CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus STEFANES.opus-08.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/STEFANES.opus-08.xml.
de celebri sancti Petri de Murrone heremite, | qui sponte papatui cedens ad heremum rediit, | canonizatione liber tertius
proemium in miracula sancti Petri de Murrone heremite Hactenus effuse magni preconia festi, Quo pius empyreo fulgentique agmine sursum Inseritur celo celebris confessor et almus, Panximus, et vite meritum, ac agrestia dudum Post certis firmata modis; nunc dicere fas est Mira viri, solidis seclo radiantia signis Naturamque super, quibus est patefacta duobus Certa fides, hunc esse polo. Miracula nondum Sufficiunt, quia sepe malis ostendere verum His datur; at nomen tantum propensius illis Confertur, quibus ipsa deest natura, vel artis Docta manus, vel forte modus; nam tempora firmant Quidquid agunt, nostrum sed mirum perficit instans. Vita etiam nec sola probat, quia cognita soli Soli hominis fit vita Deo, qua quodque peractum Est opus intento, finis perfectior illi Cognitus, unde poli sidus conscendimus amplum; Nec cupimus reserare vagum, sed pandere certum Deficimus; creditque fides persepe, quod artum Non probat ingenium, stabili subsistere gratum est, Quodve Petri sacrata docet sententia sedis. de miraculis ante papatum, et primo de miraculo femine, | que visum recuperavit Femina lipposis affecta laboribus, et iam Ceca oculis, visuque carens, cui nulla mederi Ars potuit, confisa Petri de munere labem Tergi posse oculis, eremi sub limina ducta est. Cumque crucem parvam, sancti de munere missam, Luminibus vacuis posuisset, et anxia sese Signasset crucis auxilio portante marito, Confestim miserante Deo sua lumina visum Accipiunt; gaudetque videns, gaudentque videntes. de miraculo curati a mania vel furore Cum furor immanis tantum vexaret anhelam Alterius mentem, quod cordis sepe ligatus, Atque catenarum stringentibus undique nodis Ille foret, ne forte sibi, vel forte sodali Officeret, ductus Petri ad spectula demens, Exhibito se pane cibat, quem sanctus eidem Contulerat; rediitque quies, per singula compos Efficitur, nulloque puer post tempore palpat, Illius immanis cursus sentitve furoris. de miraculo puelle curate a fistula pedis Ecce puella gravi, dum putrida fistula buccas Inveterata facit, trepidat confixa dolore, Neve pedem fluidum, vel cesum parvula perdat; Namque pavens medicus cogit trepidare parentes, Tantus amor natis, pietas, compassio tanta est. Quid? pater ipse gemit, quid? mater murmura pandit, Femina quid? lacrimas retinet, sed turbida fundit. Ventum erat ad Petrum, portata puellula coram. Inde pius patitur afflictis, inde medetur; Nam faciens tria signa crucis super ulcera sanam Reddidit, ut modico vestigia nulla subessent Ulceris, haud dubium quin clara piacula vernent. de miraculo mulieris curate ab ethica Altera quam febris consumens ethica lentum Defectam recubare facit, nec surgere, quamvis Illa velit, patitur nisi vita favore ministri Sub panno recubans hora, quem Murro iacenti Miserat, exurgens, medico diffisa, parentem Letificat, gaudetque pium, reveretur et almum. de miraculo curati a scrofula Deformisque manu scrofula signatus ab illo Sanus abit curatus eo, tumor ille superstans Delituit morula, gallique simillimus ovo. de miraculis factis in papatu, et primo de miraculo | mulieris contracte liberate Hec peragit deserta colens, eremoque moratus Murro, sed assumptus supremi ad culmina fastus, Destitit haud signis. Mulier contracta per artus Nec se ferre valens, portata iuvamine patris, Unde viam facturus erat, signacula dextra Excipiens devota patri, curatur in hora; Feta fides, et fetus honos, fetissima merces Illius incumbens meritis a numine divo. de miraculo femine ex infirmitate facte crocee curate Curaturque modo simili, perfusa colore Femina subcroceo, non fidens gressibus egra. de miraculis factis post renunciationem in vita, | scilicet de eo, qui recuperavit visum Postquam eciam solio papatus culminis herus Se posuit, lesi restaurat lumine visum Crux patris, linita oculis manibusque potentis. de miraculo crucis, que apparuit in eius morte, | de qua supra facta est mentio Crux pretiosa viro mortis sub tempore signum Emicuit, sed parva, nitens, vertigine versa Ostioli medio, non postibus indita, vano Aere sed volitans, corpus quoad inde remotum est. de miraculis post, mortem, et primo de paralitico curato Post obitum secreta tenens celestia pauper, Dives opum, sidusque potens, donisque refertum, Signa novat. Nam voce carens, linguaque tremiscens Quoque artu tremulus, nec firmus gressibus, herens Lecticulo, quia membra fluunt, nec pacta resistunt, Ad loca reductus, miram quibus ille peregit Vitam eremi, zonamque patris per singula cinctus Membra, iacens surrexit ovans, laudesque rependit Sanus, et ex toto morbi discrimina nescit. de miraculo eius, qui nec stare nec ambulare poterat curato Sicque alius standi ac gradiendi commoda sensus Perdiderat, celerisque manus tristius usum Ecclesia recubans noctu, qua corpus humatum Almifici Murronis erat, de mane resurgens Se sanum reperit, te templo, teque fatetur. de duabus mulieribus contractis miraculo curatis At brachiis gemine noctis phantasmate tracte Perdiderant dextrumque latus, tumuloque iacentes Illicet, et meritis sancti precibusque iuvantur. incipiunt miracula, que non fuerunt posita in littera Clementis pape | canonizationis, et primo continuatio dicendorum ad dicta Hec Clemens decreta dare, his et bulla sonoris Pendere litterulis. Christi clementia fandi Qui volitum, det posse, sciens sic clangere verum, Ut cupimus fidum. Nam visa fidelibus exnunc, Nec suspecta oculis ructabimus, agnita dudum His, quibus hec coram fuerant digesta, quibusve Hec impensa, suis nobisque per omnia caris. miraculum pulchrum de salto rupis Quodam quippe die, plenus dulcedine Murro Ardentisque animi, properabat cedere terris, Ut sata conspiceret, coleret, perfunderet imbre Mellifluo, vel forte locum perquireret artis Fratribus, aut heremi sese concluderet antro; Haud aliud quidquam se dignum crederet, inquam, Motibus insolitus, nec pronus currere passim; Et iuga, saxosis canentibus undique silvis, Pergreditur, bino secum comitante sodali, Ecce nives celare viam, celumque tenebrat Nix tenebrosa cadens, occurruntque invia fessis, Dum collis se scindit apex. Procedere Murro Non valet, et fisus Christique iuvamine fultus Transiliit, versusque stetit, sociosque paterne, Ut transire velint, hortatur et ocius ambos Sollicitat pavidos, stupidosque videre novellum Mirandumque patris, necnon cunctantibus inquit Igne calens fidei, baculo subvectus et orans: "Filius obnixe iam pareat illicet istic Virtutis merito, proprium quo subdere mavult Iussibus alterius volitum. Confidite, tutum Est iter, et dubios firmabit subdita calles." His fisi iuvenes precisa pericula transnant, Miranturque virum, nec saltus organa norunt. Magna animi virtus et magna potentia liber Efficeris, si servus eris, servus quoque liber Erigitur, si libra cadens sic corruit imis, Sic latus elatum ventosa per ardua tollat. de miraculo pulcherrimo angeli in specie militis apparentis Temporibus, quibus ille senex deductus eoo Gregorius sublime decus conscendit, et ardens Concilium venerandum egit, Rhodanoque Saona Circumfusa urbe, hic, completis undique votis, Ad cellam remeare parat, per rura reversus Tam Lucane urbis, quam que et Pistorica circum Culta; viro iuvenis facie redimitus, et albo Albus equo residens, crispis rutilantibus auro Crinibus, et teretis munitus acumine dextra Hastilis, quod sepe manu vibrabat et armo, Huic comitem se fecit iens, faturque: "Quamobrem Per loca suspectis nec pervia gressibus, ultra Tenditis in mortem vel magna pericula rerum?" At Petrus et fratres, nam tres sociantur euntes, Dixit: "Et adiuti Christo duce tendimus istac, Quam tutum speramus iter, sit formula nobis, Tutamenque fidele suis." Tunc protinus ille Obsequium spondens, letus discessit, euntes Hortatus; dum Murro viam procedere temptat, Tres, quibus incertum dubium sed mittere vitam, Coniunxere sibi. Pavidi comitantur et illos Suspectos habuere viros. Proceditur, artam Invenere viam, tunc visa sequentibus apta Arta loci species, invadunt quisque sodalem; Quos tres scamosis tetris thoracibus angues, Torvi oculos, linguasque vagi, quin ore reciso Invadunt tremulos, illosque vorare laborant. Tunc Murro pietate favet, fratresque vicissim Orant, quisque suum necnon protexit amicum Latronemve viis gradiuntur, et inde citatis Cursibus et sevi nacta pietate nocendi, Dum se prebet iter concluso limite dirum, Invadunt iterum pura dulcedine tutos; Quos eciam divina pios custodia texit Sic iterum. Tunc Murro suos precedere conans, Nam bullam servare studet, qua vota secutus Sancta foret, validum sociis subducitur inquam Consilium, ut caperent, pravis qui a credere mors est. Ecce sequens iuvenis gestu facieque venustus, Atque hilaris rediens, occurrit, et abdita pandens: "An timor invasit? numquid sociare recessu Malueram? Nunc ergo viam tendamus, et ecce Me comitem, tutabor iter, quod nulla timoris Causa erit"; et plexus verborum dulcia fratres Alloquitur, letusque means, complexus habenas Cornipedis, iaciensque in longum hastile per amplum Aera, ceu doctus nullo conanime dextra Suscipit, atque pedum stapiti calcaria firmat. Pulcher equus, gestusque placens, formosaque vultus Est facies, et dulce loqui, sinceraque morum Planities, positosque loco dimittit amicos: "Iam tutis vos stare locis cognoscite, fratres" Dixit, et aversus disparuit. Inde serenus: "Protinus hunc summi regis laudate ministrum", Murro ait. O quam mira Dei protectio servis! Angelus altipotens, celo demissus ab alto, Venit et afflictos solatus tempore casus Hic fuit occurrens non cognitus, utque supernus Christus adest dubiis tendentibus ocius usque Emaus. Et terre prostratus herus suspiria fundit, Fundit, et oppressis extunc sacra visa remulcent. Ergo Deo fidus sis, sperans; ille coercet, Ille tegit, firmatque suos, nec deserit actor. de spiritu prophetico, quem ante et post papatum habuit Num norat ventura pater? sibi conscia puro est Mens, arcana Dei reserant predicta Latino, Sive patris letum vicine mortis, ut ille Se potius cinerem credat, quam cardine fultum; Sive quod et iussus, ceu fratribus ardua cunctis Scribere cardinibus fuerat, preponere sacrum Sedi pontificem celerent; quodni properarent, Ira Dei graviter deseviet, iraque fervens. Utque illi mors cito venit, sic gloria parvo Post etiam; quin papa manens ventura prophetat Successori almo, quem papam iamque futurum Innuit ac aliis expressius idque revelat, Pontificis sic ore meat aliique fatentur. O felix, tibi grande datur, tibi grande cupitum Prestat Eliseo munus iam verus Elias, Spiritus ut geminus tibi sit donumque prophandi Atque ministrandi nobis miracula donum! quomodo omnia peccata sua fuit confessus | pape Bonifacio post renunciationem At tua simplicitas, perfectio, puraque mentis Religio, devota fides, spes firma salutis Illo se reserant, quo dulcis, in omnia verax, Cuncta evo commissa tuo peccamina pandis Summo apici; que causa senem remanere coegit, Post cessum papale decus discedere promptum. brevis sed rhetorica et quasi totius vite et morum | sancti Petri de Murrone commendatio, ubi actor loquitur Si maiora velis forsan cognoscere, vitam Inspice; si vitam, veterataque tempora lustra; Tempora si prudens complecteris, accipe famam; Si famam respersit odor, tu suscipe fratres, Si fratres et dogma legas, heremi quoque dogma Si capias, perames, si iam dulcedine tractus Alliceris, metire tuas per singula vires; Si vires, exempla patris sectare, perennis Tunc pudor et candor, laxeque modestia lingue, Paupertas, victusque artus, frenantia luxum, Et modus et pietas humilis, fraternaque mentis Integritas, imitanda tibi, venerandaque semper Occurrent. Ne siste gradum, sed respice cautus, Quod lectus sit summus apex post tempora, quodque Tam subito, tam pauca sciens, tam multa scientum Auxilio, mundique regens se noverit orbem; Abiciens culmen, quod fratribus abdita fassus, Censeo quod profugus, profugi quod florida causa, Quodque volens nolensque fugam longare vocatus, Huc rediit, sprevitque nefas, vitavit ineptam Desidiam; moresque senex complexus eoos Prosequitur, priscamque petens per tempora vitam, Qua functus celo fruitur, cernitque regentem Cuncta Deum, Christumque ducem; non ille rependit Iudicium, quod sepe datum est; purgavit et actor, Quod solii fortasse fuit, limavit et idem, Queque volens errata comi, dum spirat in alta. Humani generis si quid non forte diserte Papatu peragit, cedit dum spirat in alta. miraculum seu mirabile donum in versificando concessum actori, | dum presens canonizationis opus describeret Dumque aliis Petri meritis collata retexo, Compellor texendo datum diffundere donum, Ne velut ingratus sileam, vel forte superbus Ascribam, vel forte vagus, que munere cepi, Cum meritis maiora suis attingere spes sit. Ecce ego desuetus longo iam tempore musis, Post quasi quindenum multis currentibus annum, Assumpsi narrare sacrum super ethera Petrum, Mira iuvans nostris accessit grati a parvis Versibus. En dudum versus persepe revolvens, Quindenos fecisse die letabar, et auctos Vicenos, rarove magis, nunc orbita nobis Quadraginta seni deduxit sepe citatos Scribere, ceu poteram vel lentus scriberet alter, Vicenos, pluresve pedes quandoque sub hora Improvisus ego, decies quater orbe volutos Fundere, ceu lentus signabat metra figuris. Materies nec culta prius, nec carmina dudum Versa manu, dedimusque dies super omnia quinque Vicenosque super. Non nobis gloria, nobis, Sitque Deo Petroque. Viri qui magna capescunt, Hec modicum fortasse forent, nos dona putamus. His leti celo positum laudemus, et inde Celicole fasces, clerus, populusque sequentes Dogma patris, mundique situs, Terreque Laboris Unde ortus tantique viri primordia surgunt. finis operis, in qua actor narrat mirum et improvisum | totius operis processum et finem, et gratias Deo et sancto | agit petens sancti iuvari meritis Nunc mihi iam redeo, videorque videre quid egit Summa Dei pietas, quid gratia, quidve superni Consilii altiquetudo manens, duro prendere sanctum Tanti fecit opus. Siquidem, qui nescius horum, Quidve agerem, ceri, cecini pia consita Petri, Ignarus, quis tantus apex diadema reportet Papa sacer, cui pompa sacris alluderet urbi, Quisve etiam finis claresceret undique seclo Murronis, nosterque status, quo tenderet usque, Quo iuvenisque moretur, avens consumere ceptum, Quove loci; nam vera loquar, suscepimus, inquam, Hoc opus et geminos Nicolao preside quarto Bis tulimus, versuque suo versavimus orbe. Et quia pomposis phaleris redimire triumphum Summum animi intentum, tercentum scandere versus Haud spes ulla fuit; tantis moderatio frenat. Inde more luctus Romane sedis, et illas Scripsimus, ut lentum poscebat in ordine fatum; Occurritque Petri miranda creatio, mira; Mira sed eiusdem patris decessio nostris Explanata modis; licuit nec carpere pausam, Carpere iam dudum nobis ad culmina vectis Cardinis. Hinc noster Bonifacius ipse triumphans, Urbe sacra reseratus apex, post tempora quidni? Impatiens novitate sua discurrere metris. Ipse status pausare dehinc finemque libello Ponere nec licuit, post tempus namque repostus Sideribus sacer ille senex, cognomine Murro, Extitit, exactis ter quinque labantibus annis. Occurrit, quam celsa dies, quam grata volenti Scribere, nec placidum fuerat dimittere terris, Quem celo insertum fecit super ethera scribi Ecclesie manibus Deus ipse, potentior omni. Inde Petri quondam Murronis carmina rursum, Dum licuit, dum mesta suum suspectat amicum Sponsa vacans afflicta dolis; solatia casus Panximus, et celo positum terrisque colendum Almificum. Nunc ergo pium rogitare supernum Possimus, et divam nobis inflectere mentem Precipuam, ut meritis fulgentia regna quietis Eius et omnipotens tribuat pater, idque coevus Filius, inspirans nobis det spiritus almus. Laudis honos, laudisque decus, laudisque sonorum Sit tribus impensum, sit Petro gloria laudis Confessori almo, mire sua carmina danti, Cum quo celicolis iuncti regnemus in evum.