CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus STROZZI.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/STROZZI.carm-01.xml.

Documentum STROZZI.carm-01.xml in db pdill0


1. Lucilla nympha Rechanensis. | Heridano patre progenita Dianae comes fuisse dicitur; a Pane, | Mercurio atque Apolline amata est. His repudiatis, dormienti | per vim stuprum pastor intulit, quod aegre puella ferens, | lacrymis et dolore confecta, cibo abstinens vitam cum morte | commutavit. Eius corpus Heridanus pater in foveam vertit: | quem Phoebus indignatus ob repulsam ab ea quondam acceptam, | paludem fecit Quaeritis hic sacri cum nomina fontis haberet Ante locus, nitidusque foret fons, numquid ab ipsa Manarit tellure, deum vel numine magno Hic aliquis gelidas habitarit versus in undas. Res est mira quidem, iuvenes, ac digna referri, Quaeque sua teneras moveat novitate puellas, Ne qua nimis genii confisa superbiat ullis Muneribus propriaeque nimis ne credula formae, Elato miseros animo contemnat amantes; Neve sinat vacuum florentis abire iuventae Tempus et utendum placidos ubi candida vultus Obtulerit fortuna: noto fugit ocius aetas Atque adversa brevi res vertunt fata secundas. Nunc fortunatos duri pastoris amores Et commutatae casus referemus acerbos Virginis in subitum laticem, causamque paludis. At tu, quo placida populos ditione regente Aurea concordes evolvunt saecula Parcae, Numine, dive, meos sacro tu dirige cursus, Meque tuas nondum, Leonelle, attingere laudes Audentem, interea tenui sine ludere versu, Dum valido exiguae firmentur robore vires. Hinc genus Estense et magnorum ingentia facta Ipse canam referentque tuum mea carmina nomen. Inter Hamadryadas Pelosellae rura colentis, Magnus ubi virides fossae Padus excipit undas, Candida nais erat, lucis de nomine dicta, Insignis cursu, Heridanoque superba parente. Pulchrior hac celeri vel gratior ulla Dianae Non fuit aut divae lateri quae vinctior esset, Sive feras iaculis canibusque agitare pararet, Seu niveos artus nitidis perfundere lymphis. Illa saepe suos arcus pharetramque nitentem Auratasque dabat non irrita tela sagittas; Illa procul certa pascentem vallibus imis Cuspide fixit aprum, Trivia vel doctior ipsa Aethere candentem cygnum deiecit ab alto. Laudabant mores formamque artemque magistram, Saepius utra foret dubitantes Cynthia nymphae, Ni dea fudisset planos per colla capillos, Crispas illa comas aptum religasset in orbem. Assidue blandis instat vaga turba procerum Vocibus et Veneris stimulis agitantibus ardent Ruricolae satyri et nymphae connubia poscunt, Mercarique novum offitiis conantur amorem: Hic, ubi multa latet fera, sedulus alter opacis Arboribus densum monstrat nemus; ille coronam Floribus insignem, hic pharetram largitur et arcum; Hic laqueos celeresque canes; hic spicula donat: Lucidaque hamato pars donat spicula ferro, Pars laqueos, celeresque canes venatibus aptos. Illa omnes animo simul aspernatur eodem, Nec magis a solita mentem feritate remittit, Quam miseros nautas Aquilo implacabilis audit; Nec sic gemmatae decus admirabile caudae Laudari cum sensit avis iunonia laeta est, Nec tantum pennis tua versicoloribus ales Cum pictae laudantur opes, Saturnia laeta est Gaudet ut haec forma fastumque a laude resumit. Pan quoque, Maenalia redimitus tempora pinu, Dilectae veteres Syringae oblitus amores, Hanc cupit, hanc sequitur, fixoque in Naiade vultu, Sic ait: O praestans celebri sata flumine virgo, Quod primum vesuli puro se fonte resolvens Finitimas rapidum violento gurgite terras Perfluit, Adriacique ferit mox littora ponti, Ipse ego Parrhasiae telluris numen, agrestes Quem votis venerantur et alti summa lycei, Cui iuga piniferumque nemus Pindusque nivalis Servit et arguto resonantia Maenala cantu, Ipse ego te propter nimio devictus amore Torqueor; in te una mea cura fideliter haeret; Coniugium peto; nec sit tibi gloria parva, Me generum magno dederis si nympha parenti, Qui tibi perpetuas meditabor carmine laudes. Aspice quam collo mihi fistula pendeat apte: Haec tua si sapies erit et iungemus amores. Te dominam Dryades et te venerabitur omnis Naiadum chorus, et qui nunc te ingentibus audent Pollicitis tentare sibique adiungere Fauni Conantur, nostro superantur numine tantum Aeriis quantum cedunt virgulta cupressis. Talia iactantem deridet virgo fugitque Amplexus cupidos atque oscula ferre parantem, Immiscetque choro comitum se laeta suarum. Sic hunc, sic etiam generatum Atlantide Maia Mercurium lusit, formae confisa potenti. Viderat hanc iaculis capreas Iove natus agentem, Exarsitque simul; positis talaribus ergo Siderei tegmen capitis virgamque potentem Sumit et unde sibi genus esset, quisve deorum, Quae sit causa viae, quae magna potentia docti Pectoris enarrans, multa prece sedulus instat, Magnaque promittit concessi praemia amoris, Et testem dictis Stygiam iubet esse paludem. Dixerat: illa dei vultum et flagrantia cernens Lumina, blanditiis simulat se velle roganti Annuere illectam; celeri mox improba cursu Ocius emissa partho iaciente sagitta, Ocius et volucri borea fugit, atque virentem Vix pede tangit humum, teneras neque praeterit herbas: Tum quoque formosam decuit fuga; candida nudant Crura leves aurae tenui velamine moto Et labor ipse decus rosei germinaverat oris. At deus incertum per iter fugiente puella Insequitur atque illi subitos inducere somnos Iam frustra serus cupit et contingere virga, Effunditque preces supplex et inania verba. Illa volat longeque deum post terga relinquit Et sperata negat male gaudia; nec prius acrem Continuit cursum fugiens per devia, quam se Deserit et sperata negat male gaudia nec se Ante tenet, donec latebrosa condita silva est. Altorum latebris nemorum occultarit opacis. Non semel aetherea magnos excivit ab arce Forma decens nomenque deos et fama puellae. Ergo luciferos medio dum splendidus orbe Phoebus agit currus, cernit per devia rura Progeniem Heridani nullo custode vagantem. Protinus igne suo novus ignis in ossibus haeret Acrior et furtim depascit flamma medullas; Vix bene perfecto cursu delapsus ab alto Aethere solvit equos terrasque petivit easdem, Atque decus proprium quaesitis artibus auxit, Cinctus flaventes lauro viridante capillos. Tum sic Heridano genitam compellat amice: Tum si Heridanem dictis permulcet amicis - Nympharum Lucilla decus, formosior ipsa Quae mea nunc saevis exercet pectora flammis Dura et blanda Venus, nostro miserere labori. Uror ut immissis stipulae torrentur inanes, Ignibus, ut rapiunt pallentia sulphura flammae; Sum deus, et magno genitus Iove, nomen Apollo, Alipedes qui solus equos moderorque regoque, Flammigero invectus curru; tenebrisque fugatis, Immensum retego radiis fulgentibus orbem. Nec superum, excepto Iove, me praesentius ullum Regia numen habet, late mihi maxima parent Regna, nec ulla fugit fati me causa latentis; Et mea mortales adeunt oracula rebus In dubiis non vana aditis responsa ferentes, Meque vocant vatem: plectrum citharasque sonantes, Et carmen doctos adduxi primus in usus; Cum rudis ars quondam nulloque in honore fuisset: Ipse salutiferas aegris mortalibus artes Inveni; sed nulla mihi medicamina prosunt: Quin etiam, noster cum sit certissimus arcus, Certior est unus nostro tamen acer acutis Qui mihi securo fixit praecordia telis, Atque ut siderea supplex de sede venirem Compulit. Ipsa mihi requiem finemque laborum Sola afferre vales ac reddere, nympha, beatum: Summa tibi laus est, aeternaque gloria Phoebum Auxilio servare tuo, qui caetera servat. Caelicolum rector tibi erit socer et tibi mundus Serviet, et curru super ardua sidera tollam. Illic numen eris, diceris et altera Iuno. Dignior ista quidem facies considere coelo Quam nemorum latebras et lustra subire ferarum. - Haec ubi dixit amans, tremulos ardere micanti Luce videns oculos nymphae, roseumque pudorem Candentes variare genas et pectore ab imo Vix audita tamen suspiria pectore duci Ridentemque notans nec verba remittere contra, Gaudet et indicium stimulantis credit amoris. Ante igitur nulla contacta cupidine virgo Facundo sermone dei formaque nitenti Pollicitisque incensa domat non mitia corda Et ponit fastus et amat quem sentit amare. Verum ubi secum animo repetit praecepta Dianae, Rursus ad ingenium redit atque intendere visa est Velle fugam, verbisque iterum revocata praecantis Substiterat: pariter certabat amorque pudorque, Ambiguam vario mentem discrimine versans; Quin deus iniciens formoso candida collo Brachia, pugnantem frustra et clamare volentem Corripit, atque avidis amplexibus oscula miscens, Vini parat; illa tamen contra, conamine multo Obsistit manibusque a pectore pellere tentat; Denique victa deo cedebat viribus impar, Atque fere victor Phoebus sua vota tenebat: Ecce suis formosa venit comitata puellis Cyntia, venatu lassata et caede ferarum, Limite quam recto venientem ut vidit Apollo, Rem veritus castae ne proderet illa sorori, Corripuitque fugam tenuesque recessit in auras, Quam nemoris recto venientem ut limite vidit, Extemplo ne se se proderet illa sorori, Corripuitque fugam Deus Heridanemque reliquit. Miratusque feram tam molli in pectore mentem Interpellatos deus execratur amores, Infensus nimium nymphae. Tum virgo Dianae Obvia quos saltus lustrasset quantaque predae Copia commemorat, Phoebeos celat amores, Atque incerta suo volvit sub pectore curam; Laetetur ne magis quod sic intacta recessit An doleat, gaudetque deo placuisse nec ullam Quae sibi praeferri possit putat esse sororum. Ah nimium infelix infortunataque virgo, Egregiae quod nunc te vana superbia formae Extulit, oblata quando temeraria nescis Commoditate frui! Certe praestabat amantis Consilio parere dei, decerpere fructum Quae non semper erit sic officiosa, iuventae. Crede mihi: non hic pudor est, sed dura rudisque Simplicitas, fatis nescire faventibus uti. Ipsa etiam fertur non ignorasse Diana Olim quid sit amor, veterum nisi fabula mendax. Tu quoque ne veniam dubites exposcere Phoebum Supplicibus votis et dulcia noscere furta; Sed propera; nescis, heu! quid tibi fata minentur. Aestus erat, mediumque poli iam fervidus axem Contigerat Titan: Phoebeis languida flammis Dum cessant aliae atque umbras petiere virentes, Heridanis nemus ingreditur, quod multa tegebat Populus et celso frondosa cacumine quercus, Lenis ubi placido fugiens cum murmure rivus Purpureos viridi flores in gramine alebat. Capta locis, pharetram tenera deponit in herba Oppositoque genu dextra connixa relaxat; Cornigeros arcus laudatisque incubat umbris, Atque inclinata somnum cervice petivit. At vagus errantem silvis Admetus opacis Armenti custos vitulum dum quaerit, in ipsam Incidit ac subito visu stupefactus inhaesit, Continuitque gradum celerem, ratus esse Dianam. Sed postquam nymphas nusquam videt, omnia late Luminibus lustrans comitem putat esse Dianae. Tum suavem tenero spirantem pectore somnum Leniter atque sinus intentus spectat apertos, Mollia puniceis certantia labra rosetis, Formosasque genas et eburnea colla comasque Miratur similes auro, niveosque lacertos; Protinus aurata percussit agreste sagitta Pectus et adductis penetravit ad ossa cupido Cornibus atque animum vesano intendit amore. Saucius insolito iuvenis stupet inscius igni Ac subitas sentit flammas errare medullis Assiduosque rudis motus miratur anheli Cordis et ignorat penitus sua vota cupitque. Lumine mox avido paulatim, veste reducta, Singula membra notat candore nitentia multo Virgineumque manu contrectat corpus agresti, Sic suadente deo, tandem nova gaudia tentat Correptamque tenet nympham turbatque soporem. Illa locum magnis exterrita vocibus implet Imploratque patrem luctusque exercet acerbos, Ac sibi blandicias et consolantia verba Protinus Admetum refugit pudibunda ferentem. Nec comitum rapto petit agmina casta pudore, Sed diversa procul desertaque rura pererrat, Venandi studio pharetraque arcuque relictis. Inde pererratis regni defessa paterni Finibus, huc rediit veterique accensa dolore, Quod de se tantum Admeto licuisset, inanes Assidue lacrymas fundebat et ora cruentis Unguibus et flavos laniabat saeva capillos. Tum sic certa mori patrias iam debilis undas Spectat et: - Ulla mei, dixit, si cura relicta est, Summe precor miserere parens, tantoque labori Pone modum, incestamque tuis demerge sub undis, Invisa quoniam violato iure pudoris Luce fruor: gaudete proci, quos saepe superbe Sprevimus; huc cecidit studio servatus amatae Virginitatis honos; nostrae sibi pastor habebit Improbus exuvias decerpto flore iuventae. Certe habet; at numquam vivens pastoris amica Dicar et instanti fugiam convicia leto - Haec effata graves gemitus miseranda novasque Instaurat lacrymas, nec Bacchi cura, nec inde Abducit Cereris, vel cum sua lumina caelo Hesperius accendit, vel cum se purpureus sol Extulit ac lente prostrata in gramine molli Liquitur ut glacies igni ceraeque liquescunt, Ac demum tenues vita fugiente per auras Impia solverunt tenerum ieiunia corpus. Tum pater Heridanus natae concussus acerbo Funere, multa gemens rorantia lumina turbat Fletibus et nitidum caro pro corpore fontem Esse iubet donatque aeterno protinus aevo, Qui nunc deformi limo cannaque palustri Sordidus innatas alit atro gurgite ranas. Perdidit infelix solitum mutata nitorem Lympha, gravis magni quod fecit Apollinis ira Namque, memor quantum cupido sibi dura fuisset, Naias adventu subito intercepta Dianae, Despectos quoniam penitus siccare liquores Non potuit, radiis venas atque humida fervens, Spiramenta suis contracta vaporibus urit, Ne pater auxilio furtim submisceat undas, Et miseratus alat labens tellure sub ima, Semine tum vario foedis animalia formis Ardore assiduo vicium capientibus undis Protulit, amissa specie fons lucidus olim. Et deus ipse sui sic extitit ultor amoris. Illam Rechaniae Peloselliadesque puellae Quaesitam flevere diu, et cum morte putarent Ereptam, titulum structo imposuere sepulchro: Hunc in honore suae tumulum statuere sororis Concordes nymphae, quam nisi fera fata tulissent Formosae potuit succedere sola Dianae. 2. de situ Pelosellae ruris ac victoria Biroti | et de eius connubio. Ad divum Leonellum | marchionem Estensem Rus Peloselleum, formosis nobile nymphis Ferraria distat millibus urbe decem: Heridanus dextra, laeva cinxere paludes, Claudit ab occasu flumine fossa suo; At regio, primos Phoebi quae prospicit ortus Planitie et campo liberiore patet: Aequoris in medio densa nemus arbore septum Antiqua sacrum religione viret: Illic et platani surgunt et fagus et ilex, Grataque clavigero populus alta deo; Tum silva interior dumis agrestibus horret, Motaque nubiferis stridet harundo notis. Tale nemus Cephalus tenuit, cum vulnere diro Infelix Procrim perculit ipse suam. Huc ego, venandi studio suadente, profectus Quae teneant scitor proxima lustra ferae, - Mille feras saltus - custos - hic vidimus - inquit, Sive cupis leporem seu placet irtus aper; Hic vulpes fallax genus et mala turba luporum Incolit et capreis noster abundat ager, Quin etiam clausae veluti convalle tenentur Nullaque venatu est aptior ora tuo: Saepe huc Arcadia venit Pan ipse relicta, Venit virgineo Cynthia mixta choro. Cum tamen ingentes praedas abducat uterque, Fertilior multis est locus ipse feris, Nec vero nobis haec nimium vicinia grata est Saepe hinc agricolae maxima damna ferunt: Quid referam alitibus caesis pullaria rapta, Bella gerat rabido quae ferus ore lupus? Quid frendentis apri laceratum dente Barelum Pinguia dum valido finderet arva bove? Hic est praecipue miseris formido colonis, Terribilis visu hirtus et atra lues. Oeneas talis vastabat bellua terras, Ut memini urbanos commemorasse senes, Quae Meleagreo quisquis fuit ille lacerto Concidit et gelidam mortua pressit humum. Mens fuit agricolis omnem convellere lucum, Horrendam pestem quo procul inde fugent; Obstitit at divum timor et peiora verentur: Saepius his terrent numina visa locis; Quaeritur edictis populi, referente Baitto, Quis miseranda truci liberet arva metu: Candida victori monstro Bellina subacto Bissenaeque boves premia certa manent. Qua re, age, si quis erit comitum quem gloria silvae Excitet, hoc virtus experienda loco est. - Dixerat et socii simul adsensere frementes, Obvius et fieri quilibet optat apro. Illos laudis amor pariter faciesque puellae Spesque parandarum sollicitabat opum; Nec magis accendit iuvenes certamine cursus Laudatrix formae fama, Athalanta, tuae. Dividimur subito: fossae pars insidet altae, Pars ad arenosum constitit Heridanum. Ulniferae ripas alii petiere paludis Fidorum turba progrediente canum. At nemus hi cingunt nodosaque retia tendunt; Hi servant aditus qua ferus exit aper. Cingimus insidiis taciti nemus omne latentes Ipsaque percusso figimus arma solo Sic celer Acteon tendebat retia cervis Hippolytus tali perdidit arte feras. Compositis rebus, signum undique rauca dederunt Cornua, quo tellus est tremefacta sono. Tum manus in silvam, cui res commissa repente, Fertur et immensus clamor ad astra volat. Sollicitique canes demissis naribus errant: Huc illuc et qua semita nulla, ruunt. Diffugiunt saevis lepores latratibus acti Audaces strepitus territat ipse lupos. Tum sua veloces liquere cubilia caprae Et trepidi in laqueos praecipitantur apri. Exiliunt vulpes caveis tellure refossa, Et pavidae fraudis non meminere suae. Editur extemplo caedes immensa ferarum, Undique veloces dissoluere canes. Raganus ingenti telum conamine torquet Et gravis horrendam vulnerat hasta lupam. Occupat hic acer fugientis terga molossus Et tenet, at praeceps Raganus ante volat. Splendidaque adversa venabula condit in alvo Nudatoque ferox amputat ense caput. Tum rapit hirsutam pellem, spoliisque superbus Nobilitat dictis fortia facta suis. At bonus Auripedes, Borea satus, ocior ipso Velocem capream cursibus insequitur. Et iam iamque manu capit; at dum fervidus urget, Lubricus herbosam pectore tundit humum. Inde Menestriades, Pardo Tigrique vocatis, Rursus agit; celer his additur Ilva comes. Corripitur tandem, cursum impediente padusa, Calcitrat infelix et moribunda gemit, Sternuntur passim leto leporesque suesque, Nec minor oppositas pars subit acta plagas. Ecce autem summa conclamat ab arbore Lynces: - Hoc ferus, o socii, tramite fertur aper; Cernite qua virgulta fragor stridentia turbat, Signaque latrantes dant manifesta canes. Ite citi, fractis se retibus explicat, ite, Lataque praecipiti tendit in arva fuga. - Dixit et asperius quo nil Erymanthus habebat, Cernimus horrendum prosiluisse suem. Ficedus et Borges, picenis alter ab oris, Venerat, ast alter sanguine gallus erat, Hi simul incurrunt: quos Nilus et Anda sequuntur Tardaque sed morsu non renuenda Capis Et Lacor, insignis cursu, genitore britanno, Matre satus Latia, terribilisque Lycos. Inde alii super adveniunt, pars eminus arcu Pars petit adversis obvia cuspidibus. Trux aper, ut medio venientes aequore cernit, Proelia vulnificis dentibus atra parat, Et viridem spumis letalibus inficit herbam, Permediosque canes et fera tela ruit; Haud secus horrisono tonitru cum scinditur aether, Increpuere Iovis fulmina torta manu. Protinus hos cursu rapido prosternit, at illos Dente petit; pavet hic, territus ille fugit. Forte Padi celso speculatus ab aggere pugnam, Marsus Apellides impiger arma capit: Acrion atque Leo dominum comitantur euntem, Sparsaque purpureis candida Serpa notis: Huic longae pendent aures, caput eminet ingens, Pars immensa sui lumina glauca micant. Tum villis amplum pectus riget: illia lata Crassaque crura pilis obsita, cauda brevis. Haec, ubi visus aper, latratum tollit in auras, Quo tenuit celeres territus amnis aquas. Horrescunt armi villosaque pectora; mox se Proripit adverso congrediturque sui. Lippius hic Serpam iaculo transfodit acuto, Aspera dum monstri colla ferire cupit; Ingemuit moerens, conspecto vulnere, Marsus, Nec tamen incoepto destitit ipse suo: Seque ferae praestans animis horrenda furenti Obtulit, assuetus talibus ante puer. Nil virtus illum iuvit spectata paternis Montibus, aut valida spicula ferre manu, Namque aper, obliquo pugnantem perforat ictu Bissenis et enim canibus septemque peremptis Ante viris, Marsum bellua dira petit Et iuvenem obliquo pugnantem interficit ictu Foedaque discerpto viscera ventre fluunt. Labitur ille, suo perfundens sanguine terram Et moriens: - Sulmo, dixit, amata, vale -. Nec minus instantes Fabedum fortemque Tonatum Et Recanicolas vulnerat Ugatios, Quaque ruit, densam prosternit pectore silvam Dentibus oblatos dilaceratque canes. Sed non caede virum durus terretur Achyos Saevaque fulminei perculit ora suis, Vulnera dum repetit connixus corpore toto, Frangitur in dura debilis hasta cute. Non secus expavit quam fracto Daunius ense Dum petit arma sua non violanda manu: Saevit aper contraque ferox contendit inermem Sed tulit auxilium Scylla fidelis hero; Audax Scylla, genus spartano sanguine ducens, Quam Chius in Latium vexerat Andronicos. Impetus et rabies convertitur omnis in ipsum Militis ille sui munere tutus abit. Non tulit hanc socium cladem Birotus inultam, Proles haud magno dissimulanda patri: Caerulus hunc Athesis diva Fornace creasse Fertur apud placidi moenia Rodigii: Linceus ingentes humeros circumdat amictus, Diffusaeque tegunt fortia colla comae. Isque ubi pallantes comites formidine saeva Conspicit ac fortes tot cecidisse viros, Vincula mordaci demit setosa Lyciscae Et fert se intrepido protinus ante gradu: Talis Agenorides rabidum ruit acer in anguem, Cuius in effigiem mox abiturus erat. Spectat dirus aper venientem lumine torvo, Spumaque per rictus sanguine mixta fluit: Sic Diomedei pestis vesana ferebant Hospitibus caesis ora cruenta greges. Ut propius ventum est: - Iuvenes discedite -, dixit; - Iam Birotea concidet ille manu. Non haec prima dabunt nobis certamina laudem Haud huic cum trepido res erit hoste ferae. Huc adsis, pater, et sacro rege numine tela Et nemorum praeses, Delia casta, fave. - Sic fatur, sistitque pedis vestigia dextri Porrectaque trucem cuspide tentat aprum. Tum faciles aditus oculis ad vulnera lustrans, Invadit tandem summaque colla ferit. Infremit ictus aper vastoque e corpore ferrum Excutit exiguus consequiturque cruor. Quippe nec impressum vulnus descenderat alte, Et iuvenis lapso vix stetit ille gradu. Ut furit immani libycus leo concitus ira, Cui celeris numidae strinxit harundo latus, Sic fera praecipiti fertur stimulata furore, Ardet atrox, frendens aggrediturque virum. Obicit at se se nunc hinc, nunc inde Lycisca, Acrius infestans assidueque rotat, Donec in extremo defixis dentibus haesit, Clunis et ad morsum colla retorsit aper; Hirtaque ni melio cervix armata fuisset; Correptam rabido dissipet ore canem. Extemplo ingeminat vulnus Birotus et hostis Pectora setigeri figit et usque premit. Volvitur ac frustra telum convellere temptat: Insequitur iuvenis qua tulit ille gradum. Undique conclamant socii: - Iam corruet, insta, Conscia te virtus incitet atque genus. - Additur bis animus domino validaeque Liciscae Comprensaque suem fortius aure tenet: Obluctata diu pestis conamine multo Deficit ac tandem semisupina cadit. Tum quoque tela fero rapit imperterrita morsu Et nemus horrendis vocibus omne replet. Advolat ac ferro Birotus colla recidit Caesaque sanguineum guttura flumen agunt. Gratantur comites laetisque excita per agros Plausibus ad iuvenem rustica turba ruit. Non laetata magis Caci vicinia leto, Cum vomuit raptas ianua dira boves. Immanem mirantur aprum fodiuntque iacentem Cordaque cernendo vix satiare queunt, Victoremque suum servatoremque salutant Et superis agitur gratia summa Deis. Interea socii velocis in aggere fossae Composuere pyram subiiciuntque faces. Quo comitante manu pergit Birotus agrestum Victrices querna fronde tegente comas; Tum caput ipse suis medios proiecit in ignes, Sacraque diffudit vina, precesque tulit: Silvicolas satyros dryadasque et Pana Lyceum Dictinnamque vocat caeruleumque patrem. Protinus his actis Clarelli tecta subimus; Nam genitor pactae virginis ille fuit. Floribus innectunt formosis cornua vaccis, Effundit laetos tibia pulsa sonos. Ipsaque progreditur vultu Bellina modesto, Pulchrior Europa, pulchrior Andromede: Serta premunt crines, quales formosa colebat Salmacis in fontis margine fusa sui. Procedunt pariter matres teneraeque puellae; Certatim iuvenes carmina laeta canunt. Arte laboratam docti syringa Calastrae Zucharus inflat et his versibus orsus ait: - Quam tibi iungit hymen, felix Birote, puellam Servent per longos candida fata dies. Et tua concordes producant tempora Parcae, Ut videas natos progeniemque tuam. Utque suem, sic illam audax alacerque ferito, Sed secus atque alio percutienda loco est. Tu primos tenera captabis ab arbore fructus, Illa tuo florens ungue secanda rosa. Sed vos matronae vultus velate pudicos Virginis et thalamo iam removete faces, Ne pudor ora notet, cupido neu dura marito, Quod mox sponte sua sit petitura, neget. Ac veluti celsas vitis complectitur ulmos, Sic sua Biroti brachia colla ligent. - At senior natam genero dedit: - Accipe, dicens Quae tibi sit coniux, quaque ego dicar avus. - Talibus annuerat Birotus, et oscula nymphae Luctantis roseo victor ab ore rapit. Ingeminant plausum, sparguntque legumina passim, Teque coronati feste Hymenaee canunt. Addiciuntque iocos et convenientia verba Laetitiae, et largas instituere dapes. Vescimur; instaurant epulas et vina reponunt, Fractaque per lusus undique vasa sonant. Post, ubi sublatis cessant convivia mensis Cordaque Lenaeo luxuriante calent, Rursus agunt molles, Nigro pulsante, choreas, Saltat diffusis sponsa novella comis. Silvia quin etiam patruo lasciva iubente Concinuit solvens talibus ora sonis: - Naiades undantis late compescite rivos, Ne pereant tristi semina diluvio. Ver redit et zephyro florent viridantia prata; Credimus, an verbis non adhibenda fides? Non bene pallentem salices imitantur olivam, Et cedunt niveis alba ligustra rosis. Aes tamen atque aurum terra nascuntur eadem Et quae fert casias, allia gignit humus. Horrentes altis habitant in montibus ursi, Piscis aquam, frondes garrula turba colit. Improbus elegit sibi mitia corda Cupido, Illinc flagrantes mittit in ossa faces. Nec tamen ignis edax gelidis extinguitur undis, Nec concepta diu flamma latere potest. Sollicitus faciles implorat navita ventos Ut subeat portus tuta carina suos. Quae sapit, adventus celeres optabit amantis: Hei mihi quam longas atterit ille moras! - His dictis tacuit virgo, niveaeque ruborem Contraxere genae perdecuitque pudor. Interea coelo nox praecipitavit, et atra Undique luciferum dispulit umbra diem. Tum ludis statuere modum, trepidamque puellam Impositura toro pronuba Rilla monet. Quid lacrymis oculos corrumpis inepta nitentes? Ultima nox vitae non erit illa tuae. Quod matri genitor quod coniux ante sorori, Hoc est facturus vir, mea nata, tibi. Nec nimium pugnes, nec cedas ipsa repente: Gratior est aliquo parta labore Venus. Nec te commoveant timidis quaecumque puellis Terrorem incutiens garrula fingit anus. Tu modo ne capiti labantur serta caveto: Hic labor, haec monitus sit tibi summa mei. - Talibus instruxit dictis, adimitque timorem Atque abiens: - Summo mane revertar, - ait. Concessere omnes; placidam cum coniuge noctem Birotus, cunctis invidiosus agit.