiliit pectore laetitia; Turba puellarum, speculis affixa domorum, Spectabat plenis agmina fusa viis. Forsan et ex illis aliquam novus abstulit ardor, Mirantem Latios, Teutonicosque duces: Ipse invectus equo felicia vota suorum Et placida laetos excipit aure sonos; Nec tamen humanos in tanto culmine mores Nostri maiestas exuit illa Dei. Deditus huic primis Laurentius haesit ab annis Et pacis fidus militiaeque comes. Illius at Princeps morum candore probato, Immemor officii noluit esse sui. Muneraque ampla dedit, summis et honoribus auxit, Dignatus socium rebus habere suis. Et socium magnis rebus adesse iubet Nec matura ducis sprevit te cura, Roberte, Cum studium atque fidem nosceret ille tuam. Praetereo quod sis (neque enim nova gloria nobis Venit) ab hispano rege remissus eques. Summa tibi laus est, quod prudentissimus heros Sic tua iudicio comprobet acta suo, Duxerit ut dignum cui terras ipse regendas Indomitae vellet credere Flaminiae. Hos inter super unus eram, quem clara moverent Nomina, quem laudum sollicitaret amor: Improbus irrisit meditantem magna Cupido, Struxit et occultas callidus insidias; Incertaque leves sensus dum mente labarent, Se nova forma malis obtulit ominibus, Quae mihi non hominis quicquam (nisi vera negentur), Ast immortalem visa referre Deam. Hac ego sum captus iuvenis lentusque rudisque, Nec rigida saevi natus in urbe Getae: Illa meo victrix iniecit vincula collo, Quae Venus e solido facta adamante dedit. Vincula quae fessi decimo vix solvimus anno, Error ubi misero pectore vanus abit. Iam mihi mutandus vitae tenor ille prioris, Atque alios aetas flagitat ipsa modos: Saepe solet lapsos dolor ad meliora vocare Et mala non nunquam causa fuere boni. Inclyta ni Danai vastassent Pergama, nunquam Condita Iuleo sanguine Roma foret; Pygmalionei sceleris commota furore Nobilis egregium foemina struxit opus. Ast ego fallacem toties expertus amicam Multaque perpessus quae meminisse pudet, Tandem foemineas didici cognoscere fraudes, Casibus et coepi doctior esse meis. Iamque novis animum studiis effingere nitar, Exempli ad monitus, consiliique tui: Namque semel satius quam nunquam ad sana reverti Ponitur hic levibus meta suprema iocis. Quod nisi praecipitem mea me fortuna tulisset, Ni sensus omnis eripuisset amor, Sollicitae poteras olim succurrere menti, Unus eras nostro tu medicina malo. Nam quoties monitis sanare fidelibus aegrum Tentasti, et coepta me revocare via? Saepe etiam nostra memini te sorte dolentem In gemitu lacrymas non tenuisse meo. Sic neque cessabas urgens avertere fatum, Dum licuit dubiis tradere rebus opem. Meque ubi prolapsum penitus gravis impulit error, Et miserum pressit certa ruina caput, Haud infelicem voluisti linquere amicum, Quaeque in te pietas debuit esse, fuit. Ergo Scylla prius; Scyllaeque adversa Charybdis Praebuerint fessis puppibus hospitium, Ante suo Nereus gelidas admiserit arctos Aequore, terra polus fiet, et ignis aqua; Mutatae prius accipient nova corpora formae Quam nostro emigret pectore cura tui; Quippe et amicitiae veteris te cogimur usu Et meritis in nos semper amare tuis. Pluraque sunt etiam, quibus aspera flectere possis Pectora, et immiteis conciliare feras: Convenit ingenio iucundae gratia formae, Nobilitas animi nec latet illa tui. Est in te probitas nullius conscia culpae, Qua tibi mortaleis allicis, atque Deos. Quicquid et ingenui sentit mens plena vigoris, Exprimit ornatis lingua diserta modis. Ipse etiam medica praefecit Delius arte, Restinxitque tuam Gorgonis unda sitim. Scilicet humanas ut possis carmine menteis Corporaque auxiliis aegra iuvare tuis, Non te praetereunt naturae arcana potentis, Non homini quicquid fas didicisse fuit; Sed licet ingentis superet nova gloria laudes Et sublime tuum nomen ad astra ferat, Non tamen a recto sevecta modestia calle est, Seque intra metam continet illa suam: Sic te humili potuit virtus secernere vulgo, Et carum magnis reddere principibus. Respicit in primis ducis indulgentia nostri, Et probat ingenium Borsius, atque fidem; Teque sibi electum vitam cui crederet omnem, Prosequitur magnis non sine muneribus; Nec tibi Dux tantum, quantum Ferraria debet Et populi, auspiciis quos regit ille suis. Nam cunctos pariter, servato Principe, servas, E cuius pendet nostra salute salus. O ego quam felix talem sortitus amicum, Itala cui multos non tulit ora pares! Illum ego ni gratus studio complecterer omni, Quem gens caucaseis rupibus orta colat, Et ferrum et silices, adamantaque vincere possem, Durus, et indomitis saevior esse feris. At quoniam tuus e cunctis se partibus in nos Effundit longo tempore notus amor, Fortunamque meam, quaecumque erat illa, putasti Communem semper non minus esse tibi, Laetus eris, cum me meliori sorte videbis Non ulli addictum vivere servitio; Quodque meo expulerint veteres de pectore curas, Sacra feres magnis debita numinibus. Nunc ut prisca sequar soliti vestigia moris, Accipe solemni munera nostra die: Munera non gemmis ullis pretiosa nec auro, Nec quae phidiacum nobilitarit ebur; Sed quae pegasides suaserunt mittere nymphae, Et Cirrhae Dominus, bisgenitusque puer: Ingratam his olim memini gaudere puellam, Cum legeret laudes illa superba suas: Dum canerem laudes proditus ipse suas His tu muneribus succedere dignior, haec sint Antiquae certum pignus amicitiae. At tu, saeve puer, procul hinc cum matre recede, Et sine securos nos agitare dies: Non ego deserui tua castra, sed ipse relictus, Nunc vitae cogor consuluisse meae. 4. ad Hieronymum Castellum philosophum praestantissimum | et amicum optimum Miraris nostrae diuturna silentia Musae, Atque intermissum carmen, amice, doles, Rurave cur potius teneam, procul urbe relicta, Gratave cur nobis sint loca sola, rogas, Atque leveis cur sic videar tenuatus in auras, Risus et a vultu fugerit ille meo. In primis cuperem nunquam haec tibi cura fuisset, Tristitiam ut velles tu quoque nosse meam. Ah ne quaere nimis duros audire labores, Et quaecumque pudor me reticere iubet. Nam metuo, novus in lucem si venerit error, Ne levitas animi sit manifesta mei, Cum repetam rursus, quod frustra fortis, et asper Culpavi, mea dum ferveret ira nimis. Cum tamen is tu sis, cui non minus omnia possem Quam mihi pro veteri credere amicitia, Occultum retegam tacito sub pectore vulnus, Nec grave conabor dissimulare malum. Parce tamen, quaeso, male convenientia verbis Quae modo legisti, si mea facta vides. Nam, mihi quae nuper fuerit sententia, nosti Dum mens austeri plena rigoris erat. Tunc quae magnifico sum fortiter ore locutus, Illa ego non unquam dicta fuisse velim. Et piget in dominam turpeis iactasse querelas, Quae nunc fida meo, castaque iudicio est. Haec etiam tristis causam quae praebuit irae Sit philomeneis lingua recisa modis. Cur animum rapiat subita inconstantia quaeres: Urget amor, certa qui ratione caret; Urget amor, qui saepe deos, hominesque fatigans, Immiti potuit subdere servitio. Qui nos praecipue petit improbus et male perdit, Despecti vindex non levis imperii. Ille male extinctos iterum ferus excitat igneis; Ille novis fixit pectora vulneribus. Praesentisque mali species, extremaque vitae Conditio, ostendunt quam sit amarus amor. Et mihi nunc demum videor sentire calores, Sicelis ignifero quos alit Aetna iugo; Quos neque sedarit glacies Rhiphaea, nec Hebrus, Nec Phaethontei flumina magna Padi. Et quos, ut video, nulla unquam extinxerit aetas, Ipse licet vivam secula mille senex. Vos silvae testes et vos habitantia silvas Numina, qualis inest pectore flamma meo; Scitis enim, solus dum lentis passibus erro, Quos edam gemitus, qualia verba loquar. Illius ut nostro semper versetur in ore Incisum vestris nomen in arboribus. Vos, homines, vos, Dei, nostros audistis amores Et Padus, et celeri proxima fossa Pado. Ipsi iam pisces, ipsae mea tristia norunt Fata ferae, et mecum saepe queruntur aves. His ego nunc pressus curis noctesque diesque Torqueor, oblitus Pieridum atque mei. Conventusque hominum celebres, urbemque perosus, Frustra desertis perditus abdor agris, Et quocumque tuli gressum miser, usque latentem Invertit, et lateri sedulus haeret amor; Haeret amor, qualem nulli experiuntur amantes, Et qualem nulli dicere fas fuerit. Hinc graciles artus macies, pallentiaque ora Occupat, et rapidi turbinis instar agor, Et seu lux orbem retegit Phoebeia, sive Stellatum profert nox taciturna caput, Sollicito occurrit forma insidiosa puellae, Nec patitur somni, nec meminisse cibi. Tunc ego sole magis nitidos admiror ocellos, Noster ubi posuit spicula mille Deus; Extremo quorum lux eminus ardet in orbe, Quae facit, ut vivam dispereamque simul. Illis quicquid habet praestans natura decoris, Quicquid iucundi, laetitiaeque dedit. Tum longi subeunt crines, quos improba quondam Implicuit collo saepius illa meo; Ipse ego quos felix variis ornare solebam, Floribus, et propria pectere saepe manu. Gratia formosi subit oris, eburnaque cervix Et nivibus puris anteferenda manus, Qua natura nihil, nihil ars formosius unquam Effinxit, roseis quae nitet articulis. Qua non excultum marmor sit laevius et quae Effulget roseis eminus articulis. Occurrunt agiles motus et candida membra, Grataque proceri corporis effigies. Me tamen hoc unum stimulis exercet amaris, Quod repetit veteres mens male sana iocos; Et quaecumque simul dum fata secunda fuerunt Egimus, illa meo pectore fixa manent. Ipsaque deliciis quondam loca conscia nostris Pabula dant lacrymis, materiamque meis. Atque ita fortunae cogor meminisse prioris, Ex omni crescant ut mea parte mala. O mihi perpetuos facies paritura dolores; O male luminibus lumina visa meis! Nunquam igitur placida securi pace fruemur? Fletibus aeternis nec modus ullus erit? Quod nisi devictam mentem spes blanda foveret, Isset ad extremam fabula nostra manum. Atque meos casus aegre ferretis amici, Cum cinis exiguus et levis umbra forem. Forsan et ex vobis aliquis, quem Cynthius audit Scriberet in tumulo talia verba meo: Hic tegitur Titus, lento consumptus amore, Impia cui mortis causa puella fuit. Haec quisquis legeret, sortem miseratus iniquam, Diceret: Infelix, qualis amator eras! Sedibus elysiis tua molliter umbra quiescat, Vere ubi perpetuo ridet amoenus ager; Molliaque irrorant salientes gramina rivi, Et levibus foliis abdita garrit avis. Forsitan et lacrymis pius indulgeret, et idem Serta daret gelidis myrtea marmoribus. Tu, sive admissus magnae penetralibus aulae Aspectu frueris, colloquioque Ducis, At tibi, seu magni celebratur principis aedes, Seu legitur stagiro charta notata seni Seu divina tibi Ciceronis scripta leguntur, Seu Stagiritae verba diserta senis, Sive Plato, seu te pictura moratur Homeri, Seu legis altisoni grande Maronis opus; Sive quid egregium, solita gravitate, reponis, Quod praesens aetas, posteritasque probet; Seu tua de rerum solers facundia causis Disserit, aut magna sidera mente notas; Seu prodire paras aegris laturus amicis Gratum Paeoniis artibus auxilium, Cura mei subeat, nec fido corde recedat, Si mens haec uni dedita, amice, tibi est. Et quoniam prohibent aliter me vivere fata, Et de me certa est alea iacta manu, Supplicibus votis mecum pia numina flecte, Ne mihi difficilis perstet amica diu. Tunc ego divinos ausim superare poetas, Fingere pierio carmina digna choro. Vosque intermedius placida versabor in urbe, Et pleno cupiam laetus adesse foro; Nec gravius tulerim, si quis mea gaudia quaeret Maestave mutarit cur novus ora color. Interea, gravis insano stridore procella Dum furit, ac ventis aequora pulsa fremunt, Ipse sub exigua timidus statione latebo Si tamen huic statio est, quo feror, ulla mari. Et fundam nymphis oceanoque preces. Forsitan haec magnos poterunt infringere divos, Verbaque non duris auribus excipient: Sic maris et coeli demum cessante furore Quassatam accipient littora fida ratem.