CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus STROZZI.erot-04.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/STROZZI.erot-04.xml.
1. ad Anthiam Incipe laeta dies roseo procedere ab ortu, Igneaque extremus Lucifer astra fuget. Iam matutineis auroram cantibus ales Garrula coeruleo suscitat e thalamo. At tu, quae tantum nimis importuna moraris, Umbra soporiferae languida noctis, abi. Deseret, huc rediens, peregrinas Anthia terras, Atque Antenorea moenia facta manu. Ipse focis pia thura dabo, myrtoque virenti, Purpureisque tegam limina sancta rosis. Hinc sacris operatus (amat Venus omnia laeta) Incipiam verno cingere flore caput. Perfususque comas nardi felicis odore, Dicam ego percussa carmina laeta lyra. Nec trahere in seram pudeat convivia noctem, Liberaque e poto fundere verba mero. Temporaque annoso sint madefacta mero. Sit procul hinc tristis rugae censura severae, Canaque cum duro barba supercilio. Vos procul este, quibus fulvi sitis imperat auri, Oderunt curas Liber et alma Venus. Nec vobis culpanda tamen lascivia nostra, Cernite quo superos impulit acer amor. Ille Deum Rector, qui fulmine territat orbem, Sumpsit agenoreis cornua littoribus; Sidonia petulans taurus in urbe fuit Virgineamque tulit fraterna per aequora praedam, Sollicita repetens Gnosia rura fuga. Quin etiam falsus niveas olor induit alas, Et teneros fulvo pressit in imbre sinus. Non mare, non tellus, non saevi regia Ditis, Quod mare, quae tellus, quae pars caret aetheris alti Laudibus Alcidae; quein sua facta latent? Fronte tamen lacera lugens Acheloe sub undis Non ipsa Herculea sidera laude carent. Fronte dolens lacera liquidis Acheloe sub undis Non levis Herculei testis amoris ades. Illi etiam victrix spoliato fortibus armis, Tradidit ornatus Lyda puella suos. Quique tulit coelum, dominae mandata tulisse Creditur, et plenas attenuasse colos. Materna quoties Delo, Delphisque relictis, Saucius haemonias pavit Apollo boves? Aeger et artis inops nullis est iutus ab herbis, Cum toties aliis ipse tulisset opem. Populeis ramis, pro lauri fronde, coronas Cinxerat impexam, nexa sine arte comam. Nexa comis lauri supplebat populus usum Pro resonante lyra, garrula pinus erat. Pauperis indutus rigido pastoris amictu Sedit in umbrosis vallibus Aemathiae. Perditus ipse suos illic cantabat amores Illic ipse suos sylvis cantabat amores Carmine Phoebeis conveniente modis. Aoniaeque vicem citharae supplerat amanti Stridula septenis canna foraminibus, Ecce leves Satyri coeunt, facilesque Napeae Conveniunt, udo Naiadesque pede. Mirantur vocem insolitam, mirantur et artem, Laudat et ignotum pendula turba Deum. Forsan et hic aliquis me iudice vincitur, inquit Pan deus, et praefert te quoque Phoebe tibi. Ad vaga desertis idem mox flumina campis Pastor agis pastas sole cadente boves; Nec subiisse casam puduit, foenoque rigenti Inter cornigerum procubuisse pecus. Ergo quicquid Amor suasit, decuisse putemus, Cum possit magnos sollicitare Deos. Nec quisquam insanis contemnere vocibus ausit, Asper enim laesi numinis ultor erit. Sed tibi dum veteris spectantur vela theatri, Ternaque fluminibus moenia cincta suis, Vel dum te Livi retinet veneranda sepulcro, Nunc sacrae sedes curia iustitiae; Aut dum visendi cupidam te fana morantur, Proximaque antiquo regia tecta foro, Aut dum coeruleum cymba iuvat ire per amnem, Ortaque vicino balnea fonte petis; Ulla ne cura mei tepido suspiria movit Pectore, securam quae minus esse sinat? An magis, erepto ne tristis amore vacares Rivalem nobis urbs Patavina dedit? Vobis, formosae, nam cuncta licere putatis; Crimina vestra tamen fama sinistra notat. De te nec possem mordaci credere vulgo, Nec te perfidiae suspicor esse ream. Iudicio sed casta meo, peccare caveto Intentos oculos Iuppiter altus habet. Si petis interea quid agam, dum lenta moraris, Mecum bella gerunt spes timor atque Venus, Nam modo te votis fingebam vita peractis, Ferrariam celerem velle referre gradum A quoties faisus de te mihi saepius augur Falsus et ipse fui de te mihi saepius augur. Nec dubium novi praepetis omen avis! Et modo te rebar violentis febribus aegram Torqueri, infectos pertimuique locos. Nunc pater invitae ne quem tibi iungere vellet, Qui creber tota rumor in urbe fuit. Occurruit, quoties aliquis mihi laetus amator, Huius agunt dixi vela secunda ratem. Sed mea nec remis agitur, nec fertur ab auris Unca procelloso est ancora iacta salo; Et cibus, et somni ingrati, te absente fuerunt Nullaque nox misero non vigilata mihi. At sopor invitus si quando irrepit ocellos, Non ideo vacua mente manere licet. Nam tua quam primum in somnis occurrit imago, Et renovat curas insidiosa meas. Te quia non poteram, visebam saepe fenestras, Queis mihi saevus Amor vulnera mille dedit. Attonita quoties perlegi mente tabellas Quae me discessus praemonuere tui? Mecum semper erant, illas quoque forte legebam, Cum mihi in Angelica Lausa reperta via est. Rettulit illa brevi reddituram tempore alumnam, Quartus ubi niveos sol agitasset equos. Hac prius exanimis tum demum voce revixi, Et rediit toto perditus ore color. Vellere phryxeo nec sic laetatus Iason, Nec Paris advecta Pergama Tyndaride. At tu ne fuerint mea gaudia vana, redito, Hancque diem verax vaticinetur Amor. Aspice, iam liquido tibi rident numina coelo, Et placidae volucres carmina blanda canunt. Certat odoratos tibi fundere terra colores, Ne desint nitidae florida serta comae. Iam pater Eridanus tumidam compescuit alvum, Iamque vocat pandos aura secunda sinus. Populus ex ripis tibi plurima porrigit umbram, Candida ne fervens Sirius ora notet. Iam virideis fusae per coerula colla capillos, Nabunt et ludent Naiades ante ratem; Inque tuum Dryades, satyrique et Panes honorem Praecincti varia tempora fronde canent. Atque in honore tuo Satyri dryadumque catervae Cingentes viridi tempora fronde canent.
2. ad Nicanorem Servum. | Ad Nicanorem puerum suum ut Pholoen lenam accersat I celer ac Pholoe perfer mandata Nicanor, Ne miserum lenta torqueat usque mora. Iam facito veniat, secum mea gaudia ducat Dicito me iussis delituisse locis. I, propera, teque ulla puer cave rixa retardet, Ni tibi forte cupis magna venire mala Quod si quam primum per te potiemur amica, Libertas pretium sedulitatis erit.
3. ad Amicam Si levior foliis, auraque incertior essem, Et flueret modico tempore nostra fides, Non ego tam longo constans in amore fuissem, Ire nec assiduas cogerer in lacrymas. Nec gracileis adeo macies consumeret artus, Nec mea mutaret pallidus ora color. Sed vos decipere incautos didicistis amanteis, Et queritur laedi fallere siqua parat. Tu me infelicem formosam Lotida narras, Et Mareotinidem praeposuisse tibi. Has ego dispeream si praeter nomina novi Tardaque et infido sit mihi dura Venus. Te ne ego deserta potuissem ducere vitam, Haec Iope quamvis, Inachis illa foret? Non sum quem valeant aliae mutare puellae, Nec meus incertis passibus errat amor. Huc cursum tenui, tu portus es, ancora nostra hic Haereat, hinc nullis fluctibus eiciat.
4. ad Angelum Decembrem Angele, si quis erit, lacrimosi plena doloris Qui tua non tristi carmina fronte legat, Ille feras inter saevis in rupibus ortus, Aspera duricie vincere saxa potest. Non ego talis in hoc, sed amici fletibus angor, Immeriti quem sors vexat acerba mali. Certe dignus eras hominum coelique favore, Nec tali casus convenit iste viro. In te consumpsit vireis fortuna nocendo, Nil superest, ut iam possit obesse tibi. Sed licet in tenueis concesserit irrita ventos Intempestiva spes tua morte ducis, Nec promissa patris servet tibi filius haeres, Abstuleritque tuas Gallus adulter opes; Non tamen ista valent rectam infortunia mentem Eripere et virtus inviolata manet. Candidus ille viget morum tenor et pia vitae Simplicitas nullis est labefacta dolis. Parsque tui melior fraudem praedonis iniqui Despicit, ac ferrum terribileisque minas. Namque sacros inter celebraberis Angele vates, Seraque posteritas scripta diserta leget. Et clarum toto stabit tibi nomen in orbe, Donec in aequoreas rex Padus ibit aquas. Dura fuit rerum iactura ut scribis, at illud Triste magis versus tot perisse tuos. Namque domum et vesteis, nummosque et praedia siquis Perdidit, haec aliqua sunt reparanda via. Casus et indulgens hominum praesentia multis Amissas duplici foenore reddit opes. Quis tibi restituet non exemplaribus ullis Tradita per longas carmina facta moras? Quorum si qua manet memori sub mente reposta, Pars tibi, plura tamen pectore lapsa reor. Atque ita susceptus frustra est labor ille iacetque Clarorum in tenebris fama sepulta virum. Quo fit ut indigner doleamque, impune quod ausus In te sit tantum barbarus ille nefas. Ille sacras aedeis potuit spoliare Deosque Qui vertit duras in tua damna manus. Non illum pudor aut pietas aut gratia movit, Nec vindex magni terruit ira Dei; Et bona Pieridum dextro tibi numine parta Sacrilega rapuit barbara turba manu. Sed non parva mali restant solatia, quod non Ullius culpae conscius ipsi tibi es. Adde quod illustres multi graviora tulerunt His quae tu pateris, nec meruere viri. Respice Threici fatum miserabile vatis Est et Arioniae cognita causa fugae. Exul inops degens in amaris Naso querelis, Finiit extremam per mala multa diem. Hos praeter facile est aliorum exempla referre, Quae quoniam tibi sunt nota, silenda puto. Sed tamen ad vatem pauca haec de vatibus istis Dicta velim, quamvis fabula trita foret. Quod petis egregii pietas spectata Casellae, Et favet et voto est officiosa tuo. Nec tibi Castellus regi gratissimus, et qui Rectum amat, optatam ferre negabit opem. Nos quoque, si precibus quicquid studioque valemus, Si quid apud magnum est gratia nostra Ducem, Hoc erit omne tuum, nec non curabimus una Consulat ut rebus regia cura tuis. Caetera semper agat, quamvis dignissima laude, Borsius, haud minor hac gloria parte venit. Quod bonus afflictis succurrere novit, et idem Magna solet meritis praemia ferre viris. Saepius hoc alii senserunt; Angele rursum Ad vivas sitiens ipse recurris aquas.
5. de die natali Anthiae Natalem Dominae mecum celebrate coloni, Et positis curis undique cesset opus. Hunc nitidi servate diem, vinclisque solutis, Demant servitio libera colla boves. Nunc agitate choros et carmina dicite laeti, Nec madidum verno stet sine flore caput. Cernite quam roseus successit ab aequore Titan, Utque tegant clarum vellera nulla diem. Garrula vicinis carmen Philomela sub umbris Integrat et solito dulcius orsa queri. Hac foecunda die pubescunt gramina campis; Floriferos aperit terra benigna sinus. Hac quoque luce Venus mediis in fluctibus orta est, Dixit et Aprilem nomine diva suo. Omnia laetantur, pariter laetemur et ipsi, Candida nos positis mensa vocat dapibus. Ocius annosum pueri proferte lyeum, Porgite sollicita pocula plena manu. Tibia nunc hilaret bifori convivia cantu, Atque habeant nullum verba iocosa modum. At tu, quae magnam sine me incolis urbem, Anthia, natali munera solve tuo. En agedum; lymphis nitidi rorentur ocelli, Atque suo tenueis ordine pone comas! Hinc roseis digitis habilem tibi finge coronam Membraque seposita candida veste tege. Sic demum genio meriti referantur honores; Ille novum mira condidit arte decus. Ille tibi insignem cui cedunt omnia formam, Ille etiam eximium praebuit ingenium. Sed tibi nec libeat Pauli procedere ad aras, Nec pete clamoso proxima templa foro. Nec minus angelicae fanum memorabile Matris Effuge, rivaleis haec loca semper habent. Ipsa Dei satis est volucres qui ponderat umbras Si vetus oblato munere limen adis. Hic mille impedient Iuvenum tua vota catervae, Anthia, rarus in hac aede vagatur amans. Tunc securus ero, tunc me tibi pectore fixum Crediderim longa posse manere die.
6. ad Serem omni in re excellentem Ser iucunde mei fautor, cantorque libelli Cuius ab ingenio commoda multa fluunt; Ecquid erit tempus meritis pro grandibus in nos Reddere quo liceat proemia digna tibi? Crede mihi, verbis, et re tibi dicar amicus, Nec tua lethaeis facta dabuntur aquis. Humanae quis mentis enim tam nudus, et expers Ut te non toto pectore semper amet? Tu Paridem forma, tu Phoebum vincere cantu, Et satyros agili dexteritate vales. Nec quisquam ad numerum melius pede pellere terram Novit et argutae tangere fila lyrae. Nemo pilam tanta missam procul excipit arte, Seu sublime volat sive resultat humo. Ense places nudo, posito gladiator amictu, Cum celeres armat ludicra pugna manus. Herculea fortem exerces virtute palaestram, Et par Portumno Cymothoaeque natas; Eloquioque potens et fortibus utilis armis, Mars animis, Pollux es pede, Castor equo. Te quaecumque vident, cupiunt sine fine puellae, Te pueri et iuvenum turba senesque probant. Sed tibi nummorum si copia magna supersit, Rex regum fies, quicquid et ipse voles.
8. laus veris ad Sylviam Iam redeunt Zephiri et varios resoluta colores Pingit humus, renovatque comas formosaque prata Candidus Europae vector viridantibus herbis Vestit; hiant flores, vernantia lilia surgunt; Purpureosque aperire sinus rosa plena decoris Incipit et late suavem diffundere odorem. Iam defensurus rapidis a solibus uvas, Pampinus umbroso viteis obnubit amictu. Nunc rident silvae, nunc omnis frondibus arbor Luxuriat foecunda novis, nunc montibus umbrae Densantur, Dryadasque tegunt, Satyrosque biformeis. Ipsa suas coelo segetes prospectat ab alto Crescenteis, votisque Ceres aspirat agrestum. Garrula nunc solitas repetit Philomela querelas, Infelix solitas repetit Philomena querelas. Perfidiam Terei deflens, scelerataque facta. Et maculis Progne plumas infecta cruentis Tecta petit luteosque parat suspendere nidos. Murmure nunc rauco iungunt sua rostra palumbes Et variae placido mulcentes carmine coelum, Consociantur aves ac laetis rursum amorem Vere novo revocant animis, nitidique vagantur Fontibus et fluviis, luduntque per aequora pisces, Nec Veneris possunt flammas extinguere in undis. Nunc etiam cantus per roscida rura puellae Exercent, atque hortorum populantur honorem. Illa comas Narcisse tuas, haec candida carpit Lilia, purpureosque aliae legere hyacinthos. Detinet has quondam Cythereius ignis Adonis, Mox decus hortorum et Nympharum praeda futurus. Haec iungit serpilla rosis, haec mella daturum Subsecat ungue thymum, texto pars vimine gestat Formoso secat ungue thymos, haec vimine texto. Florenteis casias, immortalemque amaranthum; Parsque legit placidos factura papavera somnos. Vos quoque virginei spoliant violaria coetus, Nec croceis, nec purpureis, nec parcitur albis; Innumerosque metunt flores, decerptaque caltha Pingit flammeolo vaccinia nigra colore. Denique quicquid habent florum tua septa Priape Diripiunt, gaudentque novas gestare corollas. Nunc genus humanum, vastique animalia ponti Nunc pecudes, volucresque, graveis sub pectore curas Concipiunt, carpitque animos, atque ossa Cupido. Aureus aequoreis ubi sol caput exerit undis, Oceanique Aurora torum formosa reliquit, Laetus in herbosos saltus armenta reclusis Pastor agit stabulis, armillatusque molossus Prosequitur, qui bella lupum insidiasque ferentem Arceat et saevis latratibus urgeat hostem. At circumfusae pascunt rorantia vaccae Gramina; vicinis nemorum pars errat in umbris, Pars tenera procumbit humo, silvasque sonanteis Mugitu late complet, pars ruminat herbas, Cornibus aut acres inter se proelia tauri Adversis ineunt; magno concussa fragore Terra sonat, niveaeque accendunt bella iuvencae. Tum gregis aprica residens in rupe magister Qua vitreus salientis aquae per levia rivus Saxa fugit sonitu exiguo, cerealia liba Et sale durati frustum suis expedit et quas Mensa petit secura dapes. Hinc faginus illi Cantarus effundit glocitanti pocula collo. Non illum curis amor immoderatus honorum Acribus exagitat, nec opum vesana libido; Paupere contentus cultu, fususque per herbam Aut molleis captat somnos aut carmina dicit Argutus inflans calamos, collesque propinqui Auditas iterum referunt ad sidera voces. Sed mihi nec sine te liquidi, mea Silvia, fontes Nec nemora alta placent, nec prata virentia, nec qui Florentes campos riguus perlabitur amnis. Pinus ubi dilecta Deo, cui Moenala parent, Aut arbor Iovis aut Alcidae tempora velans Populus ac platani ingentes, et odora cupressus Tellurem late frondoso vertice opacant, Huc ades, ospes una meae certissima vitae: Iuniperi virides et te peneia laurus, Umbrosaeque vocant fagi. Iam flumina gaudent Adventu formosa tuo, intonsique resultant Laetitia montes. Ah felicissima rura, Laetitia ah multum semper felicia rura, Fortunata nimis, pedibus tangenda puellae, Cuius Hamadryades faciem mirentur honestam. Ecce tibi densis frutices umbracula texunt Frondibus, atque iocis secreta cubilia praestant; Hic placidum Zephyri suadent captare soporem, Agmine percusso foliorum; non tibi cantus Defuerint avium, electro nec purior unda Et suspensa sacris resonant examina lucis; Respice serpenteis ederas, et amoena vireta Nympharum, ac gelidis rorantia fontibus antra. Saepius hac Dictynna suis comitata puellis Auritos agitat lepores, hic Pana canentem Posthabito agricolae referunt vidisse Lycaeo. Hos Lenaeus amat colleis; haec incolit arva Flava Ceres, Pallasque suas hic sevit olivas. Ipse ego ne turbet placidam insidiosa quietem Vipera, triste ferens infixo dente venenum, Argus ut Inachidem vigilanti lumine custos Servabo, spargamque sinus bene olentibus herbis. Hic formosus Amor maternas, aspice, myrtos Colligat, atque uni tibi mollia serta reservat. Interea pharetram vicino in gramine, et arcum Securus posuit, quam late gentibus ille Perpetuam de se famam daret, aurea si quis Spicula surriperet, fractumque exureret arcum. Non hic armeniam tigrim, libycumve leonem Invenies, rictu qui candida membra cruento Dissipet, ingenti sed me qui victus amore Uror, et ipsa vicem reddas te protinus oro. Ergo age, ne dubita patrios, mea vita, penateis Linquere, neu solis metuas te credere campis; Nam tutum praestabit iter tibi pulchra Dione, Et septam obscura densi teget aeris umbra; Ceu quondam libycae Carthaginis alta petentem Moenia, cum fido natum velavit Achate.
9. ad Sylviam Sylvia cara vale, valeat fidissima Dirce, Rura meis valeant conscia delitiis. Corpore discedens, animum mentemque relinquo, Debilis incertos vix movet umbra pedes.
10. de adventu Borsii in genialeis agros Quaeritis unde novo diffusum lumine coelum Rideat, invisas quidve fugarit aquas; Cur liquidus nullis agitetur flatibus aer, Cur placidum tacitis stet mare littoribus; Almave cur posito tellus squallore virescat, Et se purpureis floribus induerit; Quid quaeque exultet ramis frondentibus arbos, Cur solitum repetat garrula carmen avis? Non hic causa fuit mutato sidere Phoebus, Nec vaga roriferis Cynthia luminibus. Sed modo cum peteret genialeis Borsius agros, Reddidit aspectu cuncta serena suo. Borsius humanos meritis superavit honores, Miranturque novum secula nostra deum. Et sua iam votis numina quisque colet.
11. Borsio duce pacem fuisse Ferrariae, | cum alii populi bello premerentur. | De quieto et tranquillo Borsii ducis estensis imperio Dulcia sepositis agitemus gaudia curis, Et sacrum Borsi nomen ubique sonet. Ille suis praesens populis Deus ocia praestat, Dum reliquo Mavors impius orbe furit.
12. de leone Borsii Ducis Clausus in extremis regalis partibus aulae, Ecce fremit libyco missus ab orbe leo. Infremit insubri missus ab orbe leo. Artificique locum paries munimine cingit Undique, et egressum ferrea claustra negant. Addidit huic operi tutam Dux Borsius arcem, Turbaque subiectam despicit alta feram. Ipse modo immiteis tauros, nunc obiicit illi Terribileis ursos fulmineosque sues. Nec mora, concurrunt, sua quilibet expedit arma: Pugnatur cornu, dentibus, atque pede. Aspera sanguineus miscet certamina Mavors, Atriaque horrendis vocibus ampla sonant. Hunc ardens animi vigor, at metus excitat illum. Audacemque inter saeva pericla facit. Alter pugnat uti sese tueatur ab hoste, Alter at insano caedis amore furit. Vis superat, tristem dirimit victoria pugnam, Et tellus multo sparsa cruore madet. Tum super assistens morientia corpora calcat, Et laniat victor membra cruenta leo. Haec eadem parvis, timidisque animalibus, ultro Scit virtus posita parcere saevitia. Illaesum leporem catulumque impune vagari Ante suos oculos mitis et ora sinit. Nec reor hanc illi naturam infundere mentem Sed domini exemplis utitur ipse sui. Odit enim tumidos fastus, atque impia facta, Borsius et probitas hoc duce tuta viget. At modo, cum ruerit praeceps in fata puellae, A domino penitus dissidet ille suo. Sustulit ingratus, cui quondam plurima debens Pectendasque iubas et fera colla dabat. Dux pius et factis hominum sua proemia reddit, Et nulli, quamvis laesus, obesse cupit. Qualem se vero caris praestabit amicis, Hostes qui facile norit amare suos? Ergo cum Patriae te dicimus esse parentem, Rex bone, sunt meritis haec leviora tuis. At si dignus honos et par virtutibus amplis Quaeritur, humanae non opis istud erit. Quod licet in terris veneramur numina Borsii Certaque, ni renuis, iam tibi templa damus.
13. de templo sublimi Borsii. In saxo quadrato | ante fores basilicae carteusinensis extra urbem Ferrariam Aspice sublimis, lector, fastigia templi, Atque admirandae nobile molis opus. Plurima cum dederit terris, haec munera coelo Dat Borsii pietas officiosa ducis.
14. in columna viventi Borsio erecta incisum epigramma. | De marmorea columna quam Ferrariensis populus Borsio primo | duci Estensi ob eius egregias et singulares virtutes | viventi ac benemerenti posuit Hanc tibi viventi Ferraria grata columnam Ob merita in Patriam, Princeps iustissime Borsi, Dedicat, Estensi qui Dux a sanguine primus Excipis imperium, et placida regis omnia pace. Verum ingens quando sibi vendicat omnia virtus Et longe humanam superat tua plurima sortem Gloria, divinos si tu patiaris honores Ultro ipsi dabimus, meritasque sacrabimus aras.
15. de signis Borsii ducis | in Hostellatensi turre depictis Haec in honore tuo praeclara insignia, Borsi Optime dux, nulli inferior vel pace vel armis, Ponimus, estensique domo et te principe digna.
16. de eiusdem signis | in atrio Quartisanae depictis Signa vides, hospes, totum celebrata per orbem Principis estensis. Quantum ingens flumina pontus Exuperat, quantum concedunt sidera Phoebo, Tantum animo preastans et pacis amator et aequi Vincit magnorum dux Borsius acta parentum.
17. ad Marcum Venetum magnis laudibus eius ingenium | prosequentem quaerentemque cur leviora consectando | altiorem materiam non aggrederetur Me tua, Marce, novo celebratum carmine musa Bellerophonteis vatibus inseruit. Magna tibi a nobis debetur gratia, nec me Immemorem tanti muneris esse decet. Non tamen his adeo confidere laudibus ausim Ut me, quod non sum, turpiter esse putem. Haec est causa, leveis quod scribam semper amores, Magnanimi veritus tangere facta Ducis. Namque ea divini virtus et gloria Borsi est, Poscat ut egregii nobile vatis opus. Quod si forte meos lusus contempseris, aut tu Magna cane, aut simileis ede poeta iocos.
18. ad clarum poetam Panormitam | responsio pro villa sua Parva Panormitae quid tanto munere dignum Villa dabit, saevis obruta fluminibus? Ecce ego iam videor colleis superare falerni Arvaque frugiferae pinguia Sicaniae. Gratius est siculi celebrari carmine vatis, Quam si Palladio tota liquore fluam. I felix, reducemque, sacri post oscula regis, Excipiat tenero Laura pudica sinu.
19. pro canibus geminis parvis quos | Divo Borsio Marcus Brunus dono dedit | nomine Ponticonis eorum parentis Nos tibi, summe ducum, Marcus dedit ecce gemellos, A Ponticono munera missa patre. Floruit ille tua quondam celeberrimus aula, Dum validas vires prima iuventa daret. Nunc senio virtus et longis torpet ab annis, Acceptaque iacent languida membra rude; Sed quaecumque fuit genitori cura fidesque Haec eadem natis cura erit atque fides. Et ne decipiat nostri te nominis error, Ni tibi forte grave est, haec quoque pauca lege: Ponticonus hic est; ego Pontichinus; et ambo Sub Borsi cupimus vivere servitio. Ergo age; nos placido, princeps mitissime, vultu Excipe, nosque tui iam gregis esse iube.
20. ad virum clarissimum et oratorem eximium | Guarinum Verosensem de Phasi ave Si quis apollineum miratur Ariona quondam Coeruleo invectum delphine stupentibus undis, Dulcibus illectos pisceis tenuisse querelis; Si quis et aerios monteis et saxa ferasque, Et nemora et volucres et verso flumina cursu Mollia Bistonii properasse ad carmina vatis; Confisumque lyra si quis cinxisse canendo Thebanam subitis Amphiona moenibus urbem Credibile esse negat; nostri miracula secli Audiat, et quicquid cecinit veneranda vetustas A falso distare procul verumque putabit. Quam ferus accipiter captam me teste peremit, Ecce iterum fruitur vitali lumine phasis, Atque novam induitur formam, farique diserte Novit, et ad dominum defert mandata priorem. Non tamen hanc ullis vates Epidaurius herbis, Ceu quondam extinctum Hippolytum, mandante Diana, Ceu quondam Hippolitum monitu iussuque Dianae. Rettulit in lucem, nec carmine dira potenti Phasias aetherium revocavit rursus in orbem; Verum illi hoc tantum magni nova musa Guarini Muneris attribuit; dumque altum lucida coelum Astra colent, dumque Adriacis Padus influet undis, Dum Borsi Ducis extabit venerabile nomen Laudibus egregiis ac dextro numine partum, Immortalis erit longumque manebit in aevum Nostra Guarineo celeberrima carmine phasis; Assyriaeque parem volucri mirabitur aetas Postera, vivacem innumeros durasse per annos. At cui permissum est tristi data corpora leto Spiritibusque animare novis mortemque fugare, Humanum alitibus sensum dare, verba docere Pierios imitata sonos, hominumve Deumve Hunc rear esse? Deus certe, Deus ille putandus. Ergo sibi vitam poscens a te, optime vates, Altera phasis adest, animam cui martius ales Abstulit, atque suam sortem ne sorte sororis Peiorem rogat esse velis, instructaque sacris Artibus, huc a te mitti legata, Guarine, Flagitat, ut caro tua carmina reddat alumno Divitiis Croesi atque Mydae quae praeferat auro.
21. ad divum Borsium Dux, genus a magna qui ducis origine Regum Imperioque refers aurea secla tuo, Qui propria gaudes virtute excellere, cuius Gloria nullius crescere laude potest, Quo nihil a superis optet Ferraria maius, Tradere quo melius nil potuere Dei, Si qua tibi tot res ingentes ocia linquunt, Haec facilis placido lumine pauca lege. Non quia sublimis condam nova carmina vates Vix fluit ingenii parvula vena mei Sed quia te in primis colimus nec Borsia Tito Maiestas nunquam non in honore fuit. Corporis egregias non hic perscribere laudes Conor, nec regni iura referre tui; Nec loquor hic a te purgata paludibus arva, Messibus ut largis cultus abundet ager. Non sacras aedeis, non clara palatia per te Sumptibus innumeris aedificata canam. Qua tua se mole attollat Carthusia linquo, Et Schivinoiae gratia quanta domus. Carthusiae molem ingentem et Schivinoia linquo Atria tantum operis caesareosque lares. Nec mihi cura, novis quas muris cinxeris arceis Dicere, nec pulchrae moenia Ferrariae. Rem quoque non parvam sileo, quod tollis in ima Planicie excelsi nobile montis opus. Magna quidem sunt haec, hominum sed facta labore Nec decus ad proprium tu tibi solus habes. At punire malos, aequa dare praemia lance, Ponere non sanis frena cupidinibus; Invictumque malis animum praestare, Deosque, Ut facis, ante oculos semper habere tuum est. Non ego mira puto, quibus hic tibi vera paratur Gloria, quae recta ducit in astra via.
22. ad Tribracum mutinensem poetam Tribrache, divinum quis te neget esse poetam, Cum tibi tale sacro carmen ab ore fluat? Namque modo ostendit tua nobis scripta Metellus, Quem fratri comitem rura dedere meo. Illis quid potuit numeris ornatius esse? Quae vis, ingenii gratia quanta tui? Sic ego Nasonem, sic te, iucunde Properti, Sic ego te video, culte Tibulle, loqui. Ecce novum per te Latio decus additur, et iam Vate suo tollit se Mutinensis ager. Atque utinam nostris simul exposuisset in oris Devectum celeri te quoque cymba Pado. Nulla mihi maior potuit se offerre voluptas, Et tali felix hospite villa foret. Tecum castaliae properassent ire sorores, Et bona Thyrsigero gratia iuncta Deo; Florida Parnasi iuga deseruisset Apollo, Ad mea dignatus limina ferre pedem. Nec dubita, ne forte tibi, numerosque sequentum Nostri sufficiant, Tribrache docte, Lares. Borsius, Erigone, Pallas, Maiaque creatus, Quattuor has aedeis incoluere Dei. Et comitum quamvis ingens accederet ordo Hospitibus locus hic pluribus aptus erat. In certa vacuus parte receptus erat. Ergo tuis paulum a studiis intenta relaxes Pectora et ad lusus curre, poeta, meos. Seu cupis auritos lepores agitare, videbis Currere turcigenas lata per arva canes; Sive avibus, quae stagna colunt, indicere bellum Te iuvat, egregii sunt, mihi crede, duces. Suspicies ternos volitare per aera fratres, Altaque veloci tendere in astra fuga. Inde ubi tempus erit, liquidum per inane repente Delapsi, magno turbine ad ima ruent. At sonitu ingenti, quae territa fugerat ales Aut cadet, aut notas anxia quaeret aquas. Vertice non illos pater Apenninus in alto Dura nec in saevis rupibus Ilva tulit. Extremo boreas peregrinos misit ab orbe, Clarum falcones hic quoque nomen habent. Quod si te potius piscandi cura tenebit Vicino tendes retia rara Pado. Haud tibi praeterea quibus oblectere libelli Deficient, musis nec loca grata tuis. Quid referam Nymphas, Satyrosque in amore calenteis Panaque, vel Dryadum Naiadumve choros? Conveniunt, sacroque haerebunt numina vati Quilibet optabit proximus esse tibi. Hic centum Oenonas, centum hic mirabere Daphnas, Et totidem Heliadas, Inachidasque simul. Nerine cedet nostris Galathea puellis Cedet et Alphei cura Arethusa sui. Ipsa etiam duro sub iudice victa rubebit Salmacis, et tenerum quae rapuistis Hylan. Hinc Minois abest coniux, et Phaedra, furensque Colchis et ignaro subdita Myrrha patri. Aeolidem nullam, nullam Niseida cernes, Nullam Nyctimenen haec tibi rura dabunt. Sit procul inconcessa Venus, caedesque, nefasque Stent sacra, cognatis sint sua iura toris. Certa fides, propriumque decus servetur amicis, Candidus inter nos et levis erret Amor. Garrula sed quamvis nondum certarit hirundo, Nec luteam solita struxerit arte casam, Et scelus immitis nondum Philomela tyranni Coeperit arguto flebilis ore queri; Ipse veni tamen, et facileis duc, Tribache, Musas Ad Quartisanae rura benigna meae. Hic loca perspicies gratis secessibus apta, Cum suus est pratis arboribusque decor; Unde queas Zephyros olim captare, notabis Et quibus e ramis densior umbra cadat. Post, ubi tempestas aderit iam mitior anni Huc iterum rediens non novus hospes eris.
23. ad Baptistam Guarinum Non ita, cum rapido fervens sitis urget in aestu Quaerit fontanas cervus anhelus aquas; Nec vaga sic avide, rediere ubi tempora veris, Cantat et in teneris frondibus errat avis; Nec sic laetus adit patriamque domumque viator Post terrae et vasti longa pericla sali, Ut, Baptista, libens nuper tua carmina legi Ubere de vena, quae tibi culta fluunt. His ego perspexi, quod me non fugerat, in nos Ex omni studium crescere parte tuum. Ipse tuo quantum pectore fixus amer. Scilicet hic animi modus est, ratioque benigni, Ut nulli in magno cedere amore velit. Hoc in Oreste suo Pylades, in Achille Patroclus, Euryalusque pio vidit in Hirtacide. Se quoque Perithous numquam non sensit amari Cum sibi devinctum Thesea diligeret. Tu quem iampridem studio complector amico Gratus es, atque pari par in amore refers. Silvarum cupidi vates, et ad ocia nati Secessus molleis, et loca sola petunt; Illic securo de pectore carmina ducunt Laetaque iucundae tempora sortis agunt. Talia nos etiam memoras exempla secutos, Clamosi strepitus deseruisse fori; Tum Quartisanae genialia rura colentes Condere quod longo tempore duret opus. Quin vatum egregios, te iudice, dicor honores Aequare, et magnum nomen habere feror. Laeter, an indoleam quod me tot laudibus ornes? Quod veterum claris conferar ingeniis? Non equidem possum mihi non gaudere, disertis Auribus usque adeo scripta placere mea. Nam non ulla potest homini laus gratior esse, Quam que laudati prodit ab ore viri. At nostro exiguae quam sint in carmine vires Cum subit, ingenuus tunc pudor ora notat; Et vereor ne non titulis respondeat istis Ingenium, quod tu tollis ad astra meum; Subdubitoque oneri ne sint, quae tradis honori, Iudicio inveniar si minor esse tuo. Si qua tamen nobis dicendi gratia, si quis Creditur in nostris versibus esse nitor, Hoc, Baptista, tuo tribui decet omne parenti, Quo duce Pieria coepimus ire via. Imbuit ille rudeis generosis artibus annos Atque haec ex illo flumine manat aqua. Eheu quale decus mors abstulit invida terris, Cum patrios adiit nobilis umbra polos. Te, venerande senex, vitae praecepta ferentem Optima divino sensimus ore loqui. Nunc tecum occubuit geminae praestantia linguae Et cecidit prisca cum pietate fides. Graecia te luget, lacrymis comitata latinis, Interitumque gemit barbara terra tuum. Illa tamen nobis restant solatia, quod, te Erepto, superest pars quoque magna tui. Vivit enim, vivetque diu tua gloria, cuius Aemula natorum surgit honesta manus. Si cuiquam videor sub praeceptore Guarino Profecisse parum, culpa docentis abest. Quod male percepit clari documenta Magistri, Discipuli arguitur tardius ingenium. Ut tamen accipio, populi mea venit in aureis Anthia, nec doctis displicet illa viris. Nosque poetarum numero (si credimus illi) Non humili inseruit dextera fama sono. Quicquid id est, lusi iuvenis iuvenilia, si qua est, Serviat hinc magno nostra Thalia duci, Cuius facta licet nequeam comprendere dictis Borsiaque Estenseis gloria vincat avos, Quid possim experiar, meritorum principis in nos Officiique memor quo ferar esse mei. Si deerunt vires, studiumque fidesque supersunt; Haec non ingratae pignora mentis erunt. Caetera maturo sed cum gerat optimus heros Consilio, populis prospiciatque suis, Nunc quoque laudari meruit de rhetore tanto, Quod bene consuluit civibus ipse suis: Virtuti confisa tuae Ferraria cum te Defuncti cuperet munus obire patris, Sensit idem et laudi meritae Dux praemia solvit, Decreto et sanxit publica vota suo. Quaeque olim fuerat divini cura Guarini Hanc tibi mandamus non renuente Duce. Novit enim iudex hominum, censorque severus Te nihil a magno degenerasse patre; Et tibi vix dum etiam iuveni crescentibus annis, Doctrina paucos eloquioque pares. Quid magis optandum tibi? Quid contingere maius Tanto consensu iudicioque potest? Sic igitur, clara similis virtute parenti, Dignus in hac patrias excipis urbe vices. Et iam nostra fluit, pariterque externa iuventus Undique praeceptis instituenda tuis. Ac desiderium minuit Genitoris adempti Par in te probitas ingeniique vigor. Tu nobis virtute tua meritisque parentis Carus es, inque dies noster abundat amor. En age, quodque facis, duros evince labores; Aspice quantum in te, et quale recumbat onus. Tum cui succedas, quo sis patre natus, et a quo Veneris accitus, pectore volve tuo. Hoc erit acris equi stimulis accendere cursum, Et sinuosa citae tradere vela rati. Ille triumphaleis statuas spectabat avorum Cui celebres titulos Africa victa dedit: Sensit enim bis visis ardorem insurgere menti Seque novo pulchrae laudis amore rapi. Tu quoque sic facito, et reliquos cum viceris omneis Te supera, et decori grandius adde decus; Interea valeas, nostri memor, optime vates, Quo mihi non alter iunctior esse potest.
24. ad Carbonem poetam et oratorem An tibi non faveam? te non admirer amemque, Candidior pura, Carbo poeta, nive? Crede, meo cum tu poteris de pectore labi Tunc animae potero non memor esse meae. Doctus es, et culti placido sermonis ab ore Dulcior Hyblaeo copia melle fluit. Nec minus orator, quam vates optimus, idem Nunc patriae linguam tradis utramque tuae. Barbarus est, quicumque capi virtutibus istis Se negat, et tantum non probat ingenium.
25. ad Anthiam amicam quod solverit fidem Quod toties timui, quod tu mihi saepe negasti, Iam non ulterius dissimulare potes. Ipse ego, nec fallor, coram tua crimina vidi, Et me (quod nollem), perfida, teste rea es. Vidi ego, cum iuvenis nocturno tempore furtim, Me miserum, vestris prodiit e foribus. O ego, ne facinus spectarem, impura, nefandum, Quam mallem trucibus praeda fuisse feris; Vel posuisse brevem, properato funere, vitam, Vagitus primos cum tener ore dedi! Tunc perii infelix, tunc me dolor abstulit acer, Tunc oculos satius non habuisse fuit. Quin et culpa mihi tua quo manifestior esset, Quin etiam, tua quo fieret manifesta libido. In mediam haud dubitas prosiluisse viam; Nec pudet egressum posita revocare lucerna, Et longo ante fores ducere colloquio. Vix lasciva parans, vulgato corpore, quaestum Audeat hoc medio fornice graia Lyce. Haec mihi non fingo; vos, conscia sidera, testor Et vos cornigerae lumina clara Deae. Quam me pene furor praeceps rapere arma coegit Et vestrae finem tradere nequitiae? Has penas violatus amor, periura petebat Et data per magnos foedera coelicolas. Obstitit alma Venus coeptis, et sanguine vestro Passa pias non est me scelerare manus. Dum tamen accedo, pariter fugistis in aedeis, Et posita increpuit ianua clausa sera. At mihi pulsanti, teque, impia, saepe vocanti, Nox est in multis pervigilata malis. Haec toties promissa fides? haec illa tuendae Quam mihi iactabas, cura pudicitiae? Iurasti quoties nil me tibi carius esse, Atque oculis semper praeposuisse tuis! Nunc ego fallaces lacrymas, nunc, improba, novi, Cur toties de me conquererere prius. Nunc ego nocturnae memini discrimina rixae, Quaeis tua luxuries maxima causa fuit. Quid faceres, mea si Tithonia cogeret aetas Frigida languenti membra iacere situ? Vel quam te nobis pavidamque, rudemque solebas Fingere, nec clausas posse aperire fores? Torqueor, atque diu servisse fideliter uni Poenitet; at posthac non mihi verba dabis. Sed monimenta tuae levitatis acerba perosus Subducam turpi libera colla iugo; Et quaecumque tibi cecinerunt carmina laudes Immeritae, rapidis ignibus illa dabo. Atque, aliquid quoniam mihi semper amare necesse est, Succedet regnis culta puella tuis. Digna erit illa meo fieri celeberrima versu, Huic omni vivam tempore carus ego. Illic haerentem frustra revocabis amicum Atque meam quaeres ipsa relicta fidem. Nec te iam poterit quisquam sperare fidelem, Cum vulgata tuae sit nota perfidiae. Quis locus, o demens, nostri non plenus amoris? Anthia quis nescit cuius amica fuit? Posse putas alium fastus perferre tumenteis? Cui tantum post haec cara futura viro es? Quis canet hanc faciem, quam, cum foret oblita fucis, Praeposui nivibus, purpureisque rosis? Quae, nisi cum nostra periissent lumina mente, Tunc penitus fuerat despicienda mihi. Nunc licet invenias, qui non tibi credere nolit, Nemo meam vincet longo in amore fidem. Haud in amore Tito firmius ullus erit. Haec tu debueras nugis praeponere et auro, In te aliquid rectae si rationis erat; Si generosa modo, si nec avara fores. Si neque nequitia, nec avarae crimine mentis Impulsa, hac malles nobilis esse nota. At, mihi crede, pios respectant numina amanteis; Iusta nec incassum fundere vota sinunt. Tempus erit, cum te pigeat solvisse carinam, Et levia incertis vela dedisse notis. Nec secura mane, superum si lentior ira est, Faenore tarda gravi poena venire solet. Tu quoque, fortuna qui nunc meliore triumphas, Aemule, disce meo cautior esse malo. Atque tibi haec eadem speres contingere posse, Cum periura semel, ruperit illa fidem.
26. ad Hieronymum Castellum de Abbate quodam sibi indulgente. | Carmen ex tempore coram Hieronymo Castello editum | de abbate quodam Epicureo Quid mecum tacitus mediter, Castelle, rogasti: Abbatem hunc vitae non rudis esse reor. Nec tu crede mihi, rubicundos aspice vultus, Et tumidi pinguem ventris aqualiculum. Ille boves macras et brigantinia musta Odit, nec totos vult vigilare dies; Illius in turdis sermo versatur et offis; Gnosiaco spumant livida labra mero. Si prodire decem parat extra limina passus, Nec ieiunus abit, nec pede carpit iter. Quod Bacchus, lautaeque dapes, atque ocia suadent, Id sequitur, saturi provida cura patris; Si virtus, et opes; si gloria moribus istis Quaeritur, hac coelum si datur ire via, Ipse quoque optarim positis, Hieronyme, curis Molliter in tali vivere luxuria.
27. ad clarum virum Hieronymum Castellum amicum optimum Accipe nectareos, dulcis Castelle, liquores Qui tibi sint primae pocula grata siti; Non haec picenis in collibus uva pependit, In patulos fluxit quae mihi pressa lacus; Non Thuscis innata iugis, tergove Falerni est Massica non illam, cressave terra tulit, Manavit suavis patriis de vitibus humor, His poni iussit quas mea cura locis. Ad quae, si qua tibi tristes dant ocia turbae Aegrorum, nostri ductus amore veni. Haec loca, si memini, cunctis praeferre solebas, Dicebas ipsos hic habitare deos: Nil mutata loci facies, iidemque penates Nunc sunt, mens eadem, quae fuit ante, mihi est. Quod, nisi legitimis causis retineris in urbe, Ex animo credam me cecidisse tuo.
28. ad Ludovicum Santagnetum Rumor ait nostros te Stomyle carpere versus Santagnete, meos aiunt te carpere versus. Et damnare tuo plurima iudicio. Non equidem indignor si libertate loquendi Uteris et quae sunt crimine digna notas. Namque meos fateor reprendi posse libellos, Queis nullus certa quaeritur arte nitor. Quos mihi nec studium, ratio nec contulit ulla Ut mera simplicitas, nudaque verba sonant. Scitis enim raro studiis me accedere vestris, Pallade nec minus est grata Diana mihi. Me iuvat a magna positum procul urbe morari Nunc pedes incedo, nunc vehor altus equo; Nunc in equo ferri, nunc libet ire pede. Et modo per campos lepores cane venor apertos, Proxima threicio quem tulit ora mari. Et modo, quae stagnis degunt, falcone volucres Insequor, et variis distrahor aucupiis. Interdumque Padi sinuoso in flumine piscor Meque levis magno gurgite cymba vehit. Curaque nonnunquam numeroso impenditur horto Et varia malos inserere arte iuvat Et varias pomos inseruisse iuvat. Sed tamen haec inter, fugiam licet, ocia novit Nescio quo pacto serpere blandus amor. Hic mihi, quas possem dominam mollire per arteis Monstravit, teneros proposuitque modos. Quod mihi tentanti quamvis prodesse viderem Et scirem multos scripta probare mea, Non tamen authori penitus placuere, nec unquam Me duxi magnis vatibus esse parem. Sat mihi, cum musis si non durissimus esse Dicor et in lusu gratia si qua meo est. Non igitur mirum, si te offendere disertum Carmina, non ullo facta magisterio. Quod tamen his vitii tribuas, cultissime vates, Optarem verbis certior esse tuis; Quid tibi vel placeat, vel contra, quid sit in illis Tollere quod iubeas, quae toleranda putes. Ille ego sum, qui me patiar, cupiamque moneri Et facile alterius qui benedicta probem, Quem pudet obnixe errorem, vitiumque tueri Veraque amicorum spernere iudicia. Quod si te ostendas aliqua ratione moveri, Cedo libens monitis, et meliora sequor. Sin renuis, tacitusque sedes, indoctus haberi Nec minus inconstans, invidulusque potes.
29. ad Mazonum, laudans Venetias ac admonens ne fallaci arti | quam dicunt Alchimiam incumbat amplius Dum vagus Adriacis, Mazone, paludibus erras, Clarum ubi tyrrhenae floruit urbis opus, Cura tibi est veteres sub aqua spectare ruinas, Cernere et annoso fracta sepulchra situ. Nunc libet undivagos demissis fallere pisceis Retibus, et parvae nunc dare vela rati, Et nunc indigenis prisci referentibus acta Temporis, a senibus quaerere multa iuvat. Et modo praeteriti referentes temporis acta Te iuvat indigenas quaerere multa senes. Diluvii quae causa fuit, num casus, an illud Excidium genti bella tulere suae. Quo sub rege gravis moles oppressit aquarum Hinc nostro nomen quae dedit ora mari. Hinc te fama refert Venetam contendere ad urbem Scrutantem ingenio plurima digna tuo. Per geminas licet ire vias, patet una per altum At per stagnanteis altera ducit aquas. Si citius tranare cupis, fornacibus exi, Fac modo, tranquillo pax sit ut alta mari. Longum iter, at tutum per inerteis ire lacunas, Cum trucibus ventis horrida saevit hiems; Hac sinuosa leges piscosi claustra Loreti; Ante tuos oculos mox nova turris erit. Clodia te excipiet, Bebiis post terga relictis, Dives inexhausti Clodia longa salis: Portus ad auroram vergens sinuatur in arcum, Turris ubi augustis imminet alta fretis. Hic perhibent magnis certatum classibus olim Nullaque iam Veneti spes erat imperii; At Ligur adriaca sperans de gente triumphum Coeruleas proprio sanguine tinxit aquas. Inde Palaestinae tua radet littora puppis Et spirante noto continuabis iter, Perveniens ubi se tumidum Mathemaucus in aequor Inde Palestrinam rades humilemque Poviam, Nobile deprehensis puppibus hospitium. Perveniens ubi se tumidum Malamoccus in aequor Porrigit et vasta mole repellit aquas; Haud procul hinc humilem praeterlabere Poviam Defessis olim navibus hospicium. Tum magnae a leva sese offeret aemula Romae Urbs, legem quae tot gentibus una dedit. Quicquid alit tellus, quicquid mare, cernitur illic; Imperium dices hic locus orbis habet; Illic fundatas mediis mirabere in undis Altaque marmoreas surgere ad astra domos. Templa Deum gemmis, varioque nitentia cultu, Egregia decorat plurimus arte labor. Palla sed in primis Marci pretiosa beati Italiae cunctas unica vincit opes. Quattuor auratos in templi vertice summo Artis opus mirae stare videbis equos. Spiritus et veri species, Mazone, coloris Deficiunt; nemo caetera viva neget. Tot proceres, tantum populi spectabis, ut illuc Humanum credas omne coisse genus. Regibus e multis illum constare senatum Qui negat, hic sensu iudicioque caret. Per freta mille simul cymbas volitare videbis, Remigio celeri quas scytha fortis agit. Montibus aequandas naveis, longasque triremeis Immensum latis vix capit aequor aquis. Torcellum aspicies, nec non Murania tempe Atque suburbanis sparsa vireta locis. Singula praetereo, quae si nunc dicere pergam, Diffusum mundi fingere coner opus. Sed tamen haec summa est: virtutem, animosque virorum Fortunae dotes exuperare suae. Hactenus ista probo; sed non ita caetera, nam te Illyricas genteis visere velle ferunt. An tibi sunt tanti scopulosae littora Polae? Semper et arctoa Signia cincta nive? Num formidandum ratibus vidisse Ceraunum Sic iuvat et rigida saxa revulsa Paro, Ut mare contemnas, ut nos fugiamur amici Et cum longaevo tota parente domus? Ludorum ut pompa careas, festoque paratu, Aurea cum celeri praemia dantur equo? Ut Ducis aspectu nusquam revocere sereno, Quem Scytha, quem Libycus Maurus et Indus amant? Follibus illa tuis loca Mercurioque necando Quam latebras catulae num magis apta putas? Falleris, ad Meroen satius properare fuisset, Namque opera assidui vestra coloris egent. Quod si iudicium, Mazone, requiris amici, Nec tibi nec cuiquam, quod petis, eveniet. Sed cinis et fumus, pulvis, suspiria, verba Sunt aerumnosi lucra magisterii. Esse potest, ut forte tuus labor utile quicquam Post varios casus eruat inde tibi; Sed nec tantus honor, nec tanta est copia lucri Talibus in curis tempus ut omne teras. Si sapis, in patriam conversa puppi redibis Nil ubi formides nil ubi triste tibi est. Diversum interea procul a regionibus istis Me Quartisanae dulcia rura tenent. Dulcia rura, quibus favet indulgentia Divum Et quae nullius commoditatis egent. Namque ferax regio coelum sortita salubre Haud procul a nostrae moenibus urbis abest. Seu pede, sive levi cymba iuvat ire per undas, Dant iter hospitibus terra Padusque meis. Adde vias certo directas limite passim Mollis ubi aestivum negligit umbra canem. Haec loca Phoebus amat, nec sunt ingrata Lyaeo Et comes huc Cereri non negat ire Pales. Hic bene respondet domini vindemia votis: Horrea deposcit fertile magna solum. Hic pecori sua prata vides, hinc caseus exit, Quem premit artifici docta colona manu; Hinc ovium foetus, hinc magnam portat in urbem Haedorum teneros rustica turba greges. Hinc etiam alituum quas cura domestica nutrit, Mittitur arguto copia magna foro. Sunt hominum varios horti quos cernis ad usus Qui speciem prae se, divitiasque ferunt. Inde viro gratas epulas parat arva colenti, Deposita coniux officiosa colo; Inde legunt flores, nitidaque in veste puellae, Festa coronata compita fronte petunt. Hic quibus invideant cultores fertilis Hyblae Grata ferunt liquidi munera mellis apes. Nulla est aucupiis, nulla est venatibus ora Aptior, hanc mediam proxima rura tenent. At mea, quae sumptu non parvo condita villa est, Haud ulli merito displicuisse potest. Hac quoque largus opum, cum multa et magna dedisset, Donavit fratrem Borsius ipse meum. Plurimus hic liber est; nec equi, nec magna canum vis, Nec desunt comites, accipitresve mihi; Simplicibus quod si iuvat allusisse puellis, Centum formosas lux tibi festa dabit. Hic neque sacrilegos Vulcani Iuppiter igneis Nec cum sole Venus, Mercuriusve timent. Toxica nec flammis coquimus, nec prodigus iste Nos male tentata decipit arte labor. At secura quies agitur; nec fraude, nec armis Proxima vicinus dives in arva ruit: Ergo pari studio mecum si vivere curas, Huc ades et nostris utere amice bonis. Utque regant semper nostros feliciter actus Ad pia sollicitas numina funde preces.
30. ad Cosimum Pictorem. | Ad Anthiam, quod stulta admodum et inepta sit, | quae faciem suam in tabella depingi tantopere desideret Ecce novis Helene consumitur anxia curis Vultque tua pingi, Cosme perite; manu, Scilicet in longos, ut nobilis exeat annos Et clarum egregia nomen ab arte ferat. Sed dum consultat quae tantis commoda rebus Tempora, quos habitus induat, annus abit. Ver modo laudatur, modo dicitur aptior aestas; Nunc placet Autumnus, nuncque probatur hiems. Nunc cupit externis pingi velata capillos Cultibus, et nuda nunc libet esse coma. Dumque diem, et varios alternat inepta paratus, Quod cupit, in longas protrahit usque moras. Quid tibi vis? quid stulta paras? an forte vereris Ne levitas populo nota sit ista satis? Tales totque tibi cum sint in corpore mendae, Formae pictorem quaeris habere tuae? Quod si cura novae te tangit imaginis et si Spectari a sera posteritate cupis, Edita, quae populus de te modo carmina legit Illa tuos mores, effigiemque tenent: Forsan Apelleis poterunt certare tabellis Contendentque tuo, Zeuxis, magisterio, Illa tibi poterunt pallorem afferre legenti, Si tener impuro fugit ab ore pudor: Forsan et arte mea, longum transmissa per aevum, Altera venturo tempore Thais eris.
31. ad Anthiam quod eius perfidiam deprehenderit quodque | ab eiusdem amore penitus se alienaverit Quid me composito nequicquam, pessima, vultu Conaris veteri reddere servitio? Nam mihi promittis fallaci plurima nutu; Ast ego dedidici credulus esse nimis. Crede mihi: non sum, quem post haec fallere possis, Sed fugiam cauto retia nota pede; Nec veluti canis ad vomitum mox ipse redibo: Exclusum foribus me semel esse sat est. Te teneat solus, tecum tuus iste Cupido Regnet, et arbitrio te regat usque suo. Ille tuis leges imponat amoribus unus Et vigil observet singula facta tua. Si tamen amborum levitas incognita non est, Haud stabit longo tempore vester amor. Nam neque tu poteris uno contenta manere, Nequitiam et fastus nec feret ille tuos. Adde quod annorum et primae bona gratia formae Decidit, atque aetas sex tua lustra videt, Et tibi corrupti nimio medicamine crines, Ut folia, autumno iam veniente, cadunt. Non solito fulgore micant ardentia quondam Lumina, non idem permanet oris honos. Nec minus infecit denteis color ater eburnos Et reliqui, amissis quattuor, usque dolent. Quaeritur unde illis mutatio tanta repente Facta sit, at fuci causa fuere tui. Nec potes infelix damnum celare pudendum Et frangis blaeso singula verba sono. Turget ab ingrato pingui tibi corpus ineptum Vixque vales tardos lenta movere pedes, Qualis anhela gravi mendicat Toccia passu, Dum pro nubenti Virgine dona petit. Plurima sunt etiam, quae si numerare laborem, Longa nimis de te surgeret historia. Ista tuo Paridi fastidia, crede, movebunt; Ignis hic incipiet frigidus esse cinis. Namque vaga exhaustis quamvis tibi Grimma tabernis Succorum tota quicquid in urbe, ferat, Pluraque quam Circe, quam Colchis gramina miscens Incedas, vario picta colore genas, Non tamen efficies, te sic mirentur ut olim, Carmine cum primum es nobilitata meo. Una prius vulgi cum pars ignota fuisses, Coepisti insignis laudibus esse meis. Et nisi iam malles vitiis corrumpere, si quid In te contulerant arsve, Deusve boni, Nulla dies poterat nostros dissolvere amores, Prima mihi fueras, ultima cura fores. Nunc, ubi contempti ratio te nulla pudoris Nec mea cum longo tardat amore fides, Ut violenta ruunt abruptis flumina ripis; Sic te praecipitem turpia vota ferant. Sed graviter tua me licet inconstantia laedat, Perfida, non hostis, non tibi amicus ero. Libera vindictae quin si mihi copia detur, Nil me ultore mali, nil habitura boni es. Quod si non aliam pateris pro crimine poenam, Mens infert gravius conscia supplicium. Te non illa dies, te non requiescere nocteis, Accedant quamvis prospera multa, sinet; Illa tibi ante oculos periuria mille reponet Mille tuas arteis, multiplicesque dolos. Et referet, quam nunc distet tua forma priori Quamque tui similis non videare tibi, Quae tua sit levitas et quanta superbia pectus Impleat et quantum sit tibi nequitiae. Curas illa meas verumque ostendet amorem Fidaque tam longi temporis obsequia. Tum quicquid pro te vel dixi, ingrata, vel egi Propones animo sola relicta tuo: Nam vitiis novus iste tuis offensus amator Quam facile incepit, tam cito deficiet. At cum risus eris populo, cum fabula fies, Tristis ego in multis millibus unus ero. Non quod iniqua mei fortuna occurrat amoris Aut mihi iacturae sors sit acerba meae, Sed quia tale nihil sperans de te, improba, quondam, Iudicio incautus fallor ab ipse meo. Non tamen aut ista capior nunc primus ab arte, Fraudibus aut vestris nunc ego finis ero. Multus passus idem est, et idem patietur amator, Pluraque quae nostris sunt graviora malis. At tu infamis eris, turpique notabere culpa, Transfixa aeternis undique iudiciis. Neu patiare diu convitia tanta superstes, Illa tibi exemplum nobile Myrrha dedit.