CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus STROZZI.eglo-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/STROZZI.eglo-01.xml.
Zephyrinus Frigidus intepuit Zephyris ubi mollibus aer Et rediens virides, Chronidon, ver protulit herbas, Pomposiae lucos et apricae pascua Cellae Liquimus et simul huc armenta reduximus ambo. Nunc placida ambiguas nobis discordia mentes Distrahit, utra magis pars sit laudabilis anni, Alter enim ex nobis hiemem, contrarius alter Aestatem praefert neque adhuc convenimus: hanc nos, Docte senex, cupimus dirimi te iudice litem. Chronidon Gratulor adventu, Zephyrine et Orione, vestro, Quos meus absentes huc saepe vocabat Iolas. Difficile est causae, de qua contenditis ambo, Iudicium; id vero ad pastoria munera partim Et partim ad durum agricolam spectare videtur. Ut potero tamen et quantum experientia rerum Porriget, ex aliis et quae mihi dicta recordor, Commemorans aliquid breviter neque inutile tangam. Sub patula mecum interea considite quercu, Proxima dum vobis pascentes gramina tauros Hic retinent; mihi servat oves crinitus Himellas, Orionus Grata mihi, Chronidon, sunt haec certamina, cum rem, Discere quam cupio, per te cognoscere possim Atque loqui tecum liceat, quem cernere coram In primis laetor, quem nostrum observat uterque. Chronidon Haud aliter, pueri, quam si mea Delia quondam Vos peperisset, amo, quicum felix sine lite Ferme annos quadraginta et bis quatuor egi. Mensis enim tantum huic summae, quam diximus, unus Defuit atque omne id spatium mora parvula visum est: Tantum amor atque fides potuere atque illius omni Labe carens animus solersque industria cunctis In rebus nec parca nimis nec largior aequo. Zephyrinus Saepe quod inter vos concordia tanta fuisset, Mirantem nostrum memini me audire Cicadam. At, tua cum nupsit tibi Delia, quae fuit aetas Amborum? Nanque id se ait ignorare Cicada. Chronidon Altera ter quinas supra se ostenderat illi, Quae mihi messis erat trigesima. Nos socer Ilus Cardellusque parens taeda iunxere iugali. Illa mihi septem peperit fecunda puellas Atque decem pueros, quorum de semine laetor Factus avus proavusque gregem numerare nepotum, Quis mihi sum visus nascentibus ipse renasci Rursus et exuta mea membra novare senecta. Orionus Estne diu, moriens, Chronidon, quod te illa reliquit? Chronidon Heu, heu bis decies iam tellus protulit herbam, Ex quo morte tua tristem, carissima coniunx, Liquisti Chronidona. Dies ea semper acerbi Plena doloris erit, qua tu mihi, Delia, rapta es, Teque sequi ac tecum requiescere protinus opto, Fida tori socio atque domus custodia nostrae. Sed super his satis est, ad rem nune ipse revertor. Quatuor esse ferunt diversa volubilis anni Tempora: ver primum est, huic proxima labitur aestas, Cui mox, autumnus succedit, hiemsque suprema est. Ut reor, his natura magis mirabile nullum Finxit opus, proprios et habet pars quaeque labores Ac proprios fructus, quod vos sic esse videtis. Ecce novi pingunt florentia rura colores, Nunc folia arboribus rediere et gramina campis, Nunc variis avium purissimus obstrepit aer Cantibus et Zephyri blandum sonat aura tepentis. Iamque lacertosi, nudato corpore agrestes Certatim curvis incidunt falcibus herbas. Per thyma, per cytisos, per origana perque comantem Thymbram atque arboreos flores roremque marinum. Ecce vagantur apes ac mellis munera fingunt. Quam iuvat errantes acri comitante molosso Cernere oves, lusus pastorum et carmina mille Mugitusque boum saltus audire per altos, Per nemora et valles, per ripas fluminis, unde Aemula responset geminatis vocibus echo!? Illa sed in primis pastori grata voluptas, Cum satura e pastu redeunt armenta gregesque, Nota, videre simul, properent ut ad agmina matrum Saltantes foetus et rictibus ilia pulsent, Quo vena sese lac uberiore resolvat. Aversos matres mulcent et corpora linguis Fingunt atque cavent, ne quid lactentibus obsit. Id quoque iocundum visu est et quod mihi risum, Saepe movet, pingues elatis clunibus haedi Lactea prociduis avidi cum pocula sugunt Innixi genibus. Nec cessant volvere caudas, Nec minus ad mulctram Pecudes lectaeque iuvencae Ordine quaeque suo veniunt tritoque palati Summa fricat blandus pastor sale et ilia tractat, Munere quo captae discant parere libenter, Nec dulcem renuant palmis praebere liquorem, Unde manu pressus solidum formetur in orbem Caseus aut domini gratos servandus in usus, Aut magnam, quotiens opus est, portandus ad urbem Velleribus spoliantur oves; hinc dicere lanam Maialem agricolae veteri de more solemus. Nec longa accedet mora temporis: arva colonus, Quae serat autumno veniente, haud segnis arabit, Sed saturata fimo exercere novalia saepe Vomeribus prodest et inertes frangere glebas, Expurgata priusquam credat semina terrae. Haec ego de multis ad rem spectantia carptim Perstrinxi de vere loquens; nunc caetera dicam. Orionus Dulcibus haec adeo, Chronidon suavissime, dictis Pingis, ut efficiar laudator veris amoeni, Ut me primus honos illi sit iudice semper. Chronidon Fistula si tantum auditur de pluribus una, Quisquis eam reliquis praefert, non iudicat aeque. Tu quoque tris alias partes cognosce, priusquam Iudicium facias de rebus, Orione, tantis. Prosequar hinc, aliis quod mensibus afferat aestas, Qua nobis opus est ad nostrae commoda vitae. Primum igitur, pueri, nemo ambigit esse calorem, Qui veluti crudam rerum, quas terra crearit, Materiam coquat et succos maturet acerbos. At calor a rapidis, ut rentur, accipit ortum Solibus et, quoniam lux tempore longior illo est, Nec mitis gelidis Aquilonibus intonat aer, Solem etiam plus posse putant aestate coloni. Idibus a Maiis primum incipit et, nisi fallor, Ut Baptista refert quosdam cecinisse poetas, Post bis terque dies Augusti desinit aestas. Tunc matura seges gravidis canescit aristis Quaeque galeritus ferro secat hordea messor Aestibus in mediis; nocturno humentia rore Ante diem ligat et sulcis culmata reponit. Spicarum ingentes quis non laetetur acervos Compositis campo in numerum spectare maniplis? Laetitia maiore tamen, cum plena videmus Horrea collecto variarum semine frugum, Afficimur plenaque famem contemnimus arca. Altera se nobis etiam spes mensibus iisdem Offert atque alios ducet mutata colores, Inque racemosis mitescet vitibus uva. Pomorum innumeras species (ut nostis) habemus Nominibus distincta suis variique coloris, Aestivos quorum pars tunc matura calores Temperat et gratis humectat corpora succis, Pars, Autumne, tuas, tibi crescit adusque, pruinas In matrum perstat ramis alimentaque sumit. Hactenus aestatem; percurrere caetera me sol Ad mare iam properans vetat et discedere suadet. Cras, ubi noster aget pecudes in pascua Sardus, Huc adero et, nisi rem iocundam audire molestum Ducitis, expediam, pueri, quod sentio, paucis. Zephyrinus Ut libet, o Chronidon. Quis enim tibi deneget aures? Hic quoque non minus id cupit, ut cognoscere possum. Orionus Immo ego nil optem magis et vix credere fas est Te praeter nostris quenquam in regionibus esse, Tam bene qui varias fecundi noverit anni Commemorare vices et grandia dicere dona. Hic nos invenies, quacunque adveneris hora. Chronidon Surgite! Polliciti non immemor ipse redibo.