CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus STROZZI.bors-06.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/STROZZI.bors-06.xml.

Documentum STROZZI.bors-06.xml in db pdill0


"Rem, Pontane, petis, quae non indigna relatu. Magnanimi quis enim vitam cognoscere Borsi Non cupiat, tantave loqui de stirpe recuset? Pauca tibi e multis breviter certissima tangam. Si prius antiquae narrando excurrimus urbis Principia, haud alienum ab re fortasse putabis. Namque, ut magnifico fuerit renovata labore Nostrorum regum, agnosces, pulcherrima visu, Clara viris opibusque potens, non indiga rerum, Quas generi humano ad victum pecorique benigna Indulget natura manu, gratissima caelo Pontificumque eadem semper fidissima rebus. Illa Vigentinis, qua Sandalus influit, arvis Dicta olim, ut perhibent, Babilonia nomine Mansa Praebuit hospicium multis mortalibus ora. Non tamen hanc formam regio vultumve tenebat, Quem nunc aspicimus. Ferme omnia namque paludes Piscosae obruerant, nullisque coercitus ingens Riparum obiicibus Padus hic stagnabat et illic, Par maris immensi aequoribus; loca rara manebant Tuta ab aquis, atque hinc memorant data nomina Mansae. Maxima finitimae cum vero incommoda gentes Saepius inferrent, alios petiere recessus. Haud procul hinc templum, tenet unde Georgia nomen Insula, non auro preciosum aut ditibus aris Nobile, sed veteri indigenis venerabile cultu. Hunc vallo fossaque locum cinxere, diuque Hic positis profugi domibus templisque morati Has etiam sedes populo crescente relinquunt Et ratibus vecti ripae ulterioris ad oram Pontificis summi iussu nova moenia ponunt. Optimus hic urbis te Vitalianus honore Reddidit insignem et magnis, Ferraria, donis Ditavit camposque tibi concessit opimos Atque sacros petere hine ritus, qui templa tenerent Hos intra fines, iubet et parere Marino, Magnarum cui mox rerum permissa potestas. Praesule multa sub hoc studio delubra per agros Aedificata pio, sacrae reverentia legis Inducta et mores posita ruditate vetusta Mutati in melius, pulchri observantia recti Viribus aucta novis; magnis successibus haec gens Floruit his terris vitam ducente Marino. Si memorare velim plus quam privata potentis Facta Salinguerrae et quibus hanc se dives ad urbem Agmine fidorum magno comitante clientum Temporibus Marchsella tulit diversa secutus Consilia atque animo et factis contrarius illi, Progrediar longe et variis ambagibus errem. Quid referam patriae cupidos turbare quietem Frattigenas et Fontanos Leutosque Rigosque Arnoldosque truces ac seditionis Homonem Autorem in populo pretiumque inducere maius Optantem annonae claudentemque horrea Talpam? Quid vos in medium adducam, conducere solem Quos voluisse ferunt ac ventos navibus aptos, Purgantesque novam praesenti flamine messem, Aera per liquidum quam iactavere coloni? Ergo ubi praecipitem demens discordia turbam Egit et inter se conflatis omnia cives Turbavere odiis et publica cura relicta est, Alter in exitium alterius consurgere coepit. Quique minus valuere, suis dum viribus ipsi Diffidunt, mox externis, quae causa malorum est, Auxiliis dominos urbi imposuere vocatis. Sed non parva tamen restant solatia genti, Quod domus Estensis placida ditione regendam Consensu populi magno susceperit urbem. At mihi sive duces Latios proponere, sive Externos libeat, proprio seu fingere quemquam Maluerim arbitrio, Borsi quos laudibus aequem, Haud facile occurrunt animo, divinaque terris Omnibus ac caelo sese offert cognita virtus. Quippe inter magni faustos patris acta penates, Clara rudimenta et teneris quae gessit ab annis, Summum illi decus ac meritum peperere favorem. Vividus ingenuae rigor indolis, omnia quondam Maxima pollicitus supra quam credere fas est, Indicia atque hominum spem vicit et omine certo Principis exhibuit praeclari signa futuri. Imperio sed quae pulcherrima gessit adepto Post Leonelleos obitus memorare priusquam Aggrediar, dicam pubentia tempora vitae. Undecimo addiderat menses bis quattuor anno Borsius, et pietas animo prisca haesit amorque Iustitiae iam tum puerili eluxit in aevo. Nec minus ingenii tantum se erexerat ardens Impetus, ut facile aequaevos superaverit omnes. Eloquioque parem vix saecula prisca tulissent Aut praesens aetas aut postera, talibus omnem Si studiis enixe, operam impendisset eumque Ni rerum series Alio diversa vocasset. Quid varios lusus annis puerilibus aptos Commemorem celerisque pilae fortisque palaestrae, In quibus artifici virtus apparuit ingens Iuncta magisterio? Quid, cum certatur utrinque Proeliaque obtusis gladiis simulata cientur? Et modo sublatis manibus caput arduus ictu Occupat adversum celeri, modo callidus imos Percutit ense pedes bellator. Et omnia tentat, Quaque aditus faciles pateant ad vulnera, lustrat. His agilem dum se reddit dumque labori Membra parat; iuvenes omni in certamine victor Ipse puer magnis anteibat laudibus et, cum Gloria sublimen ferret, nova gratia semper Affuit atque omni penitus livore carebat. Quin etiam cantu docilem fidibusque sonoris Delius instituit, ne pars ea laudis abesset. Iamque instructa novis adolescere moribus aetas Firmior ac propius velox instare iuventa Coeperat. Haud segnem lasciva per ocia vitam Ducere cura fuit turpique infringere luxu, Sed teneros artus aestivo sole geluque Durare atque sitim pariter tolerare famemque. Tum varios forti discens perferre labores Pectore et antiqui, retinens vestigia moris, Quem vetus Ausonia et prisci tenuere Sabini, Semper in aucupiis atque in venatibus esse Gaudebat lautis epulis atque urbe relictis. Et modo, qua iuncosa patet Garrusola vel qua Sanzani regio campis se effundit apertis, Assuerat canibus lepores agitare Britannis, Et modo vel sacrae lustrare iuvabat opacos Pomposiae lucos vel quas fert Mensola sylvas Fulmineosque sues atque agmina dira luporum Sectari canibus, quos fortis Alassia mittit. Nec timor impediit, vasto si corpore sylvas Frangeret incanus fera terga diuque paludem Adriacam depastus aper, quin se ipse furenti Strenuus adversum obiiceret ferroque minantem Appeteret letoque daret rabido ore frementem. Sed neque Acidalio volucres de sanguine natas Et, quas Ortygiae primum et quas Phasidis arva Urbibus Italiae quondam misisse feruntur, Accipitre et multa patriis indagine campis Cura minor vexare fuit, dehinc tempore certo Strymonias agitare grues falcone rapaci, Cui celer egregie pugnanti hostemque tenenti Unguibus ac rostro docta succurreret arte Non ignara canis praedamque tenacius urgens Desuper haereret tandem premeretque iacentem Nusquam saeva movens infixis dentibus ora, Ne bellatorem turbaret inepta superbum. Nec minus edidicit, veluti per stagna fatiget Idem victor aves, cum pronus ab aethere summo Fertur in attonitum rapido cum turbine vulgus Transgressusque fuga Boream contortaque dextra Tela Iovis plausu leviter commota magistri In liquidos revolare lacus pavida agmina cogit. Fit strepitus, sese agglomerant, late unda resultat; Nec mora, remigio celeri se tollit in auras Atque super dominum volitat coetusque loquaces Despicit, an stagnis ausint prodire relictis Observans, nec ab officio coeptisque recedit, Terrifico donec sonitu de gurgite demum Expulsam volucrem pedibus deiecerit uncis Voce vel ad terram fuerit revocatus herili. Tum rutilo innexae corio brevibusque ligatae Undique funiculis pennae versantur in orbem. Quin etiam expertus norat, quae proelia pernix Ardea depugnet, vinclis ubi liber ademptis Horrida magnanimus vocat in certamina miles. Ille autem magno clamore per aera fertur, Nec diversus abit neque iter declinat ab hoste, Sed rotat in gyrum sese trepidisque per auras Orbibus instantem sequitur, ne Martius ales Desuper invadat tractumque tenacibus hamis Affligat terrae; hoc metuens arte impiger omni Huc caput armatum cristis obvortit et illuc Comminus arrectis per colla nitentia pennis Seque animo ingenti rostroque tuetur acuto. Sic suadente metu fatisque vigentibus audax Nec facile aut cadit aut animam deponit inultus. Haec vero levia et gravibus contraria curis, Iniucunda tamen non esse putantur, et inde Mens vires defessa novas corpusque resumunt, Assidue magno quibus ille ardore vocatur. Non minus oblectabat amor generosus equorum. Hos etiam nitidos atque in praesepibus altis Cernere compositos et scandere saepe iuvabat. Nec Graecorum adeo celebrati versibus olim Progenies veneranda Iovis cum Castore Pollux Hunc sibi praeferri merito potuisse negarint, Seu cursu libuit campo exercere patenti Spumantem alipedem Siculis in montibus ortum Aut quem Gargani misisset Iapygis ora, Sive levi cuperet fossam transmittere saltu Undique praeruptam, seu pressis cogere loris Orbis in angusti spatium fumantia docta Colla manu admotis utero calcaribus arte Nonnulla, ut quadrupes alte se vertat in auras. Ac velut ingenium mirantur numina ponti Atque modos, Vertumne, tuos gratumque decorem, In quascumque libet mutato corpore formas, Sic quoque per varios actus exercita quondam Laudibus innumeris caelo se Borsia virtus Extulit ac tantae iecit fundamina molis Permansura diu nostrisque in mentibus haesit. Unica nec flammis renovata potentibus ales Iam victura suo reparans in funere vitam, Mollibus in nidis ubi segnes exuit annos, Gentibus Assyriis tanto celebratur honore, Nec desiderio tantum commota fideli Niliaca inventum pubes veneratur Osirim, Te viso quantum Ferraria sospite, Borsi, Laeta erat et plausu magnum excipiebat alumnum. Et vario sermone super te multa serebat, Aequaevos inter comites pulcherrimus ipse Cum sublimis equo placidam veherere per urbem: Hunc capit egregiae spes indolis, hunc movet aetas, Hunc genus antiquum, praestans hunc gratia formae; Ille autem dexter, de quo modo plurima rumor Gratantis populi cupidas referebat ad aures, Cernere praesentem et conferre optata vicissim Colloquia et fortem properans contingere dextram Submovet obstantes manibusque et pectore turbas. His etiam in fratrem Leonelli gratia fratris Accessit, quem, cum paucis praecederet annis, Hic natu minor eximio observabat honore. At pater ingenti natum longaevus amore Prosequitur studiumque sui populare favoris Auxilio placidisque benignus vocibus auget. Norat enim claris excultum maximus heros Artibus ingenium, et ratio pulcherrima vitae Ante oculos aderat carique modestia Borsi. Verum illi quoniam regnum portendere fata Atque novum antiquae decus illo principe genti Accessurum olim vatum responsa monebant, Laetus erat; meritisque ingentibus undique captas Cum mentes hominum primis tenuisset ab annis, Haec eadem in natum populi procerumque voluntas Non ingrata seni fuit atque hanc ipse fovebat. Talis in Haemonia Thetidis clarissima proles Viribus atque animo celeris praecepta magistri Exuperans olim crevisse fidelibus antris Dicitur, imperio superum quaerenda Pelasgis. Ante tamen quam militiae narrare labores Incipiam ac, velut auspicio ductuque deorum Optatis sese iuvenis commiserit armis, Ne, Pontane, tibi prima ignoretur origo Stirpis Atestinae, seriem decet altius omnem Discutere ac veterum monumenta referre parentum. Iam longo annorum spacio primordia quamvis Obsita sint tanti generis, tamen inclyta facta Virtutesque virum in lucem prodisse videmus. Argolicis cum iam cecidissent Pergama flammis Et profugi incerto diversa per aequora cursu Classibus errarent Teucri, satus Hectore Francus Iactatur vento Scythiae glacialis ad oras Atque illic parvam, ut perhibent, sibi condidit urbem. Belfortes Franco genitus regionis abhorrens Saevam intemperiem caligantesque paludes Concipiensque animo coeptis maiora paternis Aedificat classem, comites sibi deligit et, quo Fors tulerit, dat vela Notis patriamque relinquit Et tandem occiduum pelago delatus ad orbem Littoreos Gallos acri certamine victor Conantes terrae hospitio prohibere repressit. Nec mora, pacatis animis in foedera gentes Finitimae Troesque simul coiere locusque Condendae datus est urbi campique feracis Pars in amicitiae pignus prope littora cessit. Iamque novis sese indigenae Troianaque pubes Connubiis iungunt, Belfortisque unica proles Magni dictus avi Priamus de nomine regnat. Hinc alios etiam memorant longo ordine reges Gallorum imperium tenuisse atque omnis, ut aiunt, Alterius Franci tellus de nomine dicta est Francia, quae post haec autores sanguinis huius Protulit. Hac ille est ab origine Carolus ortus, Carolus armipotens, tua clara, Pipine, propago, Fortia quem Magni decorant cognomine facta. Nunc vero breviter tibi, qua ratione, quibus res Tanta modis et quo processerit ordine, dicam. Gelicia, Aglantis Pellaeo sanguine creti Filia, Rugero nupsit, qui maximus inter Gallorum proceres Rissa regnabat in urbe. Ille ubi per scelus insidiis atque arte malorum Occubuit, magno mulier visura parenti Regnatam Libyen Tyriae Carthaginis urbem Advehitur iam plena viro partuque soluta Edidit in lucem puerum patrioque vocavit Nomine Rugerum, miseri solatia casus. Cesserat e vita genitrix et posthumus infans Vix tribus addiderat menses bis quattuor annis Africus antiquo hospitio coniunctus Aglanti Prole carens Atlas sibi mox suscepit alendum, Atlas caeliferi Atlantis, quem pulchra parentem Maia vocat, de gente satus, non artis avitae Inscius et callens magicos ante omnia ritus. Hic leges morum egregias atque optima recte Vivendi praecepta dedit magnamque potentis Naturae seriem ostendit causasque latentes. Tum maris ac terrae et caeli quae forma, quis ordo Et quo se zonae extendant per sydera tractu, Multa requirenti senior monstravit alumno; Frigore nam saevo quae non habitabilis et quae Torrida sit nimium vicinis solibus ora Et quae temperiem praestet mortalibus aequam, Edocuit puerum caelique arcana reclusit. Nec minus astra, quibus nomen prisca indidit aetas, Quantum illuc fas est humanae accedere menti, Singula quid prae se ferrent, hoc ille magistro Edidicit neque eum latuit, sublimis Olympi Bis septem insignis stellis qua parte Bootes Luceat utque locum genua inter picta nitenti Praebeat Arcturo plaustrumque volubile servet Atque uti transcursa geminas disterminet Arctos Linea ducta nota cristis radiantibus, altum Quas inter caput attollit Iunonius Anguis. Quae lunam solemque suum mutare colorem Causa laborantes adigat clarumque reducta Nondum nocte diem quid tristibus implicet umbris, Non ignarus erat. Gelido sub Orionis ortu Cur tot praecipitent abruptis nubibus imbres, Norat, et immenso sitiens cur Sirius aestu Ardeat, ut bis sex caelestia signa vicissim Orta cadant magnusque suum se volvat in orbem Annus et una dies semper redeuntibus in se Mensibus inserta accrescat, quo debita mundo Tempora subsistant studio correcta parentum. Talem igitur pacis Rugerum finxerat Atlas Artibus et, quoniam fatorum haud nescius illum Noverat exitio Lybicis fore gentibus et, quas Prisca superstitio posuit mortalibus, aras Eversurum olim, summis in rupibus arcem Struxit, ubi exigeret secura per ocia vitam, Quo saltem miseris aliquam, si forte liceret, Adderet ipse moram tali conamine rebus. Servabatque locum imposito custode, neque ulli Externo patuere aditus, accedere ne quis Et magni imperio parentem Atlantis alumnum Mutare aut suadere abitum atque abducere posset. Verum, ubi consilio fatorum infringere legem Non datur et magicae nequicquam innititur arti Nec retinere valet precibus discedere certum Et maiora sequi pulchra pro laude parantem, Tristior atque pio pueri commotus amore, Quo virtus et fata vocant, permittit abire. Iamque recessurum lachrymans his dicitur heros Rugerum affatus verbis monitusque dedisse: 'Vade tui memor Atlantis, te numina postquam Eripiunt mihi, care puer! Mea dicta sub alto Pectore fixa tibi maneant tecumque revolve Plurima, quae docuit patriis affectibus Atlas! Nostra sed in primis superos cognoscere facta Sit tibi certa fides atque intima cernere corda, Et subrepta putes vitae, quae somnus et oci Languor iners turpisque absumunt tempora luxus. Arbitrio plerumque suo mortalia coepta Omnipotens Fortuna regit finitque, sed ante Elegisse viam ad rectum rebusque futuris Consuluisse, quoad licuit, quicumque sequetur Exitus, egregia res est dignissima laude. Tu superare tamen durissima quaeque ferendo Aude animo ingenti teque ipsum vincere certa! Tum cave, te rebus tumidum Fortuna secundis Reddat et implacido perterreat aspera vultu! Non odium, non ira dolorve aut gaudia, non spes Aut metus infringant mentem, non torqueat auri Plus aequo te dira fames, non prava libido Praecipitem rapiat nec sordibus inquinet atris. Aspera virtutis via segnibus; haec eadem se Fortibus ostendit facilem superisque reponit Sedibus illustres animas. Sic maximus ille Amphitryoniades meruit considere Olympo, Quem meus Antaeo congressum dicitur Atlas Spectasse atque illi magno applausisse favore, Cum misceret adhuc dubio certamine pugnam, Et iuvenem laribus victorem accepit amicis. Sic quoque rex Macedum, genitrix tua cuius ab alto Sanguine deduxit genus, et fortissimus Hector Et pius Aeneas et bello clarus Achilles, Cognati, Rugere, tui, crevere suumque Laudibus aeternis nomen sparsere per orbem, Innumerique duces, quorum edere nomina longum est, Hanc tenuere viam et summo celebrantur honore. Ominibus vero infaustis crudelia quamquam Te duce fata parant nostras evertere leges, Non tamen ista tibi infensum me iniuria reddit, Parva licet non sit; tantum in me vincula possunt Sanguinis et iura hospitii carique labores, Quos ego te propter bis denos sedulus annos Suscepi et numquam me suscepisse pigebit. Adde, quod ingenui mores et amabile cunctis Partibus ingenium rabidos mollire leones Possint, teque ut ament, Marpesia cogere saxa. Tristibus illa quidem restant solatia fatis, Cum videam neque enim me saltem. haec omina fallunt, Quantum et quale decus promittant sydera votis Officiosa tuis. Iam nunc immania cerno Bella gerenda tibi atque alios emergere ritus, Hammonemque meum desertis protinus aris Ire procul video pollutaque linquere regna. Cum virtute duce in summum te culmen honoris Fortuna extulerit, patrio complectere amore Se tibi tradentes populos ac mitis eosdem Iustitia comitante regas! Firmissima regni Praesidia hinc adsunt, hos instrumenta futuros Bellica thesaurosque tuos arcesque putabis. Ast ubi avaritiae impulsu videre tyrannos Raptores, non aequa sequi, sine more feruntur, Quo studiosa vocat novitas, veteremque perosi Fortunam mutant animos gaudentque tumultu Securi regum et pariter sua commoda curant. Gallia certa tibi sedes. Hic ossa parentis Rugeri, hinc etiam veniet tibi regia coniux; Nec minus haec eadem iunctos tibi sanguine reges Et dedit et post haec tellus dabit; hinc ego prolem Surgere magnanimam atque Italas regnare per urbes Aspicio, cuius proavos atavosque relinquo. Nicoleon iam nunc sortes, Garamantidos arae Et pecudum fibrae manesque aviumque volatus Astraque portendunt oculis praesentia nostris. Urbs Phaethontei clarissima surget ad oras Eridani, quae nunc nulla est, ubi pascua late Ac nemora et vepres nullisque coercitus amnis Aggeribus campos stagnantibus obruit undis. Illa patrem patriae tantum benefacta valebunt! Nicoleon merita decorabit imagine, quae tunc Ante palatinos spectabitur aurea postes Aurato sublimis equo populisque colenda. Postque patrem, imperium Leonellus et altera proles Borsius accipient, Latiae duo lumina terrae. Nec mora, succedet, magno qui nomine dignus Herculis Herculeos animos imitetur et acta. Hoc renovata duce et spaciis ingentibus aucta Divorum atque hominum stabit Ferraria sedes. Tunc molem ipsa suam mirabitur et vaga late Huius fama viri terras, Mare, sydera adibit. Illius auspiciis pacatae asperrima gentes Deponent studia armorum, bellique nefandus Terga dabit Furor atque Italo pelletur ab orbe. Huic patria ingentem viventi grata columnam Eriget, ac rerum varias industria felix Nobilium artificum deducet marmore formas Spirantesque hominum vultus atque aemula vivis Corpora corporibus finget positisque trophaeis Inclyta magnanimi caelabit principis acta. Iam super haec video statuam se tollere equestrem Clara Corinthiaci superantem signa metalli Et longa Herculeas testantem in saecula laudes. Quare, age, care puer, tantarum gloria rerum Mox oritura tuis ex ossibus incitet altae Ad virtutis opus parituram ingentia mentem Praemia post cineres etiam mansura nepotum!' Haec ait, utque graves possit tolerare labores, Edocet auratisque pedes calcaribus ornat. Includit suras ocreis atque aurea firmo Subligat hinc atque hinc femorum tutamina nodo. Mox gravis hamorum nexu lorica trilici, Aureus extremas ambit cui circulus oras, Traditur, egregium Getuli munus Iarbae. Hanc super ipse manu solido thoraca metallo Perfectum atque ullis opus haud violabile telis Aptat et inscriptum signis Phoenicibus ensem, Quem sibi conflatum ad lunam sub sydere Martis Cantata senior candentem extinxerat unda, Dat iuveni, cui non chalybum vis ulla resistat. Mox humeros geminosque simul tegit aere lacertos. Arma parat manuum galeamque Pyracmonis olim Arte laboratam atque argento auroque nitentem, Puniceis alte surgentem in cornua cristis, Maurusi spolium Bocchi, largitur et hastae Immensum robur, patrui gestamen Atlantis, Cuspide fatali horrendum penetralibus effert. Dat chlamydem, Phrygii quam non ignara laboris Ibia pinxit acu rara celeberrima forma, Orta Tyro, clarum ducens ab Agenore nomen Per seriem antiqui generis, doctissima vocem Concordare lyrae, teneros componere versus, Mollibus apta pedem choreis, gratissima Phoebo. Nec minus ingentis clypei pater optimus orbem Imperat afferri; caelata refulget in auro Arcadis effigies, cognati sanguinis index, Somniferamque gerit virgam piceumque galerum; Haud procui hinc pulchra pugnans pro virgine pulcher Acrisioniades talaria gestat et harpen Concedente deo squamosaque colla ferocis Falcato secat ense ferae vinclisque puellam Liberat et victor secum fert praemia pugnae. His igitur senior iuvenem felicibus armis Instruxit, quibus ipse securigerumque Macheten Saxaque multiplici torquentem immania funda Ischyron et clava pugnantem Acheronta peremit, Quos tunc paene puer Sicula de gente Cyclopum, Aequore transmisso qui caedibus atque rapinis Cuncta infestabant, Barcaeis victor in oris Straverat et magno populos terrore levarat. His Diomedei gregis ortum semine donis Addit equum primo carpentem gramina lustro, Ornatum phaleris atque aurea frena superbo Mandentem morsu, qui par tibi, Cyllare, forma Aequabat candore nives et cursibus Euros. Victor enim Alcides immani rege perempto, Postquam dira feros armenta relinquere mores Compulit ac fontes potare et gramina pasci Edocuit, tot dura truci mandante tyranno, Formae insignis equam numero delegerat omni, Threicium quae passa marem, vicinaque partu Traditur Atlanti dono; dehinc sanguinis huius Progeniem fama est ipsos aluisse nepotes Ac lunae signasse nota, qua maximus Atlas Usus erat quondam astrorum caelique peritus. Ipse quoque, hostili quo se tueatur ab ictu, Armatur bellator equus cornuque minaci Formidanda gerit celsa velamina fronte. Iamque resurgebat terrasque reliquerat imas Antipodum rubicunda dies; longaevus alumnum Armarat lachrymans iterumque iterumque monebat Complexusque pios non siccis pauca loquenti Luminibus dabat et grates ob munera agenti. Tum fore se meriti memorem, dum vita maneret, Spondentem emittit porta et comitatur euntem. Ille solum linquens natale atque Africa regna Cognatos inter proceres, quos fortis alebat Gallia, subversis Maomethi turpibus aris Floruit ac sponsae regalis honore superbus Protulit illustri claros de stirpe nepotes, Unde ortum perhibent nostros deducere reges. Tertius imperium Carli post funera patris Carolus obtinuit, Grossus cognomine dictus; Artibus hic pacis bellique instructus ad oras Venerat Italiae Romam accessurus, ut illic Acciperet regni solito de more coronam. Magnanimos inter proceres loca prima tenebat Illi ex fratre satus regali sanguine cretus Actius, ingenio praestans et maximus armis. Dumque moram traheret Patavina Grossus in urbe, Fertur Atestinam sub amoenis collibus arcem Multa inter iuveni egregio praeclara dedisse. Hinc perhibent genti cunctis memorabile terris Nomen Atestinae impositum, quam nominis huius Mutata parte Estensem dixere minores. Tres igitur gentes olim ceu foedere quodam Inductae ex Asia, Europa Libyaque creandis Principibus coiere meis summoque deorum Consilio Estensis late stirps condita regnat. Forsitan et quaeras, magni Iovis unde ministram Gens ea portet avem, quae rostro armatur et uncis Unguibus atque alas ingentes candida pandit. Hanc Phryges illato superis Ganymede ferebant; Haec quoque magnanimis gestanda nepotibus ipsi Signa reliquerunt Troes, quibus aurea miscent Lilia, cognatae monumentum nobile gentis. Nec non Sismundi nova munera Caesaris addunt, Nigrantes aquilas. Fulvum namque ante leonem Maximus Aglantes dederat, Phoenicia dextro Qui pede verba notis gestat signata Latinis, Quae contra impavido suadent procedere passu".