CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus STROZZI.eglo-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/STROZZI.eglo-03.xml.

Documentum STROZZI.eglo-03.xml in db pdill0


Albicus Mopsile, dic Tribalo, cum venerit, omnia recte Isse mihi et nostro me verba dedisse Cicadae. Nunc ego praecedam, quo diximus. Ocius adsit; Fac, properet. Sed eum video, nisi fallor, et ad nos Sibilat. Huc, Tribale, accedas, iam tempus eundi est. Tribalus Ecce adsum et, quid tu, nam post vineta latebam, Egeris utque senem modo luseris, Albice, novi. Haud aliter decuit tequehoc ego crimine solvo. Albicus Quid facerem? Totum ille diem res mille iubendo Occupat et minimae spatium mihi denegat horae, Sponte quod ipse mea liber componere possim. Mercedem quanvis duplicet mihi, non tamen illic Altera musta bibam. Quid enim inclementius illo? Huic me servitio penitus subducere certum est. Tribalus Mene putas queruli mores nescire Cicadae? Sed tamen id vitium senibus commune videmus, Ut stimulent iuvenes, et ab uno discimus omnes. Albicus Haud ita, nam multi ignoscunt iuvenilibus annis, Dum res non pereat litesque et iurgia vitent. Aspice nunc, quanto Chronidon regat ordine totam Cardellinorum stirpem atque armenta domumque. Omnia sunt illi curae, sed mitis et atro Felle carens iuvenum a lusu non semper abhorret. Atque hic centenas hiemes totidemque peregit Aestates, vidit Blancos et Portia bella Et vidit quinos diverso in tempore reges Estensi de gente satos, quos nominat ipse Et quam multa refert. Vetus illa et in aethera tendens Populus in trivio, quam cernimus, ipsius olim Parva manu posita est et iam tunc ibat in urbem Et norat tractare boves et prata secare. Tribalus Sic perhibent, sed ver non una reducit hirundo. Quot similes illi, spectes licet omnia circum, Quartisana dabit? Rara haec sunt munera divum. Albicus At quisquis feret importuni dira Cicadae Taedia, sex idem poterit tolerare novercas: Nunquam oculis, nunquam ore manuve aut mente quiescit Et, ne falsa putes me fingere, si placet, audi, Ut nos exagitet, nunquam ista ut fabula cesset. "Quas modo partiti, pecudes, sumus, ocius" inquit, "Ad Tusios, pueri, et Pinguellos ducite Gualdum; Signatas viridi Tusiis minioque rubentes Tradite Pinguellis; sed ter numerabitis ambo. Tunc Conam petite et nostrum disquirite taurum, Quem Thimelina refert Dulceti armenta secutum. Inde revertentes Codream protinus ite Et, quae puppe sua vexit Parolinus ab urbe, Vascula ferte domum. Fellano dicite post haec, Ut tripodas tandem et mensam et mantilia reddat. Sat tenuit; septem post connubialia festa Praeteriere dies et iam nova nupta pudorem Obtulit ante aram et canibus iam nota mariti est. Ite citi ac reditum citius properate. Nec ulla Vos mora detineat, nam multa negotia restant. Lectus erit pecori palea sternendus et illa Perficienda boum circa praesaepia saepes". Plura etiam dicturus erat, me limine furtim Proripui. Nunc ad Zanios properabimus ambo, Nanque rudes illic stuppas mea pectere Lyda Dicitur ac dulci Sirenas vincere cantu. Tribalus Laudo equidem; tu vero aliquid potes ire canendo, Albice, quale soles, Musis et Apolline dignum. Albicus Sic faciam, sed nec Rosabella nec ille triumphus Nunc mihi carmen erit, viridis quem frondea Gipsi Cantat Apollineis nymphis per devia poemen. Verum ego, quae mecum nuper meditata notavi Cortice populeo, tibi nondum cognita dicam. Tribalus Incipe, nil cupio magis. Ecce audire paratus Ipse tibi se offert discussis nubibus aer Et placata silent immitis murmura venti. Albicus Lyda, puellarum numero formosior omni, Lyda, meus Titan, mea Cynthia, cuius ocellos Invidet astrorum purissimus ardor et aethra. Esse deam quis te, mea lux, neget? Omnia, toto, Cui simul arrident, quae pulchra videntur in orbe. Quicquid hiat florum, tibi nascitur ipsaque veris Gratia mille tibi pingit per prata colores Atque in honore tuo gravidas canescere aristas Sicca sub assiduis laetatur solibus aestas. Dives poma tibi autumnus largitur et uvas, Te deponit hiems gelidum praesente rigorem Atque illic Zephyris spirantibus horrida saevi Mitescit rabies Aquilonis et aspera cessat Quam primum aspectu tumidi maris ira benigno. Quodque silere libet, tenero tibi semper in ore Nascuntur violae atque rosae, quibus abdita furtim Condit apis succum, qualem non protulit Hybla. At tu, dum faciles inter pulcherrima nymphas Ludis, in absentem nunquid suspiria mittis Meque vocas, unam qui te tuaque omnia laudo? Haec est quarta dies, ex quo nec cernere vultus, Lyda, tuos potui, nec vox ea venit ad aures, Gratior Heliadum foliis quae insibilat aura. Tu quanvis nunquam non sis formosa, tamen, cum In triviis longe saltas caput ipsa choreae, Pulchrius esse nihil reor et tibi vinceris uni. Ludere nunc video crispos ad tempora crines Mollibus insertos violis et suavi amarantho; Nunc tuus ille mihi sese offert plenus odorum Mille sinus, cupidis quos naribus undique capto. Verba quoque et nutus memini, quibus uris amantem. Et, licet hinc absis, de te mihi plurima fingo Assiduusque meis versatur in ossibus ardor. Haec sunt, quae potui breviter meditatus in illam, Quae si forte novis praeberet laudibus aures, In lucem venient, quae pectore condita servo. Tribalus Non, ubi longa fames ieiunum tempore veris Me stimulat, tepido cum lacte recentia tantum Liba iuvant frustumve suis, quod flamma perussit, Lucida nec tantum fontanae pocula lymphae Grata forent calidis sitibundis faucibus aegri, Nec tantum Scoculae dulcis Placet humor Iacchi, Quantum nostra tuo mulcentur pectora cantu; Nec mortale sonas, quin, si contendere tecum Pan velit, et par es Calamis et versibus illi. Sed iam in conspectu: domus est foribusque Galanthis Egreditur Lydamque tenet ridentque vicissim. Nos procul agnovere manuque vocamur. Eamus!