CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus STROZZI.bors-08.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/STROZZI.bors-08.xml.

Documentum STROZZI.bors-08.xml in db pdill0


"Maximus at lecto ne coelibe duceret aevum Nicoleos, procerum dictis pars instat amicis. Hos inter fama illustres studioque fideque Insignes contra Estensem, Contraria proles, Ugucio, nec non Iacobus, origine cretus Geliola, simul id regi suadere volentes Saepe adeo multa in medium proferre solebant. Pars vero contra obsistit diversaque sentit Multiplicemque patri coetum iam stirpis adultae Obiicit ac summis natos ad sydera tollit Laudibus imperii magnis successibus aptos. Dum tales igitur monitus sub pectore volvit Atque super vario populi sermone superque Connubiis secum princeps dum plurima versat, Sepositis paulum curis atque ocia quaerens Forte maris tractus vastos hominesque ferasque Terrarumque plagas caelo spectabat ab alto Iupiter atque oculos nostrae defixerat urbi. Sollicitum his curis tectorum in parte remota Nicoleon sedisse videt superosque precari, Ut certis animum auguriis firmentque regantque. Continuo Maia genitum vocat atque ita fatur: 'Te meminisse reor, nostri fidissime cordis Interpres, quicquid pro cara gessimus olim Ferraria, cum te Paphiam descendere ad urbem Iussimus et duros miserati Estensis amores Multa recusantem Stellam concessimus illi. Nec te fallit, uti redituri ad sydera Borsum Germani post fata velini succedere regno. Cum vero exutus mortali corpore terras Linquet et astra petet, tali Ferraria rege Amisso ne se orbatam penitusque relictam Invisamque deis putet, exoriatur in illa Aemulus Alcidae nostro puer. Ille paternis Succedens opibus sceptrum regale tenebit Nec privata geret, sed magni nomine digna Herculis, Alphonsi regis nutritus in aula. Illic venturae indicium memorabile laudis Ausus paene puer saevo certare duello Quam primum dabit. En video sine lege pudoris Te violaturum, Pandoni, foedera. Cur non Proposito dictisque manes? Obtecta sub illo Quid sibi vult lorica sago? Vetita arma quid affers In pugnam? Haec solos gladios certamina poscunt, Atque datam servare fidem dis testibus ipse Debueras. Quodsi paribus contenditur armis, Quantum vana ferat fraudis fiducia, disces. Non pudet hic versare dolos? Tua tristia certe Facta deos hominesque movent nec victor abibis. Illius ingentes pugnas hostemque fugatum Praecipiti Sarnus Calabrum petere avia cursu Altaque Parthenopes properare ad moenia cernet. Quae Molinellaei famam certaminis aetas Deleat? Et quo rem Venetum paene ipse cadentem Sustentabit eques animo et felicibus armis, Haud dubitans Veneta vitam pro gente pacisci? Quae vero egregie sceptris mox ipse potitus Vel bello vel Pace geret crescentibus annis, Terrarum spargent monumenta aeterna per orbem. Deiectas graviter fraterno funere gentes Spe magna bonus attollet placideque regendo Aversas hominum, si quis fortasse repugnet, Alliciet mentes ad se laudique favebit. Illum etiam generum Ausoniae rex maximus orae Optabit natamque dabit, quae sive pudorem Virgineum spectes, rarae seu munera formae, Sive animi libeat praeclaras quaerere dotes, Seu regale supercilium, seu gentis honores Antiquae et, quicquid fuerat mortalibus ullis Optandum, tibi proponas haec omnia certe, Ut tanto sit digna viro, indulgebimus illi, Et Lianoreis ponentur manibus arae. Hinc etiam venient tot magnae in foedera gentes Sanguinis ac praeter Gallorum ingentia regum Nomina, cognato puerum qui sanguine tangent, Regius Hispana de stirpe et ab orbe Britanno Splendor inardescet; gelidam regnator ad Arcton Maximus ille aderit Caesar, quem maxima regem Roma colit, summi imperii moderator habenae. Adde his Sforziaden, Latii caput orbis, et ex quo Spes omnes hominum late pendere videbis, Sforziaden Maurum, qui pacem gentibus unus Et dare et eripere atque hominum contundere fastus Sic mihi, sic placitum volventibus omnia Parcis Et virtute duce et fato comitante valebit. Felix, perfidia infanda nisi proditor aurum Praetulerit domino atque arcem patefecerit hosti! Huic veneranda pio morum candore Beatrix Nubet, inauratis non commensura Dianae Crinibus, et cui nostra suis mirabitur uxor Esse manus manibus similes, ardentia cuius Lumina luminibus Veneris certantia iures. At tibi laetus Hymen taedas, Isabella, iugales Praeferet, et Iuno in thalamum te pronuba ducet Belligeroque duci iunget, cui Maeonis ora Parebit clarumque dabit cui Mantua nomen, Quem Venetus magno Italiam turbante tumultu Praeficiet bellis, quae maxima surgere cerno Externas inter gentes populosque Latinos. Hac ego, nate, super nihil est quod virgine dicam; Clara satis, quoniam propria virtute futura est. Si tamen huic nobis quicquam libet addere laudi, Forte sub Idaeo non ultima iudice quondam Certantes inter divas Isabella fuisset. Bis geminos fratres Ferraria laeta videbit Semine ab Herculeo. Materni, Alphonse, tenebis Nomen avi ex illis primus magnoque parenti Succedes placida populos ditione gubernans. At Ferdinandus Gallos mira indole reges Attonitos reddet, cum primis acer in annis Arma exercebit iam formidabilis hosti. Nec mora, post illum, sacro qui fulgeat ostro, Nascetur toto Hippolytus venerabilis orbi. Nec Sigismundum non admirabitur aetas Postera, cum dignos generoso principe mores Et faciem aspiciet, qualem pulcherrimus olim, Dum puer incoleret Delon, praestabat Apollo. Tu quoque Bentivolo Annibali iam debita coniux Ingentem huic olim generi, Lucretia, famam Virginea probitate dabis. Dehinc sanguine clarus Estensi meritisque suis orietur Iulus. Testis erit frater Tiberini fluminis Arnus, Qua Florentinum eripiet virtute periclis. Natorum hac felix turba pater, horrida saevam Cum secum intulerint Calabri ducis arma procellam Herculeasque canet servata Hetruria laudes. Seditione ducum turbatis undique rebus Cum furere Insubres inter se ac bella movere Alter in exitium alterius caedesque vicissim Moliri incipient stimulante cupidine regni, Quae reget imperium sublato fraude suorum Coniuge, consiliis quo fidi utantur amici, Hunc Bona quam primum tanto in discrimine ad urbem Accerset neque reginam haec fiducia fallet. Namque insurgentes per regnum hoc vindice motus Comprimet ac posita formidine cuncta quiescent, Si non destiterit dare sana monentibus aures. Tempus erit, cum non parvo insurgente tumultu Et patriam audaci puero turbante quietem Illi adero tristesque minas in gaudia vertam. Herculeane manu castra expugnanda relinquam Marzani ducis ac celebris fera proelia Punctae? Hostis enim, Eridani qua prominet alvus in undas, Tunc vallo fossaque locum munire parabit. Pro patria vero, pro libertate suorum Ille minas contra ingentes hostisque locique Acer in arma ruit, prostrataque caede cruenta In mare sanguineis undis Padus agmina volvet. Teque tuo captum, Antoni, cum milite victor Abducet totaque hostem regione fugabit. Nec minus huic laudis summa virtute recepta Quam primum Stellata dabit, portisque potita Et victrix iam paene phalanx cum irruperit arcem. Magnanimi adventu Estensis conversa repente Mutatis retro caedet fors rebus, et inter Limine portarum et ripa caedentur in alta Undique circumventi hostes, truncataque ferro Pars cadet et rapido occumbet pars flumine mersa, Pontis et immensi ferro compage refracta Atque igni propere exusta navesque virique Victoris venient sub iura, et belliger ille Imola captivus laetam ducetur ad urbem. Plurima ob invidiam passum praesentia nostra Eriget in melius iuvenem; discordia pulso Victa dabit livore manus, infensa resident Corda patrum positis odiis ipsumque fovebunt, Infractisque malis animo fata aspera vincet. Qua novus hic demum Alcides ratione, quibusve Quotve modis, qualive insigniet ordine, quantove Augebit sumptu et quanta vi muniet urbem? Tantum complectens iaciet sua moenia campi, Ut novus antiquum prolata mole laborem Ambitus exuperet, turritosque undique muros Cinget inexhausto latissima gurgite fossa. Prisca quoque ingenti studio iuvenescere passim Et nova tam subito poni mirabere templa. Nec minus insignes matrumque virumque verenda Relligione choros, pia qui penetralia curent, Deliget ornatusque sacros impartiet aris, Quales nulla prius viderunt saecula, sive Tot varios cultus, seu ditia munera quaeres. Innumerosque domos populosae suggeret urbi, Porticibus fora marmoreis ac fonte perenni, Rem populo gratam nec commoditate carentem, Exornabit, eruntque super vestigia primi Nulla situs. Spacio meliore palacia surgent Regia. Quid pulchras aedes Belfloris amoeni Commemorem hostilis passas incendia dextrae? Quas opere egregio et magnis ad sydera cunctas Restituet subito impensis, primumque nitorem Structurae insignis ratio picturaque vincet. Nec virides gratis deerunt secessibus horti, Phaeacum vario sylvas qui germine vincent. Quis Belriguardi eximium et memorabile, quod nunc Nicoleos molitur, opus iam nescit? At illud Arte nova usque adeo augebit labor Herculis, ut quae Miratur praesens aetas, eadem illa nepotes Parva putent, oculis ubi se nova forma locorum Offeret atque urbi similis se machina tollet, Tantum amplexa soli pinnatoque ardua muro. Imperfectae arcis, veterem quam nomine dicunt, Difficile in primis coeptum magnique laboris, Nunc etiam pendet vasta interruptaque moles. Ille manum huic operi imponet, cum regna tenebit; Actutum absolvet, neque enim satis esse putabit Res magnas magnos reges coepisse, nisi illas Et cito perficiant semperque ingentia curent. Nec non castelli deiectas fulmine turres Eridani iuxta ripam instaurabit et addet Plurima digna loco; magnis disiecta ruinis Saxa ubi praeteriens populus modo viderat, illic Murorum ad caelum fastigia tanta repente Attonito similis consurgere cernet et illa Tam subito manibus hominum perfecta negabit. Gutture septeno minitans Lerneia quondam Vix tantum Herculeo decus attulit hydra labori Debellata manu toties, quantum afferet illi Nominis ad cultum nulla non arte redacta Tot stagnis regio informis cannaque palustri Foeda prius, mox planities pulcherrima visu, Frugibus immensis foecunda et commoda Bacchi Muneribus, grato aucupio et venatibus apta. Huius nulla fidem poterit divertere ab aequo Gratia, non terror, non spes. Hoc sentiet omnis Italia atque Italis qui longe a finibus absunt. Hoc sibi comperto Lodovicus Sfortia, rerum Magnarum eventu poscente ubi liquerit urbem, Huic dabit imperii curam suaque omnia credet Praesidia et decus et cara cum coniuge natos. Maximus huic etiam patrias rediturus ad oras Carolus et Ligurum portus committet et arces Anguigeri ducis adsensu, pignusque sequestrum Communis sine labe diu servabit amicus. Multa quoque haud ulli inferior vel fortibus armis Vel pietate geret, quae singula dicere longum est. Quare, age, ne tantum amittat Ferraria laudis, Neu propriae genitor stirpi invidisse putetur, Auspiciis superis vinclo se offerre iugali Nicoleos dictisque adhibere fidelibus aures Ne dubitet, prolemque ferat de coniuge, quae iam Parta illi Italiae extremis in finibus orta, Nunc tu illum super his dubio permulta moventem Secum animo invenies secreta in sede palati et, Quid iubeam, quid agat, quae sint ventura, docebis'. Dixerat. Extemplo dilapsus ab aethere pennis Accelerat Tegaeus iter, quo tendere iussus. Iamque mare et terras transcenderat et nova cernit Moenia, quae magnus lato Padus alluit amne. Haec adit atque refert summi mandata parentis. Tum levis ad caelum medio in sermone refugit. Nicoleos visa stupefactus imagine tanti Numinis atque animo expendens, quae plurima coram Audierat, laetus paret populique vocatos Primores Iovis ipse docet sententia quae sit, Omnia commemorans, et mentem aptat hymenaeis. Rizardam forma insignem castoque pudore Salluciaque domo genitam, quoniam omnia princeps Conciliis agit, unanimes legere novisque Connubiis statuere diem; dehinc cuncta parantur. Iamque dies, taedae quam constituere iugali, Instabat. Iussu patrio contermina Gallis Oppida adire parat ducendae virginis ergo Borsius ad magni regalia tecta mariti. Illum delecti proceres comitantur euntem, Dives equis manus atque opulento splendida cultu. Maximus hos inter cultor pietatis et aequi Nec minus imperii Estensis fortissimus olim Ugucio defensor adest, Contraria proles Quem magnum fama et gestis huic addidit urbi. Nec senioris abest Antoni clara propago, Sese Albertus agens placido Constabilis ore, Consilioque manuque bonus clarisque Minervae Artibus instructus, quo tu satus, optime Paule, Bis senos qui nunc inter considere patres Conspiceris iudex magni censorque senatus Et patriae summoque duci carissimus aeque Rem populi curas et publica iura tueris. Venit et armorum egregie bellique peritus Et gaudens Feltrinus equis cultuque nitenti, Boiardae eximium stirpis decus, agmine pulchro Natorum quondam insignis, tibi, clare, futurus Mox avus, Aonidum cultor Matthaee sororum. Hunc neque maiorum nec temporis acta latebant Ulla sui, gratisque inerat facundia verbis. Quin etiam comitem se Antonius addit eunti, Obicia de gente satus, non inscius idem Artis Apollineae divesque et sanguine clarus. His Petrus antiqua Marocellus origine cretus Accessit, luxus nimii contemptor et omneis Delicias horrens animoque et corpore praestans. Tu quoque, cum generis series annosa vetusti Deficeret Turcique haeres tunc sanguinis unus Praestares, at nunc generosa prole beatus, Albertine, tuo pariter cum principe laetus Carpis iter, non aeris egens nec prodigus ultra, Quam decet, ac parto parcens morisque securi. Nec minus Andream misisse Pirundula gaudet, Tyrrhenis olim soboles maioribus orta, Egregium studiis iuvenem formaque decenti, Qui sensus animi varios facundus et acer Exprimeret, cupidus laudum et sectator honesti. Largus et, ex imo coleret qui pectore amicos, Affuit et pariter veniens de gente Sacrata Scipio, cui facile ingenium moresque benigni, Dives et egregio Borsi iam notus amore. Hos inter laeta se fronte Ariostus agebat Alta mente potens Iacobus et inscius irae, Libertate sua gaudens, quem ruris amoeni Cura tenet, cui prima canum accipitrumque voluptas, Tum rerum, quascumque illi fortuna dedisset, Qui partem haud nollet caris posuisse propinquis. Nec non corporibus magnis et viribus ambo Praestantes aevoque pares florente Roberti Conveniunt, frater Iano cum fratre Philippus. Horum fama refert Syria Tripolique relictis Italiam advectos urbem hanc tenuisse parentes Estensique diu primos sub gente fuisse. Nec Pius hinc Albertus abest, celeberrima Carpi Quicum sceptra tenet patrisque Galassius arvis Imperat. Hunc sequitur Mutinae decus, inclytus armis Atque fide insignis Guidus, Rangona propago, Optimus eloquio et Musarum dulcis alumnus. Nicoleos primae insignis tunc flore iuventae Additur his, Strozae proles clarissima Nannis. Ipse etiam, si quo in numero me forte putabis, Adfueram et rerum venio certissimus autor, A genitore puer peregrinas missus ad oras. Tum, quibus Estensis regali curia sumptu Prospicit, et quos pulchra tulit Ferraria, quosque Aemiliae regio atque urbes misere propinquae, Conveniunt laetique viam magno agmine carpunt. Liquerat immensas refugi post terga paludes Bondomagi generosa cohors atque undique circum Piscosis Finale vadis nemorosaque quondam Pascua, nunc hominum felici exculta labore Praedia transierat Scultennae proxima ripis. Devenere locos, ubi largo turbidus imbre Amnis et exundans nivibus sine more solutis Exierat late et ripas superaverat altas Aggeribus simul abruptis et cuncta tenebat. Hic comitum nova res oculisque animoque pavorem Iniicit atque ita suppressis cunctantur habenis Praecipites veriti fossas, quas unda tegebat. Dumque alios dubitare videt, puer ecce Philippi Urget equum stimulis camposque ingressus aquarum Se reperire viam, certo quae limite ducat, Confidit. Vixdum a terra procul arduus illum Abstulerat sonipes, violentia fluminis ambos Corripuit simul involvens hominemque ferumque Vorticibus rapidis altoque in gurgite mersit. Iamque extrema die pars caelo restat, et atris Humentem nimbis obducunt aera nubes Atque suis noctem cogunt properare tenebris. Tum moesti comites nulla succurrere postquam Arte valent caecisque latent miseranda sub undis Corpora, consensu ingenti vestigia retro In loca tuta fremunt cuncti referenda, priusquam Occupet errantes nox in discrimine tanto. Nuntius interea affertur sparsisse minores A tergo quoque flumen aquas et ubique refractis Riparum obiicibus furere et nullam esse relictam Spem reditus; tanta impulerat se mole vorago. Iam fragor auditur longeque sonantibus undis Hinc atque hinc trepida formidine pectora turbant, Deprensique malo ancipiti, quo tendere gressum Expediat, simul exquirunt. Sic navita quando Fluctibus in mediis Borea vexatus et Austro Non parcente polo nimbis sub Orionis ortu, Qua tempestati eripiat navimque virosque, Cogitat et caelum et terras pontumque veretur. At non magnanimi solers vigilantia Borsi Languit aut oblita sui est, faciemve pericli Horruit instantis, non aetas obstitit, alta Quo minus a virtute animi cunctisque salubre, Quodque illi rerum sors ultima poscere visa est, Consilium primus caperet. Nam quattuor omni Ex numero validos iuvenes nandique peritos Eligit. Hi pariter nota regione viarum Desiliunt ab equis et longa hastilia gestant Et vada praetentant caute foveasque latentes. Hos inter medius niveo per fluminis arva Tendit equo innocuus; comitum dehinc ordine longo Caetera pone manus sequitur. Dissultat aquarum Lubrica planities gressuque agitatur equorum. Sic per mille vias sinuosis orbibus errans Optata demum pubes tellure potita est Et Mutinam sese multa iam nocte recepit. Hinc ubi digressi Situlae praevertimur amnem, Mox vetus occurrit regni imperiique paterni Gurgite arenoso dirimens confinia Lencis, Parmaque civili toties agitata tumultu Armorum et varias experta Placentia clades Linquuntur, laudisque tenens de nomine nomen Hospicio laetos urbs excipit. Inde profectis Se Ticinum offert celebratum legibus almis. Huc procerum ingentem numerum praemiserat heros Anguiger. Hi magnos nobis impendere honores. Inde ad conspectum regis perducere iussi. Cusagi tum forte ipsum genialia tempe Detinuere ducem, quo nos comitatur euntes Fidus et imprimis gratus Scaramuza Philippo, Stirpe Vicecomitum insignis, facundus et omni Dulcis in alloquio, gravibus maturior annis. Nec minus a tergo Insubres nostrique sequuntur Atque viam alterno pariter sermone levantes Gratantur falluntque diem. Iam luce fugata Umbra tegit terras, nullisque micantibus astris Luna silet, solisque vicem funalia reddunt. Tandem ubi Cusagum nos accessisse relatum est, Fit strepitus, variis resonat clamoribus aula, Undique conveniunt ad regem et limina complent. Mille simul lychnos famuli accenduntque feruntque. At chorus incedit iuvenum, quos induit ardens Purpura. Tum praeter solitum venerandus ab altis Occurrit gradibus longa cum veste Philippus. Borsius, ut primum certus pervenit ad aures Rumor adesse ducem et longum circumspicit agmen, Ad terram defertur equo pedes ipse relicto Summissoque genu et prono cervice tyrannum Progressus placida venientem fronte salutat. Hoc facit Ugucio, facit hoc Albertus uterque, Hoc reliqui proceres, hoc caetera deinde iuventus. At princeps iuveni dextram porrexit inhaerens Amplexu patrio terraque attollit et inde Ad circumstantes socios se voce manuque Convertit vultuque excepit laetus amico. Nec tamen omnino nostrorum carpere primos Destitit, haud veritos iuvenem obiectare periclis, Qualia multa solent nocturni inducere casus. Borsius at magno visendi regis amore Id se sponte sua incautum voluisse fatetur Et quae conveniunt primis congressibus addit. Atque hic subridens princeps 'nos istius', inquit, 'Esse animi memores semper decet, optime Borsi. Nunc vero adventusque tuus cornitumque tuorum Laetitia ingenti nos afficit. Ut mea dextro Te sub tecta libens venientem numine cerno! Ut mihi gratus ades! Genitor praeclarus ut ista Totus in effigie est! Iuvenem florentibus annis Saepe meos iuvenis memini subiisse penates Advectum ob varias causas, quo tempore victor Ipse viros inter simulantes dura sub armis Proelia saepe suas palmam referebat ad urbes. Talis in incessu fuit, idem vultus in illo, Corporis idem habitus, eadem illi verba fuere'. Talia commemorat thalamique ad limina ducit. Illic multiplici variata aulaea colore Parietibus pendent, laqueariaque eminus auro Fulgent, atque solum instratis latet omne tapetis. Nec non purpureum capite aurea sustinet alto Sponda torum. Hunc circa insignis cortina superque Tenditur artificis miro contexta labore. Illius in medio viridanti margine cinctus Fons erat et tenui filo simulata rigabat Nascentes flores in molli gramine lympha. Formosusque puer venando fessus, ab aestu Dum fugit, irrigui vestigia fontis ad undam Ferre videbatur primoque haurire nitentes Ore lacus; atque hinc propriam speculatus in undis Effigiem sese ipse novo correptus amore Nequicquam ardebat, donec miserabile votum Nominis in florem similis mutavit amantem. Tum procul excelso montis de vertice nympha Moesta dabat lachrymas ingratae oblita repulsae. Parte alia coniux lethali saucia morsu Threicium vatem in lachrymis linquebat amaris Immanem aspiciens alternis orbibus hydrum Serpere per viridis herbas et sibila colla Tollere et ad solitas trepidum properare latebras. Illam vicino in letho pallere putares Ac roseas mutare genas gratumque decorem, Cum se iam toto fudisset corpore virus. At vates fidibusque suis et carmine sacro Fretus ad immites Erebi descenderat umbras Iamque ibat consorte tori sub lege recepta Victor et inferni regnum lachrymabile Ditis Paene relinquebat, cum rupto foedere munus Infelix amisit. At illum invisa quaerentem Tartara et arguta citharam cum voce moventem Concordes circumsistunt volucresque feraeque Miranturque virum atque intentis auribus adstant; Ipsum etiam sylvae montesque et dura videntur Saxa sequi ac tristes miserari in funere casus. Tertius inde labor saevis in rupe ligatam Nexibus Andromeden sorti exponebat iniquae. Illam et lugenti similem similemque dolenti Iurares trepidamque metu sua tristia secum Fata queri ac moestos ad sydera tollere vultus Auxilioque vocare deos pacemque rogare. Virgineos tenuis velabat carbasus artus Et facili impulsu resolutas blanda movebat Aura comas rapidi relevans incendia solis. At super alcyones volitabant agmine denso Et Cepheidos infortunia deplorabant Funereos querulo meditantes gutture cantus; Neu tenerae fervens calor ureret ora puellae, Alarum ingenti fecere umbracula velo. Interea dirum pelagi stridentibus undis Monstrum aderat seseque ad littora nota ferebat Conspectam cupiens quam primum absumere praedam. At pius, ultor adest pennisque per aera lapsus Aequoream pestem magno conamine victor Obtruncat ferro et precium certaminis aufert. Nec procul hinc oculis textu pictura decoro Quarta legebatur. Nautarumque impia turba Thesauros secum ingentes pretiosaque regum Munera portantem spoliabat Ariona iamque Tristius ausa nefas saevos distrinxerat enses Aggressura simul vatem lethoque datura. Tum caros artus ferro meditata per aequor Spargere, ne qua forent dirae vestigia caedis. Ast ubi concilium infandum crudeliaque arma Et certam ante oculos mortem conspexit Arion Extremi supplex spatium breve carminis orat Exoratque viros. Puppi tum moestus in alta Sollicitat sacrae bene respondentia voci Fila lyrae casusque canit miserabilis atros Exequiasque suas. Dulci maria aspera cantu Mulcentur, summisque levant sublimia ab undis Tritones capita et vitreas super aequora lapsae Nereides liquere domos; tum caetera ponti Numina, Vertumnusque et Phorcus et ora Cronillos Canitie conspersus et undivolans Melicerta, Undique consurgunt ad navem agilique sequuntur Remigio manibusque salum caudisque fatigant. Hic phocae informes, illic immania cete Apparent; cupidique sonos humanaque verba Et voces audire novas delphines ab imo Gurgite conveniunt ac pontum pectore sulcant, Iamque ratem squamosa cohors cingebat, et horum Maximus anteibat nando intentusque canenti Haerebat. Tum saeva pius discrimina vates Hostilesque manus fugiens te, Phoebe, vocato Se dabat in fluctus curvique ingentia piscis Terga premebat eques, Phoebo quem sacra canentem Vocalesque levi tractantem pollice chordas Thaenaron advexit posuitque in littora delphin. Pars ea, quae fulcrum trabibus resupina sub altis Integit, aurato effulget circumdata limbo. Illic anguigerae gentis celeberrima pulchro Picta magisterio signa ostenduntur. At alte In medio nemus Hesperidum ramique nitentes Aurea mala ferunt; aditu sedet asper in ipso Nec quemquam patitur custos succedere luco. At bonus Alcides quid enim non vivida virtus Implicitum expediat? saevi fera colla draconis Exuperat clava et dites auro exuit hortos. Tali igitur thalamo dux Borsum accepit et illic, Dum poscant epulae, iuvenem requiescere iussit Nec proferre pedem sinit extra limina, quamvis Secum illum aspiceret studio certare modesto. Interea lecti iuvenes aulaeque magistri Conveniunt. Crebris collucent atria flammis Undique, et argenti atque auri nitet ordine certo Structa ingens acies. Caelatis insuper urnis Effusum manibus rorem niveasque ministri Dant mappas, alii, donec discumbitur, adstant Sublimesque tenent subiecto vertice mensas. Nec minus egregiam pars haec exculta per artem Textilibus calathis Cerealia munera portant Imponenda toris. Foetum pars illa recentem Moenaliae pinus dura testudine fractum, Nectareus Paphiae quem succus arundinis ambit, Undique odorato suavique amplexus amictu, Aurato cratere gerit. Libamina at illi Prima ferunt. His cura penum laticesque Lyaeos Instruere et fontis purum instaurare liquorem. Iamque intro illatis dapibus discedere turbas Atque viam fieri medium iussere per agmen Rectores auro insignes sceptrisque superbi. Hos iuvenum manus observat. Quaeque aera pennis Sollicitant, quae terra, fretum fluviique tulerunt Artifici luxu delusa animalia nobis Certatim apponunt. Pateris tum Bacchicus humor Ardet in auratis, famulique per ampla frequentes Tecta volant variisque obeunt sua munera curis. Nondum expulerat vario repetita paratu Coena famem, Phrygia veniens in veste melodes Frondis Apollineae sertis redimitus et auro Intonsos crines ducibus se protinus offert. Tyrrheno genitore satus, genitrice Sicana, Voce, lyra insignis, cantu praeclara virorum Facta recensebat, seu quae prius ipse notasset Sponte sua, seu quae teneris didicisset ab annis, Sive aliquid sibi non meditatum effingere mallet. Ille igitur citharam dum plectro intentus eburno Concordare docet, tenuere silentia turbae. Mox ubi praelusit fidibus, memorabile regnum Artusi Magnique refert gesta inclyta Carli Heroasque canit Gallos fraudemque Magancis Addit et Hispanae scelus exitiabile pugnae. Tum, quibus Italiam Bavarus peragraverit armis, Narrat et, unde ferox ad nos pervenerit Ancus Flaminiam bello aggrediens, caesasque cohortes, Armeniace, tuas memorat, Tyrrhena priusquam, Quo tendebat iter, miles venisset in arva, Infensisque animis hinc Sforzia, Braccius illinc, Marte sati, quantos simul excivere tumultus. His etiam Insubris clarissima facta Philippi Et varios Italum motus externaque bella Iungit et egregias Borsi super omnia laudes. Talia facundo postquam edidit ore melodes, Ingentem Posterla scyphum nigrante Falerno Impleri iubet; ille manu non lentus utraque Porrectum arripuit primoque exorbuit haustu Et crepitum ore dedit prolutus nectare fauces. Purpuream chlamydem contextam Borsius auro Imperat afferri Thuscumque hoc munere donat Artifices laudans gestus vocemque manumque. Tandem ubi sublatis dapibus convivia cessant, Ducimus insomnes longis sermonibus horas. Proximus a Borsi laeva Scaramuza sedebat, Quem sic alloquitur: 'Cupio cognoscere vestra Principia atque omnem fortunam gentis et huius Principis antiquos casus et facta iuventae. Tu, quem multa dies atque experientia doctum Reddidit, ista, senex venerande, edissere nobis!'"