CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus STEFANES.opus-06.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/STEFANES.opus-06.xml.

Documentum STEFANES.opus-06.xml in db pdill0


de celebri sancti Petri de Murrone heremite, | qui sponte papatui cedens ad heremum rediit, | canonizatione liber primus Iam celi convexa tenens, sidusque supernis Sedibus admissum, memoras, narrasse profundum Et mirum texisse metrum, dum terrea mentem Celabat natura tuam, dum fervida seclo Diva fides, spes diva foret, dumque ignea tecum Et virtus mansura tibi; at nunc prodere mundo Summa iubes, recolende pater, que dulcius auris Dum frueris. Licet ergo parem me haud talibus ausis Nec dubitem, temptabo tamen, munimine tanti Fisus, ut aggrediar repetentem claustra monarcham, Te rursus laudare patrem, iam morte repostum Sideribus, scriptumque polo; tu respice nostros Affectus, illosque iuva, tua proderit umbra, Ut rutilet flavum producti seminis aurum. continuatio huius operis ad finem alterius, | quod idem actor fecerat, narratio incipit Cesserat ethereis celo pascendus et astris, Exigui deserta loci secreta reposcens, Ut pedibus subfixa Dei mens inclita dulces Limpidius gustaret aquas, ignara laboris Cure solliciti Marthe, comitata sororem, Celestinus apex, cunctis mirandus et orbis Insolitus temptor, cautus tamen ipse recusat, Ingenii metitus opes, cum pascua dudum Florida virgultis melius sibi cognita poscit. quomodo cum papa Bonifacius octavus Neapoli post renunciationem | fratris Petrii electus in papam vellet eum secum ducere, | idem frater Petrus occulte fugit At summum sortitus erat Bonifacius inde Culmen apostolicum, celebri provectus honore Assensuque patrum, sacram et sacrandus ad urbem Accelerabat iter, monitis hunc ducere temptans, Quem purum sanctumque putat; sed callida purum Ne capiat fraus docta, timet, successibus ardens Efficitur; nam mane volens discedere presul Parthenope, petiisse fugam precedere iussum Comperit. En senior titubans discrimina secli Et rursum violare specum, sub nocte quietos Fallit et immersos sompno, sociosque laborum Custodesve sui, magnis anfractibus actos; Et secum comitante uno, qui dogmate patris Atque animi virtute viget, roburque inventa Cinctus erat, celebris tendebat ad ardua celle Sulmonis, remeare putans solitisque potiri. Sic dulces modulata sonos sub carcere docta Picta avis, invasa iaculis, ubi libera celo est, Remigat in caveam, res mira videntibus horror. de coronatione et consecratione pape Bonifacii | Rome ad cotinuationem operis succincte narrata Sed presul procedit iter, solersque per omnes Nuncia transmittit caute celatque recessus, Quidve velit; divam primamque ingressus in urbem, Pontificum sublime opus, ac liquidare peruncto Crismate cervicem regni diademate pressam, Et veteres ritusque sacros Romanaque complet Festa per effusam clero plaudentia Romam. quomodo frater Petrus non fuit inventus in cella | supra Sulmonem, sed in littore Veste civitatis Interea vigiles noscunt, discursibus apti, Ad cellam rediisse virum, clausumque requirunt Illic; nec licuit tantum comprehendere patrem, Seu aberat, seu tectus erat, seu mira paventem Gratia velarat, veluti devotio fratrum Certa tenet. Tandem multo defessa labore Sollicitudo vagum discit sub littore Veste Hunc fore, diffisum pelago; nam sanctior ille Murro senex tacitos properabat adire recessus, Occultasque plagas, Grecamque invisere terram, Ut lateat, sibimetque vacet, caveatque futuris Scismatibus ne causa foret tantisque periclis. Sed mare silvestrem fugiens celumque perosum, Ipsiusque Dei parens obtutibus, almum, Ter reiicit, ter fudit humo, ter carbasa vento Dispulit, et siccis navim detrusit arenis. Qua naute novitate stupent, mirantur et herent, Inspiciuntque patrem, quis sit, quo tendat, et unde Disgressus rogitant. Quidni? Miracula terrent, Et facies veneranda senis, suffultaque barba, Florida canities, vestis villosa, relucens Simplicitas indocta plicas, vulgataque fama Cedentem latitare patrem, regisque sonorum Edictum, quibus exciti condicere temptant, Coniciuntque, hunc esse Petrum, clausimque revelant. Sed quis tanta queat, tantumque obducere nomen? Indubie viget igniculus sensimque patescit, Et trahit avectos patris ad spectacula vultus; Undique visendi causa concurritur, et qua Perrecturus erat, subsistunt huncque verentes Inclinant, flectuntque genu, velluntque pilosum Quadrapedem sessoris equum ac asinumque rudentem, Preciduntque togam, morum fiducia tanta est. Nam iusti meritis tergi sua crimina vulgus Sperat, et incolumes reddi languoribus egros. Sic fugiens mundum mundo reducitur. O quam Mundi crescit honos, laudisque insignia clarent, Dum redit ad caulam, Latio dum congerit urnam Pastoremque sequi mavult, ubi dulcia sumpsit Pascua, montanis Murro nutritus in herbis, Solaturque suos desertos dogmate fratres. quomodo frater Petrus inventus Veste deducitur | ad papam Bonifacium Anagniam et tandem positus est | volens in Rocca Fumonis Ac humilem comitans vallatumque undique turmis Adscitisque aliis clara virtute modestis, Quos sublimis apex Bonifacius atque secundus Rex Carolus misere illi, deduxit euntem Murronem, grate susceptum, plurima dantem Si cuperet; propriaque domo formosius apta Collocat hunc presul, blandeque amplectitur almum Alloquiturque senem placidis sermonibus heros; In tantumque pium movet, ut consistere promptus Arce velit castri Fumonis, sique resedit, Que vehitur celso sublimis ad ethera colle, Non facilis gressu, nec bello pervia et armis. Sic munita situ est; inibique fluenter Exhibitus sociisque datis, sed celica spirans Parce usus parceque tulit, moresque priores Observare studet, memorans in pectore celum. de obitu fratris Petri de Murrone Iamque aderat tempus, qua sors humana senectam Expeteret, celumque senex, patriamque manentem Advena, contemptor mundi, civesque superni Concivem, servumque Deus sua premia prestans E merito, gemmis crasso vernantibus auro Serta caput cingi, fungi perfectius haustis Seque Deo; gelidum siccis humoribus ardens Febris adest, stimulatque senem, sacrisque potitum Exhalare piam cogit hunc ad sidera mentem. O felix papale decus supremaque calcans Queque, supergressus vincensque per omnia luxum, Ingrederis celeste solum, terrasque supernis Commutas, fineque probas te attingere palmam. miraculum de cruce, que apparuit in eius morte Cuius in abscessu rutilans in lumine parva Parva tamen, quia parvus erat, nam mente subestans, Crux micat insignis, visa est vertigine versa, Ut magis eniteat, iussisque in singula subdi Hunc doceat, memoremque crucis, memoremque laborum Huncque cruci fixum mundo, mundumque vicissim. de sepultura eius Ferentini et exequiis Inde Ferentinum delatum corpus honesto Ingeritur tumulo manibus sub dogmate fratrum. In que loco stantum digne sollempniter actis Exequiis, dum cardo preest a presule missus, Et celebrem sublimis apex Bonifacius heros Missam doctus ait Rome. Reverentia quidni Promeruit patris: quondam diademate fulsit Papali, mirusque fuit virtutibus orbi. quomodo tempore Bonifacii Federicus de domo Aragonie | ex una parte et Carolus secundus rex Sicilie ex alia parte | ad pacem venerunt quibusdam parentelis factis Post que grata suis succedunt secula votis, Et redeunt proni, submotis nisibus illi, Aggressi Siculas longo iam tempore terras Aragones, vallantque piam dulcedine pacem Coniugiis, pelagi bellorum turbida passi Fluctibus, et rident magno huic agitata per orbem Pontifici, ac variis replentur tempora miris. de indulgencia omnium peccatorum concessa basilicis apostolorum | quolibet centesimo per papam Bonifacium octavum Quorum uno fama celebri, seclisque salubri Centeno largitur opes, ceu carmina dudum Nostra canunt, reseratque prose diffusio nostra; Discite centeno detergi crimina Phebo, Discite, si latebras scabrosi criminis ora Depromant contrita sinu, dum circulus anni Girat, perque dies quindenos exter, et urbis Incola tricenos, delubra patentia patrum Etherei Petri Pauli quoque gentibus almi Doctoris subeant, ubi congerit urna sepultos. de captione pape Bonifacii Anagnie et eius liberatione tertia die Multa facit, multosque iuvat, multique gravatos Se reputant. Nonus dum sic elabitur annus, Heu! gravis alluvies, funesta et morbida, nostris Nec seclis audita lues prorumpit, et audens Ingruit. En capitur residens sublimis in alta Sede Petri, summa Christique vicarius urbe. Urbe sua, tectisque suis, manibusque suorum Quaque satus, raptis congestis undique gazis. Qui scelerum actores, que causa, quidve repensum Quid loquimur? Radiante die trinaque labante, Irruit in stolidos plebs docta furentibus armis; Hos cerebro, quosdamque manu, quosdamque recisis Naribus evertit, capitur qui maximus horum Extiterat; summusque pater iam carcere liber Protinus hunc solvit; rediens festinus in almam Urbem, quippe sacram, miro circumdatus orbe Vallatusque armis. O mira potentia tantis Enodata malis! Numquam sic glorius armis, Sic festus susceptus ea, cleroque decorus Insignisve fuit, cunctos ubi ferrea texunt. Prima patrem sedes Laterani suscipit, inde Etherei Petri, cuius miracula seclo Clara patent; siquidem proprium defendere servum Tutarique patrem cure est, devotius illi Obnixum, tumuloque suo procumbere templo Claviger imperitat. Pauco nam tempore fluxo Decursoque die, lecto prostratus anhelus Procubuit, fassusque fidem veramque professus Romane ecclesie, Christo tunc redditur almus Spiritus, et sevi nescit iam iudicis iram, Sed mitem placidamque patris, celi credere fas est. de creatione Benedicti pape undecimi qui statim | mortuo Bonifacio infra decem dies fuit electus Roma novis concussa fremit, sevumque minatur Martis opus, ceptas timor est prorumpere flammas Et clarere palam, stipulas celi conditus ignis Incendit facilis; Christi at clementia tantis Occurrit, limphasque iacit. Benedictus eodem Tempore suscipitur, vir clarus, cumque coronam Cepisset frigiique decus, dum curreret annus, Et sedes Romana vacat Perusina per alta. de creatione archiepiscopi Burdegalensis in papam, | qui dictus est Clemens quintus Undenusque fluens magno sub turbine mensis Bertrandum elegit, cuius nec tempora nobis Prodere dat volitum, dictum cognomine del Got. Unum flere libet: nono iam prefuit anno Urbe procul, gradibus Roma provectus ab ipsa. Germanusque suus, qui Lugdunensis et inde Cardo fuit, Romanus apex de stipite Vasco Clemens dictus erat, distansque ad culmina vectus. de obitu Domini Matthei Rubei cardinalis Perusii | et eius epitaphio Quo cetum mandante alpes transire, vel omnem, Vel partem, levita prior procedere promptus Decubuit moriens, toto presente senatu Exequiis, laus digna viro; memorandaque pandam Ipsius sermone brevi, si hunc claudere metro est. Si pietas, si recta fides, si candida quemquam Ornavit titulis clero laudanda venustas, Te tulit ante patrem, tecum puerilibus annis Concrevit, cunctosque tibi virtutis amictus Induit. En fortem monstrant adversa, modestum Prospera, prudentem finis, mensura refertum, Devotumque Deo lacrime, iustumque fatentur Munda manus, sincerus amor, zelusque calescens Ecclesie, quamque esse caput, quamque esse magistram Credideras, servasque fidem; nam cardine vexit Te iuvenem, te natum Ursa, teque urbe coruscum Pollentemque genus; multis ornaris et ornas Eloquium sermone gravi, fervesque disertus Ingenio studioque simul, qua doctus utroque Efficeris, merito magnos conscendis honores Magnus, et his auctus fulget sub nomine virtus. Fulget et Ursa domus, dum fis levita, Mathee, Cui Rubei cognomen erat, cardoque iuventa, Et senio confractus abis pandisque futuris Te moriente mori. Non sic datur omnibus unum Vivere; quo cauti vigilemus, et inscia sortis Atque hore, mens ipsa vacet rogitare salutem. Quam te promeritum miseratio pauperis effert, Queque sacro Elistea dedit, corpusque repostum Illesum miranda tuum res fudit in urbem, Membra genis, unguesque manu, firmosque capillos Vertice quosque artus nono redolentia Phebo, Que stabili allusere animo niveoque pudori. de coronatione pape Clementis quinti facta Lugduni, | rege Francorum presente et casu, qui accidit in ea Convenere patres trans Alpes, quaque rapacem Influit in Rhodanum pallens mitisque Sagona, Lugdunumque suo reddunt munimine septum. Hic freni diadema ferens dextratur habenis Francorum a rege illustri, signumque verendum Occurrit, diadema cadens, nam pressus in arto Atque ruinoso cecidit sub pondere muri. Oppressique fuere alii, dum frena tenerent Magnanimes. Quid tanta velint, disquirere vanum est Auguriis, novitque Deus monstrare futurum. quomodo Clemens papa quintus stans Lugduni commisit inquiri | de vita et miraculis fratris Petri de Murrone | rege Francorum hoc supplicante Hoc residens rex grande movet, sumpsitque verenter Summus apex, veneranda Petri committere gesta Inquirenda procul, patribus suadentibus unum Illud idem. Variis consistimus inde sub oris, Oceani pelago confinibus, ante Garonam Burdegalis, posita Pictavis flumine parvo Ambita, Rhodanique plenum concernimus alvum Avenione siti; sacrum recipitque Vienna Concilium octavi mensis, paulumque moramur Avenione iterum. Datur illic debita nostro Gloria, diffusis quam nobis texere voti est.