CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus STROZZI.bors-09.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/STROZZI.bors-09.xml.

Documentum STROZZI.bors-09.xml in db pdill0


"Haec postquam sociis eadem cupientibus heros Edidit atque omnes arrectis auribus instant, Convenisse animos Scaramuza et lumina vidit. Haud mora, sic fari coepit: 'Memorabile, Borsi, Argumentum affers, nec fas pulcherrima vota Spemque tuam trahere in longum aut fraudare negando. Pauca tibi breviter, sed, quae monumenta parentum Multa tenent secumque ferunt certissima nostra Indicia, attingam. Iam primum sanguinis huius Angleriae comites, Federici Caesaris armis Expulsi patria, caput autoresque fuere. Hos etiam agnomen parvo post tempore constat Antiquum amisisse Vicecomitesque vocatos. At se primus in hac Ubertus origine dici Sic voluit nostraeque dedit nova nomina genti. Hunc Otho subsequitur, qui magnam accitus in urbem Insubris populi antistes rectorque futurus Nostris inde viam ad summi fastigia regni Fecit avis tantisque tulit primordia rebus. Te quoque non dubitem generi, fortissime, nostro Inserere, id quamvis nonnulli, Eriprande, putarint Secius egregiaeque inviderit aemula famae Posteritas. Bello tu victis hostibus olim Viperea armipotens meruisti insignia victor Vexillis portare tuis sobolique futurae Hoc decus eximia primus virtute parasti. Tene ego non referam Thebaldi clara potentis Progenies? Tu Vercellas, Matthaee, Comumque Oppidaque expugnas Lari contermina ripis, Imperioque tuo superata Novaria paret, Et patrios fines profers victricibus armis Strenuus, Arnolfo regi carissimus olim. Hinc formidatus late Galeacius ingens Exoritur, sequiturque patrem fortissimus ille Accius, Estensi Oppicio qui sanguine iunctus Consiliis opibusque viri feliciter usus Dicitur, obsessae cum magnis arma Cremonae Viribus inferret positis ad moenia castris. Quid Stephanum Marcumque loquar, quid facta potentis Luchini? Quid pontificis Ioannis honores Bernaboumve sequar? Veteris confinia regni Dicunt innumeras hos propagasse per urbes Et Ligures domuisse feros ac littoris oram Tyrrheni. Crevit late generosa propago Ingentesque tulit ramos. Sed caetera mitto, Opportuna sequens, ne longa per avia ducam. Ecce secundus adest aeternae laudis amore Ante alios ardens Galeacius. Illius armis Ticinum imperio adiectum, quo tempore magnis Te captivum opibus, rex Carole, ab hoste redemit Tristibus eripiens vinclis; quo munere natae Fit socer ipse tuae thalamosque ex foedere iungit. Hic Iovis antiquo dictam cognomine portae Splendidus egregiam patriae sub moenibus arcem Condidit, anguigeris habitandas regibus aedes. Multa illi praeclara viro et dignissima, quae nunc Linquimus, adfuerant. Magnum hoc genitore creatum Ioannem accipimus. Claris virtutibus ambo Insignes et pace pares, sed filius armis Acrior Adriacas bello penetravit ad oras Atque omnem ferme Italiam sibi Marte subegit Duxque Vicecomitum meruit de sanguine primus Institui et veterum illustres superare triumphos. Huius fama viri externas celeberrima gentes Terrarumque plagas omneis lustravit et aequor. Quin et in Assyria magno venerabile sumptu Construxit templum et regalia munera coram Obtulit, aeterni felix ubi terra parentis Servat honorata sub relligione sepulchrum. Hoc gemini fratres orti de semine, quorum Alter ad imperium florentibus aptior annis Post patris amissi funus, quem nomine, sed non Eventu simili paribus nec rettulit actis, Ante diem miser insidiis et fraude suorum Occubuit regnumque simul vitamque reliquit. At puer erepto fatis genitore Philippus Antiquam Ticini urbem Phoeboque dicatam Veronam obtinuit. Sed enim manus impia postquam Per scelus extinxit crudeli funere fratrem, Continuo immites regnum invasere tyranni. Ipse domo eiectus, fortunae agitatus iniquae Fluctibus, omnium egens, inopem sine honore, sine ullis Subsidiis vitam per cuncta extrema trahebat, Privatis discens animum submittere curis, Dum meliora dies versis daret omnia rebus. Ecce insperatae subito via certa salutis Illius ante oculos moriente oblata Facino. Namque viri coniux post ultima fata superstes Imparibus quamquam thalamis sociata Philippo est. Multa potens iuvenem magnarum erexit ad altam Spem rerum mulier. Sic quas amiserat urbes, Coniugis auxilio recipit maioraque victor Protinus aggreditur. Neque enim semel excita virtus Desidiamque pati ac subito requiescere norat. Ergo animis ardens auroque instructus et armis, Tum Carmignolae auspiciis ductuque secundo Fretus et egregiam veterani militis omni Arte fidem expertus dextrasque ad iussa paratas, Sustulit Herculeo domitos de more tyrannos Et varias gentes Mediolanumque recepit. Atque hic fraternam caedem non segniter ultus Rettulit eximios notae pietatis honores, Lutherioque Comum eripuit nec sprevit eundem Submissis veniam precibus vitamque rogantem. Supplicis at merces animi Lugania vallis Tradita. Mox bello devicta Placentia pulsis Arcellis, Triciumque capit fastusque Gabrini Terribiles domat. Hinc lata ditione Cremonam Occupat Eridanum transgressus et undique magnis Praesidiis regnum firmat. Sic ordine solers Felices plantas ubi pinguibus insitor arvis Disposuit, teneris extemplo inducit amictum Arboribus iuxtaque solo retinacula figit Stipitibus solidis et vincla tenacia nectit Horrida ne valeant surgentem flamina sylvam Deiicere aut errans saevo fera laedere morsu. Bergameas acies successu victor eodem Subdidit, et nostras accepit Brixia leges, Firmanumque urbi nequicquam vana ferentem Subsidia aggressus pugna superavit eumque Cepit et afflictas Pandulphi cladibus atris Pene avertit opes, quamquam non indigus ille Consilii late Hesperio regnaret in orbe. His actis arma in Ligurem felicia vertit Atque ducem ingenti pugna victum expulit urbe. Nec vero nostros laetati invadere fines Assueti ferro Elveti Cimbrique feroces; Rupibus Alpinis hos Carmignola ruentes Nec non, eximium dederat cui Pergula nomen, Angelus immani perculsos strage fugarunt. Quem latet insignis navalis gloria pugnae, Qua victos captosque truci certamine reges Atque expugnatas tractasque ad littora classes Vidimus et nostri sub iura redacta Philippi Cuncta, quibus magno terrore Ligustica nuper Aequora turbarant fratres? Haud Dardanis umquam, Asserete, tuos Caieta silebit honores. Tu praefectus eras nostrae, vir maxime, classis; Consilio et virtute tua res tanta peracta est, Quantam nec prisci cognovit temporis ulla Nec videt haec aetas nec postera forte videbit. Hinc data magnanimo pulcherrima causa Philippo Caesareae mentis per cunctas pandere gentes Praeclarum exemplum. Dignissima munera tantis Regibus ac sociis princeps largitur et omnes Regni largus opes Alphonso et fratribus offert Libertate data et belli ius omne remittit. Iamque animo maiora parat claustrisque teneri Se velut inclusum exiguis putat, omnia si non Vendicet ipse sibi, genitor quae maximus olim Obtinuit. Qualis generosi sanguinis acer Conspectis fremit ora feris et vincla recusat Ferre canis praedae intentus dominoque repugnat, Haud aliter iuvenis laudum stimulatus amore Angitur. Haec animo meditanti oblata novarum Spes rerum. At quoniam subito Florentia motu Excita se bello implicuit, nunc altius omnem Discutiam irarum repetens ab origine causam. Forlivi imperium gens Ordellaffia rexit. Coniuge defuncto parvi Lucretia nati Praeficitur rebus. Studio sed foemina patrum Diffidens plebem arcanis admittere coepit. Id vero populi primos omnemque senatum Protinus offendit dubiosque in proelia movit. Armati invadunt arcem subitoque tumultu Aedibus inclusam capiunt et carcere servant. Interea lectos equites traducere Lugum Oppressos bello mox transgressurus ad Umbros A duce iussus erat Siccus. Nam Braccius illic Ferro cuncta ferox simul infestabat et igni Pontificique graves tumidus victoribus armis Intulerat clades multasque subegerat urbes. Siccus ut auxilio Martini rebus adesset, Accelerabat iter peragens mandata Philippi Castraque Lugensem subito delatus in agrum Ad Ronchadelli fauces prope flumen habebat. Attulit optatam mors opportuna quietem Pontifici. Nam cum pervaderet omnia terror Atque Aquilam dura cinctam obsidione teneret, In medio rerum cursu Perusinus ad urbis Moenia pugnando occubuit. Sine nomine miles Atque humili de stirpe satus per pectus adacto Vi multa armatum leviter mucrone peremit. Cogitur haec propter Siccus desistere coepto, Anguigerique ducis quae sit sententia quove Ducere mox acies iubeat, dum quaerit, in hisdem Se tenuit castris sinuoso flumine cinctus. At tuus hunc genitor, Forlivi accederet urbem Quam primum, hortatur modo non obstante Philippo, Sed potius suadente, novi quo principis ille Rem studio praesens omni tutetur et armis. Nicoleos cur id cuperet pueroque faveret, Causa erat Ordlaffa hospitium cum gente vetustum. Sublatis igitur Siccus rapit agmina signis Et, quo iussus erat, citus advolat. Huc quoque missas Nomine Nicolei turmas adducit equestres Aldobrandinus, Ioculi generosa propago. Hos monitu patrum cives, saevissima cum iam Seditio fureret turbatis undique rebus, Accirique iubent atque intra moenia duci. Thebaldum absentem populo sceptrisque paternis Praeficiunt puerique urbem sub nomine servant. Ast aliter Florentini sensere novoque Praetextu velare dolos fraudemque Philippum Crediderunt, ut Forlivo potiretur et inde Finibus Hetruscis vicinas subderet arces. His animos stimulis accensi protinus arma Spectant et ruptis hostem indignata Philippum Foederibus censet plebes nec parcitur irae. Parte alia, quibus urbis erat commissa regendae Cura, viri, tacitis eadem sententia quamquam Mentibus haereret, maturis omnia agebant Consiliis tamen et, quae mens animusque Philippo, Quid strueret, sacius caute explorare putabant. Ire Lavellensem interea placet Obiciumque Ductores; atque hi sexcentos ducere iussi Forlivum instructos equites, qui nomine tantum Thebaldi sese ostendant opponere Sicco, Ac penitus rem dissimulent pugnamque cientes Principis utantur signis, omnemque relinquat Innocuum accedens pacate exercitus agrum. Haud latuit simulata ducem quo vertere Thusci Consilia extemplo cuperent suaque arma timeri; Atque illis ubi se suspectum sensit et hostem Se tacite signari, acres turbatus in iras Exarsit gravibusque refellens crimina verbis Iusta lacessitus tandem iubet arma parari. Atque ea conflatis odiis utrinque per oras Flaminiae dum sic iaciuntur semina belli, Stroccigenam Estensis Nannem, cui vivida virtus Ac rebus spectata fides decus attulit ingens, Quem secum a primis aequaevum eduxerat annis, Legatum ad proceres populi decernit Hetrusci, Scilicet ut tantos orientes undique motus Comprimat et media componat foedera pace. Atque hic verborum caput ac sententia Nannis Constitit: Aut sinerent cognati atque hospitis omnem Nicoleo curam Estensi aut paterentur eundem Suscipere imperium ac propria ditione tenere, Praesertim pulso Ordlaffo civilibus armis Cum sibi concessas Romano a praesule terras Reddiderit veteri casum miseratus amico. Si nihil istorum patribus sedet, ambo relinquant Flaminiam revocentque suos, hinc Thuscus et illinc Anguiger, assensu concordi urbemque sequester Servanda accipiat Nannes pro pace regendam. Sic rem componi posse et formidine dempta Cessaturam odii causam tristesque tumultus. Exitus ardenti populo Martemque frementi Dicta minus placuisse docet. Nam milite passim Conducto innumeras equitum peditumque catervas Conficiunt studiisque parant certamina summis. Iamque duces bello egregii Pandulphus et ingens Carolus, erepta infensos quos Brixia nobis Reddiderat, socias vires atque agmina iungunt. Castrorum imprimis curam tibi, Carole, mandant; Tu caput atque omnis rerum in te summa recumbit. At neglecta diu ne quam haec inducere cladem Pars Latii valeat, studio cavet Anguiger omni; Quemque tui nuper genitoris nomine Siccum Forlivi admisit populus, custodiat arcem Admonet atque ipsi intendat servare Philippo. Quina in Flaminiam delectae millia pubis Post haec ire iubet veteranorumque cohortes Iungit. At his rector praeponitur omnibus acer Angelus. Hic, humilem qua Zagonaria surgit Erecta in tumulum, veteris fretum obice valli Obsidet Albricium, cui ferro exercita gaudet, Incola pugnacis Lugi, parere iuventus. Carolus obsessis Ronchi statione relicta Accelerat laturus opem nec proelia viso Differt hoste ferox. Par nostros excitat ardor. At quoniam supplere suas me iusserat illic Ipse vices, omne arbitrium et sua iura Philippus In castris mihi committens, quae cernere coram Sors dedit, illa tibi breviter verissima dicam. Primum igitur structas acies hortatur uterque Ductor. Et ad iactum teli consistere iussos Carolus alloquitur socios: 'O florida pubes, Delecta ex omni Italia, quae robore praestas Corporis atque animi virtute, ostendere tempus Nunc datur, an frustra, quod non reor, optima de te Spes concepta mihi fuerit meque omina fallant. Vobis fretus ego per saeva pericula belli, Per dubios rerum casus terraque marique Intrepidus ferar et nil non superabile ducam. Si vobis alias quaerendi oblata facultas Nominis ulla, viri, nullum interitura per aevum Gloria nunc sese ostentat certusque triumphus Tyrrhenae hic agitur summo de gentis honore, Quam nemo ingratam et meritis non aequa ferentem Arguat. In manibus, socii, Florentia vestris Quid valeat positum. Libertas illa salusque Florentis populi per vos defensa manebit, Cui commune malum Italiae ferus imminet hostis. Nec minus ultores mea vos iniuria poscit, Cui tantum imperii violentis abstulit armis Regnandi immenso compulsus amore tyrannus. Promite nunc animos, illas nunc fundite vires, Quas prae se aspectus fert iste et quas mihi vestrae Promisere, viri, per mutua foedera dextrae! Interclusum hostem vobis fortuna meusque Non segnis dedit adventus. Quos Angelus illic Obsidet, a fronte erumpent pugnamque ciebunt Consilio iussuque meo. Nos impete magno Illati a tergo dabimus sine more procellam. Nec pauci numero poterunt tot fortibus ipsi Millibus esse pares. Et eos ne qua ora receptet Flaminiae, si quis vestros effugerit enses, Provisum a nobis'. Postquam haec Malatesta locutus, Quamquam alacer dictis ostenderet omnia miles Grata sibi, magno spondens se ardore paratum, Quae cuperet praestare duci, tamen anxius ipse Maerorem insolitum dux tristi corde premebat, Sponte sua admirans causam et formidinis expers, Cunctaque non prono quam primum maximus heros Consilio exequitur, quae res ac tempora poscunt. Angelus interea certo sibi nota relatu Omnia iam coram aspiciens hostemque propinquum Illicet instructum esse, ad pugnam armatus et alto Vectus equo, galea sed nondum tempora tectus, Tali pro castris affatur voce cohortes: 'Ecce, quod optastis, vestro praesentia voto Numina dant, socii, dextra confligere et illum, Quem sumus experti toties, ostendere nobis Mentibus ex istis nusquam cecidisse vigorem. Hostis adest, qui si numero fortassis et alta Egregii virtute ducis confidit habete, Quae contra responsa parem! Quem saepius urget Perculsum et duro Fortuna asperrima vultu Territet, ille quidem numquam rarove resurgit. Atque animis quamvis perstet, tamen effera semper Tempestas obiecta oculis prosternere mentem Excussa ratione potest et frangere vires. Carolus amissas ubi tot reminiscitur arces Ac toties victor supra caput imminet hostis, Pristina nunc forsan virtus languere parumper Incipiet, victas senio torpescere vires Corporis haud dubium est nec eum iam posse labores Militiae tolerare graves, velut ante solebat, Cum floreret adhuc animis iuvenilibus aetas. At quid inexperto plenas tirone cohortes Innumeras metuam? Iuvenum hic fortissima certant Pectora, nec fallor. Sed quis veteranus in armis, Quid valeat mens, ignorat? Vos regna Philippo Formastis; vestraque manu pacata quiescit Gallia; Germanos, Cimbros Liguresque superbos Flaminiaeque simul partem domuistis opimae Me ductante, viri. Castris nutritus in istis Arma, genus, patriam, galearum insignia, mores Atque sonum vocis praeclaraque militis aera Et phaleras vestras et equos et nomina novi. Haud usquam ad pugnam regio magis apta, neque ullas Nos sinit insidias haec circumfusa vereri Planicies. Omnis spes in virtute reposta est, Qua non esse pares illos victoria vobis Ostendet. Sed ne erumpens obsessa periclum Turba inferre queat, satis est pro tempore cautum. Haec regem Italiae, socii, factura Philippum Adiiciat nobis decus indelebile pugna. Quare, agite, auspicibus superis in proelia mecum Ite alacres! Consueta duci vexilla tot annos Vincere in adversos infer mihi, signifer, hostes!' Talia dum memorat, primo Iovis ales ab ortu Aera per liquidum celeri delapsa volatu Terque quaterque ducis circum caput ardua fertur. Mox nullo tardata metu nullosque perhorrens Castrorum strepitus tentori in culmine sedit, Augurium adventu felix latura secundo. Parte alia sese Tyrrhena per agmina cursu Proripit et rabido puerum crudeliter ore Martius extinctum lacerat lupus atque ferentem Auxilium telis simul et clamore minantem Audax contemnit turbam incolumisque recedit Ex oculis evanescens nullique videndus. Quo tenuisset iter crudeli caede peracta Nec quibus e latebris prodiisset, cernere cuiquam Fas fuit; oblatus coram, mirabile dictu! Hoc strepitu procul accepto ratus Angelus hostem Promovisse agmen, Martis certamen inire Pergit. Iamque suos in proelia moverat acer Carolus, atque omnis se utrinque exercitus infert Conseriturque manus. Tum viribus aspera summis Pugna geri coepta est. Clangoribus aethera rumpunt Permisto clamore tubae, et iactata per auras Undique tela volant adversaque corpora figunt. Comminus hi gladios stringunt, illi eminus hastas Acriter incurrunt, validis concussa virorum Ictibus aera sonant, volitantque ad sydera trunci. Hic gemitus morientum, illic per tela ruentum Auditur late clamor, perfossaque ferro Purpureus lavat arma cruor, moribundaque membra Sanguinea volvuntur humo, tardatur equorum Impetus illata per tristia vulnera morte. Saevus ubique furit Mavors, ferit horridus aures Stridor, ut inter se Stygios concurrere Manes Luctificasque putes media inter monstra sorores Tartarea dare signa tuba atque accendere bellum. Quis varias mortes et strata cadavera passim Truncatosque artus referat? Non hasta neque ensis Plumbea nec cessat glans ignibus acta per auras Sulphureis clamorque gravis, celeresque sagittae Exitium letale ferunt per vulnera mille. Pestis atrox passim bacchatur, et utraque nusquam Inclinata acies vi magna servat eundem, Quem tulerat sors prima, locum atque interrita pugnat. Ordine ductores triplici struxere suorum Agmina. Pandulfus dextram tenet, inclyta cuius Progenies laevum cornu, Sismunde, tueris, Vixdum etiam iuvenis, sed iam tum acerrimus armis. Dux mediam regere ipse aciem et, quodcumque necesse est, Prospicere atque novis turmas, qua parte laborant, Subsidiis firmare manuque et voce iuvare, Militis egregii et praeclari munus obire Ipse animo praesente ducis nec linquere quicquam, Consilio atque opera peragi quod posse putetur. Parte alia geminos praeceperat utraque fratres Cornua tutari natumque adiunxerat illis Angelus e medio curans rerum agmine summam. Sismundus latere a dextro tum concitus hostem Strenuus instantem reprimit retroque referre Pene gradum egregie pugnans iam cogit. Et illos Et pudor et notae vires et pristina rerum Gloria gestarum accendit, pariterque resistunt Unanimes maluntque mori quam amittere famam. Alterius legio, fusim quae in parte sinistra Dimicat, ingenti Pandulfum turbine adorta, Tironem modo conductum et vix Martis habentem Usum aliquem premit inque fugam pulso agmine vertit. Militis omne sui robur glomerarat in unum Carolus et lectos equites peditumque catervam Se circum pugnare, gradum quocumque tulisset, Iusserat. Hic duri moles certaminis haesit, Confertamque omni perfringere saepe phalangem Pergula conatu frustra contenderat, et par Inter utrumque diu largo cum sanguine pugna Cruda erat atque anceps. Hinc spes pendebat et illinc, Nec victus nec victor adhuc, quem dicere possis, Ullus erat, sed par virtus perstabat utrinque. Ecce autem in medio bellantum ardore reclusis Continuo Albricus portis erumpit, et illum, Angelus adversa quas in statione locarat, Reiiciunt intra valli munimina turmae Et clausum prohibent campo se inferre patenti. Postquam aciem vidit Malatestae audencius in se Angelus irruere atque viam sibi pandere ferro Hortantemque suos ipsum conspexit et inter Confertos versari hostes gladioque furentem Rem gerere advertit, non parvum corde dolorem Concipit et graviter turbatus in omnia mente Fertur et huc, illuc a tergo, a fronte per agmen Proripitur verbisque suos metuendus amaris Increpat: 'O quantum, miles, tua segnia facta Dedecus admittunt! Armorum nomina tiro Qui neque adhuc didicit gladium nec stringere novit, Missile cui iaculum dextra torquere reducta Ignorat penitus, qui lancea nescit equestris Quo gestanda modo, quo certos dirigat ictus, Denique cui nullus, nisi nunc, fuit usus equorum, Te, velut ignavum pecus, hic caeditque fugatque? Nonne pudet? Mea signa quidem victricia sunt haec. At veteranus abest, gravibus quem saepe solebam Deterrere minis in saeva pericla ruentem, Res nisi sic peteret. Vestra arma et nomina vestra Nunc tantum agnosco, pedites equitesque pudendi Degeneresque, mei, quondam clarissima virtus Dum viguit, socii, nunc vero ignobile vulgus Et spernenda mihi omnino expellendaque turba. Quid statis? Vestrasque manus quae dira retardat Segnities? Testor superos, quoscumque videbo Hic, non esse viros adversaque tela paventes Hos in amicorum numero non esse meorum Nec fore, verum hostes hoc acriter ense petendos'. Talibus increpiti magno cum murmure dictis Exarsere viri ac merito convicia de se Illa ducem iactasse ferunt et sponte fatentur Se multo graviora pati debere, quod hostis Marte pari contra tanto contendere nisu Hactenus ausus erat, saevosque imitata leones Omnibus ira subit, lateri cum spicula fixit Et Getulus adhuc minitatur vulnera latro. Ter centum pedites, equitum delegerat alam Angelus ex omni numero, quos stare paratos Iusserat extra aciem, dum res tempusque vocaret. His ubi signa dedit, conferti in proelia raptim Sublato clamore ruunt strepituque repente Horrisono accendunt Martem et crudescere cogunt Martia ab integro surgentem classica pugnam. Non ita praecipiti maturam grandine messem Tempestas campis prosternit turbida caeli, Ut glomerata manus perculsos strage cruenta Attonitosque novo certamine dissipat hostes. Ipse inter primas acies volat Angelus, instar Fulminis, et stricto circummetit omnia ferro. Terribilis sequitur turmae permistus equestri Exitium importans peditum denso agmine nimbus. Urgentur Tyrrhenae acies ceduntque solutis Nutantes primum ordinibus ducibusque relictis; Mox trepidante fuga reperit sibi quisque salutem. At memor antiquae virtutis Carolus ac se Undique desertum et nullam spem rebus adesse Vidit et adversis penitus ruere omnia fatis, 'Numina testor', ait, 'tantae, Florentia, causam Me cladis non esse tibi culpaque carere Atque ducis, mihi dum licuit, me munere functum. Nunc inimica premat quamvis Fortuna meisque Laudibus invideat casuque involvar acerbo, Non tamen hunc animum sors nostrum pessima vincit, Sed, dum luce fruar, dum ferrum haec dextra tenebit, Nec mutare fidem statui neque inultus obire'. Dixit et, accepto bellator vulnere cum vix Staret equus, cunctis senior licet obsitus armis Insilit alipedem famulo ducente paratum Rursus et in saevi rapitur certamina Martis Hostilemque globum paucis comitantibus heros Turbat et ingentem, qua se tulit erga, procellam Suscitat. Ereptos dum quaeritat anxia foetus, Non agitur tanto genitrix Hyrcana furore, Quos velocis equi cursu speculique nitentis Obiectu, simili referentis imagine eorum Effigiem, fretus praedo iam nave parata Abstulerat, sulcans spoliatis aequora lustris. Iam pugnantum oculos in se converterat acer Carolus. Insubres ira subitoque pudore Accensi circumsistunt horrenda frementem, Atque renitentem frustra potiusque volentem Per decus effosso generosam effundere vitam Pectore, quam vivum se dedere turpiter hosti, Quadrupede ingestis telis cepere perempto. Is quoque Sismundi iuvenis fuit exitus. Haec te Sors, Pandulfe, tulit, forti clarissime dextra. Quos ambos opera edentes ac denique captos Angelus in castra abduci felicia iussit. Nec mora, relliquias levis armatura fugati Agminis et tardae passim vestigia turbae Prosequitur. Spoliis victor castrisque potitus, Captaque signa, ducique ingens victoria parta. At Malatestaeos magno suscepit honore Princeps ipse duces ad se post proelia missos Muneraque ampla dedit; libertasque omnibus inde Concessa, in patriamque nepos fratresque remissi. Confisamque tuis opibus magnoque tumentem Nequicquam armorum te, Florentina, paratu Contudimus, nostrique iugum Florentia ferret Victa ducis, nisi se medium interponere bello Ac socias Venetus properasset iungere vires. Hine ingens rerum moles excita, neque ante Tot clari coiere duces, collecta per omnem Italiam nec tot complerunt agmina campos. At Fortuna fidem mutatis improba fatis Rupit et implicuit bello, cui forsitan aetas Nullum nostra dabit finem. Sed caetera post haec In melius referat magni regnator Olympi Et propria Italiam vertentem in viscera dextram Respiciat pius humanisque laboribus adsit!' Talibus heroum pascebat pectora dictis Inclyta Maffei soboles finemque loquendi Hic dedit. At iuvenum sublatis undique mensis Laeta cohors aderat dapibus vinoque refecta. Surgitur, et magnis ardent fulgoribus aedes. Hic Borsum proceres thalamo induxere parato. Ast alias sedes alii et diversa requirunt Hospicia. Hinc placidam nox intempesta quietem Invitat, serpitque levi per lumina lapsu Atque oblita sopor curarum pectora mulcet".