CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus STEFANES.opus-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/STEFANES.opus-03.xml.

Documentum STEFANES.opus-03.xml in db pdill0


de stupenda fratris Petri de Murrone eremite | ad papatum electione, et qualiter idem papatui | ad eremum rediens cesserit factus ante cardinalatum Hactenus hec fama fuerant vulgata per urbes, Dum sibi virtutem sereret, dum vivere clausus Flagitat, ac secli strepitus mundumque fugacem Linquere nec aliud, quod quamvis posse tacere Hac serie versus mallem, quia strictus amore Ante viro placidumque mihi se prebuit inde Papatu; reserabo tamen, que culmine tanto Gesserit. En pulchrum est generi narrare futuro Et sibi votivum, nec non exempla timenda, Tam varios casus hominum sic celsa sub imo, Sic mutata gradu summo, vel forte retecta. Sed neque credendum, fraudem vestisse columbam Tempore sic longo; multis nam semita vite Paupertas cultusque sui postponere curam, Multorum regnare malum, precellere cunctos Mortiferum quibus est. Prompte parvumque sedemus Nos equulum, modicasque manu transcurrimus undas Fluminis intrepidi submersi forte profundo Cornipedisque solo collisi saltibus acris. quomodo recepit frater Petrus de Murrone | ad consilium suum regem et laicos Incipiens igitur sociatus cardine Murro Nocte subingressa, fratres ubi templa levabant, Descendit mansitque dies, inibique futuri Pontificis magni dextrum latus ordine verso Excepit Carolum regem, qui presidet arvis Apulie; laiceque manus subrepere passim Consiliis tentant divi in precordia patris Ecclesie. Nam gnarus opes et iurgia mundi Temnere pomposam iuris vitaverat artem, Nec scripturarum clausos recludere nodos, Aut regimen secli didicit, qui vivere cella Decrevit, fratrumque cohors sub dogmate patris Degentum, non culta satis, sed rustica turba Moribus altisonis; quo factum est, ut sibi magni Crederet hic laicos, quos iuris in arte peritos Prudentesve ratus. Serpit sic nescia ritus Gens nova, dum metuit pater almus fraudibus artum Ingenium vinci procerum, dubiique sodales Redduntur fratres, proprium ne forte senatus Compellat mutare gradum, si gloria mundi Cesserit ut pridem, rubra in collegia patrum. Inde gravis decreta quidem processit herilis Littera pontificis, qua se non pergere longe Posse fatebatur, celo dum ferveret estas Frigoribus solitum montanis; qua neque cetum Turbari voluit, fragilis si tendere gressus Usque Aquilam properet, senii nam torpida virtus Non sinit, estivo segetes torrente calore, Difficili accessu Perusinum scandare saxum. Hec voluit pensare patres, hec querere quidnam Congruat ecclesie, votumque retexere verbis. qualiter ingressus est Aquilam sedendo in asino frater Petrus et | fecit diversos officiales antequam venirent cardinales Ipse tamen vastam colloso cespite terram Ingrediens Aquilam, non plenam civibus urbem, Sed spatiis certis signatam ob spemque futuram, Intumidus vilem Murro conscendit asellum, Regum frena manu dextra levaque regente. Pontificis visu plures stupuere videntes Sic humilem, memorando Deum cui prebuit omnis Obsequium natura placens, sedisse benignum Hoc animal, dum Iuda suas effusa coronas Obvia prostravit vestes ramosque recisos Detulit in laudem Christo viridantis olive. Ast alii mitem potius gestare silenter Commendare animum largumque sedere coruscum Cornipedem faleris, ubi celsa potentia morem Hunc sibi deposcit. Quid ni? sed credimus inde Exemplum potuisse capi, qua lapsa voluptas Excessisse modum cleri cognosceret unquam, Si ventura pater ceu pridem florida signis Providus ostentet, populus ni captus in isto est. Que nam facta docent virtutis imagine fulta, Despicimus quandoque sequi, si casus et amens Simplicitas, non cauta manus se fudit in illa. Ecce manens Aquile nondum veniente senatu Officiis variis prefecit Murro novellos Aprutios, laicumque sibi non more vetusto Assumpsit scribam, deerat fiducia cleri; Samnitumque pater, forsan cui plurima culpa Adscribi poterit, vicecancellarius almo En datur. At fraudis vicina pericula purus Quis caveat letale malum, cum dogmata sacra Tam legis quam scita patrum novisset, et idem Haud radiat lucere datus; Celique Iohannem De Castro dixere virum, terrena colentem. de litteris collegii cardinalium missis ad fratrem Petrum | de Murrone, ut veniat Perusium ad collegium Interea sublimis apex in singula cetus Ambigui, ne forte moras illectus amaret, Scripta recensebat rogitantis, ut ipse priorum Assectetur iter, veniatque videre cupitus Cardineos proceres, quos nec suadentibus ullis Advocet absentes; ne prebeat ergo nefandum Exemplum, procedat herus, si forte remoto Sidere contingat Romane ad culmina sedis Assumi quemquam, pensetque pericula morbi Et sumptus, fervente die si tempora messis Curia distantem non aptam moribus urbem Querere cogatur; iusto libramine moti Non minus his validas causas reticere fatentur. Primitus hec scripsere patres rumore tremendo Perculsi; suscepta tamen post littera summi Pontificis subduxit eos rescribere blande Hec eadem firmando magis, quin clausa revelant: "O pater alme patrum, que iam tacuisse videmur, Pandimus. En durum est nobis accirier intra Apulie regnum; nam non oblivia carpunt Martini consulta patris sumptumque viritim Consilium, dum magna precum submissio Gallum Adventare ducem regno deposceret armis, Insultante manu Siculi per claustra Pachini Aragonum, fremeretque novis suspensa futuris Parthenope; nam papa sacer succurrere gliscens Casibus obsedis melius regnoque citati Substitit, et propriis legit non cedere terris, Quamquam animus vallare suos hostesque fugare Promptior, et dubio, quibus illa petita placerent, Nec fratrum deerant; melior sententia vicit. Nec tamen optandum est proceres quocumque vocari In longum, licet illa iugo sit subdita tellus Romane sedi. Suberunt que scripsimus olim Exemplum, mores, grave damnum, murmur, egestas. Haud vestri non cura movet fesseque senecte, Et gravis Augusto longo procedere motu; Sed faciente Deo, pro cuius amore fideli Atque timore, pater, plenum sumpsisse laborum Novimus officium, speramus adesse volenti Virtutem fessosque humeros pietate levari. Insuper et requies sunt et loca plurima pause, Princeps, nempe via, quibus hunc recreare laborem Possitis, pluresque modos non deesse putamus Auxilio, si forte placet variare quietem. Namque potes provectus equo conscendere clausam Lecticam, nec longa dies sed tempora sacrum Nos facient spectare patrem, quem cernere letum est. Ne vestras turbare velis discrimine mentes Culminis auspiciis, ne tantum subdola possit Lingua malum suadens, Christi non commoda querens Sed propriis inhians, iterum te iterumque rogamus Illustris pietate, pater, precibusque moramur." de adventu duorum cardinalium ad fratrem Petrum non missorum | ex parte collegii et petitione sibi facta per episcopum Urbevetanum | missum ex parte dicti collegii, ut saltem exiret regnum et de negatione eius His visis Murro geminos ex ordine fratres, Non missos gravitate patrum sed sponte ruentes, Cum veniens Aquilam senior visisset, Hugonem Scilicet Alvernum ac Ursino stipite natum Levitam, rubris iussit depromere missis Cardinibus senium moruleque retexere causas, Dum calet estivum tempus; recipitque secundo, Presule transmisso Veteri qui presidet Urbi, Vota ducum saltem proprias accedere terras Instantum, si forte negat Perusina per arva Tendere iter; precibusque rogant assistere regem. Cui memorant collata patri, collataque nuper Ecclesia donante sibi, vult dum Ethna rebellis Aragones; variosque canunt non deesse pericli Eventus et grande malum stimulare parentes. Perstitit immotus precibus legitque corone Murro Aquilam. Carolusque volens, ne dixero pompas Sed regnum monstrare suum, proceresque novellos Et rubros augere duces rogitare potentem, Dissimulat monitis; temni heu verba senatus Sperans cardineos nullis rogitare potentem Decrevit monitis potius sed verba senatus. Visum erat haud dubium; utinam non causa morandi Tu fueris, dum posse putas et tollere culmen. de morte domini Latini episcopi Ostiensisi et consecratione | predicti Hugonis cardinalis ad episcopatum Ostiensem et susceptione | a fratre Petro insignium papalium et nominis Hec inter cetu repetens insignia presul Chrismate sacrandus, quamvis non venerit ardens Ordo patrum fertur, stimulos sic addere norunt. Sed casum patiente Deo, dum sustulit altum Pontificem nobis delatum ad celsa Latinum, Est modus inventus magne novitatis et urgens Spernere consilium promptum, qua presulis almi Funere vix gelido cetu distante, sacrari Mandavit Murro post hec sacrandus Hugonem A patre Samnitum, necnon insignia rubra Sumpserit et mantum, mitram, cinctumque lapillum Obrisoque auro; fuerant hec danda per armum Leviteque manu rubri, sed tanta vetusto Confert Neapoleo. Transfert tunc nomina Petrus In Celestinum, quod vulgat plebibus idem Neapoleo; subiecta pedum dant oscula proni Pontifices, reges, clerus, comites proceresque. Ipse tamen populo dextra prospectus ab alto Exhibuit sublimis apex signacula Christi. de coronatione et consecratione Celestini facta Aquile Hec postquam novere rubri, seu morte Latini Fracti, animos celerant ad tanta pericula cursim. Cumque dies sacre celebris venisset in orbem, Vestibus ornati bissis auroque decoris Insistunt operi proceres, presulque novellus Velletrensis Hugo liquidam fundebat olivam In caput electi, cui pallia candida lane Insuper altari grandis levita Mattheus Obtulit, et frigium gemmis auroque coruscum Post celebrata Deo misse solemnia pape Imposuit capiti, populo spectante, coronam. Deforis en thalamus campo sublimis aperto Structus erat iuxta templum, quo turba sedentem Cerneret hunc apicem nimium populata pedestris. Hinc albo provectus equo processit in urbem, Quam dixere Aquilam; servat processio ritum Ante ducem tendens longis clamoribus actum; Discubuitque suis cum fratribus ordine presul, Ut docet antiquus regni mos festa peragrans. Scripsimus hec propere, nostras laxare camenas In successoris sacri fastigia proni, Non quia sit votum nobis captare favoris Premia seu laudes operis, sed novimus illum Urbe sacra sumpsisse gradus insignia patrem Te foris, et melius spectacula nostra relucent. quomodo cardinales propter ignorantiam Celestini | loquebantur vulgariter in consistorio, et de diversis | provisionibus ecclesiarum quas fecit Regredimur. Sic ille sciens, non nescius omnis, Non etiam ignarus sensus et congrua fandi, Sed titubans, aliosve timens, reverensque senatum, Ut soliti proceres verbis intingere fucos Ante ducem levi matrum sermone referrent Consultum Hexperii, interdum dum plura scientem Nec reputant, quem pene modum vulgaria semper Pauca loquens servabat herus; nam publica numquam Hic responsa dedit. Magnis committere causis, Ut vice regnantis nunc hic nunc alter adesset Verba sonans veluti pare transfusa per ora. Et licet indoctus libris ac nescius evi, Seu ductus seu sponte levis, nec crede superbum Celestinus apex quosdam cathedralibus altis Imposuit titulosque dedit, patriarchaque nomen Accipit, et varii abbates et forte coacte, Vel quasi siderei collis montisque Cassini Compulit heu! monachos habitus assumere fratrum Degentum sub lege Petri, nonnullus ab inde Dum parere negat, monachus tunc exulat. O quam Deciperis, quamvis illos infamia fedet! Sic solus tu plura facis. Decet ista senatum, Ut lateant, que scire solet? Formandus ab illo es Consilio, nam nulla quidem consulta sequendi Vis te constringit, oculos aperire valebunt. de ordinatione cardinalium, quam fecit Celestinus, | qui fuerunt duodecim Venerat ecce dies, ignota ad culmina tollens, Qua Celestinus proceres augere senatus Flagitat, et votum complet; nam bis repetitos Sex creat, et Gallos septem, paucosque Latinos, Quinque tamen, binos fratres sub lege morantes Instituit propria; nullum quem subdita sedi Immediata parit tellus, ex ordine patrum Murro dedit. Que forma fuit, que causa creandi Hos proceres, si nosse cupis, depromere gratum est. Fertur et annuimus, Carolum scivisse futuros Pene omnes proceres, regique placere volentem Hos Gallos statuisse viros splendere galeris Murronem, reliquosque duces celasse rubentes Hoc, tribus exceptis, quos iussit operta tenere, Scilicet Alverno, qui longe prescius horum Extiterat cum rege pater, ducibusque duobus Romanis. Alios proceres non certus habebat Rumor ad usque diem Veneris, que proxima cursu Sabbata precessit. Tunc omnes advocat una Pastor, et ut structus fuerat suadente ministro Astuto, processit herus, dans nomina scriptis Lecta sibi procerum, votumque requirit in illis Consiliumque patrum semotim. Gaudet ab inde Se fecisse suos rex, Murro; turbidus autem Redditur Alvernus, dum sperat ad ardua certum Assumi, nec scripta legi, proh, nomina cernit. qualiter ivit Neapolim nec ivit Romam Addidit errato diris processibus asper Insuper hoc Murro, quod cum sibi Roma dedisset Sceptra sui, dudumque viam succinctus ad urbem Tenderet eximiam, Petri Paulique dicatam Sanguine, subductus Carolo cetuque sequente Parthenopen deflexit iter. Sed primitus artam Gregorii legem statuit, qua claustra subire Cardineos apices iussit, pastore vacante Ecclesia; quondam lex illa timenda recessit Concilii, suspensa prius, renovata per istum. Quam licet et duro laudent vulgaria plausu, Certa tamen verum docet experientia, casus Hinc substare orbi, cleroque pericula, grandes Urgentesque sinus, infandaque crimina nondum Antiquis congesta malis incumbere sponse, Heu dolor, heu lacrime! patimur sine murmure sevum Quod loquimur, vulnus, vulnus, miserabile vulnus. de ineptis promotionibus quas fecit, et specialiter de archiepiscopo | Beneventano, quem fecit presbiterum cardinalem O quam multiplices indocta potentia formas Edidit indulgens, donans, faciensque recessu Atque vacaturas concedens atque vacantes, Assumens precibus nonnullum ad culmina sedum Pontificum, variosque gradus, absente senatu Sive via, sive forte morans, exire paratus Urbem Aquilam; Samnita pater, quin doctior ille Dissimulare sciens confert erroribus unum Dictu precipuum. Nam cum mors atra sepultum Alterutrum procerum pastoris dogma professum Acciperet, monachi dimissis vestibus atris Presulis induitur habitum, pertingere sperans Irrubrare caput, serpens ne oblita veneni est. Sic suadent mediique monent, quibus ille tenetur Strictus amore gravi. Quod quamvis longius essent Dispersi proceres, nollentque videre sodalem Hunc sibi presentes, hiemis nec tempora sacra Quattuor ingruerent, cenam post ordine presul Presbiter efficitur cardo, rubrante galero Cervicem infra claustra domus assumptus ab illo. Nubila nec deerant, pluvias resolutus habebat Imber, et intonuit celum grave murmur. Eodem Tempore cum veniunt acciti adscire rubentes Hunc patribus, seu forte velint, seu forte recusent, Namque sequebantur plures ex ordine papam, Qui faciunt mandata patris volitumque sequuntur. Non sic applaudunt facto, nec vota secundant Cardine sublimes, qui iam adventare priores Parthenopen, sed corde stupent et turbida mittunt Verba duci, legantque duos, qui et cardine presunt, Atque negant talem sic factum sidere secum Ocius erratum rogitantque, ut corrigat herus Flexilis, et cetum ne perturbare serenus Flagitet, en fortis reddit patientia magnum Pontificem, dum facta velit limare quietus. Cum iam multa forent variis sermonibus acta, Et spes presbiteri pectus stimularet anheli, Tandem consilio facta est concordia fratrum Huncque modum, quod cessit herus portare galerum Cardinis, et viri pridem distantibus illis Quesito. Tunc sacra ducum fit sessio iuxta Pontificem, morisque senis discussio quondam Servatur, pro parte tamen, nam tempora desunt Talibus. Omnipotens, cur nam sic protinus omnes Sic properant rehabere virum concorditer, inquam, Quem cautum substare putem nec dixero tutum. Sed timor urgebat, tacite spes addita cetum Impulit, ut renuens iterum resideret in ampla Sede patrum, nec laudo ducem his, nec laudo sedentem. Principio sed pauca lues et parvulus error Crescit in augmentum, patet hoc errore viarum. Quid prodest productus honor, quid concita secli Gloria? Dum moreris, neque lustras mensibus annum, Sed tamen ipsa docent nos pervia temnere fastus. qualiter in adventu Domini reclusit se Celestinus | in parte aule regie, ubi morabatur Neapoli, | et de data potestate papali per eum tribus cardinalibus Iam sacer instabat domini recolendus in orbem Adventus celebresque dies, quibus ille superni Eternique patris non tacte virginis alvo Filius, ut sponsus thalamo expectatur eburno Humanum salvare genus procedere divus. Et meminit sublimis apex, quis tempore sacro Illecebras carnis sibi mos vincire caverna, Quamque procul degat, strepitu nunc tentus inani Presul; et ob causam legit se condere cella Nunc etiam sub parte domus celumque videre Semotim; nam posse tribus nunc cardine fultis Contulerat, dederatque suo quasi nomine cuncta Ut facerent; celare putans se carcere, raro Obtuto revidendus apex, silvester ut ales Cum caput abscondit gallus, lacrimabile visu, Corpore se toto venantibus abdere credens Decipitur capiturque manu. Sed littera nondum Pontificis bullam meruit, quia dicta figuris Scripta forent, Romana means cum pergama gressu Ursina de stirpe satus levitaque primus Regreditur. Miratur herus sic cuncta perire, Optabat reducem fieri, ne sponsa maritis Credatur nupsisse tribus. Suspenditur ergo Littera, dum varias pensant adhibere medelas Pontifici proceres, pepulitque molestia maior Hanc licet ingentem, parvus maiore fugatur Motus et ardenti tenebratur tedula sole. de oratione Celestini ad se ipsum, ut cederet papatui Namque pater titubans quondam vicinus Olympo Nunc profugus se posse capi captumque teneri Fraudibus Eumenidum summo provectus honore, Cesserat angustum regalis culminis aule In latus, et meditans sibimet lacrimabilis inquit, Ut nos viva patris nocuit vox: "Si mihi posse Quod voliti quodcumque datum sub sidere celi In fragiles animas fertur, cur querere pacem Possumus, et stabilem vite curare salutem Subiectis, nostrique mali dimittere curas Cogimur invalidi? Numquid sic imperat actor Humani generis? Sic ius, sic lucidus ordo Nature, voluitque Deus? Sub culmine casum En patimur. Nescire viam regnare volentem Precipitare iubet. Distat concordia fratrum, Distat, et arguimur multis sermonibus illinc Atque istinc. Adversa videns nutando vagatur Sic animus dubiis. Numquid precidere funem Est opus, et melius Romanam linquere sedem Pontifici, qui sceptra tenens in pace gubernet Ecclesiam, si posse datur fastigia nobis Abdere papatus, primumque reposcere cursum Ac eremum vitamque specus sub sidere puram?" Hec inter consedit apex, parvusque libellus Occurrit, quem Murro sue solamen habebat Inscitie, montana colens, servatus ab olim Et iuris nonnulla docens excepta labore Arteve prudentum. Digitis pater ergo volumen Vertit, et intuitus discit per singula cautum Cedere concessum clero manibusque prior Abbatis, quem si qua movet discreta cupido Cedendi, placidum prelati supplice voto Imploret, similique modo procedat ad urbis Pontificem presul. Subigit si causa recessum Sufficiens, neque causa levis religare ligatum Hunc poterit passim, clauduntur nexibus ale, Ut nequeat volitare volens iniussus ab illo. Hec secum volvens modici cudebat acumen Ingenii suadens sibimet, quod cedere fas sit, Ut licet edictis; grandis se subicit obex, Talia dum pensat Murro, nam proxima turba Maiorum cessisse manu spectatur, ut omnis Ordo docet; sed papa preest, quo celsior alter Nescitur. Quisnam ergo modus, si cessio primum Exposcit? Trepidans nusquam vestigia firmat, Sed iubet acciri coram cui fatur, amicum: "Dissice fuscantem nebulam, qua lumine verum Cernamus, dubiisque pedem firmare labantem Incipias. Solio numquid decedere nobis Est licitum, cui paret honos et subditur orbis? Dic age perque Deum perque omnia sidera testor." Ille tamen cautus mentem simulare coegit: "Cur pater his opus est? Quenam cunctatio curam Ingerit? O tantis absiste gravare quietem, Hec preter fienda, pater, curanda per orbem." At vigil instabat, quoad incipit ore soluto: "Subsit causa, potes; potes, indubitabile causa Subsit ut asserimus, colli religare catenam Et tibi vivendi solitum deposcere cursum." Illicet hoc placuit. "Nostrum est disquirere causam" Inquit apex, "nec causa deest, sed queque laborat Nos stimulans." Vocat inde alium, quo certius esset Consilium. Firmabat idem, gaudebat anhelus Presbiter altipotens statuens in corde volatum. Sic avis e nido temptans volitare novella Si trepidat sulcare viam, firmatur et audet, Dum videt allabi matrem persepe volatu Insidendo locum voluit, qua educere prolem. qualiter petiit consilium ab aliquibus cardinalibus, | an cederet papatui Et licet edoctus partem delegerit anceps Alterutram, remeare volens, ceu blanda columba Aucupis ad rivos, ubi fallit retia casu Pectora, seu leviter fugit percussa sagittis, Tendit ad excise rupis fastigia pennis, Attamen absconsi pandit secreta cubilis Nonnullis procerum, quorum consulta reposcit His super, an siquidem cocco quem purpura vestit, Expediat regimen sibimet postponere sedis Romane, cui tanta quies abrupta labore est Non bene proficuo; cur sic heu! damna minantur, In mortem non multa dies. Sed verba latenter Subrepunt aures hominum, mentesque levantur Auditu, sed magna stupet pars rustica fratrum Hec noscens amplexa Petrum, quis fallere servum Possit in obsequio iugem, quin cautius illum Vertere nituntur voto lamentaque produnt: "Cur abigis crudelis oves? cur morsibus agnos Exponis natosque, pater? Nos turba fidelis, Nos famuli, nos dogma tuum per cuncta secuti; Nos alium, nos preter te non novimus ullum; Non etiam sperare placet, nos plantula patris Culta manu, semenque satum pietate colebas. Progeniem, quam falce necas, sic deseris atrox? Numquid et immunem casus te credimus ausint Ardentes fidei dudum iaculare procellis Nos genus indoctum? Pavidi terrebimur ausis." de Neapolitanis irrumpentibus in cellam Celestini, ne cederet Sepius hec lacrimis, furtim tamen ocius omnem Parthenopen subigunt fractis irrumpere portis In loca castelli, quibus ille moratur in antris. Sic agitur, tabulasque ferunt, cellamque recludunt Nobilium pars magna ruens; que voce petebant Presulis aspectum, securos reddere promptum, Quod malit prestare gradu quam cedere divus. Dum ruerent querendo domum, videre repostam Litterulam, qua doctus erat, si cedere dignum Estimat. O quantas passa est divisa figuras! Nam fratres te errare viam sine lumine credunt. At pater attonitus senior, non sponte videndus, Turbidus exibat, faciem demissus et armum, Atque gerens animo maius quam verbo sed inquit, Per medium stolidum temptans placare tumultum: "Cordis in archivo gerimus civesque fatemur Sic dare previsis Christo donante, quietem, Quod laus digna sibi, vobis pax, nostra salusque Proveniat merito precibus diffundite corda, Ut faveat pietate sua, qui secula condit." de consilio quod petiit Celestinus a collegio cardinalium, | an deberet cedere, et responsione cardinalium Post ternos binosve dies, coeunte senatu, Commemorat vite decursum primitus acti Temporis, et grandes Christi miserantis Olympo Virtutes et dono Dei tranquillaque fructus, Otia, quos mores paupertas nacta quieta est, Attulit in laudes fulgentis in omnia Christi, Nec sibi cum faustu tribuit, dehinc flebilis infert: Defectus, senium, mores, inculta loquela, Non prudens animus, non mens experta, nec altum Ingenium trepidare monent in sede periclum. Quare humilis petiit blande suffragia patrum Consiliumque pium, numquid sit cedere tutum Ecclesiamque iuvet, fugiat si nescius arcem. Finierat laceratus apex, matura cibantum Expectas responsa ducum; cui plurima docti Postque moras et verba diu pensata labore Sic fantur: "Nunc, alme pater, licet alta senatus Percipiat stupeatque novis, tamen insita cordi Et librata feret, postquam consulta benigne Nostra petis, visum est, ut quodam tempore vires Paulisper temptare velis in sede monarchus, Non renuens apicem divini culminis orbi Proficuum celebrisque loci tibi premia dantem, Si libet, ut petimus, pravis avertere mentem Consiliis, quibus omne malum damnosaque mundo Procedit novitas; placeat desistere tantis Ac non auditis, quibus et maculare videntur Pontificis famam, vosmet recreate serenum Orantes, speramus herum, ut sic auspice Christo Sic pater assistant sacri suffragia cetus, Quod sponsam Deus ipse suam, cui vulnera nexus Tersit amor, tersitque cruor, divinaque tersit Vulnera serpentis pietas, sub principe tanto Quod Deus ecclesiam, cuius miseratus ab alto Sanguine purpureo tersit crudelia diri Vulnera serpentis vestri sub tegmine salvet. Proteget, ac placidam faciet reddetque venustam. Nec celare iuvat iam iam, quod viscera cordis Obsequio gestant, quod ni prudentia mores Hos alio vertat, durum est in culmine postum Discrimen nescire suum, navimque tumentes Evitare sinus, que sepe laborat in undis. Quapropter iubeas cleri procedere turmas Ordine solempni voces in templa sonantes, Tuque roges divum, cui lumina clara subestant, Ut pius inspiret sacro liquefactus amore, Quid melius, quid sponsa velit, quidve utile mundo est." Iuxta dicta patrum, processit in ordine clerus, Cantica depromens, templisque licentia fibris Panditur in voces, misseque celebria cardo Quisque iubet dicenda domi; Deus ipse rogatus Sepe venit, si corda iacent affusa petentum, Ut vox applaudens resonat, nec fallere verum, Inscius attemptat, quisquis versatur in orbe. de inexcogitata renunciatione Celestini Interea Murro post tot consulta virorum Atque repugnantes animos avertere verba Cedendi, longeque suas protendere curas Dissimulans seu vera loquens aliisque vacare Sollicitus, quoad illa domus secreta patresque Crediderint, hunc nolle gradum dimittere primum. Cumque foret generata fides, omnesque putarent, Rex etiam, miri cepisse oblivia facti Immemorem variumque Petrum, clarente per ortum Sole die festa Lucie virginis alme, Coccineam chlamidem vestitus signaque gestans Celestinus herus pape consedit in unum Cum patribus thalamo pallens, doctusque latenter Portabat clausum scriptum, nec defuit huius Actor, et incipiens vetuit, ne cardo loquenti Obstaret; dehinc clausa legens edixit amicis: "Defectus, senium, mores, inculta loquela Non prudens animus, non mens experta, nec altum Ingenium, cura solerti cognita nobis Cedendi causas subigunt, qua casibus orbis In preceps obstare volens, animeque salutem Querere, papatus oneri cedoque favoris Fascibus in cetu procerum manibusque videntum, Ecce libens et sponte, patres, sed parvula quedam Presbitero celebri misse opportuna tenemus Ornamenta. Duces, prono succurrite mundo Et date pastorem viridantia pascua dantem Prebentemque gregi, rectum doctumque perennis Pandere iter vite, nostrosque ut corrigat actus Obnixe petimus, cum devius impulit error; Nam multis variisque modis errasse fatemur." de responsione facta a collegio Celestino cum cessit, | per dominum Matheum cardinalem Audito sermone patris suspiria dulces Accipiunt animos procerum, lacrimeque per ora Decurrunt. Quis mira videns non flectitur, inquam Quamvis duruerit? Refugis quod postulat omnis, Indoctus prudensque simul; sic ergo gementi Respondit levita prior mandante senatu: "Alme pater, si tanta tuis constantia votis Certa manet, veluti claro sermone patenter Ostendis, nec posse datur discedere, qui nunc Sumamus calicem, placeat quod pura voluntas Nil sibi contineat; cupit hanc decessio legem, Fascibus ut cedas; nec conditione fruendum Credit, et hoc iuris testatur docta facultas. Insuper, ut dubium procul omne loquentibus absit, Constituas, ut quisque volens pro tempore presul Romanus substare gradu, decedere fratrum In manibus possit, nec non collegia sacra Cardine fulgentum valeant ceptare recessum Pontificis." Concessit herus, statuitque licere Singula, ceu Rubeus dictans ex ordine prompsit, Et reserant decreta novis iam consita libris. qualiter collegium cardinalium acceptavit renuntiationem eius Tunc abeunte foras Petro, collegia pensant His super, et viso, quod cessio digna volentis Assumi, referunt placidos admittere cetum Discessus, ipsumque rogant, ut stare serenus Eligat, implorans humili suffragia voto Divina in plebem populo sine presule mesto. Nec deerant lacrime verbis, nam languidus ille Secedens vestes habitus mutaverat omnis Papalis, chlamidem vestitus terga pilosam. verba actoris super renuntiatione Celestini Fit monachus, qui papa fuit, simplexque sacerdos Presul, et inclinans aliis, cui regia sceptra Imperii diadema sacrum, mitreque bicornes, Illustris, spectandus herus, clarissima turba, Religionis amor, clerus milesque, pedester, Agricole duri, profugus mercator et orbis Paruerant, si iura colunt Christumque salutis Actorem novere suum. Proh! deviat amens Gentilis Parthi necnon sibi nomina Sarre Quique volunt, gens ceca fide, gens perfida celo Pene Oriens totus, tota Africa, parsque sub Arthon Ignorans servire Deo, de iure subacti Presulis imperio Christi vice cuncta regentis. finis istius operis cum continuatione ad futurum opus | de coronatione Bonifatii octavi Musa, licet tempus foret, ut pausare poeta Posset ab inceptis, qui longa per equora vectus Nunc portu recubare potest, tamen excitat ardor Ingenii iuvenem dubiis intendere mentem Quattuor: an potuit? potuit quia cedere; numquid Expediens? cur Murro senex, cur sumpsit honoris Papatus insigne prius? Quid maius habendum Hunccine dimissum, vel tunc fugisse relatum Cum dederant proceres? cur demum summa potestas Permisit variare Petrum, qui tempore grandi Obsequio placuit? Sed ne diffusius ultra Quam deceat curramus, equum subsistimus, unum Summopere agressi metris narrare coronam Presulis et pompas cleri per menia claras, Dum novus insigni pastor diademate Rome Urbe sacra fulget; nam regni texere fastus Hos quasi precipuum lassantibus organa metro.