CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus STEFANES.opus-07.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/STEFANES.opus-07.xml.
de celebri sancti Petri de Murrone heremite, | qui sponte papatui cedens ad heremum rediit, | canonizatione liber secundus
de remissione inquisitionis, quam tempore domini Clementis pape quinti | miserunt commissarii super vita et miraculis fratris Petri | et eius examinatione per papam et cardinales Ergo ubi commissum magnarum indagine rerum Perfecere viri, longisque laboribus acta Sollicitudo cliens, gestorum scripta figuris Publica transmittunt, propriis monimentaque signant Sculpturis cere impressis; mittuntque loquacem Litterulam, que gesta ferat, summamque fatetur. At Clemens transmissa volens disquirere certum Commisit, variisque modis multosque lacessit E patribus, dum plura petit, dum forte vagatur, Nec semper, que vera patent. Sudavimus illic, Sudavere alii, sudor nec defuit ulli, Neve patri patrum, residet, dum ut singula temptet His multis, multisque locis, multisque diebus Cura fuit. Fragilem tanti est proferre repostum Quemque polo, sedes Petri nec fallitur istis, Nec fallit, cui posse datur decernere soli Iudicium tanti. Non passim prodigit amplum Immensumque datum, licet esset pluribus idem Spiritus; en mores credi meruere beatum Murronem, finisque sacer, mirandaque vite. de pronunciatione pape primo in secreto cum collegio | super vita sancta fratris Petri et probatis miraculis, | et quod esset colendus ut sanctus confessor Quid moror ardentes animos, quid carpere promptos, Dona Dei radiant, iamiam miracula clarent Illius discussa palam cetuque vicissim, Vitaque collucet, firmantque probantia testes Consiliumque patrum. Nec defuit inde probatis Tutus apex; capiti deponens vertice mitram Atque genuflectens, vitam virtutibus almam Magnaque sanandis profert miracula morbis Impendisse virum, necnon complexus utrumque, Intulit hunc celebrem mundo terrisque colendum Esse patrem, sacrum confessoremque vocari Decrevit, prudenter agens cauteque recensens Preteritum. Clausim sunt hec decreta. de convocatione prelatorum in aula et oratione | pape Clementis quinti ad eos, cum ipsis exposuit | vitam fratris Petri sanctam, probatam et miracula, | et responsione prelatorum et verbis postmodum dictis per papam Deinceps Advocat in mediam, qua se protendit in aulam Regia, pontifices varios cunctosque ministros Romane sedis, necnon presente senatu Fatur. "Et immensos suscepimus ecce labores. Et fratres nostrique simul, quod nosse putamus Vos eciam. Quesita prius depromimus ecce, Et vitam, moresque sacros, firmataque scimus Testibus indubie Petri miracula quondam Murronis; que scita palam, nec clausa tenemus Ad fidei incrementa sacre vestramque salutem." Pauca tamen reclusit apex, quin cautius idem Neve magis vel forte minus dicendo labaret, Singula diffuso promi dictamine iussit. Illicet ardenter, positi sub limite sedum, Pontifices laudanda canunt mirandaque pandunt, Quisque loco residens, alternatimque resurgens Quisque loco, et rogitant; pensum procedere rectumque est Ecclesie iudicium, cunctis gaudentibus una, Ructavere omnes, dignum conscendere divum. At pater auditis placidis rumoribus inquit: "Nec sedis voti est, soli cui dicere festum Competit, aut nostro tantis subducere honori, Sed volumus summis fratrum concernere dictum, Quodque pius nobis dignabitur atque refundet Ipse Deus, prompte complebimus, huncque profusis Flectite vos animis, facile precordia poscunt." de die, qua Clemens papa quintus ivit ad ecclesiam Avenionis, | ut canonizaret fratrem Petrum et pluvia, que miraculose fuit ea die, | cum esset estus intensus, et descriptione tam accessus pape | quam ecclesie quam eciam luminarium in ea Postquam cuncta suis sunt elimata figuris, Et faciles habitura moras digesta, parumper Substitit; et sacris posito iam limite rebus, Leta dies oritur, festi prenuntia, guttis Solis cauma rigans pluviisque recentibus estus, Grata patri, cleroque placens, segetesque refundens, Expectata diu tauri sub limine Phebum. Acta ferens, roseo manti qua tectus amictu, Albentemque pilis equitans de more venustum Cornipedem, clero preeunte sub ordine, templum Ingreditur, festis Clemensque celebrior instat, Surgit in effuse fortisque cacumine rupis Sacra domus veneranda Dei genitricis et alme Virginis, haud magno fundatur schemate templum, Urbe quasi media, spectans sic undique cives Avinione locus, cuius pars diruta quondam Castrum erat, at spatium rediit nunc omnibus usu. Hec domus ardentes apiumque liquamina ceras, Undique transiectas trabibus, faculasque liquentes Leta dabat, foribusque suas funalia flammas Fundebant variisque locis, que lumine verum Monstravere iubar celi, fulgoribus huncque Esse polo meritis divino munere fultum. descriptio mitre et paramentorum pape et cardinalium | et aliorum prelatorum pulchra, ac oratio pape Clementis | in canonizatione fratris Petri cum quibusdam ceremoniis Ingressusque sacram genitricis virginis aulam Festus adest thalamus, pernarum gloria candor Aurea lactescit capiti, vestitur et auro Coccus acu mantique decor, variatque rigentem Serica vestitum byssus sub imagine patrum. Conseditque throno, thalamo sublimior arto, Consedere patres byssis sub sedibus albi, Prelatique omnes, strato sub pulvere vulgus Hincque ait: "Exulta laudaque Sion, quia magnus, Magnus, et exulta, medioque tui quia sanctus Israel. An prisca fit nobilitate refulgens Murro genus, Petrusve sciens, doctrinave magnum Hunc facit in silvis rerum experientia cautum Longa facit. Si quidem secli suffragia iusto Hec deerant, sed magnus erat, grandisque beatum Vita dedit, zelusque calens fervere per omnes, Et pietas, humilisque modus, vincensque superba Simplicitas, mentisque nitor, subtractaque mundo Paupertas, miranda sui districtio victus; Hec magnum fecere virum celoque sacrandum, Si Deus annuerit. Nobis miracula clarent, Et fratres novere palam, detexit et illa Longa dies magnusque labor. Vos idque rogate, Nosque oraturos cognoscite, quod Deus omne Omne bonum tribuens, perfectum quodque rependens, Ne tantis errare sinat, sponsamque redemptam Sanguine, sed nostros miseratus dirigat actus." Dixerat, et surgens nobis astantibus inquit Proclamatque: "Veni replens pia corda creator Spiritus", et genibus stravit se in pectora flexis Quique alii, surgitque iterum, cui vertice mitram Imposui dextris minimus levita, sed ordo Quippe dabat. Stetit inde, chorus quoad cantica complet; Post iubet, ut reseret contexta labantia scriptor, Et vero sermone legat tam culmine gesta, Quam post, quamque prius. Doctus dictamina pandit, Que bulle scriptura tenet, reserantia vitam, Que metris radiat nostris. Miracula quidni Bulla tenet, pangemus ea et diffusius infra Eius in augmentum nostro modulamine laudis, Si pius assistat dictans sua carmina Murro. quomodo et quibus quasi verbis papa usus est in canonizatione | sancti Petri de Murrone invocando dominum et sanctos Hec ubi perfectum sumpsere exordia finem, Afflavitque Deus volitis, firmumque petitis Iudicium, sublimis apex depromere votum Inchoat. Eterni ad patris, natique coevi, Flaminis eterni, quibus una potentia summis Omnipotens, laudem, Marie virginis alme, Et Petri Paulique ducum, Michaelis et omnis Milicie celestis opem, fideique salubris Incrementa sacre, divo munimine fulti, Sanctorum Petri Pauli, nostro quoque fulti, Consilioque patrum vestrisque suasibus inquit: verba ipsius pronunciationis et indulgentie date in ipsa "Nos fratrem Petrum, quem de Murrone vocatum Fama docet, celebrisque ciet super ethera tolli Sanctorum thalamis, meritis suadentibus altis, Sancimus dignum ascribi, iustumque piorum Scribimus hunc numero, statuentes undique plebem Huic obitus celebrare diem, et devotius omnem Confessoris ei festum persolvere cetum, Nos, quibus hec solis Petro est concessa facultas; Insuper attritis necnon peccamina fassis, Annua quos sacrum dederit spectare sepulcrum Queque dies leti, quinque annos quinque que quadras, Octavamque infra denos quater insuper unum Laxamus, si quidem positum pro crimine pondus." quomodo facta canonizatione papa Clemens quintus incepit | "Te Deum laudamus", et de quibusdam ceremoniis ibi servatis Dixit et inde pater iubilans in cantica surgit, "Teque Deum laudamus" ait, vocisque sonore Haud decor emulcet pavonis imagine, cuncti Id peragunt, letique canunt, versumque sequentem Levita ad levam residens, clerusque vicissim Respondet. Tunc summus apex collectam et in alto Fudit, et expleto nostrum sibi funditur "Amen". "Confiteor" levita dehinc thalamisque verenter Militis ascripti memorans sua tempora servat. At presul largitur opes, largitur et illas Ut libet indulgens, precibus sanctumque novellum Invocat et tiro veteranis iungitur illic. quomodo Papa Clemens celebravit missam ad honorem | Dei de sancto Petro de Murrone sicut de uno confessore, | et de reditu singulorum ad domos Signataque manu turba, predicit apertum Se Petri memorem celebris sollempnia misse Festa impleturum verbis, et facta repensat. Nam celebrat sollempnis apex, et canduit albis. Hincque albis albere omnes, hinc cerea flammis Illuxere vagis tremulis, hinc lumina fumum Consumpsere focis mirum sua pabula pastis. Fundamenta eciam dant hinc pia cantica, voces Laudibus hinc resonant, explentur celica divis Officiis; remeant extunc ob gaudia leti Quique domum, gaudere pium, sperare salubre est.